Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.29v] ARs et modus pulsandi organa secundum modum nouissimum inuentum per magistros musicos modernos.

Nota quod omnes uoces totius organi tam toni quam semitoni possunt esse .fa. et mi ubi sunt semitoni iusta tonum et non alibi. nisi ubi cadit proprium. sequitur ergo quod in diuersis locis potest poni unus cantus uel plures. quomodo autem debeat procedi ad sonum circa tonos et semitonos. Videndum est ne sit error in sono. Quandocumque tangitur aliquis tonus cum semitono qui est iusta eum uel ascendendo uel descendendo. numquam debet tangi alius tonus qui est iusta semitonum predictum. uerbi gratia. si tango .G. et semitonium qui est iusta eum inferius non debet tangi .F. Similiter si tango .G. et semitonium qui est iusta ascendendo non debeo tangere .A. et sic de similibus.

Circa illud autem dictum quod dicitur quod uoces possunt esse .fa et mi. uidendum est etiam quomodo cadat .re.ut. et sol.la. Dico ergo si uis quod .[sqb]. quadrum sit .fa. debes tangere .b. molle. et semitonum qui est iusta inter .A. et .G. et illum semitonum qui est inter .G. et .F. et sic habebis .fa.mi.re.ut. et si uis quod .b. molle sit .fa. ordinate procedas ad omnes tonos sequentes et sic habebis .fa.mi.re.ut.

Si autem uis quod .A. sit .fa. tange semitonum qui est iusta inter .A. et .G. et alium semitonum qui est inter .G. et .F. et postea .E. et sic habebis fa.mi.re.ut. Si autem uis quod .G. sit .fa. tange semitonium qui est inter .G. et .F. et postea E. postea .D. et sic habebis .fa.mi.re.ut

Si autem uis quod semitonus qui est inter A. et .G. sit .fa. tange .G. et .F. et semitonium qui est inter .E. et D. et sic habebis propositum ut supra.

Si autem uis quod semitonus qui est inter .G. et .F. sit fa. tange .F. et semitonium qui est inter E. et D. et alium semitonium qui est inter D. et .C.

Si autem uis quod .E. sit fa. tange ambos tonos sequentes et [sqb]. quadrum et sic habebis propositum.

Et si uis quod semitonus qui est inter E. et D. sit fa. tange .D. et C. et b molle. et habes propositum.

Et si uis quod .D. sit fa. tange semitonium qui est inter .D. et C. postea .[sqb] quadrum [f.30r] et .A.

Si autem uis quod semitonus qui est inter .D. et C. sit .fa. tange C. b. molle et semitonium qui est inter A. et G. et sic habes omnes uoces totius organi que possunt esse .Fa.mi re ut.

Iste uoces stant in bona quinta. C. G. D. A. E. [sqb]. F. C. G. D. A. E.

b. molle F. [sqb]. semitonium qui est inter F. et G. et sic de alijs.

Iste sunt bone seste. C. A. D. [sqb]. C. semitotonum. qui est inter C. et D. F. et D. G. E. A. semitonum qui est inter F. et G. [sqb]. semitonum qui est inter .G. et A.