De arte musicae
Source: Philippi de Vitriaco Ars nova, ed. Gilbert Reaney, André Gilles, and Jean Maillard, Corpus scriptorum de musica, vol. 8 ([Rome]: American Institute of Musicology, 1964), 84–93.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Luminita Florea Aluas C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1992.
Actions |
---|
[84] (1. DE ARTE MUSICAE BREVE COMPENDIOLUM)
2. Quoniam per ignorantiam artis musicae multi, et maxime temporibus modernis, cantando delirant, ideo de arte musicae breve compendiolum, Deo juvante, propono, et veterem ac novam artem in isto compendiolo manifestare intendo.
1. (Capitulum I DE FIGURIS MUSICAE MENSURABILIS)
2. Secundum quod vulgo dicitur, ab unitate inchoandum est; et quia unitas prior est dualitate, et brevis notula habet unum tempus, longa vero duo vel plura, ideo brevis prior est quam longa, et sic semibrevis ante brevem et minima ante semibrevem.
3. Sed quia dicit auctor quod a simpliciori et leviori inchoandum est, et longae notulae sunt simpliciores brevibus et semibrevibus, quod patet quia breves notulae et semibreves difficiliores sunt ad pronuntiandum quam longae, 4 ideo ab ipsis longis tanquam a simplicioribus est inchoandum, procedendo igitur ad modos breviter motulorum vel motetorum, quia de figuris vero nihil vix est faciendum.
1. (Capitulum II DE MODIS IN MUSICA MENSURABILI)
2. Sciendum est quod in cantu mensurabili secundum Magistrum Franconem, quinque sunt modi, licet quidam posuerint esse sex et septem, ut procedendo patebit.
3. Primus modus, secundum Magistrum Franconem, procedit ex omnibus longis. 4. Secundus constat ex brevi et longa. 5. Tertius constat ex longa et duabus brevibus. 6. Quartus ex duabus brevibus et longa. 7. Quintus ex omnibus brevibus et semibrevibus. 8. Vide residuum in arte Magistri Franconis.
[85] 1. (Capitulum III DE NOVA ARTE)
2. De nova arte quam Philippus de Vitriaco nuper invenit, dicam hoc modo. 3. Primo a brevibus tanquam a simplicioribus inchoabo. 4. Postea dicam de semibrevibus, postea de minimis, tandem vero de simiminimis.
5. Sciendum est quod sicut in veteri arte est, ita in nova. 6. Sed in veteri arte longa ante longam valet tria tempora, et sic brevis ante brevem valet tres semibreves; et hoc de modo perfecto intelligendum est. 7. Ita sicut se habet brevis ad longam, ita semibrevis ad brevem, et minima ad semibrevem.
8. Sed sic se habet brevis ad longam in veteri arte quod quando sola brevis praecedit vel sequitur longam, longa non valet nisi duo tempora; ergo sic erit in proposito, quod quando sola semibrevis sequitur solam brevem vel praecedit, brevis non valet nisi duas partes unius temporis, scilicet duas semibreves, ut hic.
[B,S,MP,S,B on staff4]
9. Quando duae breves in veteri arte ponuntur inter duas longas, secunda dicitur altera et valet duo tempora; sic in nova quando duae semibreves ponuntur inter duas breves, secunda illarum semibrevium duas semibreves valet, ut patet in hoc exemplo.
[B,S,S,B on staff4]
10. Descendendo breviter ad divisionem brevis notulae, sciendum est quod brevis notula perfecta valens unum tempus dividitur in tres semibreves aequales. 11. Et quaelibet illarum semibrevium subdividitur in tres minimas; et quaelibet illarum minimarum dividitur iterum in duas semiminimas aequales, si possent dici, ut hic.
[CSM8:85] [ANOART 01GF]
[86] 12. Breve tempus imperfectum dividitur in duas semibreves aequales, et quaelibet illarum semibrevium dividitur in tres minimas, et quaelibet illarum minimarum subdividitur in duas semiminimas iterum, si possent dici, ut hic.
[B,S,S,MP,M,M,M,M,M,M,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys on staff4]
13. Primo posset quaerere aliquis ignorans quae vocetur minima et quae semiminima: ad quod breviter dico quod semibrevis recte caudata a parte superiori vocatur minima, ut hic
[M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]
et minima recte bis caudata a parte superiori vocatur semiminima.
[Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys on staff4]
14. Item sicut videmus in veteri arte quod quando sola brevis sequitur longam, vel quando plures quam tres sequuntur, illa longa non valet nisi duo tempora, nisi apponatur signum perfectionis, sic est in nova arte quod eodem modo, quando sola semibrevis sequitur brevem, vel quando plures quam tres semibreves sequuntur, illa brevis non valet nisi duas semibreves, ut patet hic.
[B,S,pt,B,S,S,S,S,S,S,S on staff4]
15. Et eodem modo quando sola minima sequitur semibrevem, vel quando plures quam tres sequuntur semibrevem praedictam, semibrevis non valet nisi duas minimas, ut patet hic.
[S,M,S,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff 4]
16. Et sic apparet utiliter cuilibet intuenti quot notulae apponantur pro uno tempore, licet ibi puncti non ponantur, et si semiminimae inveniantur, duae semiminimae computantur pro sola minima, quia semiminimae non possunt poni impares, ut patet in hoc exemplo sequenti.
[87] [Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,L on staff4]
17. Item nota quod si aliqua semibrevis inter tales semiminimas reperitur, computanda est pro tribus minimis, nisi sola minima sequatur; tunc enim non valet nisi duas minimas, ut patet hic.
[Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,S,M,MP,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys on staff4]
1. (Capitulum IV DE NOTULIS AEQUIVOCIS)
2. Et sic apparet quod notulae et pausae sunt aequivocae. 3. Nota quod omnis semibrevis notula est aequivoca ad hoc quod potest valere, sex vel quinque vel tres vel duas minimas. 4. Aequivoca distinguitur ab adjunctis: pro tanto dicendum est quod quando duae semibreves ponuntur inter duas longas vel duas breves, secunda illarum valet sex minimas, ut hic,
[L,S,S,L,B,S,S,B on staff4]
nisi prima signetur a parte inferiori, ut hic
[L,Scd,S,L,B,Scd,S,B on staff4]
quia tunc prima valet sex minimas.
5. Unde dico quod talis semibrevis notula caudata a parte inferiori est aequivoca, quia quandoque valet sex minimas, ut patet hic,
[B,Scd,S,B on staff4]
quandoque vero quinque, ut patet hic,
[L,Scd,M,L on staff4]
quandoque vero valet tres, ut patet hic,
[B,Scd,S,M,L,Scd,S,M,B on staff4]
quandoque vero valet duas, ut hic patet.
[L,Scd,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]
[88] 1. (Capitulum V DE DRAGMA)
2. Item nota quod quaedam sunt semibreves quae caudantur a parte superiori et inferiori, ut patet hic.
[F,F,F,F,F,F on staff4]
3. Et tales notulae sic caudatae dragmae vocantur, gallice fuises, et non possunt aliquo modo valere nisi duas minimas. 4. Quod sic probatur, quia sicut se habet unitas ad perficiendum numerum id est majorem numerum, sic minima ad semibrevem. 5. Sed sic se habet numerus quia minor numerus praepositus diminuit ipsum numerum, secundum quod ipsemet valet. 6. Sic est in proposito, quia talis notula ex propria natura ejus valet tres minimas, scilicet quando est caudata a parte inferiori; sed quando est caudata a parte superiori, hoc generaliter est unum signum minimitatis. A proposito non valet nisi duas minimas, quia quando apponitur tali notulae cauda a parte superiori quasi minima apponitur.
7. Sed quod minima ponitur sic probatur: quia quod primo construitur, illud est primum; sed quando aliquis facit notulam talem, primo facit corpus obliquum et postea facit desursum exilem tractum trahando deorsum
[F,F,F,F,F,F on staff4]
et sic patet quod minima praeponitur et quod hic quasi minor numerus praeponitur majori.
8. Unde si talem dragmam sequitur pausula, non valebit nisi solam minimam, ut hic.
[F,F,MP,F,F,MP,F,F,MP on staff4]
[89] 1. (Capitulum VI DE LIGATURIS)
2. Item in veteri arte vidimus quod quando sola brevis ligatur cum duplici longa, illa duplex longa non valet nisi quinque tempora, ut hic patet.
[Lig2MXaMXcddx,Lig2cdsnMXdMX,Lig2MXaMXcddx,Lig2cdsnMXdMX on staff4]
3. Item sic est in proposito quod quando sola semibrevis ligatur cum simplici longa valente duo tempora perfecta partita in sex semibreves aequales, illa longa praedicta non valebit nisi quinque semibreves ut patet hic.
[L,S,pt,S,L,pt,L,S,pt,S,L on staff4]
4. Et sic est in imperfecto modo, quando sola minima ligatur cum brevi valente sex minimas, illa brevis non valet nisi quinque minimas, ut patet hic.
[B,M,pt,M,B,B,M,pt,M,B on staff4]
2. (Capitulum VII DE PRONUNTIATIONE MINIMARUM ET SEMIBREVIUM IN TEMPORE PERFECTO)
2. Tandem de pronuntiatione minimarum et semibrevium dicendum est.
3. Unde notandum est quod quando duae semibreves ponuntur pro uno tempore in modo perfecto, secunda debet esse major, et sic valebit sex minimas, ut hic,
[S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S on staff4]
nisi prima signetur, quia tunc est aequivoca, ut dictum est supra, et valet sex minimas, ut hic.
[Scd,S,pt,Scd,S,pt,Scd,S,pt,Scd,S,pt on staff4]
4. Quando autem ponuntur tres, omnes sunt aequales, ut hic,
[S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt on staff4]
[90] nisi prima signetur a parte inferiori, et tunc prima illa valet quinque minimas, ut hic,
[Scd,M,S,pt,Scd,M,S,pt on staff4]
et secunda solam minimam, tertia tres minimas.
5. Quando quinque ponuntur, primae quatuor valent sex minimas et ultima tres, ut hic patet,
[S,M,S,M,S; S,M,S,S; S,M,S,M,S,M on staff4]
nisi media illarum signetur, et tunc illa signata valebit quinque minimas, ut hic apparet (exemplum).
[M,M,M,Scd,M,L,L,M,M,M,M,M,L,L on staff4]
6. Quando sex ponuntur, quaelibet duae valent tres minimas, ita quod prima valeat duas minimas, secunda solam minimam, ut hic patet.
[S,M,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,S,M on staff4]
7. Quando septem ponuntur, primae tres sunt minimae, et duae mediae valent tres minimas, ut patet hic (exemplum),
[M,M,M,S,M,S,M on staff4]
nisi prima signetur, et tunc aliae sex erunt minimae.
[Scd,M,M,M,M,M,M,pt,Scd,M,M,M,M,M,M on staff4]
8. Quando octo ponuntur, sex primae sunt minimae, septima valet duas minimas, et octava valet solam minimam, ut patet hic,
[M,M,M,M,M,M,S,M on staff4]
nisi aliqua illarum signetur a parte inferiori, quia tunc illa signata valebit duas minimas, et omnes aliae erunt minimae.
[M,M,M,Scd,M,M,M,M on staff4]
[91] 9. Quando autem novem, omnes sunt minimae.
[M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]
10. Et est notandum quod plures quam novem non possunt ingredi unum tempus, nisi ibi esset aliqua semiminima, et tunc difficile pronuntiari possent, ut patet hic.
[M,M,M,M,M,M,Scys,M,M,M,L,S,S,S,S,S,S,Scys,S,S,S,L on staff4]
1. (Capitulum VIII DE PRONUNTIATIONE MINIMARUM ET SEMIBREVIUM IN TEMPORE IMPERFECTO)
2. Sex minimae possunt ingredi tempus imperfectum. 3. Et est notandum quod quando duae [semibreves] ponuntur, ambae sunt aequales semibreves, quia quaelibet valet tres minimas, ut patet hic,
[S,S,Lig2cssnoa,Lig2cssnod,Lig3dod on staff4]
nisi prima signetur et tunc valet quinque minimas, ut patet hic,
[Scd,S on staff4]
vel nisi ultima signetur ut hic.
[S,Scd on staff4]
4. Quando tres ponuntur, prima valet tres minimas, secunda duas, tertia autem solam minimam, ut hic,
[S,S,M; S,S,M on staff4]
nisi prima signetur, et tunc valet tres minimas, ut hic,
[Scd,S,M on staff4]
[92] vel nisi ultima signetur, ut hic.
[M,F,Scd on staff4]
5. Quando quatuor ponuntur, primae duae valent tres minimas, tertia duas, quarta vero solam minimam, ut hic,
[S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M on staff4]
nisi prima vel ultima signetur a parte inferiori, et tunc illa signata valet tres minimas, et aliae tres erunt minimae, ut hic patet.
[Scd,M,M,M,pt,M,M,M,Scd,pt,Scd,M,M,M on staff4]
6. Quando quinque ponuntur, primae tres sunt minimae, quarta valet duas minimas, quinta solam minimam, ut hic,
[M,M,M,S,M,M,M,M,S,M,L on staff4]
nisi prima signetur, quia tunc valebit duas minimas, et omnes aliae erunt minimae, ut patet hic.
[Scd,M,M,M,M,Scd,M,M,M,M on staff4]
7. Et sic patet quod notula aequivoca...(vide sequentia prius).
8. Quando sex ponuntur, omnes sunt minimae, ut hic apparet: exemplum:
[M,M,M,M,M,M; M,M,M,M,M,M,L on staff4]
9. Et notandum est quod plures minimae quam sex non possunt ingredi unum tempus imperfectum bono modo. Et si plures fuerint, oportet quod sint semiminimae; tunc difficile pronuntiari possent, ut hic.
[Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Lig4odoacddx on staff4]
[93] 1. (Capitulum IX DE SIGNIS TEMPORUM PERFECTORUM ET IMPERFECTORUM)
2. Ad designandum tempus perfectum ponitur circulus rotundus, quia circulus rotundus est figura perfecta, ut hic patet.
[O,S,S,S,S,S,S,Lig5cssnaodaacddx on staff4]
3. Unde notandum est quod quando talis circulus reperitur, signum est quod tempus semper est perfectum in se, id est quod partitur in tres semibreves aequales. 4. Quod autem sit perfectum probatur sic: illud est perfectum quod habet principium, medium et finem. Sed tempus perfectum, cum partitur in tres semibreves aequales, videtur habere quodam modo principium, medium et finem; ergo est perfectum. Et e converso tempus imperfectum est quod aliquo istorum caret.
5. Unde tempus imperfectum est quando non dividitur nisi in duas semibreves tantum, et sic caret una illarum. Unde ad designandum ejus imperfectionem ponitur semicirculus ut hic.
[CL,S,S,B,Lig2cssna,Lig2cssnod,L on staff4]
1. (Capitulum X DE NOTULIS RUBEIS)
2. Rubeae notulae ponuntur duabus de causis in motetis, vel quia canuntur alterius mensurae quam nigrae, vel quia dicuntur in octava loci ubi suppositae sunt. Explicit ars.