Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[369] Anonymi 6

Tractatus de figuris sive de notis.

Capitulum primum.

Cum in isto tractatu de figuris sive de notis, que sunt, et de earum proprietatibus, fit intentio, primo est tractandum de prima nota procedendo ad ultimam, et voco illam figuram sive notam primam que prima est in voce. Unde cum quanto vox sit minor, tanto prior est in voce, sequitur quod minima vox prima est in voce, sive in prolatione. Et cum figura illius etiam apud musicos in scripto vocatur minima, ideo de illa figura et de proprietatibus ejus est primo dicendum; et sic procedo ad largissimam.

Figuratur etiam minima isto modo:

[M,M,M,M,M on staff3]

Et est notandum quod minima nec potest perfici nec imperfici. Perfici non potest, eo quod non potest continere valorem trium vocum equalium minorum se, cum nulla vox sit minor minima; quia minus minimo non est dandum in rerum natura. Nec continet in se valorem trium vocum equalium equavalentium sibi minime, cum hec in nulla nota inveniatur, et per consequens non continet valorem trium equalium majorum se ipsa, et per consequens non potest perfici. Unde sciendum est quod ad hoc quod aliqua nota sit perfecta, sed quod valeat tres notas equales minores se, que sunt in gradu sibi propinquo descendendo, ut si semibrevis sit perfecta, oportet quod valeat tres minimas in voce, et si brevis sit perfecta, quod valeat tres semibreves equales in voce et sic de aliis; et si ita sit quod unum de alia ipsam non valere tres, et modo quo hic ostenditur, prima non debet dici perfecta, sed imperfecta debet appellari.

Unde generaliter est sciendum in ista arte quod omnis perfectio sistit in tres. Hoc etiam confirmatur esse unum per Aristotelem "primo celi et mundi" dicentem sic: "omne tonum et perfectum super tria ponimus." Patet igitur quod minima non potest imperfici, et quod minima non potest imperfici patet ex predictis, quia, quod omnis nota que potest imperfici, potest perfici, patet inductione. Sed sciendum est quod quedam minima vocatur recta et quedam altera. Et dicitur altera quia valet minimam et alteram, sed recte non valet nisi minimam tantum. Et sciendum quod altera sive alterata minima invenitur tantum in duobus [370] mensuris, ut in mensura perfecte perfecta et mensura perfecte imperfecta. Et ratio hujus est, quia nota altera convocat notam superiorem in proximo gradu esse perfectam, velut si minima sit altera, semibrevis est perfecta, et si altera semibrevis inveniatur, brevis dicitur esse perfecta; et si altera brevis inveniatur, longa dicitur perfecta, et hoc si cetera sint perfecta paria. Altera minima sic cognoscitur: quando due minime inveniuntur inter duas semibreves perfectas, vel habentes valorem duarum semibrevium perfectarum, una est recta, scilicet prima, et secunda altera. Et non intelligo per valorem duarum semibrevium sic quod tantum valor unius semibrevis precedat rectum et alteram et solum valor alterius semibrevis subsequatur.

Sed isto modo est intelligendum quod si valor unius semibrevis vel duarum ut brevis, vel quatuor ut longa, et sic de aliis precedat duas minimas, et postponatur brevis vel ejus valor loquendo uniformiter de valore, si hoc inveniatur in duabus mensuris predictis, prima vocatur recta et secunda altera, et in aliis duabus mensuris non ut premissum est; unde recta et altera minima equipollent semper semibrevi perfecte. Sed cum semibrevis solum in duobus mensuris inveniatur perfecta, et hoc proprie et per se, absque aliquo extrinseco, sequitur quod solum in duabus mensuris debet altera minima pronunciari. Unde sciendum est quod differentia est inter perfectionem extrinsecam et intrinsecam. Unde illa nota dicitur habere perfectionem in cantu, que pausando omnes inferiores potentes eam imperficere et omnem divisionem valet tres alias notas gradus sibi immediati descendendo, et ita perfectio non invenitur in semibrevibus, nisi in prima mensura perfecta, et prima imperfecta que superius nominantur.

Perfectionem extrinsecam possumus dupliciter intelligere uno modo, quando aliqua nota valet tres eo modo quo dictum est, tamen aliquid extrahitur ab aliqua illarum, ut quando a brevi perfecta extrahitur una minima precedens vel subsequens; vel quando a longa perfecta facta ex brevibus perfectis semibrevis extrahitur; vel quando a larga longa perfecta extrahitur brevis, vel valor brevis; vel quando a largissima perfecta longa extrahitur longa vel valor longe. Unde quelibet talis dicitur perfecta, quia cum aliquid deficit de ejus perfectione in ea aliud extrinsecum tribuit sibi suam perfectionem. Ideo illa perfectio quam habet est extrinseca, eo quod provenit ab extrinseca.

Alio modo dicitur perfectio extrinseca, quando nota perficitur per aliquid quo remoto non esset perfecta, et illo modo solus punctus, qui dicitur divisio, causat perfectionem. Unde in mensura imperfecte perfecta et imperfecte imperfecta est semibrevis semper imperfecta, nisi sibi punctus sive divisio, que idem est, sibi addatur, et tunc est perfecta. Sed remoto puncto, tunc statim erit imperfecta; ideo illa perfectio provenit ab extrinseco, quia igitur de se non potest semibrevis in istis duobus mensuris esse perfecta.

Ideo tractantes de notis per ordinem de earum pausis eodem ordine decet facere mentionem. Pausa igitur minima continet dimidium spatii desuper lineam que figuratur, sic:

[M,MP,MP,MP,MP,MP,MP on staff3]

Et hoc est intelligendum de minima recta et non de minima altera secundum usum modernorum. Si tamen eadem esset pausa utriusque, non esset contra artem nec contra rationem, quia qua ratione utraque minima eamdem figuram habent, eadem ratione utriusque pausa eadem modo figurandi potest exerceri. Et sicut est de minima, sic est de aliis notis in quibus altere inveniuntur. Verumtamen quia altera prima equipollet semibrevi [371] imperfecte, ideo pausa illius ad modum pause semibrevis imperfecte a modernis figuratur in fine istius capituli; velut magis elucescant, per exempla patebunt.

Contingit enim dubitare circa unum prius dictum qualiter minima nec est perfecta, nec imperfecta, quia sequitur minima est et non est perfecta; igitur imperfecta, et per consequens est perfecta vel imperfecta. Dicendum quod non sequitur de forma, quia omnis imperfectio est privatio alicujus perfectionis, eo quod perfectum et imperfectum privatione opponuntur. Sed nulla minima potest privari aliqua perfectione, eo quod non est apta nata habere perfectionem; igitur non est imperfecta, nec est perfecta, ut satis patet superius. Contra illud adhuc arguitur sic: altera minima et semibrevis imperfecta idem tempus in voce conservant et etiam in pausis, igitur qua ratione una est imperfecta, eadem et alia. Dicendum quod non sequitur, quia semibrevis imperfecta privatur aliquo, quo posito, ipsa erit perfecta; et etiam aliquando aliquid precedit semibrevem vel subsequitur, quo remoto, sibi esset perfecta; sed sic non est de minima, quia, quocunque posito vel remoto, nunquam potest fieri perfecta; igitur patet quantum ad illam objectionem. Alia vero dubia relinquo magistris in scientia musicali studentibus. Et sic finitur capitulum primum hujus tractatus.

Sequitur jam de exemplis proprietatum minimarum. Exemplum alterarum minimarum tam inter pausas quam inter figuras in mensura perfecte perfecta, ut satis patet:

[CSI:371,1] [ANO6TRA 01GF]

Exemplum alterarum minimarum tam inter pausas quam figuras in mensura perfecte imperfecta, ut satis manifestatur:

[CSI:371,2] [ANO6TRA 01GF]

Hic ponuntur altere minime inter breves et valores earum, inter longas, largas, et largissimas super iis, et inter pausas earum inferius:

[CSI:371,3] [ANO6TRA 01GF]

Capitulum secundum.

Dicto de minima et aliqualiter de ejus proprietatibus, dicendum est de ista nota que semibrevis nuncupatur, et figuratur ad modum losange in scuto, sicut et minima excepte quod caret tractu. Desuper figuratur enim semibrevis sic:

[SB,SB,SB,SB on staff3]

Videtur tamen talem notam improprie aliquando vocari semibrevem, quia ista nota que dicitur semibrevis aliquando valet solam tertiam partem brevis, ut in utraque mensura perfecta. Sed semibrevis dicitur, quasi medietas brevis; igitur, ut videtur, non debet quelibet nota sic figurata vocari semibrevis.

Propria brevis dicitur a tempore brevi, eo quod brevis a brevi tempore mensuratur, sed semibrevis a breviori tempore mensuratur; igitur magis debet dici brevis quam illa cui et nomen brevis imponitur. Unde unumquodque quanto propinquius [372] est alicui forme, tanto verius potest ab illa forma denominari. Ideo dico quod nomen brevis bene brevi competit, eo quod brevis breve tempus continet in mensura, et similiter semibrevis eque nomine bene potest appellari, eo quod causam ejus nomine verius obtinet quam brevis, velut pronotatum est, quia semibrevis a breviori tempore mensuratur quam brevis.

Ideo brevior, a breviori tempore, bene possit denominari, et similiter ista nota que vocatur minima bene posset vocari brevissima. Et sic tres prime figure istis nominibus bene possunt appelpellari incipiendo a tertia, et sic descendendo ad primam: brevis, brevior, brevissima. Et sicut iste tres figure ad invicem comparantur, et tres residue possunt ad invicem comparari; unde illa que longa nuncupatur, nomen habet sibi proprie impositum, eo quod a longo tempore mensuratur, ut regula ad alias inferiores.

Et illa nota que vocatur larga bene et evidentius posset appellari longior in comparatione ad longam, eo quod longiori tempore quam longa mensuratur; et per consequens illa que largissima vocatur in comparatione ad longam et longiorem, longissima potest appellari proprietate, ita quod iste tres note sic vocantur, longior longa, longissima.

Sic posset queri quare ponuntur nomina notarum magis sub istis relativis breve et longum magis quam sub aliis velut magnum et parvum. Dico quod longum et breve sunt proprie mensure temporis, unde proprie dicitur tempus esse longum vel breve. Sed improprie dicitur quod tempus sit largum vel magnum vel hujus modi, eo quod talia a magnitudinibus suscipiunt proprietatem. Sed tempus et magnitudo distinguntur sicut successivum a permanente, velut patet per Philosophum "tertio physicorum" et multis aliis locis.

Utendo tamen nominibus notarum a primordio institutis, dicendum est ad omnes objectiones, quotquot fuerent objecte, quod institutio talium nominum fuit ad placitum instituentis.

Sciendum est de semibrevibus quod quedam est recta et quedam altera. Recta semibrevis adhuc duplex est: quedam perfecta et quedam imperfecta. Semibrevis perfecta signat tempus trium minimarum. Unde falsum est dicere quod nota sive figura in scripto aliquid valet, sed est signum valoris tanti temporis et tanti, licet talis erit usus loquendi. Utimur aliquando falso modo loquendi pro vero, cognominans tamen communiter loquentibus; et eodem modo utuntur philosophi et alii doctores; et illud dico si forte aliquo impugnet sive impinget.

Imperfecta semibrevis solum signat tempus duarum minimarum.

Semibrevis perfecta habet duas proprietates: prima est quod semibrevis perfecta proprie non potest perfici. Hoc probatur sic: nullum tale quod de se est perfectum, indiget perfectione, nec proprie potest perfici. Sed omnis semibrevis perfecta de se est perfecta; igitur nulla talis proprie potest perfici; et loquor de perfectione intrinseca. Major patet quia perficere est facere perfectum de imperfecto, veluti patet de ex signato vocabuli; minor etiam patet de se loquendo de perfectione intrinseca.

Secunda proprietas semibrevis perfecte est hec, quod omnis semibrevis perfecta potest imperfici, quia imperficere est de perfecto imperfectum facere. Unde proprium est cuilibet semibrevi posse imperfici, et hoc contingit multis modis: uno modo per minimam precedentem, vel vicem minime gerentem, veluti per ejus pausam; et hoc si illa minima vel ejus pausa ad illam brevem referatur; alio modo per minimam subsequenter vel ejus pausam, si brevi applicetur.

Imperfecta semibrevis habet duas alias proprietates: prima est ita quod omnis semibrevis imperfecta potest perfici; hoc patet inductive [373] distinguendo per omnes quatuor mensuras. Si loquamur de mensura perfecte perfecta et perfecte imperfecta, in quibus est eadem semibrevis, et imperficiatur per minimam vel ejus valorem, ablata illa minima, sive ejus valore ablato, statim erit perfecta. Et si loquamur de mensura imperfecte perfecta et imperfecte imperfecta, in quibus est semibrevis eadem, adhuc potest perfici velut per punctum. Sed prima perfectio est intrinseca; secunda vero extrinseca, velut patet in primo capitulo.

Semibrevis alterata equipollet brevi imperfecte, eo quod valet duas semibreves, sicut brevis imperfecta. Sed potest queri an alterata semibrevis perficitur et imperficitur, sicut et recta. Et ad illud dico quod omnis nota per se stans dicitur nota recta. Unde illa que alterata vocatur, recta est, velut satis patet, eo quod omnis alterata ad modum recte figuratur. Unde non vocatur alterata, quia alterata, et quia alterata recta, sed quia recta convocans alteratam, velut patet per expositionem ejus. Unde primo supponitur quod talis fit recta; sed solum exprimitur alterata propter breviloquium.

Unde alterata nota primo signat se ipsam rectam, et ex consequenti alteratam; ex quo patet quod quelibet alterata a minima alterata perfici potest et imperfici, sicut et recta, eo quod recta est in se. Per accidens tamen convocat alteratam, ut satis patet, quia accidit uni recte, quod sic ponatur vel sic, ut quando due recte ponuntur inter duas superiores perfectas.

Et si queratur de illa quam convocat recta velut de illa altera, dicendum quod illa non est antequam proferatur, quod satis patet, nisi velimus dicere quod causat talem conceptum.

Quod non sic in scripto patet, quia eodem modo figuratur recta et alterata. Sed quando profertur eodem modo, mensuratur sicut et recta veluti patet; et per consequens eamdem mesuram consonabit. Alterata semibrevis tantum invenitur in duabus mensuris perfectis cujus ratio satis manifestatur in capitulo primo et in illis duabus mensuris. Sic cognoscitur, quando due semibreves inveniuntur inter duas breves vel earum valores. Intellige per valores, sicut exponitur capitulo primo, prima est recta et secunda alterata, sive ponatur pro recta valor recte, secunda erit alterata.

Et pausa recte semibrevis imperfecte continet medietatem spatii sub linea et isto modo figuratur:

[SP,S,SP,S,SP on staff3]

Pausa semibrevis perfecte continet unam medietatem spatii supra lineam et aliam sub linea, ut hic:

[S,SP,S,SP on staff3]

Pausa vero alterius semibrevis figuratur ad modum brevis imperfecte, et sic finitur capitulum secundum.

Sequitur de exemplis.

Capitulum tertium.

Sequitur de brevi. Et sciendum quod omnis nota sive figura per se stans, nullum habens tractum, brevis appellatur, et isto modo figuratur:

[B,B,B on staff3]

Et sciendum quod quedam brevis est simplex, quedam vero plicatur. Brevis simplex figuram [374] primo scriptam obtinet. De brevi plicata est sciendum quod omnis nota quadrata unum habens tractum ex parte una vel alia ascendentem aut descendentem, si tractus a parte dextra brevis plicata dicitur, ut hic:

[Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx on staff3]

Et sciendum quod hec sunt proprietates brevis simplicis et plicate. Brevis vero sic dividitur: quedam est perfecta et quedam imperfecta et utraque subdividitur. Brevium perfectarum quedam perfecte perfecta et quedam imperfecte perfecta. Brevis perfecte perfecta dicitur que valet tres semibreves quarum quelibet tres minimas. Brevis imperfecte perfecta dicitur illa que valet tres semibreves quarum quelibet valet tantum duas minimas.

Brevium vero imperfectarum quedam est perfecte imperfecta et quedam imperfecte imperfecta. Brevis imperfecte imperfecta dicitur illa que valet duas semibreves quarum utraque valet tres minimas. Brevis imperfecte imperfecta est illa que valet duas semibreves quarum neutra valet nisi duas minimas. Unde apud quosdam iste quatuor differentia appellantur mensure, et sic dicentes dicunt quod sunt tantum quatuor mensure que quatuor nominibus premissis nominantur. Sed hoc videtur falsum esse, quia semibrevis et minima habent certas mensuras; tamen unum quatuor nominum competit nec minime nec semibrevi, eo quod nec fiunt ex perfectis nec imperfectis.

Sic etiam dicunt quod omnis mensura est in brevi, eo quod illa quatuor nomina primo brevi competunt. Sed hoc videtur esse falsum, quia illa nota per quam scimus mensurare omnes alias notas et sine qua nescimus certam mensuram aliorum, illi debet mensure primo et principaliter apropriari; sed per semibrevem mensuramus omnes superiores, et sine cognitione mensure illius non scimus certam mensuram aliarum, ut satis patet.

Igitur semibrevi debet mensura primo appropriari, et per consequens unum istorum quatur nominum proprie, et primo debet dici mensura. Sed omnis mensura debet dici similiter perfecta vel imperfecta et nulla perfecte nec imperfecte. Sciendum est igitur quod mensura dicitur dupliciter, scilicet proprie et improprie. Proprie dicitur aliquid mensura quod mensurat aliud; et sic in nulla voce est mensura; quia sic dicitur solum tempus mensura vocis signate per unam notam vel per aliam.

Improprie dicitur aliquid esse mensuratum, quando illud accipitur pro mensura quod est mensuratum, sicut communiter ex usu loquendi accipitur; et isto modo vox signata per notam mensura appellatur, eo quod quelibet nota signat certam mensuram temporis. Unde isto secundo modo loquendo de mensura dico, quod brevis primo et principaliter signat omnes mensuras, eo quod ista quatuor nomina mensurarum primo et principaliter per brevem signantur. Unde plures mensuras non opportet ponere, eo quod omnes alie mensure ab ipsis intelliguntur in ipsis vel ab ipsis reducuntur.

Unde omnes semibreves et minime que sunt inferiores ad brevem, per additionem horum adverbiorum perfecte et imperfecte, satis aperte intelliguntur. Omnes vero superiores ad illas quatuor reducuntur, prout primo conjunctim in brevi. Unde ille quatuor differentie computant omnibus notis superioribus, sicut et brevi, quia tamen nunquam sumus certificati per illa nomina de mensura; superiorum usque breve per multitudinem questonum fuerimus applicati. Ideo primo et principaliter quatuor iste mensure in brevi concurrunt. Unde si queratur de longa cujus mensura sit, etc., respondeatur per mensuram perfecte perfectam. [375] Adhuc quia nulla certificatio mensure habetur, quia adhuc oportet querere de longa ex quibus fit longa, et habita mensura earum, adhuc non habemus certitudinem mensure, quia adhuc oportet querere cujus mensure sint breves ex quibus constat longa.

Sed habito de brevi quod sibi conveniat aliqua quatuor predictarum mensurarum, statim sumus certificati de mensura. Ideo ille quatuor mensure maxime brevi appropriantur. Et per ista jam dicta patet satis ad prius objecta.

Quantum ad primum patet quod licet nulla quatuor mensurarum nec semibrevi nec minime competat, omnis mensura illarum satis intelligitur in qualibet quatuor mensurarum; et non solum intelliguntur, sed etiam per ista adverbia perfecte et imperfecte exprimuntur. Unde habito quod brevi conveniat aliqua quatuor mensurarum, vanum est querere de mensura semibrevis vel minime, quia hoc per appositionem adverbiorum predictorum exprimitur.

Ad secundum dico quod est concedendum omnes alias notas accipere mensuram a semibrevi. Et etiam unum est quod omnis mensura est perfecta vel imperfecta. Sed ex istis non sequitur quod nulla perfecte, etc., nec imperfecte. Unde sciendum est quod omnis nota perfecta vel imperfecta alia a semibrevi per semibrevem mensuratur; quia si queratur de brevi, et dicitur quod est perfecta, adhuc non est certitudo de mensura. Sed addito abverbio perfecte vel imperfecte, statim sumus certificati eo quod tunc scimus mensuram semibrevis. Et ideo illa adverbia semper in mensuris preponuntur.

Unde si queratur qualis est ista mensura, convenienter respondetur dicendo quod est perfecte perfecta, et sic de aliis; et e contrario propter hoc quod semibrevis mensura opportet presupponi. Similiter secundum grammaticos adverbia immediate sequuntur verba in constructione, si tamen e contrario respondeatur, bene respondetur, melius tamen modo predicto.

Ex istis igitur patet quod iste quatuor mensure sufficiunt, et quod primo in brevi inveniuntur et ex consequenti in aliis superioribus ad brevem velut probatum est. Sciendum est de proprietatibus brevis quod eedem proprietates conveniunt brevi et semibrevi. Unde brevi perfecte competunt due proprietates; prima est quod ipsa brevis perfecta, cum de se est perfecta, non perficitur ab alio, quia nullum tale quod de se est perfectum ab alio perficitur, velut probatum est capitulo secundo. Secunda proprietas brevis perfecte est quod quelibet talis potest imperfici et hoc dupliciter: aut per semibrevem prepositum aut ejus valorem, aut per semibrevem postpositam aut ejus valorem. Et iste proprietates conveniunt brevi perfecte in utroque modo perfectionis.

Brevis imperfecta similiter habet duas proprietates: prima est quod ipsa proprie non imperficitur aliunde cum de se sit imperfecta. Unde licet aliquando de brevi imperfecta extrahatur minima propter hoc non proprie imperficitur. Sive proprie imperficere sit facere de perfecto imperfectum, sed est quedam diminutio, velut satis apparet. Secunda proprietas est quod quelibet brevis imperfecta potest perfici, et hoc duobus modis, sicut et semibrevis, velut satis patebit in exemplis.

Jam dicendum est de alteris brevibus et valde breviter, eo quod de omnibus alteris in duobus capitulis premissis pro majori parte declaratur. Unde sicut altera semibrevis ponitur inter breves et earum valores et hoc apertius per exempla patebit.

De pausis brevium est sciendum quod pausa brevis perfecte in utroque modo perfecto continet unum spatium et medietatem alterius, secundum figurantes modernos, velut hic:

[B,BP,BP,BP,B on staff3]

[376] Pausa imperfecte brevis solum spatium continet, ut hic:

[B,BP,B,BP on staff3]

Et hoc est intelligendum in utroque modo imperfecto, sequitur de exemplis.

Sequitur de exemplis.

Hic patet imperfectio brevium per semibreves et earum valores prepositas et postpositas in prima mensura perfecta, ut patet hic:

[CSI:376,1] [ANO6TRA 01GF]

Hic fit resolutio ipsa mensura perfecta:

[CSI:376,2] [ANO6TRA 01GF]

Hic patet perfectio imperfecte per remotiones imperfectas:

[CSI:376,3] [ANO6TRA 01GF]

Hic vero per punctum:

[CSI:376,4] [ANO6TRA 01GF]

Perfecte perfecta:

[CSI:376,5] [ANO6TRA 01GF]

Imperfecte perfecta:

[CSI:376,6] [ANO6TRA 01GF]

Perfecte imperfecta:

[CSI:376,7] [ANO6TRA 01GF]

Imperfecte imperfecta:

[CSI:376,8] [ANO6TRA 01GF]

Et iste sunt quatuor mensure in brevi reperte:

[CSI:376,9] [ANO6TRA 01GF]

Hic ponuntur altere breves in prima mensura perfecta cum pausis sequentibus:

[CSI:376,10] [ANO6TRA 01GF]

Resolutio rectarum in eadem mensura:

[CSI:376,11] [ANO6TRA 01GF]

[377] Hic fit resolutio rectarum in prima mensura imperfecta:

[CSI:377,1] [ANO6TRA 02GF]

In istis vero exemplis ponuntur alterate breves inter valorem longarum imperfectarum in prima mensura imperfecta:

[CSI:377,2] [ANO6TRA 02GF]

Hic vero fit alio modo resolutio, ut patet. Et sciendum est quod omnia exempla que posita intelliguntur in secunda mensura perfecta, nisi quod pause semibrevium sunt diverse:

[CSI:377,3] [ANO6TRA 02GF]

Hic ponuntur altere in prima mensura imperfecta inter longas et earum valores cum pausis. Et sciendum quod omnibus his modis inveniuntur altere in secunda mensura imperfecta. Excepto quod pause semibrevium non sunt eedem:

[CSI:377,4] [ANO6TRA 02GF]

Hic ponuntur multa altera simul:

[CSI:377,5] [ANO6TRA 02GF]

Hic ponuntur altera inter largas:

[CSI:377,6] [ANO6TRA 02GF]

Hic inter largissimas:

[CSI:377,7] [ANO6TRA 02GF]

Et sciendum est quod si divisio ponatur inter omnes breves vel semibreves vel minimas, tunc nulla erit alterata, sed utraque recta erit. Et sic una debet referri ad notam precedentem et reliqua ad notam subsequentem. Et sic finitur capitulum tertium.

Finis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License