Actions |
---|
[f.[[58]]59r] Et de affectu Musice Moralis secundum tradiciones antiquorum et sanctorum patrum ex alia parte tractatus compendiosus sequitur. qui et speculum psallencium nuncupatur.
[f.[[58]]59v] Speculum cantancium. siue psallencium.
Quia omnes septem sciencie liberales .a. septiformi gracia spiritus sancti procedentes non vt homini mentes [elacione add. supra lin.] eis abutentes fedarent. set eis voluntarie et obediente inclinantibus illustrauit. iuxta illud Ecclesiastice. primo Omnis sapiencia a. domino deo. est. Ex quibus Musica vna resultat cum quam et sancta mater Militans ecclesia sub typo Triumphatis ecclesie. earum sponso domino nostro Ihesum Christo constat [eternaliter et add. supra lin.] denotissime famulanda. Vt sicut ille supernus et supercelestis chorus celestis Iherusalem incessanter et ineffabiliter sua Musica. in supercelestibus Ierarchijs deum et dominum omnipotentem collaudant. ita nos hic typum eiusdem celici chorus gerentes eidem sponso eisdem condigne famulemur obsequijs. Set psalmorum et ympnorum modo et forma carentes. oppere pressum est vt exemplaria mandata sanctorum patrum Augustini Gregorij et Bernardi subsequamur. ex quibus lucidam veritatem psalmodizandi attendentes. honorificencius secundum formam prosaicam ac metricam subsequentem magnificemus deum in sanctis suis
Formula sancti Gregorij de modo psallendi. et cantandi.
VT. vniformitas in omnibus habetur. Metrum cum pausa in psalmodizando ab omnibus obseruetur. non protrahendo set protinendo vocem in pausa. et in fine versus breuiter. et succincte pro tempore tam magis micius. nec incipiat vnus chorus versum psalmi. antequam versum suum alter Chorus finierit Eodem modo in cantando non protrahantur notule. set expedite cantentur cum frequentibus pausis que simul finiantur ab omnibus. nec aliquis alio diucius protrahat. nec ante alium incipiat [f.[[59]]60r] set omnes. quasi vna voce insimul finiant. et resumpto spiritu graui vnum os insimul reincipiant. et vtraque chorus suum cantorem attendat. Vt iuxta beati Pauli apostoli documentum Omnes vno ore honorificemus deum. Ac eciam sicut in prefacione de Angelis dicitur. quod Omnes continunt vna voce dicentes Sanctus Sanctus Sanctus Omnis namque cantus et precipue Psalmodia cum tanta vocis virtute sustineatur. ne fiat decensus ex remissione quod est Argumentum in deuocionis. torporis. ignanie. pigricie. ac seguicie
Vnde Versus sancti Augustini. De forma Psallendi.
Tedia nulla Chori tibi sint. assiste labori
Hora fit ne foras. postquam compleueris horas.
Egressum nobis ostendunt per viciosum
Dyna. Chaim. Corius. Iudas Esau. Semeyque.
Psallite deuote. distincte. metra tenete.
Vocibus estote concordes. vana canete.
Nam vox frustratur. si mens hinc inde vagatur.
Vox sepe quassatur. si mens vana meditatur
Non vox. set votum. non Musica. set cor.
Non clamor. sed amor. sonat in aure dei.
Dicendis horis. assit vox cordis. et oris.
Nunquam posterior Versus prius incipiatur
Noster suus anterior perfecto fine fruatur.
Versus Sancti Bernardi. De Regimine chori. et officio precentoris.
Cantor corde chorum rege. cantum lauda sonorum
Concors psalmodia. simul ascultando sophia
Percrerat nullus. nec post alium trahat vllus.
[f.[[59]]60v] Set simul incipere. simul et finem retinere
Nulli tractabunt nimis. aut festiue sonabunt.
Vina set et munda. cantabunt voce rotunda.
Versus in medio. bona pausa fit ordine dyo.
Vltima certetur breuior quam certa sonetur.
Vltima dimissa tibi sillaba sit quasi scissa
Ars tamen excipiat. si standens vltima fiat
Tunc producatur monossillaba si que sequatur.
Barbara si sequitur. producta sonans reperitur.
Detestacio contra peruerse psallentes.
Qui psalmos resecant. qui verba rescisa volutant.
Non magis illi ferent. quam si male lingue tacerent.
Hij sunt qui psalmos. corumpunt nequiter almos.
Quos sacra scriptura dampnat. reprobant quoque iura.
Janglers cum Iapers Nappers Galpers. quoque Drawers
Momlers Forskippers. Ouerrenners. sic Ouerhippers.
Fragmina verborum Tutiuillus colligit horum.
De septem misterijs septem horarum canonicarum
Hinc est septenis domino cur psallimus horis
Prima [hora add. supra lin.] flagris cedit. adducit. tercia [hora. add. supra lin.] morti.
Sexta [hora add. supra lin.] tegit solem. set nona [hora add. supra lin.] videt morientem.
Vespera [hora.rum add. supra lin.] deponit strauit completa [hora completarij add. supra lin.] sepultum.
Vinum nox media. [hora matutina add. supra lin.] deuicta morte reuelat.
[Nota circumstancio bene psallencio. in marg.]
Si cupis intentam psallendi reddere vocem.
Crebro crucem pingas. in terram lumina figas.
Obseruate preces. et ne manus. aut caput. aut pes
Sit motus pariter. animi cum corpore pungas.