Actions |
---|
[f.86r] Gamaut [[Gamma] supra lin.] are bmi. cfaut. dsolre Elami. ffaut. gsolreut Alamire. bfa bmi. csolfaut Dlasolre Elami ffaut ggsolreut aalamire. bbfa bmi ccsolfa. ddlasol Ad noticiam musice artis intrare uoluntibus primo et principaliter neccessarium est cognoscere alphabeti litteras et earum loca in manu per quas omnis cantus formatur. scilicet [Gamma] que est littera greca per g. littera posita quia gama grece .g. dicitur latine et sciendum quod propter fundamenti grauitatem et uocis invariabilem stabilitatem non .g. sed .[Gamma]. ponitur. Alie uero littere sunt .a.b.c d.e.f.g. que claues dicuntur quibus in suis locis diuerse uoces ascribuntur ut in manu prescripta uidemus. [Gamma]. habet unam uocem que est ut. et non mutatur. racio. quia una sola uox mutari non potest. A. habet unam uocem scilicet re que similiter non mutatur. bmi. habet unam uocem que est mi et non mutatur. C. duas habet uoces. et duas mutaciones scilicet fa. et ut. fa mutatur in ut ascendendo ut in fa descendendo. D similiter habet duas uoces et duas mutaciones. sol mutatur in re ascendendo et re in sol descendendo. E. habet duas uoces et duas mutaciones scilicet la et mi. la mutatur in mi ascendendo et mi in la descendendo. praedicte littere siue claues cum suis uocibus scilicet ab .ut. de .[Gamma]. graui usque in la. e finale proprie dicuntur naturales, et f. similiter duas habet uoces et duas mutaciones. fa mutatur in ut ascendendo [[ut in fa descendendo]] primo per b molle descendendo per ut mutatur in fa. per naturam. g. tres habet uoces scilicet sol re et ut et sex mutaciones. sol mutatur in re ascendendo per b molle et econuerso re in sol per naturam descendendo. Item re mutatur in ut ascendendo per [[I]] b durum et econuerso ut in re descendendo per b molle. Item sol mutatur in ut ascendendo per b durum et ut in sol descendendo per naturam. Ab ut de [Gamma] graui usque habent due perfecciones sunt que naturales dicuntur, que ideo dicuntur naturales quia la de e finali et la de a acuto cum suis interiacuntibus uocibus, uidelicet ut re mi fa sol la. computando de [Gamma] graui usque in e finale et ab ut de c graui usque in la de a acuto dummodo aliter uoces ultimo dicte uero uarientur naturaliter id est sine obstaculo. aut aliquo impediente medio communiter proferiuntur. A. unde iam in parte dictum est tres habet uoces. la mi et re. et sex mutaciones. la mutatur in mi ascendendo per b molle, mi in la descendendo per naturam Item mi mutatur in re ascendendo per b durum. re mutatur in mi descendendo per b molle. Item la mutatur in re ascendendo per b durum. re in la descendendo per naturam.
bfabmi. sunt due claues duas continentes uoces et nullam mutacionem In hiis clauibus multi errauerunt dicuntes mutari posse unam istarum uocum in aliam sicut in ceteris clauibus uirtutem toni et semitoni ignorantes. cum artis magister non simpliciter dicat. bfabmi. sicut ffaut aut elami. quarum uoces mutantur sed duplicem clauem duplici uoce ponendo dicit expresse, bfa, bmi. quasi dicat b rotundum siue molle uulgariter dictum. habet unam que est .fa. [f.86v] et b quadratum quod naturaliter dicimus durum unam. habet uocem que est mi et cetera ulterius probatur quod bfabmi nullam habet mutacionem demonstrat. uocum distancia que est inter A acutum et c acutum que est semidytoni modi id est toni et dimidii que falsificaretur fiendo pluris aut minoris quam debitus requirat modus uerbi gracia. Si ascendendo de mi A acuti in fa b molle habeo semitonium. Item si ascendendo de re predicci a acuti in mi b duri habeo naturaliter unum tonum, si modo istud mi naturale, b duri, muto in fa b molle. tam habendi sol. de c. acuto ecce iam duos feci tons faciens, distanciam unius toni et semitoni duorum tonorum sicut aperte patet.
[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.86v] [ANOTDS 01GF]
quod non stare potest cogitur hiis racionibus evidenter patet. bfabmi quantum in se nullam recipere mutacionem, sed omnis mutacio apta unicuique .bb. de infra et de supra procedit ergo simpliciter est dicendum quod bfabmi duas habeat uoces et nullam mutacionem quia b molle in b durum mutari non potest quia diversarum distanciarum in se uoces continent ergo dicendum est quod b rotundum uel molle habet fa. et b quadratum siue durum habet mi. C acutum tres habet uoces. et sex mutaciones sol mutatur in fa ascendendo [descendendo ante corr.] a per b durum fa in sol descendendo similiter per b molle Item fa mutatur in ut ascendendo et ut in fa descendendo. per b durum Item sol mutatur in ut ascendendo per naturam ut in sol descendendo per b molle. D acutum tres uoces habet et sex mutaciones primo la mutatur in sol ascendendo per b durum. sol in la similiter descendendo per b molle. Item sol mutatur in re ascendendo per naturam re in sol descendendo per b molle Item la mutatur in re ascendendo per naturam re in la descendendo per b molle. De [[A]] E superacuto et F. et reliquis idem quod de eis superius dictum est de uocum mutacione tenendum est, et intuenti diligenter patebit in infra in figura que ibi obmittuntur. Sequitur uidere de earum proprietatibus. et quibus nominibus uocuntur. et quare ita dicantur. Primo ergo a fundamento est incipiendum idem a grauibus. quorum quatuor, sunt. uidelicet .[Gamma]. A.B.C. que ideo dicuntur graues eo quod in inferiori parte musice locate et respectum aliarum clauium grauitatem uocum in se demonstrant uidelicet subens descendere possumus nullus. Quatuor sequentes dicuntur finales. uidelicet. d. e. f et g. que ideo dicuntur finales eo quod omnis cantus regulariter positus in eis finiantur.
Quatuor, uero sequentes claues Acute dicuntur iste quod uidelicet a.b.b.c.d. que ad differenciam aliarum inferiarum siue grauium acuciores uoces producunt. Quatuor uero sequentes claues. uidelicet. E.f.g.g.aa. superacute dicuntur que super alias aditas claues sublimiori modulacione uocis acuuntur. Excellentes dicuntur iste uidelicet. bb.cc.dd. quibus cum una uoce tantum modiderni addiderunt .e. ad maiorem perfeccionem Iste uoces dicuntur excellentes quia sua sublimitate indifferenter omnes clauium in cantu excellunt. Et notandum quod omnia que de mutacionibus uocum supradicta sunt in figura sequenti euidencius patebunt subtiliter intuenti. licet iste proprietates alio modo probari [[possunt]] possint, tamen habet quod sub breuitate dictum est ad presens sufficiat ad predicta.
[f.87r] [Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.87r; text: Graues, Finales, Acute, Superacute, Excellentes, [Gamma], A, b, C, D, E, F, G, a, c, d, e, gg, aa, bb, cc, dd, [Gamma] ut, a re, b mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, A la mi re, b fa mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, gg sol re ut, aa la mi re, b fa b mi, cc sol fa, dd la sol, E la [naturales, linea, spacium, extra manum man. rec.]] [ANOTDS 01GF]
[f.87v] [Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.87v; text: ex terni sunt modi quibus omnis cantilena contexitur Scilicet Unisonus Semitonium. Tonus Semidytonus Dytonus Dyatesseron. Dyapente Semitonium cum dyapente Tonus cum dyapente Ad hec sonus Dyapason si quem delectat eius Hunc modum esse cognoscat Cumque tam paucis. Ach homo perpende fragilis mortalis et instabilis quod uitare non poteris mortem quocumque ieris nam auffert te sepissime. dum uinis fisentissime. De calamitatis in die uermis fremet invidie dum auditur flentem dictum mortalis essent utinam quam fortis Christi gladius transfixit et non alius. Heu uiris ualet nobilitas neque sedis sublimitas nil generis potencia nil rerum affluencia plus [legi non potest] consciencia ualet quam mundi sciencia. et cetera.] [ANOTDS 02GF]
[f.88r] Cumque tam paucis clausulis tota armonia musice artis formetur utilissime est eas memorie commendare nisi prius ad huiusmodi studio quiescere donec uocum interuali cognitis armonie tocius faci linee quas comprehendere noticiam. Nunc uidendum est de modorum proprietatem exposicione et quid fuit et unde dicantur. Unisonus est quando plures uoces in eadem linea uel eodem spacio uniformiter [[performiter]] pronunciantur ut in figura prescripta eius enim proprietas est in omni loco siue spacio uel linea et dicitur unisonus ab uno et sono quasi unius soni uoces simile in eodem loco stantes. eius species sunt uniformes quantum ad equalitatem uocum. Semitonium est quando minori distancia una uox discordat siue discernitur ab altera ut supra in figura. et notandum quod minor distancia siue discrecio uocum inter fa et mi in omni loco. et iste modus dicitur semitonium unde dicitur semitonium a semis quod est imperfectum siue dimidium et tono quasi imperfectus siue dimidius tonus. eius locus siue proprietas est ubique fa et mi conuenire possent. Tonus est quando perfecciori distancia prima uox discrepat siue discernitur a secundam ut supra. eius proprietas multiplex est. uidelicet. ubi. la sol. sol fa. mi re. re et ut. conuenire possunt. siue sit [[[macron]] supra lin.] in grauibus uel acutis in omni loco [[[macron]] supra lin.]. et dicitur tonus a tono tonas uel a tonando eo quod in sui prosacione integrum siue perfectum tonum demonstret. species modorum predictorum plane sunt et prose patent. Semiditonus est quando [[as]] minori distancia descenditur uel ascenditur de uoce prima in terciam per scistum perfectum et imperfectum. idem per tonum et semitonium ut supra. eius proprietas est in omni loco ubi fa re et sol mi conuenire possunt et dicitur semidytonus a semi[[ditonus]] quod imperfectum siue dimidium et dytono quod sonat duo toni quasi de duobus tonis imperfectis quod est imperfectis, dytonus formatur enim dicitur a tono et dimidio. et uno modo incipitur a semitonio et finitur in tono. ut fa re est. et [[<..>]] est quando a tono incipitur et in semitonio finitur sicut est sol mi et cetera obmitto. causa breuitatis intuenti figuram aliqui modi patebunt qui sunt per quintam siue quartam siue sextam. dyapason non est modus sed sonus. propter uocum conformitatem est appellandus et dicitur dyapason a dya quod est duo et pason quod est sonus quasi due claues unius soni. uel dicitur secundum quosdam a dya quod est de. et pason quod est totum eo quod constet ex toto quia omnes in se alios modos continet. et est saltus de una uoce in octauam.
Nunc uidendum est de tonis et eorum differenciis sed est sciendum quid sit tonus. dicendum. quod tonus omni cantui regulari per ascensum uel descensum rectum ac debitum modum attribuit et licet. diuersi sint in proprietate tamen habent cantum a cantum discernere et secundum artem musice unicuique cantui finem debitum assignare. et notandum quod antiquitus non nisi quatuor. tantum toni fuerunt uidelicet qui nunc dicuntur Primus Tercius. Quintus et septimus. primus. secundus. tercius quartus. Sed magistri artis consideratis grauium acutarum et superacutarum clauium proporcionibus uisum est eis quatuor tonos ad tantas perfecciones se non posse extendere. [f.88v] Ad maiorem musice artis perfeccionem alios quatuor tonos neccessario addiderunt. unde in quatuor primi supradicti autentici. superadditi uero plagales nominantur et pluribus obmissis. nota autem quos uersus de tonis uero. Est in d uel in a [acuti add. supra lin.] primus tonus atque secundus Tercius et quartus in b [mi add. supra lin.] uel in c residebunt. f uel c [acuti add. supra lin.] quintus cum sexto possidet unus. Septimus octavus g uel d [acuto add. supra lin.] semper habebunt. Expeditis ergo [predictis add. in marg.] siue obmissis quia plura propter tedium obmisi de tonis et eorum differenciis nunc sequar. de princcipiis et iniciis. et finalibus ipsorum. primo de primo tono studiose attendamus quantum ad inicia et finales cantuum quia multos cantus eciam sciti libri continent a diuersis compilatoribus diuersimode adunatos quorum multi metam suam regularem excedunt nunc sursum nunc inferiis quos tamen sine tono numquam repperi. et cetera... Nunc de primo tono qui habet sex differencias et inicia in suo cantu quatuor. uidelicet in c graui in d et f finalibus et in a acuta. Cumque per diuersa inicia unusquisque cantus in suum proprium cursum quasi per plures ianuas intrat ideo diuerse eis solent asscribi [asscriberi ante corr.] differencie sicut in antiphonis subsequentibus patet et declaribitur.
[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.88v; text: Seculorum amen. Ecce ego mitto uos. Ecce nomen domini, O Post, Christi uirgo, Seuouae, Lena, Venit lumen, Lazarus, Apertis thesauris, Diffusa est. Veniet dominus, Scio cui credi. Reges terre. Reges tharsis et cetera, Primi toni melodiam psalles in directum. Dixit dominus domino meo. [Alia notarum est longa. alia breuis. quedam est semibreuis Item longarum notarum alia est trium temporum alia duorum nota longa in sua proprietate duorum temporum debet esse. Nota breuis que simpliciter ponitur qua omnino add. in marg.]] [ANOTDS 03GF]
[f.89r] [Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.89r; text: sede a dextris meis. et cetera, Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue, Primus ut iste sonus, Exultare illius, Seuouae, Secundum, Euouae, Emendemus, Ait Petrus, O sapiencia antelati. Quem uidistis pastores. Exiuit puer, Secundum autem in fine et in medio sic narrabit, Beatus uir qui timet dominum in mandatis eius uolet nimis, Magnificat, Benedictus dominus deus Israel, En dulcedo, Iubilate deo. Quando natus est, Hec est que nesciuit, Omnia. Domine et cetera, habet plures differencias finales secundum modernos. Tercium suspende in medio et in fine precipita. Laudate pueri dominum [[vel]], laudate nomen domini et cetera, [que unius est temporis quarum due ualent unam longam. add. in marg.]] [ANOTDS 04GF]
[f.89v] [Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.89v; text: Tercius habet spem, Beati immaculati, Seuouae, Bethlehem, Famule, Euouae, Benedicta tu. Expectabo, hec est dies, post partum, In feruentis, habitabit. O mors, Syon renouaberis, Nisi diligenter, Exiui aperte, Quartus gradatim in altum uadit sed tandem de alto cadit, Laudate pueri, laudate nomen domini, Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue, Quartus in hunc, Quinque predictes, Haurietis, omnis uallis, Fons hortorum, Elevarunt portes, Ecce dominus ueniet, Quinti medietas quarto simul sed fine dissimilis, Beatus uir qui timet dominum in mandatis eius uolet nimis, [gloria. Surrexit tinis prelius post Dulcis uirgo uirginum non moriturus Amplius eius laudemus dominum quod nobis fac propicium. add. in marg.]] [ANOTDS 05GF]
[f.90r] [Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.90r; text: Hic clamo est tonus ter, Beati immaculati, Euouae, O quam me, Modi, O quam, Maxime uolet dotum. Benedixit, Sextus aut ut primus imponitur sed aliter deponitur, Beatus uir qui timet dominum in mandatis eius uolet nimis. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel. In grauitate, Beati immaculati qui ambulant, Ecce apparebit, In pace sanctus, Pontifices, Urbs, ueterem, Ex ortum, Redempcionem, Mirificauit, Stella ista, Misit dominus, Sit nomen, Cum iocunditate, Mecum, Septimus quando in medio respicit sed in suum disponit, dixit dominus domino meo sede a dextris meis. [Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt celi et terra gloria tua Osana in excelsis Benedictus qui uenit in nomine domini osana supra. add. in marg.]] [ANOTDS 06GF]
[f.90v] [Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4702, f.90v; text: [Ave Dorothea rosa sponsa Christi generosa paradisi ubi sanas rosa castitatis uel mater. in marg.] Benedictus dominus deus Israel quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Septimus hanc, Beati immaculati. Euouae. Sapiencia. Stabunt iusti, Beata, Dabo in. Benedictos, Angeli, Hora est, Hodie, Gracia, Gloria, Apertum est, Completi, Ego dormivi, Euntes, Lumen ad, Collocet, Octauus secundo respondens in medio tali tenore concluditur, dixit dominus deo meo sede a dextris meis. Magnificat anima mea dominum. Octauus secundus, De tono quod dicitur tonus peregrinus non tamen quod apud modernos non sit usitatus sed propter differencie specialitate que sola est. Nos qui uiuimus, Tali modo uocis sono cantabitur erit peregrinus, In exitu Israel de Egipto domus Iacob de popule barbaro] [ANOTDS 07GF]