Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[79] [I]

1 Sciendum est, quod quatuor sunt tempora discantus, scilicet tempus perfectum maioris prolationis, tempus perfectum minoris prolationis, tempus inperfectum maioris prolationis et tempus inperfectum minoris prolationis.

Primo de valore proprio dictorum temporum videndum est, et postea de augmentatione demonstrabitur.

2 Tempus perfectum maioris prolationis valet tres semibreves et unaquaque semibrevis valet tres minimas, sunt ergo novem minime pro tempore et istud tempus dicitur nonarius eo quod a novem minimis comprehenditur, ut hic:

[[Od],B,S,S,S,B; M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff2]

Tempus perfectum minoris prolationis valet etiam tres semibreves, sunt ergo sex minime pro tempore et istud tempus dicitur senarius eo quod a sex minimis comprehenditur, ut hic:

[pt,O,pt,B,S,S,S,[B],M,M,M,M,M,M on staff2]

Tempus inperfectum maioris prolationis valet duas semibreves et unaquaque semibrevis valet tres minimas, sunt ergo sex minime pro tempore, ut hic:

[Cd,B,S,S,B; M,M,M,M,M,M on staff2]

Tempus inperfectum minoris prolationis valet duas semibreves et unaquaque semibrevis valet duas minimas, sunt ergo quatuor minime [80] pro tempore et dicitur quaternarius istud tempus eo quod a quatuor minimis comprehenditur, ut hic:

[pt,Cdim,pt,B,S,S,B; M,M,M,M on staff2]

3a Unde si volumus augmentare in dictis temporibus, a tempore perfecto maioris prolationis incipiamus.

[alpha]) Si supra predictum tempus volumus augmentare in proportione sexquitercia dividendo tempus in tres partes equales, appone tres breves vacuas, ut hic:

[Bv,Bv,Bv]

et unaquaque istarum brevium valet quatuor minimas diminutionis.

Item si volumus augmentare in proportione dupla, appone decem et octo minimas vacuas, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

[beta]) Si volumus augmentare supra tempus perfectum minoris prolationis in proportione sexquialtera, appone novem minimas vacuas, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

Et si volumus in proportione dupla, appone duodecim minimas vacuas pro tempore, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

[gamma]) Si volumus augmentare supra tempus inperfectum maioris prolationis in proportione sexquitercia, appone octo minimas vacuas pro tempore, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

[81] Et si volumus augmentare in proportione dupla, appone duodecim minimas vacuas pro tempore, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

Eciam si volumus augmentare in proportione tripla, appone decem et octo minimas vacuas, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

Et non plus, quia valde laboriosum esset humane voci proferre.

[delta]) Si volumus augmentare supra tempus inperfectum minoris prolationis in proportione sexquialtera, apponas sex minimas vacuas, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

Et si volumus in proportione dupla, apponas octo minimas vacuas, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

Et si volumus in proportione duplasexquiquarta, appone novem minimas vacuas pro tempore, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

3b Secundum magistrum Philippotum de Caserta dicta tempora possunt augmentare per alias diversas figuras, sicut inferius apparent.

[alpha]) Unde sciendum est, quod predictus magister Philippotus ponit istas quatuor figuras pro uno tempore, scilicet temporis perfecti maioris prolationis, ut hic:

[Fcdvx,ptv,Fcdvx,ptv,Fcdvx,ptv,Fcdvx,ptv]

[82] Et aliquando ponit duas tales figuras pro uno tempore, ut hic:

[Ssvcdvx,pt,Ssvcdvx,pt]

Et aliquando quatuor tales:

[S,Fsvcdvx,Fsvcdvx,S]

Et aliquando sex tales:

[Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx]

Et aliquando quinque, ut hic:

[S,Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx]

Et aliquando tales quatuor, ut hic:

[S,Fsvcdvx,Fsvcdvx,S]

Et dividit dictus magister duo tempora istius temporis in tres partes equales, ut hic:

[Anonymous, Tractatulus de figuris, 82] [ANOFIT 01GF]

[beta]) Sequitur de tempore perfecto minoris prolationis.

Ponit in tempore perfecto minoris prolationis quatuor tales figuras pro uno tempore, ut hic:

[Fcdvx,Fcdvx,Fcdvx,Fcdvx]

Et aliquando duas semibreves punctatas, ut hic:

[S,pt,S,pt]

[83] Et aliquando novem minimas vacuas, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

Et dividit etiam duo tempora istius temporis in tres partes equales, ut hic:

[Bv,Bv,Bv]

[gamma]) Sequitur de tempore inperfecto maioris prolationis.

Ponit in tempore inperfecto maioris prolationis tres tales figuras pro uno tempore, ut hic:

[F,F,F]

Vel tres vacuas, ut hic:

[Sv,Sv,Sv]

Et aliquando quatuor tales, ut hic:

[Fcdvx,Fcdvx,Fcdvx,Fcdvx]

Vel tales, ut hic:

[Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx,Fsvcdvx]

Et aliquando tres tales, ut hic:

[Fsvcdvx,Fsvcdvx,S]

[delta]) Sequitur de tempore inperfecto minoris prolationis.

Ponit in tempore inperfecto minoris prolationis sex tales minimas vacuas pro uno tempore, ut hic:

[Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

[84] Et aliquando tres tales, ut hic:

[Fv,Fv,Fv]

Et aliquando octo tales, ut hic:

[SMv,SMv,SMv,SMv,SMv,SMv,SMv,SMv]

Et sufficit de figuris francigenis.

[II]

4 Dictum est de figuris et temporibus francigenis, nunc videndum est de figuris et temporibus ytalicis.

Et primo sciendum est, quod secundum ytalicos habemus tales figuras, videlicet duplicem longam ut hic: [2L], longam ut hic: [L], brevem: [B], semibrevem ut hic: [S], minimam ut hic: [M], semiminimam: [SM].

Et nota, quod omnes iste figure diversimode figurantur, videlicet duplex longa ut hic: [2L] vel sic: [2Lcsdx], longa ut hic: [L] vel sic: [Bcsdx], brevis ut hic: [B], semibrevis: [S], minima ut hic: [M], semiminima ut hic: [SM].

Ponunt etiam tales figuras: [Scd] et tales ut hic: [Scdsnosn] et tales ut hic: [Fcsvxcdvxsn]

5 Sequitur de valore dictarum figurarum.

Et primo sciendum est, quod ista duplex longa: [2L] valet novem tempora si longe sunt de modo perfecto, quia valet tres longas: [2L,L,L,L]

Item si longe sunt de modo inperfecto, valet duas longas, ut hic: [2L,L,L]

Item longa perfecta valet tria tempora, ut hic: [L,B,B,B]

Item longa inperfecta valet duo tempora, ut hic: [L,B,B]

Item brevis perfecta valet tres semibreves, ut hic: [B,S,S,S]

Item brevis inperfecta valet duas semibreves, ut hic: [B,S,S]

[85] Item semibrevis perfecta valet tres minimas, ut hic: [S,M,M,M]

Item semibrevis inperfecta valet duas minimas, ut hic: [S,M,M]

Et nota, quod ista nota: [Scd] valet quatuor minimas.

Et ista sic incisa: [Scdsnosn] valet tres minimas.

Et de istis semiminimis valent tres pro duabus minimis: [SM,SM,SM,M,M]

Et de istis valent octo pro quatuor: [Fcsvxcdvxsn,Fcsvxcdvxsn,Fcsvxcdvxsn,Fcsvxcdvxsn,Fcsvxcdvxsn,Fcsvxcdvxsn,Fcsvxcdvxsn,Fcsvxcdvxsn,M,M,M,M]

6 Nunc videndum est quomodo figurantur.

Et primo notandum, quod maxima potest figurari sic: [MX] vel sic: [MXcsdx].

Longa sic: [L] vel sic: [Bcsdx]

Breves sic: [B,B] [vel sic:] [Lig2cdsnod] et valet unum tempus in capite et unum in pede.

Semibreves sic [S,S] vel sic: [Lig2cssnod] aut sic: [Lig2cssna]

Et est sciendum, quod quando invenitur talis ligatura valet duo tempora in capite et duo in pede, quia nota quadrata est: [Lig3aa]

Item si reperitur sic: [Lig3cdsndd] valet unum tempus in capite et duo in pede.

Item si reperitur sic: [Lig3cdsndod] valet unum tempus in capite et unum in pede.

Item si semibreves reperiuntur sic: [Lig2cssnod,Lig2cssna] valet unam in capite et unam in pede, nisi quod in arte ytalica in tempore perfecto ultima alteratur.

Item quando reperiuntur sic: [Lig3cssndod], prima est semibrevis, secunda similiter, et tercia est brevis.

Et hec sufficiant.