Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[49]]52r] De octo tonis vbi nascuntur et oriuntur aut efficiuntur.

SEptem orbes septem planetarum cum dulcissima armonia voluuntur. ac suauissimi contentus eorum circuicione toni septem efficiuntur ac oriuntur Qui sonus ideo ad nostras aures non peruenit. quia vltra aerem fit. et eius magnitudo nostrum angustum auditum excedit. Nullus enim auditus .a. nobis percipitur. nisi qui in musica mensuratur. ad cuius exemplar nostra inuenta affirmatur. In terra namque fit gamma [Gamma] in Luna .A. in Mercurio .B. in Venere .C. in Sole .D. in Marte .E. in Ioue .F. in Saturno .G. ponitur. Profecto mensura musice inuenitur vnde a. terra vsque ad firmamentum septem toni reperiuntur. a. terra. enim vsque ad Lunam est tonus. a. Luna. vsque ad Mercurium. semitonium a. Mercurio vsque ad Venerem semitonium. a. Venere vsque ad Solem tria semitonia. a. Sole. vsque ad Martem tonus. a. Marte vsque ad Iouem semitonium. a. Ioue vsque ad Saturnum a. Saturno vsque ad firmamentum Que simul iuncte octo tonos constituunt Tonus autem habet .15 [macron supra lin.].6[.C. supra lin.].24ti. miliare Semitonus vero .7[macron supra lin.].8[C supra lin.].12ci. miliare et semisse. Vnde philosophi nouem musas finxerit. quia a. terra. vsque ad celum nouem consonancias deprehenderit. quas homini naturaliter insitas inuenerit. Sicut enim hic mundus septem tonis. et nostra musica septem vocibus distinguitur. sic compago nostri corporis septem musis iungitur dum quatuor elementis. corpus. anima. tribus viribus copulatur. que musicali naturaliter arte reconciliatur. Vnde et homo. Microcosmus. id est minor mundus dicitur. dum sic consono numero celesti musice percognoscitur. A. terra vsque ad Lunam sunt C[macron supra lin.]2.6. stadia que faciunt 15[macron supra lin.].6[C supra lin.].30 milia. A. Luna vsque ad Mercurium .7.8.12 milia A. Mercurio vsque ad Venerem tatum. A. Venere vsque ad Solem 23[macron supra lin.].4[C supra lin.].36 miliaria. A. Sole. vsque ad Martem .15[macron supra lin.].6[C supra lin.].25 milia. A. Marte vsque ad Iouem .7[macron supra lin.].8[C supra lin.].22. milia. A. Ioue vsque ad Saturnum. tantum. [f.[[49]]52v] A. Saturno. vsque ad Firmamentum 23[macron supra lin.].4[C supra lin.].36ta. milia. Sunt ita. a. terra. vsque ad celum. .C.9[duplex macron supra lin.].3[C supra lin.].615ta. milia. Ignem per globos planetarum transcendimus nunc alia pene tracturus <Explicit> tractatus de octo tonis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License