Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[59] DE MODO ACCIPIENDO

Nota quod modus accipitur a longa, tempus a brevi et prolacio a semibrevi. Quando brevis est perfecta tempus est perfectum, quando semibrevis est perfecta prolacio est perfecta. Perfectum vero accipitur quando longa sive brevis habet tres partes equales sive indivisibiles et inequales; inperfectum autem quando habet duas partes per omnia equales.

Sciendum est quod triplex et quadruplex est modus biscantandi. Et nota quod duplex est proporcio juxta galliginam artem, videlicet: maior perfecta prolacio ex qua habetur modus nonarius, et prolacio maior inperfecta ex qua habetur modus senarius, prolacio minor perfecta ex qua habetur modus binarius seu ternarius qui idem sunt in actu et figura, prolacio minor inperfecta ex qua habetur modus quaternarius.

Et quia prolaciones non sunt plures neque pauciores, igitur neque modi. Modus autem duodenarius sive octonarius per se modi secundum istas figuras et prolaciones quia non sunt alique ipsarum est modus quod dictum est; sed in cantu reducuntur ad modum quaternarium, dicitur de prolacione minori inperfecta, hoc modo quia maior qui ponitur in modo duodenario et per talem reductionem perficitur longa, et eodem modo videmus de octonario.