Actions |
---|
[f.3r] Cum de mensurabili musica sit nostra presens intencio eam propter faciliorem apprehencionem erudiencium in figura pro parte declarare intendimus ne procedamus ex principijs ignoratis quia ignoratis principijs ignorantur ea que post principia sunt.
Uideamus primo quid sit figura quid simplex quid compositum uel ligatura quid idem est in musica. Figura idem est quod nota uel forma note. Figurarum alie simplices alie composite. Simplicium tres sunt species scilicet longa breuis et semibreuis et dicuntur simplices quando non ligantur Composite uero quando plures ad inuicem ligantur. Et quia simplex precedit compositum primo dicitur hic de figuris simplicibus diuidendo eas in tribus sic Figura uero longe est pungctus quadratus habens solum tractum ascendentem uel descendentem a parte dextra sic: [Bcsdx,Bcsdx,L,L] uel duos tractus ascendentes uel descendentes dextris tractibus longioribus sinistris et tunc dicitur proprie plicata sic: [Bpssncsdx,Bpssncsdx,Lpdsn,Lpdsn] Figura autem breuis est punctus quadratus sine aliquo tractu sic [B,B] uel habens duos tractus ascendentes uel descendentes sinistris tractibus longioribus dextris sic [Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx, Bcdsnpddx] et tunc simpliciter dicitur plicata quia pro duobus tractibus ascendentibus uel descendentibus proprie nomen plicate habere merentur Pro solo tractu ascendente uel descendente minus proprie dicitur sic [Bcssn,Bcssn,Bcdsn,Bcdsn] Semibreues quidem formantur sic [S,S,S,S]
In prima parte diuiditur Longa in tribus modis Primo longa dicitur hic perfecta eo quod tria tempora sub uno accentu includit et hoc quia perfeccio ternario numero secundum philosophum attribuitur et est ternarius numerus inter omnis perfectissimus quia a summa trinitate que est uera et pura perfeccio nomen assumpsit. Et notandum quod tria tempora tam sub uno accentu quam diuersis prolata unam perfeccionem constituunt. Item ad longam predictam uidelicet referri debet per quod imperficiatur Item longa ante longam uel ante pausam longam dicitur perfecta ut hic [L,L] Item si due breues uel tres uel earum ualor inter duas longas immediate ponantur tractulo diuisionis non interposito breuibus: tunc prima longa dicitur perfecta ut hic [L,B,B,L,B,B,B,L,L] Item quando signum perfeccionis illi additur perfecta est. Et est signum perfeccionis quidam paruus tractulus qui alio nomine diuisio modi uocatur sic [L,pt] Inperfecta uero dicitur quando duobus temporibus mensuratur et sine breui precedente uel subsequente uel eius ualore non inuenitur ut hic [B,L,L,BP,L,L]
Duplex longa dicitur eo quod duas longas sub uno accentu includit sic [MX]. Item duplex longa inter duas longas uel ante longam uel ante pausam longam ualet sex tempora sic [MX,B,B,MX,B,B,B,MX] Item quando breuis est ab illa relatiua per diuisionem modi siue precedat siue [f.3v] sequatur ipsa ualet quinque tempora ut sic [MX,B,pt,B,MX] Item quando ponatur inter duas breues ad ipsam relatas ualet quatuor tempora et potest plicari ascendendo uel descendendo sic [B,2Lpssncsdx,B,B,2Lpdsncddx,B]
Recta breuis est illa que non ualet nisi unum tempus quod minimum in plenitudine uocis Fit autem recta breuis tripliciter primo quando refertur ad aliquam longam ante eam uel post eam breuis recta dicitur sic [B,L,L,B] Secundo: quando due breues tantum inter duas longas de modo perfecto inueniantur prima dicitur recta secunda: breuis altera uocatur sic [L,B,B,L] [[et tunc utraque erit recta et referri debent ad aliquod]] nisi inter duas breues diuisio modi apponatur sic [L,B,pt,B,L] et tunc utraque erit recta et referri debent ad aliquod precedens uel subsequens. Tercio: quandocumque tres breues inter duas longas inueniantur nullo tractulo diuisionis illis interposito. Uel quando tres breues computari debent pro longa perfecta tunc quelibet illarum recta breuis erit sic [L,B,B,B,L,pt] Altera uero breuis similis est longe inperfecte in ualore differt tamen in figuracione. Quare dicitur altera breuis: quia a sua recta proporcione alteratur Item altera breuis duas rectas includit et fit tribus modis. Primo quando due breues tantum inter duas longas de modo perfecto sine tractulo diuisionis inueniantur tunc ultima illarum altera dicetur sic [L,B,B,L,pt] Secundo: quando tres breues inueniuntur et si inter primam breuem et secundam fit modi diuisio prima ad longam precedentem referri debet et secunda erit recta ultima uero altera uocatur sic [L,B,pt,B,B,L] Tercio quando multe breues aduicem concurrunt ita quod tres pro perfeccione conputantur et si in fine due remaneant tantum tunc Ultima erit altera sic [B,B,B,B,B,L] Et si una tantum remaneat illa erit recta et longam inperficiet sequentem sic [B,B,B,B,L] Item quando due breues inter duas longas de modo inperfecto inueniantur ambe erunt equales sine alteracione et siue modus sit perfectus siue inperfectus tot tempora continent due predicte breues quot longa precedens. Item sicut in ueteri arte ut predictum est quando due breues inter duas longas de modo perfecto inueniuntur et secunda alteratur sic in noua arte quando due semibreues inter duas breues de tempore perfecto uel inter breuem et longam inueniantur prima unum tempus habebit et secunda erit altera sic [B,S,S,B,B,S,S,L] Eodem modo quando due minime inter duas semibreues de maiori prolacione inueniuntur sic [S,M,M,S] Et sciendum quod nulla notula alteratur nisi in secundo [[loco]] modo quando due note accipiuntur pro numero ternario et ante suam maiorem uel ante eius ualorem sic [B,S,S,BP,S,M,M,SP] Item sicut in ueteri arte longa ante longam de modo perfecto ualet tria tempora sic in noua arte breuis ante breuem de tempore [f.4r] perfecto ualet tres semibreues Item sicut in ueteri arte longa inperficitur per breuem a parte ante uel a parte post et ualet duo tempora sic in noua arte breuis inperficitur per semibreuem a parte ante uel a parte post et ualet duas semibreues et similiter semibreuis per minimam et ualet duas minimas quia sicut se habet breuis ad longam sic semibreuis ad breuem et minima ad semibreuem ut hic [B,S,pt,S,B,S,M,pt,M,S]
Pro breui recta minus quam due semibreues accipi non possunt quarum prima minor secunda maior appellatur pro tanto quod duas minores includit et propter hoc patet quod tres semibreues secundum artem possunt poni pro breui recta sic [S,S,S] tamen ex aliqua [[uoluntate]] uelocitate uocis ponuntur quatuor uel quinque uel sex uel nouem. Et tunc quedam sunt minores perfecte quedam minores inperfecte et quedam sunt minime Et secundum modum cantandi diuersimode possunt figurari uno modo sic [S,S,M,S,pt,S,M,S,M,S,pt,S,M,S,M,S,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,L] Item minor semibreuis in minimas diuiditur duas uel tres quas per tractum a tono superiore ascendentem gigamus sic [M,M,pt,M,M,M,pt] Item alio modo quando in tres diuiditur per tractum a sinistra parte ab angulo obtuso precedentem primam signamus sic [Scd,M,M] Quandocumque due semibreues ponuntur pro breui recta uel tres uel quatuor uel quinque uel sex et sine figuracione tunc debet tractulus diuisionis illis interponi ad signandum quando due ponuntur pro ipsa uel tres uel quatuor et cetera. Item quandocumque due semibreues de tempore perfecto inter duas longas uel duas breues uel inter breuem et longam inueniantur prima semibreuis unum habebit tempus secunda uero duo tempora sic [L,S,S,L,B,S,S,B,B,S,S,L] Si autem tres inter predictas inueniantur erunt equales si uero quatuor pro breui recta computentur Possunt autem semibreues plicari sic [Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig2cssnoa]
[De diuisione breuis note. man. sec.] Item sciendum est quod breuis perfecta in tres diuiditur semibreues equales et quelibet illarum semibreuium in tres minimas et quelibet illarum minimarum in tres semiminimas. Item breuis perfecta in duas semibreues et quelibet illarum semibreuium in duas minimas et quelibet illarum minimarum in duas semiminimas. Minima est que habet tractum a parte superiori ascendentem sic [M]. Semiminima est que habet tractum ascendentem in obliquum uersus dextram partem sic [SM] uel sic [A] et non possunt poni inpares. Sciendum quod omnis notula perfecta potest inperfici a tercia parte ante uel post et ex quibus composita ex illi inperfici debet Triplex longa ex simplicibus composita longis et a simplici longa inperfici debet Simplex longa perfecta composita ex tribus breuibus et ideo a breui inperfici potest Breuis perfecta composita ex tribus semibreuibus et ideo a semibreui inperfici debet. [f.4v] Item sciendum est quod nulla notula inperfecta potest inperfici quia perfeccio constat in numero ternario.
Proprietas est nota primarie inuencionis ligature a musica plana data in principio. Perfeccio uero est idem sed in fine ligature. Unde ligaturarum alie ascendentes alie descendentes sunt. Ascendens ligatura est illa: cuius secunda nota uel secundus punctus quod idem est alcior est primo puncto sic [Lig2art,Lig2a,Lig3ad] Descendens uero ligatura est illa cuius secundus punctus inferior est suo primo in corpore recto et obliquo sic [Lig2cdsnd,Lig2cdsnod,Lig3cdsndod] Omnis ligatura descendens habens tractum a sinistra parte primi puncti dicitur cum proprietate sic [Lig3cdsndd,Lig3cdsndod,Lig4cdsndodart] Et si punctus primus careat omni tractu tunc sine proprietate dicitur sic [Lig3dd,Lig3dod,Lig4dodart] Omnis ligatura ascendens si careat omni tractu a primo puncto ascendente cum proprietate dicitur sic [Lig3aacddx,Lig5aoddart] Sed si tractum gerit a dextra parte primi puncti sine proprietate dicitur sic [Lig3Lad,Lig3Laod]. Omnis ligatura ascendens uel descendens habens tractum a parte principij ascendentem cum opposita proprietate dicitur sic [Lig3cssnoda,Lig3cssnaod,Lig3cssndod,Lig3cssnaacddx]. Unde omnis ligatura cum proprietate primam facit breuem Omnis ligatura sine proprietate primam facit longam Omnis uero opposita proprietas facit duas primas notas: semibreues Item sciendum quod figura ligabilis non ligata uitiosa est set magis figura non ligabilis ligata Plures longe ligari non possunt ad inuicem sine proprietate et cum perfeccione nisi in binaria ligatura sic [Lig2d] Breues uero ligabiles sunt in principio medio et in fine [Lig3cdsndod] Plures semibreues quam due ad inuicem ligari non possunt et semper in principio ligature sic [Lig3cssndod,Lig3cssnaacddx]. Hec sufficiunt de principiis ligaturarum.
Quando ultimus punctus in fine ligature recte stat supra penultimam ascendendo ultima cum perfeccione dicitur sic [Lig3aart,Lig3cssnodart,Lig3cdsnodart] Sequitur: Omnis perfeccio longatur Item quando ultima nota in fine ligature stat quadrata descendendo similiter cum perfeccione dicitur sic [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig3cssndd] Item quando ultimus punctus in fine ligature habet quadratam plicam ascendentem uel descendentem tunc ultima longatur sic [Lig2acsdx,Lig2dcddx,Lig2cdsndcsdx]. Quando uero ultimus punctus auersso capite stat supra penultimam ascendendo sine perfectione dicitur sic [Lig2a,Lig3cssnaa] Uel quando due note in uno corpore obliquo in fine ligature ascendendo uel descendendo inueniantur similiter. Sine
[f.5r] [London, British Library, Additional 21455, f.5r; text: Modus imperfectus de tempore imperfecto est quando longa ualet duas breues et quelibet breuis duas minores. Modus perfectus de tempore perfecto et minori prolacione, Modus imperfectus de tempore imperfecto et de minori prolacione. Larga perfecta Larga imperfecta Longa perfecta Longa imperfecta, Breuis perfecta Breuis imperfecta Minor perfecta. Minor imperfecta. et minima. Longa recta Longa erecta Longa plicata ascendens uel descendens] [ANOMM 01GF]
Sciendum quod ubicumque longe erecte inueniuntur per solum semitonum eriguntur et nunquam plicari possunt Item sciendum est de breuibus erectis
[f.5v] [London, British Library, Additional 21455, f.5v; text: Breuis recta Breuis erecta [Breuis quadrata add. supra lin.] Breuis plicata ascendens uel descendens, De tempore perfecto et de maiori prolacione. De tempore imperfecto et de maiori prolacione. De tempore perfecto et de minori prolacione. De tempore imperfecto et de minori prolacione.] [ANOMM 02GF]
Item secundum antiquos modi sunt quinque cantandi quorum primus constat ex longa et breui sic [L,B] Secundus ex breui et longa sic [B,L] Tercius ex longa et duabus breuibus sic [L,B,B] Quartus ex duabus breuibus [[sic]] et longa sic [B,B,L] Quintus ex omnibus breuibus et semibreuibus sic [B,B,B,S,S,S,B,B,B] et cetera.
Item sciendum est quod octo sunt concordancie Uidelicet prima in tercio loco a tenore secunda in quinto Tercia in sexto Quarta in octauo Quinta in decimo Sexta in duodecimo Septima in terciadecimo Octaua in quintadecimo loco et cetera.
[f.6r] Falsa musica est quando id in claui recipitur quod non est quia aliquando propter concordancias uocum necesse est recipere id in claui quod non est. Sicut in gesolreut fa ubi non est nisi sol re et ut et sic dicitur falsa musica: quia scire debes quod b non mutat clauem sed mutat tonum faciendo de semitono tonum et econtra Est autem tonus ut hic ut re [re add. supra lin.] mi fa sol sol la. Fa mi mi fa Semitoni sunt Sed duo semitoni faciunt plusquam tonum et ideo dicitur et est b quia non dicis uel cantas per [sqb] uel per naturam in C Fa per [sqb] cantas quando fa mutatur in sol tunc est b et sic mutatur tonus. Si ergo a simili pono in g b tunc necesse est ibi recipere fa quia de tono propter b debet fieri semitonus et sic erit falsa musica et cetera.