Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[14] Musica disciplina est, quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his, qui inveniuntur in sonis. Vel musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Musicae enim partes sunt tres, scilicet harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est, quae discernit in sonis acutum et gravem. Rhythmica est, quae requirit incursionem, utrum bene vel male cohaereat sonus. Metrica est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione [17] cognoscit, ut heroicon, jambicon, elegiacon. Omnem autem sonum, qui materies cantilenarum est, triforme constat esse naturam. Prima est harmonica, quae ex vocum carminibus constat; secunda organica, quae ex flatu consistit; tertia rhythmica, quae in pulsu digitorum sonos recipit. Nam aut a voce editur sonus sicut per fauces aut flatu sicut per tubam vel tibiam aut impulsu sicut per citharam aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Musica dicitur a moys, quod est aqua, quia aqua et musa dicitur ratione istius, quia musicus sonus maxime fit aqua et aere, ut in hydraulis, id est in organalibus, facile probari potest. Multum enim iuvat aqua sonum musicum. Novem enim fuerunt musae [fol. 61vb] filiae Jovis et Junonis secundum fabulam, quae musicam circa aquam invenerunt. Revera novem sunt officia humanae vocis. Fingitur enim humana vox plectro linguae a pulsu quatuor dentium, repercussione duorum labiorum in modum cymbalorum, cavo gutturis et adiutorio pulmonis, qui in modum follis aerem recipit et remittit. Unde Aristoteles in septimo "De anima", ex aspiratione et inspiratione impossibile est vocare, id est vocem facere. Hoc est dictum, solum per emissionem aeris vel solum per attractionem eiusdem non fit vox, quod patet per experimentum secundum ordinem, quod in faciendo vocem contineatur aer et frangatur et figuretur per instrumenta formantia vocem. Duplex enim est sonoritas et insonoritas, una est in littera, una et absolute accepta, et haec canitur ex generatione et loco generationis. Quod autem generatio sit causa sonoritatis vel insonoritatis in littera una absolute accepta, sic ostenditur. Generari enim in maiori apertione est causa plus habendi de sono, generari in minori apertione est causa minus habendi de sono, et apertio maior et minor [est] tantum sonoritatem et insonoritatem. Quod autem locus generationis sit causa, sic ostenditur. Dicit Aristoteles in libro "De anima", quod tria concurrunt ad sonoritatem soni, scilicet siccitas, concavitas, planities. Siccitas, ut faciat claritatem soni, quia humiditas facit eius raucitatem per oppositionem, concavitas [fol. 62ra] quia in loco concavo vox sicut aer formatur et percutit partes undique, unde quasi uno icto generat et sic multiplicatur sonus; planities, ut fiat aequaliter percussio aeris. Itaque non impeditur, quin bene sonet. Sic igitur est, quod, si deficiant ista tria vel aliquod istorum, impediretur bonitas soni. Si autem nullum illorum deficiet, est bonitas soni et ita fit quandoque sonoritas quandoque insonoritas, et hoc patet per experimentum, quia quaedam litterae generantur in ore, ubi locus concavus est, et hoc dicitur vel ex percussione linguae ad superius palatum, ubi locus est siccior, et fit sonus clarior, ut patet in generatione "t" vel "d", vel ex percussione linguae ad inferius palatum, ubi locus est humidior et sonus raucior, sicut patet in generatione huius litterae "o". Unde clarioris soni sunt "t" et "d" quam "o" et sic patet, quod sonoritas et insonoritas in una littera absolute canuntur ex generatione et loco generationis. Alia autem est sonoritas et insonoritas in littera comparata ad aliam, et haec canitur ex proportione et improportione soni. Manifestum est, vocales generantur in apertione, consonantes in clausione, quia, si duae vocales generantur, maxima fit apertio et minor sonoritas sive proportio et sic fiet improportio, sed, quia consonans generatur in clausione et clausio facta cum apertione, temperat apertionem et ob hoc ex [fol. 62rb] prolatione vocalium [?] cum consonante fit sonoritas et proportio in sono. Quaedam enim litterae generantur in pectore et in gutture, quaedam in fine linguae ut inter labia, quaedam ex percussione linguae ad superius palatum, quaedam ad inferius. Triplex enim est dimensio litterae et syllabae, una secundum altitudinem, et illa est accentus, alia secundum longitudinem, et illa est quantitas, tertia secundum latitudinem, et illa est spiritus. Clausio enim fit per descensum instrumentorum naturalium, quia naturaliter gravia sunt. Apertio autem per elevationem instrumentorum fit, quae quidem non elevatur nisi per violentiam, cum naturaliter gravia sunt.

[18] Itaque sine musica nulla disciplina potest esse perfecta. Nihil est enim sine illa; nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum dicitur esse compositus et coelum ipsum harmoniae modulatione revolvitur.

Musica movet effectus [affectus]. Provocat in diversum habitum sensus. In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit animus ad certamen fortior. Siquidem et remiges cantus hortatur ad tolerandos quoque labores. Musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur. Excitatos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur, quia a spiritu immundo Saulem arte [fol. 62va] modulationis eripuit. Ipsa quoque bestias necnon serpentes, volucres atque delphinos ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed et quidquid loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum.

Est autem vis artis musicae, ut gaudentes faciat plus gaudere et dolentes faciat plus dolere, ut patet ubicumque subtiliter intuenti. Septem coelos, id est globos planetarum, esse omnino philosophi dixerunt, quorum orbibus omnia connexa sunt, quos sibi innexos veluti et insertos versari retro et econtrario certis motibus suis arbitrantur et dicuntur planetae, id est errantes, quia per aerem vario motu discurrunt, unde, quia errant, retrogradi dicuntur.

Zodiacus dicitur esse circulus duodecim signorum in partes aequales divisus per latum. Sub his feruntur septem planetae: Sol sub mediis tantum duabus, Luna per totam latitudinem, Venus excedens cum binis partibus, Mercurius sub octo partibus, duabus in medio, quatuor supra, duabus infra, Mars sub quatuor mediis, Jupiter sub media et super eam duabus, Saturnus sub duabus mediis ut Sol. Hii septem orbes cum dulcisona harmonica volvuntur [fol. 62vb] ac suavissimi concentus eorum circuitione efficiuntur. Qui sonus ideo ad nostras non pervenit aures, quia ultra aerem fit, et eius magnitudo nostrum angustum auditum excedit. Nullus enim sonus a nobis percipitur, nisi qui in hoc aere efficitur. Unde Plato in "Phaidone", [ut] tradunt philosophi, quod coelum coelo allisum, concursus mutuusque coelorum dulcissimum sonum reddit. Attestante Alchabitio in theoretica planetarum, harmoniacam coeli non audimus, quia assueti sumus, sicut molendinarius non advertit strepitum molendini.

A terra autem usque ad firmamentum coelestis musica mensuratur, ad cuius exemplar nostra inventa musica affirmatur. In terra namque si [Gamma] gamma, in Luna A, in Mercurio B, in Venere C, in Sole D, in Marte E, in Jove F, in Saturno G ponitur; profecto mensura musicae invenitur. Unde a terra usque ad firmamentum septem toni reperiuntur. A terra ad Lunam est tonus, a Luna usque ad Mercurium semitonium. a Mercurio usque ad Venerem semitonium. Inde usque ad Solem tria semitonia; a Sole ad Martem tonus; inde ad Jovem semitonium; inde ad Saturnum semitonium; inde ad signiferum tria semitonia, quae si -- [fol. 63ra] mul iuncta septem tonos efficiunt.

Tonus autem habet 15.625 miliaria, semitonium vero 7.812 miliaria et semissem. Unde et philosophi novem musas finxerunt, quia a terra usque ad coelum novem consonantias deprehenderunt, quas homini naturaliter insitas invenerunt. Sicut enim hic mundus septem tonis et nostra musica septem vocibus distinguitur, sic compago nostri corporis septem modis coniungitur, dum corpus quatuor elementis, anima tribus viribus copulatur, quae musica arte naturaliter reconciliantur. Unde et homo microcosmus, id est minor mundus, dicitur, dum sic consono numero coelesti musicae par cognoscitur. A terra autem usque ad Lunam sunt 126 milia stadiorum, quod sunt 15.625 miliaria. A Luna ad Mercurium 7.812 miliaria et semisse. Inde ad Venerem tantum, inde ad Solem 23.436 [19] miliaria. A Sole ad Martem 15.625 miliaria, inde ad Jovem 7.812 miliaria, inde ad Saturnum tantum, inde ad firmamentum 23.436 miliaria. Sunt itaque a terra usque ad coelum miliaria 109.385. Totius autem orbis ambitus terrae [fol. 63rb] auctoritate Ambrosii, Theodosii et Eratosthenis philosophorum 252.000 stadiorum continere dicitur. Unicuique quidem 360 partium Zodiaci 700 stadia deputanda. Sumpto enim astrolabio sub stellatae noctis claritate per utrumque mediclinii foramen multiplicando, deinde procedat cosminetum [?] directe contra septemtrionem a meridie, donec in alterius noctis claritate viso ut prius polo. Si steterit altius mediclinium uno gradu post hoc mensus sit huius itineris spatium et invenientur 700 stadiorum. Deinde datis unicuique 360 graduum tot stadiis terrenae orbis ambitus inventus erit. Ex his autem iuxta circuli et diametri radium terrae. Diameter sic inveniri poterit: Aufer vicesimam secundam partem circuitus terrae et remanentis tertia pars, hoc est 80.182 stadiorum et semis et tertia pars unius stadii citra terrae orbis diameter sive spissitudo, ubi est quater in palmo digitus, quater in pede palmus. Quinque pedes passum faciunt, passus quoque centum vigintiquinque stadium dant, sed milliare octo dabunt stadia, duplicatum dat ter leucam. [fol. 63va] Testis enim Rabbi, maximus philosophus, quod quilibet circulus sive quodlibet coelum cuiuslibet planetae habet in spissitudine viam quingentorum annorum, id est, tantum spatium quantum posset alius ire de via plana in quingentis annis et distantia inter coelum et terram et inter circulum et circulum est similiter, ut dicit, via quingentorum annorum, cum sunt septem coeli et erit secundum ipsum a centro terrae usque ad concavum coeli Saturni, quod est coelum septimum, via septem millium annorum et septingentorum annorum, id est, tantum spatium, quantum de via plana aliquis iret in septem millibus annis et septingentis, si tantum viveret, ita, tantum, quod quilibet annus computetur et computatur ex 366 diebus et iter cuiuslibet diei sit quadraginta miliaria et quodlibet milliare sit duorum millium passuum sive cubitorum. Hoc Rabbi Moyses, ut supra videtur. Verum autem hoc universum sit, Deus scit. Hanc enim mensurationem ille novit, qui omnia fecit in numero, pondere et mensura.