Speculum musicae, Liber sextus
Source: Jacobi Leodiensis Speculum musicae, ed. Roger Bragard, Corpus scriptorum de musica, vol. 3/6 ([Rome]: American Institute of Musicology, 1973), 161–317.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by John Gray E, Oliver B. Ellsworth, Peter Slemon C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[161] <Capitulum LXI.
De litteris vel signis monochordi.>
Dicunt musicae doctores monochordi vel gammatis quinque partes esse principales, quia vel est de litteris quae [162] signa vocantur, vel de vocibus, vel de paritate et imparitate seu lineis et spatiis, vel de proprietatibus, vel de vocum inter se mutationibus, primo de parte prima.
Pro secundo dico Boethium et Antiquos quindecim tamen monochordi distinctas posuisse litteras. Illae autem illis sufficerunt tum propter pentadecachordum, tum propter bis diapason quam consonantiam reputaverunt maximam, tum etiam quia complentur in illis octo diapason species et legitimi modorum octo cursus. Nondum enim .[Gamma]. graecum fuit illis additum nec .b. quod molle vocatur vel synemmenon.
Sed, sicut ait quidam doctor, Moderni subtilius atque sagacius inspicientes, iuxta Priscianum qui dicit "quanto iuniores, tanto perspicaciores", viderunt XV litteras non sufficere ad quamlibet melodiam exprimendam; plures litteras posuere.
Dominus Guido, quem post Boethium in hac arte plurimum valuisse fatemur, XXI in Musica sua posuit litteras, ne iam in cantu et modis ullus subrepere possit defectus. Ipse enim septem distinctis usus est litteris propter septem vocum discrimina; pluries tamen sub aliqua figurali distinctione repetitis. Quibus ad partem gravem .[Gamma]. graecam litteram, quae gamma vocatur, proposuit, ne .G. latina bis inter graves litteras poneretur, et propter causas alias supra tactas. Adhuc illis duobus in locis .b. molle vel rotundum cum quadrato .[sqb]. disposuit, a quo distinguuntur in figurali forma in voce vel sono, quia illud fa, alterum mi sonat, distantque ab invicem per maius semitonium. Adhuc in proprietate distinguuntur, quia unum cantatur per .b. molle, reliquum per .[sqb]. quadratum.
Insuper Moderniores ad partem acutam unam addiderunt litteram, idest .e., ut septem complerentur solfationes, et propter causas alias tactas supra; sicque in universo nunc sunt XXII litterae, sic secundum Guidonem figuratae: .[Gamma]., .A., .B., .C, .D., .E., .F., .G.; .a., .b., .[sqb]., .c., .d, .e., .f., .g. .a..a., .b..b., .[sqb]..[sqb]., .c..c., .d..d., .e..e..
[163] Est autem advertendum quod, licet repetitae litterae ut: .A., .a., .a..a. et .B., .[sqb]., .[sqb]..[sqb]., sic de aliis, quantum ad rem, in voce et nominibus sint similes, in multis tamen distinguuntur:
Primo, quia distinctas habent figurationes. Cum enim voces octavae diapason consonantes et conveniant propter bonam concordantiam et distinguantur propter suam inaequalitatem, ad designandum hoc, una littera cum octava sua et convenit et distinguitur ut .[Gamma]. graecum a .G. capitali; .A. capitale ab .a. minuto; .a. minutum ab .a..a. geminato. Similiter .B. capitale ab .[sqb]. quadrato, et illud a .[sqb]..[sqb]. duplicato; et idem de ceteris intelligatur litteris.
Secundo, distinguuntur tactae litterae a diversorum tetrachordorum nominibus; nam quattuor primae litterae latinae graves dicuntur <ab .A. usque ad .D.; tres sequentes una cum .D. usque ad .G.> a tetrachordo finalium nuncupantur; quattuor vero sequentes scilicet .a., .[sqb]., .c., .d., dicuntur superiores; tres sequentes una cum .d. dicuntur acutae, id est: .d., .e., .f., .g., et quattuor sequentes scilicet .a..a., .[sqb]..[sqb]., .c..c., .d..d. superacutae nominantur.
Tertio, brevius a Modernioribus, qui parum loquuntur de tetrachordis, in tres partes distinguuntur; vocant enim octo priores graves, idest: .[Gamma]. .A., .B., .C., .D., .E., .F., .G.. Octo vero sequaces, quae intermediae sunt, vocant acutas, scilicet: .a., .b., .[sqb]., .c., .d., .e., .f., .g.. Ceteras vero sex vocant superacutas, idest: .a..a., .b..b., .[sqb]..[sqb]., .c..c., .d..d., .e..e..
Quarto distinguuntur per esse in regula vel loco | [P1, 237r in marg.] impari et esse in spatio vel loco pari, et ne capitulum speciale de hoc facere oporteat, videamus hic quis sit imparitas et paritas, regula atque spatium.
Dico igitur quod se habent linea et spatium sicut imparitas et paritas et e converso; esse enim in linea est esse in loco impari, esse in spatio in loco pari. Primae igitur litterae, [164] idest .[Gamma]. competit imparitas et esse in regula vel linea, similiter et tertiae quae est .B. et quintae quae est .D., sic de consimilibus. Sed secundae litterae quae est .A., quartae quae est .C. et sextae .E., sic de consimilibus, competit paritas, unde tales dicuntur esse in spatio, similiter et voces illis iunctae litteris de quibus infra dicetur.
Sicut igitur naturalis ordo numerorum habet ut post imparem immediate sequatur numerus par, sic et in tactis observatur litteris in cantuum libris. Advertendum tamen quod tactae litterae in artificiali instrumento ipsius monochordi perfectius designant gradus et passus vocum consonantias facientium et proportionem ipsarum quam in manuum iuncturis, et quam in gutturis arteriis, id est in voce humana. Ibi enim ostendi non poterat perfecte vocum proportionalis distantia quae viciniores sint et quae remotiores; sed in monochordi regulari divisione de qua supradictum est, servatur vocum proportionalis distantia. Patet enim ibi quod voces graves, inter quas est tonus, remotiores sunt ad invicem quam acutae inter quas similiter est tonus, ut .A. gravis a .B. gravi quam .a. acuta ab acuta .[sqb]., et hae quam superacutae. Adhuc suo modo remotiores sunt illae quae toni dicunt distantiam quam quae semitonii, et quae semiditoni quam quae toni, sic de ceteris. Quae enim in maiori consistunt proportione, ceteris paribus, maiorem habent inter se distantiam. Figurationes autem litterarum monochordi Guidonicas prius tactas pauci Modernorum nec observant, vel propter ignorantiam, quia non noscunt illas, vel propter scribendi difficultatem, vel quia satis ex aliis quam ex illis distinctis figurationibus illae repetitae litterae distinguuntur, etiam sex superacutas figurando non geminant, nec graves grossiores faciunt quam acutas; figura etiam ipsius .[Gamma]. graecae pauci nunc utuntur pro qua .G. tale ponunt quidam capitale.
<Capitulum LXII.
De vocibus monochordi, de ipsarum nominibus, et de numero ac dispositione earundem.>
Visum est de litteris vel signis monochordi.
De vocibus prosequamur de quibus multiplex occurrit [165] consideratio: una quantum ad ipsarum simplicitatem, ut per se sumuntur et divisim; alia quantum ad ipsarum cum litteris tactis inter se variam mixtionem; alia quantum ad multiplicem inter se mutationem, alia quantum ad ipsarum in cantu debitam repraesentationem.
Circa considerationem primam videbitur de vocum nominibus, de numero ipsarum et sufficientia et comparatione earum ad monochordi litteras prius tactas.
Sunt igitur sex voces quibus utuntur in cantu, quae ab aliquibus syllabae nominantur, quia syllabis et non solis litteris exprimuntur. Hae quidem diversae sunt apud diversos, sicut quidam dicunt, et ego puto me Parisius a quodam audivisse sex vocum haec nomina: pro, to, do, no, ni, a. Sed Gallici, Angli, Alamanni has sic vocant: ut, re, mi, fa, sol, la. Sumptae sunt autem, ut aiunt, tactae voces vel syllabae ex clausulis primi versus hymni de sancto Johanne-Baptista compositi a Paulo Longobardorum, historiographo, qui sic incipit: Ut queant laxis, et hoc sic patet: Ut queant laxis, ecce per principium illius clausulae habemus primam vocem quae est ut; Resonare fibris, et hic ex principio clausulae secundae vocem habemus secundam quae est re; Mira gestorum, ecce habemus tertiam vocem mi; Famuli tuorum, ecce fa; Solve polluti, ecce sol; Labii reatum, ecce la. Et ut tactae voces in hymno serventur, notatur ab aliquibus hymnus ille sic, et forte sic ab inventore notabatur:
[CSMIII/6:165; text: Ut queant laxis Resonare fibris Mira gestorum Famuli tuorum Solve polluti Labii reatum Sancte Johannes] [JACSP6B 01GF]
Nunc autem communiter tactus hymnus cantatur aliter, et notatur.
Tactae syllabae vel voces, cum per se sumuntur, vel divisim sine coniunctione unius cum alia ascendendo vel descendendo, vel sine eiusdem iteratione seu repercussione, tunc simplices dicuntur et simplicem reddunt sonum, cum dicitur ut per se, re, vel mi, sic de ceteris; et tunc, cum numeratae non sint, non compositae, nullam faciunt consonantiam, nullum [166] cantum proprie quantumcumque vociferando continentur, nisi interveniat ibi distinctio et repercussio et, ut sic, inter illas pauca patet diversitas.
Sed cum una iungitur alteri ascendendo cum dicitur ut re, vel e converso descendendo, vel aliqua repercutitur cum dicitur re re, statim fit consonantia haec vel illa secundum varias et distinctas coniunctiones, de quibus multa dicta sunt superius. Conveniunt autem tactae voces cum monochordi signis vel litteris de quibus dictum est, quia tam haec quam | [P1, 237v in marg.] illae voces dicuntur. Sed in multis ab illis distinguuntur, quia illae litterae, hae sunt syllabae.
Illis Antiqui suos notabant cantus sicque voces illis erant et notae, voces vel soni cum naturaliter ab ore proferebantur notae propter cantus per illas in libris sic figuratis ad placitum musicorum.
Sed syllabis illis pro notis non utimur. Quin potius! Illas figuris quibusdam, quas notas cantuum vocamus, figuramus; de quibus infra videbitur. Item tactae syllabae cum tactis iunguntur litteris, sicut ut cum gamma et dicitur Gammaut; re cum .A. et dicitur Are; sic de ceteris (idem autem cum se ipso non componitur). Item distinctae litterae simul in eadem simplici clave non iunguntur, sed vocum illarum quandoque duae simul cum eadem iunguntur littera sicut in Cfa et ut, in Dsol et re, sic de aliis, et quandoque tres ut patebit infra. Item distinguuntur in numero, quia septem sunt litterae, sex vero voces; et voces hae pluries in gammate repetuntur quam litterae.
Quare autem plures sint litterae quam voces quaeri potest. Cum enim sex tactae voces in sex primis contineantur litteris, idest in: .[Gamma]., .A., .B., .C., .D., .E., videntur ceterae duae scilicet .F. et .G. superfluae. Ad hoc sic quidam respondent: Verum est, ut aiunt, quod sex tactae voces in tactis sex litteris continentur, sed quia litterarum illarum paucitas ad omnem consonantiarum expressionem non sufficit, etiam nec ad diapason .G. latina in octava clave locata est, quae ad .[Gamma]. graecam diapason contineat. Sed .F. septimo loco posita est ne non gradatim ab .E. in .G. ascensus fieret vel descensus.
Aliter de numero litterarum dici potest: Secundum enim quod visum est supra, quattuor non sufficerunt quia in quintis non iacet tam perfecta concordia sicut in octavis. [167] Etiam non sufficerunt quinque, non sex, quia nec in sextis, nec in septimis consistit perfecta melodia; sed sistendendum fuit in septem propter causas supratactas.
Quare scilicet septem tantum sint monochordi vocum discrimina, quae septem tactis distinguuntur litteris, | [F, 121r in marg.] sed quare tantum sex sint voces, illae quae dictae sunt, non facile potest demonstrari. Potest tamen ad hoc talis assignari ratio: Diatessaron, secundum Boethium et Antiquos, est prima et minima consonantia; est in ceteris omnibus perfectae concordiae consonantiis inclusa et per consequens in ceteris omnibus diatessaron cantatur. Constat autem diatessaron in genere diatonico, ex duobus tonis et ex minore semitonio, sicque requirit voces quattuor et intervalla tria. Aut igitur semitonium extremam aliquam tenet partem, aut mediam. Si extremam aut acutam, et duo toni gravem, et sic habemus has quatuor priores voces, idest ut, re, mi, fa, nam inter ut et re tonus est, similiter inter re et mi, et inter mi et fa semitonium. Aut tenet se in tonorum medio et sic requiritur quintae vocis quae est sol ad priores additio, quia quattuor praecedentes hic explere non valebant, sed hae re, mi, fa, sol, nam hic inter re et mi est tonus, inter mi et fa semitonium, inter fa et sol tonus. Aut semitonium se tenet ad gravem partem et duo toni ad acutam; ad hoc autem exprimendum non sufficiunt voces priores, sed requiritur sextae vocis, quae est la, cum prioribus adiunctio ut habeantur hae voces mi, fa, sol, la; hic enim inter primam vel gravissimam et secundam est semitonium, inter secundam et tertiam tonus, similiter et inter illam et quartam, et quia pluribus modis variari non possunt diatessaron quatuor voces, duos tonos cum semitonio continentes, oportuit ut essent sex tactae voces non plures, non pauciores, sicut in figura patet hic posita:
(Vide paginam 168.)
Tacta sex vocum sufficientia sumpta est secundum tres ipsius diatessaron species de quibus supra satis actum est. Imposuerunt autem musici doctores tactis sex vocibus nomina prius dicta sic: cum semitonium duas habeat voces, unam gravem, aliam acutam, gravem vocaverunt mi, acutam fa; et
[168] [CSMIII/6:168; text: Tonus, Semitonium, la, sol, fa, mi, re, ut, Diatessaron] [JACSP6B 02GF]
cum tacta gravis semitoniii vox sub se duos contineat tonos similiter et duas voces, eamque immediate sibi subest a qua distat solo tono, dixerunt re; illam vero quae mediate a qua distat duobus tonis et quae est gravissima inter sex vocaverunt ut. Item cum acuta semitonii vox supra se duos habeat tonos et voces duas, proximam sol dixerunt; mediatam vero a qua duobus distat tonis et quae est ultima et acutissima inter sex la nuncupaverunt. Quia igitur quaelibet vox cuiuscumque [169] cantus in genere diatonico est gravis vel acuta semitonii, uno solo tono vel duobus distat a gravi semitonii voce, et similiter uno tono vel duobus ab acuta, erunt sex voces, non plures, non pauciores, quamvis repetitae pluries.
Utrum autem Boethius et sui praedecessores his sex usi fuerint vocibus dubium videtur, cum monochordum inceperit a proslambanomeno quae est Are secundum nos, sicque re gravior erat inter voces. Nec Boethius unquam loqui videtur de nominibus et numero vocum illarum.
Fuerunt autem qui dixerunt in principio, cum tactarum sex vocum reperta fuerunt nomina, illas aliter quam nunc esse dispositas et distinctas, quia pro tunc, non erat inter mi et fa semitonii distantia, sed pro tunc duobus tantum ascendebant tonis dicendo: ut, re, mi; mi, | [P1, 238r in marg.] re, ut. Et consimiliter ascendebant vel descendebant in aliis tribus vocibus dicendo: fa, sol, la; la, sol, fa, in unisono ut ponentes cum fa; re cum sol; mi cum la. Sicque non erat tunc inter ut et fa diatessaron, sed aequales erant et unisonantes, similiter re et sol, et mi cum la. Sed, quia tunc in vocibus illis semitonium non includebatur, modicumque per illas ascendebatur vel descendebatur, quia per duos tantum tonos, etiam nec ad primam perfectam attingebant consonantiam quae est diatessaron et tres illarum superfluere videbantur, haec musici considerantes, tres illarum, idest: fa, sol, la, super tres alias quae sunt ut, re, mi, posuerunt atque inter fa et mi semitonii statuerunt distantiam. Sicque factum est ut inter extremas illas voces quae sunt ut et la, quattuor contineantur toni cum semitonio recte mediante inter tonos illos. Duos enim habet sub se ad partem gravem, et duos supra se ad acutam.
Et, cum ex speciebus diatessaron, illarum sex vocum sumpta sit sufficientia, in ipsarum dispositione multum regnat haec consonantia, nam semitonium ibi sic disponitur ut ad quamlibet vocum illarum extremarum diatessaron contineat, ut puta ad gravissimam et ad acutissimam, et in hoc habentur duae diatessaron extremae species. Adhuc inter secundam a gravissima quae est re et secundam ab acutissima quae est sol, media diatessaron species continetur.
Sicut igitur numerus perfectus qui est senarius ex tribus suis surgit et integratur partibus, ut nihil ibi sit superfluum, [170] nihil diminutum, sic et illae sex voces ex tribus sic surgunt et integrantur diatessaron speciebus ut, quantum ad hoc, nihil appareat ibi nihil diminutum, nihil superfluum.
Si etiam aspicere volumus ad alias consonantias inter sex illas voces inclusas, illae, praeter diatessaron, in numero sunt senario, ut semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diapente, tonus cum diapente, sicque cum illis computando diatessaron septem sunt.
Numerum autem septenarium multum commendat Macrobius exponendo Somnium Scipionis. Apparet autem, inter voces illas sex, magistralis et rationalis valde dispositio; non enim convenientius, non melius insuper, nec aliter disponi potuerunt quam dispositae sunt, si tres tactae diatessaron species expresse debuerunt ibi reperiri, nam si ibi semitonium ad aliquam partem poneretur, extremam gravem scilicet vel acutam, quattuor continui toni ad aliam partem se tenerent. Hoc autem monochordi dispositio non patitur, ut quattuor ibi toni continuentur, nec in genere diatonico, nec in chromatico, nec <in> enharmonio; etiam tunc sola species haberetur ibi diatessaron.
Item non decuit ut illae sex voces initium sumerent vel terminum a semitonio, cum imperfectam vocum dicat distantiam, et directe ad regularem non pertineat monochordi divisionem, quia in superpartiente fundatur proportione, sed potius a tono qui oppositas habet conditiones.
Item non <decuit> semitonium immediate poni post primum tonum vel antepenultimum, quia tunc ad reliquam partem tres essent toni continui, haberenturque ibi duae tantum diatessaron species expresse.
Alia etiam sequeretur inconvenientia quae non tango.
Ex his patere potest quare inter illas sex voces pluries tonus contineatur quam semitonium.
Haec nunc de numero vocum, de ipsarum sufficientia et earundem rationabili dispositione dicta sufficiant. De ipsarum prosequamur coniunctionibus.
[171] <Capitulum LXIII.
De vocum coniunctione cum signis monochordi vel litteris.>
Multiplex est vocum coniunctio, una cum monochordi prius tactis litteris, vel signis, alia inter se; et hoc vel est cum distinctae voces inter se in aequalitate coniunguntur sive in unisono sicut fit in gammate cum duae voces vel tres cum una monochordi ponuntur littera ut in .C. gravi, fa et ut, in .G. gravi sol, re et ut.
Alia est cum distinctae voces et inaequales invicem sociantur quarum scilicet una gravior est reliqua, prout inter se tonum constituunt, semitonium, semiditonum, sic de ceteris consonantiis de quibus supra dictum est.
Et de vocum coniunctione cum litteris nunc dicemus, sive vox una sive plures cum una iungantur littera.
Dico igitur quod tactae voces cum signis vel litteris monochordi coniunguntur sicut cum aliquibus, una tantum sicut in .[Gamma]., .A., .B., gravibus et in .e..e. superacuta. Nam, cum .[Gamma]. prima vox iungitur quae est ut, et dicitur Gammaut; cum .A. igitur secunda vox quae est re, et dicitur Are; cum .B. vox tertia sola quae est mi, et dicitur Bmi; cum .e..e. vero ultima littera vox extrema iungitur quae est la et dicitur ela.
Decem autem sunt litterae quarum quaelibet duas recipit voces, ut .C. gravis fa et ut, et dicitur .Cfaut; et ibi incipit plurium vocum cum una littera coniunctio (hoc quare fiat, dicetur infra). Item .D. gravis recipit sol <et re et dicitur Dsolre; .E. gravis recipit la et mi et dicitur Elami; .F. recipit fa et ut et dicitur Ffaut;> .b.[sqb]. acuta recipit fa et mi, non sub eadem figuratione, quia voces illae non sunt aequales, sicut in aliis, unde recipit fa, sub forma .b. mollis vel rotundae et dicitur bfa; recipit mi sub forma .[sqb]. quadratae et dicitur [sqb]mi; acuta .e. duas voces recipit easdem sicut .E. gravis; similiter .f. acuta, sicut .F. gravis. Item <.b.[sqb]..b.[sqb].> superacuta consimiliter sub distinctis figurationibus duas recipit voces consimiles, sicut <.b.[sqb].> acuta. Item .c..c. et .d..d. superacutae consimiles duas habent voces sicut .C. et .D. graves.
[172] Dico ulterius quod sex sunt | [P1, 238v in marg.] litterae quarum quaelibet tres habent voces, scilicet .G. gravis et .g. acuta; harum quaelibet tres habent consimiles voces quae sunt sol, re, ut; propterea tam haec quam illa dicitur Gsolreut. Item .a. acuta et .a..a. superacuta tres consimiles habent voces, idest la, mi, re, et dicitur quaelibet alamire. Item .c. acuta tres habet voces, quae sunt sol, fa, ut; unde dicitur csolfaut. Similiter .d. acuta tres habet voces quae sunt la, sol, re; ideo dicitur dlasolre.
Patet igitur vocum cum litteris coniunctio; in monochordo enim, gammate vel manus articulis, non solum litterae, non solum ponuntur voces, sed tam litterae quam voces simul iunctae. Dicit enim quaedam glosa super Boethium ubi loquitur Boethius de litteris, vocibus vel notis monochordi: Ponit, inquit, Boethius litteras graecas geminas, unam ad designandum sonum ipsarum. Quod Guido considerans in sua musica, sequens Graecos, gamma posuit ad designandam primam chordam, ut vero ad designandum sonum ipsius; eodem modo .A. ponitur pro secunda chorda, re pro voce eius, sic de ceteris.
In huius modi autem vocum cum litteris coniunctionem gammatis consistit expositio de qua nunc amplius loquamur, ut appareat quae voces invicem cum tactis litteris vel signis monochordi sint coniungibiles et quae minime.
Gamma est conveniens ordinataque vocum cum monochordi litteris vel signis et inter se coniunctio. "Conveniens" dicitur, quia non quaelibet vox cum qualibet iungibilis est ibidem. Nunquam enim sibi sub eadem littera vox ad sibi tertiam coniungitur, quia non ponitur ut cum mi, non re cum fa, non mi cum sol, non fa cum la.
Quare autem sub una littera vox ad sibi tertiam non jungatur, multiplex reddi potest ratio:
Una, quia vox ad sibi tertiam facit vel semiditonum, vel ditonum; hae autem consonantiae, cum in proportionibus fundentur superpartientibus, non pertinent directe ad regularem monochordi divisionem; unde ab Antiquis non consonantiae, sed consonantiarum partes dictae sunt.
Alia ratio, quae potior est, videtur quia ad hoc plures voces simul sub una iunguntur littera et in unisono, ut una propter ascensum vel descensum faciendum mutari possit in [173] aliam. Illae igitur voces simul non sunt cum tactis litteris iungibiles quarum ascensus vel descensus immediatus repugnat ad invicem.
Sic autem est de ceteris vocibus, nam ab ut ascensus fit per tonum et tonum, a mi per semitonium et tonum. Item, si mi et ut simul iungerentur possetque fieri vera unius in alteram mutatio, tetratonus in dispositione gammatis sine aliqua falsa musica vel mutatione posset reperiri, nam sub mi descensus fit per duos tonos et supra ut per duos tonos fit intensio. Item a re descensus fit per tonum; a fa vero, quae sibi tertia est, per semitonium. Item a mi ascensus immediatus fit per semitonium; a sol, sibi tertia, per tonum. Item fa immediate semitonio deponitur; sed la, sibi tertia, tono.
Item ut et la, quae sunt voces extremae, nunquam simul cum aliqua monochordi iunguntur littera, propter tactas causas, quia tonus cum diapente non pertinet directe ad monochordi divisionem. Adhuc etiam sequeretur ut quattuor toni continui sine falsa musica reperire possint in gammate. Item habent conditiones quasi oppositas quia ipsi ut sic convenit elevari, quod non deponi nisi in aliam mutetur vocem, sed ipsi la sic inest deponi, quod nequaquam intendi nisi in aliam vocem mutetur.
Sed iungitur vox cum sibi proxima vel immediata, si distat ab illa per tonum sicut ut cum re, et re cum mi, et fa cum sol, similiter sol cum la. Hoc autem fit quando tonus directe pertinet ad regularem monochordi partitionem, vel potius propter cantum per .b. molle quem immediate sequitur cantus per .[sqb]. quadratum; ordinantur enim secundum ordinem primarum vel radicalium vocum solfationis illarum.
Sic igitur patet quae voces simul et cum quibus iungantur vel non iungantur litteris, ipsarum etiam coniunctarum ordo. Et qui contra tactas vocum inter se etiam cum litteris coniunctiones agit, voces ponendo ubi ponendae non sunt et simul iungendo inconiungibiles, regularem gammatis vocum corrumpit dispositionem et in cantu plano falsam committit musicam.
Advertendum est autem quod voces quae eidem litterae simul coniuguntur, praeterquam in .b[sqb]., etsi sint dissimiles, sunt tamen aequales et unisonantes; alias inter illas non esset vera mutatio.
Quod autem voces unisonantes eandem et sub eadem [174] figura requirant litteram, non sic voces ipsius diapason, quia, secundum Guidonem, prout visum est, quaelibet littera etsi aliqualiter cum sua octava conveniat, aliqualiter tamen in figura distinguitur, quod etsi nec in nomine, nec in figura distinguerentur, duae tamen sunt litterae quae duabus diapason respondent vocibus.
Sola autem littera vocibus respondet unisoni. Quid per hoc datur intellegi, nisi quod voces unisonantes magis invicem uniuntur quam diapasonantes, quia illae aequales sunt, hae inaequales?
Cum autem in gammatis dispositione, ut ex dictis apparere potest, prima et gravissima sex distinctarum vocum, quae est ut, septies contineatur cum vocibus sibi appendentibus et per consequens septem sint ibi solfationes, erunt in gammate XLII voces; septies enim sex vel sex septies sunt XLII. Sic igitur numerus vocum numerum superat litterarum.
Haec autem ut magis sint manifesta, ea etiam quae dicta <sunt> de dispositione et coniunctione vocum cum litteris, sequens inspiciatur descriptio:
[P1, 239r in marg.] (Vide hanc descriptionem in tabula seorsum addita.)
In posita descriptione patet vocum litteris monochordi coniunctio et quae voces ibi simul coniungantur et cum quibus litteris.
Apparet etiam ibidem cum quibus litteris una tantum iungatur vox, cum quibus duae, cum quibus tres.
Patet ibi numerus litterarum et numerus vocum, quae graves dicunter, quae acute, quae superacute, quot sint ibi solfationes.
Adhuc patet ibi quae voces per .[sqb]. durum decantentur, quae per naturam, quae per .b. molle, ordo modorum illorum cantandi et quotiens reperiantur ibidem.
Item describuntur ibi voces et litterae dupliciter, quia ascendendo a sinistris et descendendo a dextris.
Sed, quia huius modi vocum et litterarum dispositio non solum denominatur a prima clave quae est Gammaut, vocetur gammatis constitutio, dispositio vel ordinatio, sed etiam dicitur manus vel palma, quia in manu vel palma iuncturisque digitorum solent adiscere pueri suum gamma. Ideo tacta vocum et litterarum dispositio hic in manu vel in palma describatur in modum qui sequitur:
(Vide paginam 175.)
[post 174] [P1 239r in marg.] [CSMIII/6:post174; text: Superacutae, Acutae, Graves, .e..e., .d..d., .c..c., .b[sqb]..b[sqb]., .a..a., .g., .f., .e., .d., .c., .b[sqb], .a., .G., .F., .E., .D., .C., .B., .A., .[Gamma]., ut, re, mi, fa, sol, la, .[sqb]. durum, natura, .[rob]. molle, Figuralis vocum cum litteris monochordi descriptio] [JACSP6B 03GF]
Tabula in pagina 174 addenda
[175] [P1 239v in marg.] <[CSMIII/6:175; text: [Gamma] ut, A re, B mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G solreut, a lamire, b[sqb] fa mi, c solfaut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, aa lamire, b[sqb]b[sqb] fa mi, cc sol fa, dd la sol, ee la]> [JACSP6B 04GF]
| [P1, 240r in marg.] <Capitulum LXIIII.
De vocum proprietatibus vel modis cantandi.>
Dictum est de vocum cum litteris coniunctionibus.
Dicamus nunc de vocum proprietatibus sive modis cantandi qui in dispositione gammatis, sicut iam tactum est, continentur.
Proprietas autem, ut hic sumitur, nihil aliud est quam [176] differentia. Differentiarum autem tres sunt species, id est .[sqb]. durum vel quadratum, natura et .b. molle. Est autem .[sqb]. durum tonus ante .A. grave, .a. acutum, et .a..a. superacutum; sed .b. molle est semitonium ante .a. acutum et .a..a. superacutum. Natura vero dicitur cantus sumptus sine aliquo .b..
Est igitur regula quod omne ut incipiens in .G. cantatur per .[sqb]. durum vel quadratum; et ab aliquibus vocatur caudatum cum quinque vocibus annexis illi ad unam et eandem pertinentibus solfationem.
Omne ut ortum habens a .C. cantatur per naturam cum vocibus illis solfationis.
Omne ut initium sumens ab .F. cantatur per .b. molle cum vocibus illi annexis.
Cum igitur in gammate seu manu .G. ter reperiatur et in quolibet ut ponatur, reperietur ter in manu cantus per .[sqb]. durum; cantus vero per naturam bis, quia, etsi .C. ter ibi habeatur, in superiore tamen, quod dicitur superacutum, ut non ponitur, nam cum sit status vocum et litterarum in ela, non posset illius ut ibi compleri solfatio. Vocat autem quidam bassam naturam cantum qui oritur a .C. gravi, alteram vero naturam eum qui incipit in .c. acuto. Cantus vero per .b. molle vel rotundum bis in manu reperitur.
Istae tres vocum proprietates vel differentiae sunt tres cantandi modi qui convenienter sic ordinantur ut ille ceteros praecedat qui est per .[sqb]. durum, quasi ceteris, quantum ad suum principium, gravior et durior, inde sequatur cantus per naturam, quomodo saepius utimur, quasi nobis naturalior sit, in medio ceterorum collocatur. Tertio disponitur cantus per .b. molle qui ob causas aliquas prius tactas ceteris additus est, nec decuit ut cantus hic, qui est per .b. molle, post .A. primam poneretur. Iam enim ceteros duos cantandi modos praecederet quos merito, tanquam illis posterior, sequi debet et alia adhuc sequerentur inconvenientia prius tacta.
Inventi sunt autem hi distincti modi cantandi ne, si esset unus et idem cantandi modus in totius gammatis dispositione, fastidium nobis generaret; etiam non esset tunc ratio multiplicandi solfationes in gammate, non esset insuper ratio ponendi duas vel plures voces in eadem littera vel clave.
[177] Cum enim distinctae voces eidem iunctae litterae, ut puta sol et re ipsi .D. gravi, a distinctis ut oriantur, non decet ut per eundem modum sed potius per distinctum decantentur. Et similiter intelligendum est de distinctis vocibus litterarum aliarum. Adhuc, si non essent distincti modi cantandi, periret vocum mutatio pro quanto in vocum mutationibus semper cantandi variatur modus.
Item distinctio modorum cantandi causa est quare distinctae voces cum eadem ponantur littera. Unde, quia non sunt nisi tres modi cantandi, non ponuntur ad plus nisi tres voces simul cum una littera. Si enim quattuor ponerentur, quattuor esse deberent cantandi modi cum distinctae voces in eadem littera nunquam per eundem <cantentur> modum. Sufficiunt autem tres quia, si plures ponerentur, esset nimia confusio et multitudo in vocibus et mutationibus.
Ex his patet illorum sententia irrationabilis qui ponunt in gammate septem cantandi modos ut cantum gammae, cantum proprium, cantum .b. mollis, cantum .[sqb]. duri, cantum secundi proprii, cantum secundi .b. mollis, cantum secundi .[sqb]. duri. Hi enim cantus, licet nominibus sic distinguantur, ad tres tamen principales prius dictae reducuntur. Nam, sicut octavae vocis additio est quasi primae vocis repetitio propter ipsam diapason ut dicantur ex hoc esse septem discrimina vocum, sic rationabiliter factum est ut in octavis vocibus consimilis iteretur cantandi modus qui in primis fuit observatus ut, sicut voces octavae diapason resonantes dicuntur consimiles, sic per consimilem decantentur modum. Propterea, sicut ut de Gammaut per .[sqb]. durum decantatur cum vocibus illius solfationis, similiter et ut de .G. gravi, quae octava est a priore, distans per diapason, per eundem decantatur modum cum vocibus sibi annexis, et eodem modo ut de .g. acuta. Et, per eandem rationem, ut de .C. gravi et de .c. acuta per eundem modum decantantur, idest proprium cantum vel per naturam. Consimiliter ut de .F. gravi et de .f. acuta per consimilem decantantur modum qui dicitur per .b..molle.
Alioquin etiam, si essent septem distincti modi cantandi, [178] quare sub eadem littera non ponerentur septem voces in aliquibus clavibus?
Sunt insuper quidam dicentes duos tantum modos debere sufficere, eum scilicet qui est per .[sqb]. durum et eum qui est per .b. molle. Dicunt enim cantum per naturam esse superfluum et vanum, cum alii duo cantus naturales sint. Sicque ponunt quod cantus per .[sqb]. durum oriatur tam in .G. quam in .C.; qui vero per .b. molle, in .F. Sed tacta positio non videtur rationabilis:
Primo, quia nihil mutatur in se ipsum; sed, secundum tactam opinionem, hoc contigeret ut in .C. gravi fa mutaretur in ut, vel e contrario, cum illae duae voces per eundem cantentur modum, scilicet per .[sqb]. durum! | [P1, 240v in marg.] Et similiter in .D. gravi sol in re vel e converso, et in .E. gravi la in mi et e converso!
Secundo, quia tunc in nulla clave deberent tres poni voces, cum duo tantum sint modi cantandi et in aliquibus, ubi sunt duae, una tantum quibus modus unus respondet cantandi.
Tertio, quia voces illius solfationis non possunt convenienter cantari per aliquod .b. nec durum nec molle, quibus in suo processu nullum occurrit .b.; tales sunt illae quae ortum habent a .C. gravi, vel acuto.
Quarto, quia duo cantus similes immediate disponerentur in gammate.
Convenientius autem videretur si non essent nisi duo modi cantandi, quod alternatim unus post alium poneretur. Hoc autem esset non modicum gammatis dispositionem corrumpere, quia ubi ponitur natura, poneretur .b. molle, et .[sqb]. durum ubi nunc .b. molle, si tot essent ut in gammatis dispositione quot sunt <modi> et in eisdem litteris, essetque .b. molle ter in manu, et .[sqb]. durum quater.
Tres igitur sunt proprietates cantuum vel modi cantandi iam dicti, quorum unus a natura denominatur, non quia alii duo naturales <non> sint, cum eisdem utantur vocibus eandem inter se dispositionem habentibus sic et ille, sed quia continet tetrachordum finalium in quo naturalius, principalius, [179] saepius et <regularius> cantus finiuntur. Unde dicunt aliqui quod cantus qui est sine aliquo .b., naturalis dicitur quia omnis cantus naturalis et regularis in eius confinio principium habet et finem (et quidquid sit de principio, de fine satis concorditer hoc verum est). Hunc etiam modum cantandi vocant aliqui proprium cantum, quia tale nomen, ut dicunt, primo sibi fuit ab auctore impositum.
Tacti modi cantandi proprietates dicuntur vel differentiae, quia per illos voces simul positae, et quae a distinctis ut oriuntur, distinguuntur et differre dicuntur. Nam cum plures et distinctae voces sub eadem positae littera sint aequales et unisonent, sicut la, mi et re in .a. acuta, oportet sicut in nominibus distinguuntur sic et in alio aliquo. Et hoc est in tactis distinctis modis cantandi: cantatur enim ibi la per naturam secundum ut de Cfaut, mi per .b. molle secundum ut de Ffaut, sed re per .[sqb]. durum secundum ut de Gsolreut. Et consimili modo intelligendum est de distinctis vocibus in aliis positis clavibus.
Ex his etiam videri potest quare in tribus primis litteris et in ultima sunt solae voces, quare in quarta duae, in quinta duae, in sexta duae, in septima duae, in octava vero, quae est .G. gravis, tres, et in nona tres; et sic de ceteris, similiter et octo vocum litteris assignatarum. Disponuntur enim secundum ordinem modorum illorum cantandi per quos cantantur voces illae.
<Capitulum LXV.
De vocum inter se regularibus mutationibus.>
In tractando de vocum regularibus mutationibus, primo quid sit mutatio videatur, deinde qui et quot sunt modi mutationum, vel quot species, quae voces invicem sint mutabiles et quae non.
Mutatio regularis, ut hic sumitur, est distinctarum vocum per diversos modos decantatarum aequalium vel unisonantium ad ascendendum vel descendendum unius in alteram variatio.
[180] "Mutatio regularis" dicitur ad excludendam irregularitatem de qua postea dicetur.
"Distinctarum vocum" dicitur quia sola vox in se ipsam non mutatur, sicut nec idem in quantum idem in se ipsum vertitur. Et propterea in [Gamma]ut, in Are, in Bmi; in eela, non est mutatio cum ibi sint solae voces et solus cantandi modus. Sicut enim in mutationibus variantur voces, sic et modi cantandi in motu siquidem et mutatione termini a quo scilicet et ad quem sunt distincti.
Ponitur autem ibi "aequalium vel unisonantium" ad excludendum voces inaequales quarum scilicet una altior et gravior est reliqua; et hoc est potior causa quare in bfa[sqb]mi non est mutatio, cum voces illae per semitonium maius distent ad invicem, ut saepe dictum est. Et per hoc quod dicitur "vocum aequalium vel unisonantium" satis datur intelligi quod voces, inter quas est mutatio, simul cum eadem ponuntur littera, non repetita et aliter figurata sicut fit in vocibus bfa[sqb]mi. Non enim dicitur ibi bfami sed repetitur ibi sub qualibet voce et sub alia figuratione littera illa. Non sic autem fit in aliis clavibus in quibus voces, etsi in nominibus distinctae sint, aequales tamen sunt; unde non dicitur ElaEmi, sed Elami, et sic in ceteris.
Cum autem dicitur "ad ascendendum vel descendendum", tangitur causa finalis mutationis; nam, cum sex sint voces, si supra illas procedere volumus ascendendo vel sub illis descendendo, oportet unam in alteram variare. Cum enim in Cfaut non possit quispiam per vocem quae est fa ultra vocem tertiam ascendere quae est la, ut valeat ad quartam vel quintam procedere, oportet mutare fa de dicta clavi in ut eiusdem clavis vel litterae. Quodsi ab ut tactae clavis vult quis inferius descendere, oportet dictam vocem in fa variare quae eiusdem clavis est. Prima tactarum mutationum est ad ascendendum cum dicitur fa ut, alia ad descendendum cum e converso dicitur ut fa; et eodem modo intelligendum est de mutationibus in aliis clavibus ubi plures voces sunt et aequales; omnes enim sunt vel ad ascendendum, vel ad descendendum.
Posset etiam dici quod nonnulla causa mutationis vocum est variatio tactorum cantandi modorum, sed prior causa potior est.
[181] Species mutationis generaliter loquendo duae sunt, quia omnis mutatio ad ascendendum fit vel ad descendendum.
Alio modo specialius ponunt aliqui species octo mutationum quarum quattuor sunt ad | [P1, 241r in marg.] ascendendum et quattuor ad descendendum, quia mutatur re in ut et e converso, mi in re et e converso, sol in fa et e converso, la in sol et e converso. Sed hi considerant mutationes tantum inter voces proximas et immediatas inter quas esset tonus si inaequales essent, non inter quartas vel quintas inter quas diatessaron esset vel diapason si essent inaequales.
Ad illas autem si inspiciamus, una cum praedictis inveniemus XVIII mutationum species, novem ad ascendendum et novem ad descendendum. Et hoc tripliciter ostendi potest: primo a termino a quo incipit mutatio, idest a voce quae in aliam mutatur; secundo a termino ad quem, idest a voce in quam fit mutatio; tertio ab utroque.
Primum sic patet: in voce quae est ut mutari potest re dicendo re ut, item fa dicendo fa ut, item sol dicendo sol ut. Hae tres mutationes ex parte termini non distinguuntur cum ad eandem terminentur vocem, sed ex parte principiorum a quibus illae incipiunt mutationes, idest a diversis vocibus quae in eandem variantur vocem. Item in re mutari possunt quattuor voces quae sunt ut, mi, sol, la. Item in mi duae voces possunt mutari, idest re et la; in fa, duae, scilicet ut et sol; in sol, quattuor, idest ut, re, fa et la; in la, tres quae sunt re, mi, sol.
Hae mutationes a principio a quo distinctae XVIII sunt. Quodsi ipsarum distinctio sumatur a termino ad quem, totidem invenientur, et hoc sic patet: Si tres voces mutabiles sint in aliquam vocem, e converso vox illa mutabilis erit in illis tribus, ut vox quae est ut mutabilis est in re, in fa, et in sol. Et hae mutationes ex parte terminorum ad quem distinguuntur sicut illae quae sunt e converso ex parte principiorum a quo distinctae sunt; et eodem modo intelligatur de aliis, idest de vocibus in quas mutari potest re quae sunt quattuor, scilicet ut, mi, sol, la; et in quas mutari potest mi, idest in re et la; in quas fa, idest in ut et in sol; in quas sol, idest in ut, in re, in fa, in la et in quas la, quia in re, in mi et in sol. Et hic etiam XVIII continentur vocum mutationes; et [182] si has vellet quis a praecedentibus distinguere, essent XXXVI mutationes.
Item tactae mutationes quasi simul ex parte utriusque termini distingui possunt. Sic mutari potest ut in re, et e converso, dicendo ut re, re ut, in fa et e converso, in sol et e converso. Item re mutabilis est in mi et e converso, in sol et e converso, in la et e converso. Item mutari potest mi in la et e converso. Item variari potest fa in sol et e converso. Item verti potest sol in la et e converso. Et hic etiam XVIII reperiuntur mutationes.
Si vero curiose velimus inspicere quotiens quaelibet tactarum mutationum reperiatur in gammate, invenimus ibi LII mutationes. Nam mutatio ipsius ut in re, et e converso, in duobus reperitur locis, idest in .G. gravi et in .g. acuta, sic habemus quattuor mutationes. Item mutatio ipsius ut in fa, et e converso, in quattuor locum habet litteris quae sunt .C. tam gravis quam acuta, .F. tam gravis quam acuta, et sic iacent ibi mutationes octo. Item mutatio ipsius ut in sol, et e converso, in tribus continetur litteris, quia in .G. tam gravi quam acuta et in .c. acuta, et hic sex habentur mutationes. Sic iam habemus XVIII mutationes. Item mutatio ipsius re in mi, et e contrario, in duabus stat litteris quae sunt .a. tam acuta quam superacuta et <ibi> quattuor sunt mutationes. Item variatio ipsius re in sol, et e converso, quattuor habet loca, idest .D. in regula et .d. in spatio, et .G. in spatio et in regula, sic octo. Item mutatio ipsius re in la, et e converso, reperitur in .a. tam acuta quam superacuta et in .d. acuta, sic sunt sex. Item mutatio ipsius mi in la, et e converso, locum habet in .E. tam gravi quam acuta et in .a. tam acuta quam superacuta. Item mutatio fa in sol, et e converso, reperitur in .c. tam acuta quam superacuta. Adhuc mutatio ipsius sol in la locum habet in .d. tam acuta quam superacuta.
Hae mutationes sumptae sunt LII. Sic patet quae mutationes sunt ad ascendendum, quantum ad extremas voces quae sunt ut et la, et quae ad descendendum.
Patet etiam hoc de mediis vocibus in quantum mutantur in tactas extremas voces vel e converso, et ibi XII species tanguntur mutationum quarum sex ad descendendum et sex ad ascendendum. Et cum non sint nisi XVIII mutationum species, non restant nisi sex et illae competunt vocibus mediis ut inter se conferuntur.
[183] De illis autem tres sunt ad ascendendum ut ea qua mutatur sol in re, dicendo sol, re; et ea qua vertitur mi in re, dicendo mi, re; ea etiam qua convertitur sol in fa, dicendo sol, fa. Tres autem illis conversae sunt ad descendendum ut ea qua vertitur re in mi, dicendo re, mi; ea qua <convertitur re in sol et> dicitur re, sol; et ea insuper qua mutatur fa in sol, dicendo fa, sol.
Generaliter autem dici potest quod omnis mutatio quae terminatur in vocem cui amplior competit ascensio quam illi quae in illam mutatur ita quod si essent unius et eiusdem solfationis, altior esset illa vox quae principium est quam illa quae est terminus illius mutationis, talis, inquam, mutatio fit ad ascendendum; hoc igitur modo mutatur in vocem, quae est ut, re, fa et sol. Item, in re, secundum istum modum, mutantur mi, sol et la. Item, in mi, secundum hunc modum mutationis, vertitur la. Adhuc, secundum tactum modum, convertitur sol in <fa> et la in sol. Hi sunt novem mutationum modi omnes ad ascendendum.
E converso, dico quod omnis mutatio terminata in vocem cui maior competit depositio quam illa quae inchoat illam, talis, inquam, mutatio fit ad descendendum continetque sub se novem mutationis modos nam, secundum hunc modum, ad descendendum convertitur ut in re, in fa et in sol. Item, secundum tactum modum, mutatur re in mi, in sol et in la. Item secundum praedictum modum, vertitur mi in la. Adhuc, secundum modum praetactum, | [P1, 241v in marg.] variatur fa in sol et sol in la.
In omnibus autem tactis mutationibus, non solum vox in vocem, sed modus cantandi in alium convertitur modum. Et hae quidem mutationes modo qui sequitur describantur:
(Vide paginam 184.)
| [P1, 242r in marg.] <Capitulum LXVI.
De vocum inter se mutationibus irregularibus.>
Vocum irregularis mutatio tunc fieri dicitur quando vox in vocem mutatur quae illi, secundum convenientem prius tactam vocum in gammate dispositionem, minime sociatur,
[184] [CSMIII/6:184; text: Figura de mutationibus vocum, Tonus, Semitonium, Cantus per: [sqb] quadratum, [sqb], natura, b molle, b, Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La, [Gamma], A, B, C Faut, D Solre, E Lami, F Faut, G Solreut, aLamire, b Fa [sqb] Mi, c Solfaut, d Lasolre, e Lami, f Faut, g Solreut, aa Lamire, bb Fa [sqb][sqb] Mi, cc Solfa, dd Lasol, ee La, fa ut, ut fa, sol re, re sol, la mi, mi la, sol ut, ut sol, re ut, ut re, la re, re la, mi re, re mi, sol fa, fa sol, la sol, sol la, Non est mutatio, Mutatio, Non est mutatio quia voces sunt inaequales, Non est mutatio quia voces non sunt aequales, Non est mutatio quia hic est sola vox] [JACSP6B 05GF]
[185] ut si vox mutetur in sibi tertiam, scilicet ut in mi vel et converso, re in fa et e converso, mi in sol vel e converso, fa in la vel e converso, ut in la et e converso. Et generaliter loquendo irregularis mutatio <est> quotienscumque vox alicuius clavis mutatur in vocem alterius clavis sibi non coniunctam secundum prius tactas vocum gammatis coniunctiones ut si fa de .C. gravi mutetur in quamcumque aliam vocem quam in ut vel e converso, vel re de .D. gravi in aliam quamcumque quam in sol, et sic de aliis.
Sunt enim quaedam voces quae in prius tacta regulari vocum gammatis dispositione simul nunquam componuntur in unisono et cum eadem littera, ut voces tertiae, voces sextae et fa cum mi, et de illis generaliter verum est quod nunquam una illarum irregulariter mutatur in aliam. Aliae sunt voces secundae quae alicubi simul sociantur, sed raro, sicut ut cum re in locis duobus, idest in .G. gravi et acuto; re cum mi in tribus, scilicet in .a. acuto et superacuto et in .d. acuto; fa cum sol in duobus, idest in .c. acuto et superacuto; sol cum la in duobus, quia in .d. acuta et superacuta (non est vis si tacta litterarum nomina nunc in neutro, nunc in femineo ponantur genere; sic enim illis utuntur actores ut per respectum ad nomen elementi neutra sint, ad nomen litterae feminina).
Tactae voces, ubi invicem coniunguntur, regulariter inter se mutabiles sunt, non alibi. Hae igitur invicem se consequuntur ut, ubi est irregularis vocum mutatio, ibi irregularis est vocum coniunctio.
Vocatur autem irregularis mutatio "falsa mutatio" propterea quia vox mutatur in vocem quae sibi non vere, sed false coniungitur; vocatur etiam falsa musica, quia vadit contra regularem vocum in gammate <dispositionem>. Ex his patet quod descendens a mi de bfa[sqb]mi per tonum et semitonium, falsam committit musicam quia oportet tunc ut, cum mi in unisono iungatur, sol mutetur, quia mi in sol dicendo mi sol fa mi. Hoc autem faciunt quidam cantores in mediatione toni quarti a mi de bfa[sqb]mi per tonum et semitonium descendentes.
Similiter falsam committunt musicam qui a la de .e. acuta descendunt per tonum et semitonium, quia oportet ut cum dicta la ponant sol, ut fiat descensus per tonum cum semitonio <qui> est inter sol mi, vel sol fa mi, non inter la [186] fa, vel la sol fa. Tactam falsam musicam incurrunt quidam cantores in finali mediatione toni septimi in simplicibus psalmis, ut tangetur infra; et qui tactis irregularibus utuntur mutationibus, cantu falso utuntur.
Dicunt autem aliqui mutationem irregularem esse cum est processus supra vel infra immediatus ad sextam, septimam vel octavam vocem:
ad sextam, ut in Saeculorum tertii toni respectu finis antiphonarum eiusdem toni quantum ad ascensum et quantum ad descensum in prosa illa Veni Sancte Spiritus, ubi dicitur:
[CSMIII/6:186,1; text: Coelitus lucis tuae] [JACSP6B 01GF]
ad septimam vero in eadem prosa cum dicitur:
[CSMIII/6:186,2; text: Innoxium lava] [JACSP6B 01GF]
ad octavam vero in tacta prosa, ibi:
[CSMIII/6:186,3; text: Solatium, o lux beatissima] [JACSP6B 01GF]
Sed illi improprie sumunt mutationem, cum mutatio sit vocum aequalium vel unisonantium unius in aliam variatio.
Non feci autem mentionem de processu ad nonam vel decimam vocem immediate quia, in cantu plano Ecclesiae, nullus ultra diapason ascendere debet immediate vel descendere. Etiam, secundum Guidonem, non sunt nisi sex vocum coniunctiones, quarum ultima est ad quintam per diapente.
Sed cum duplex sit musica, plana et mensurabilis, irregularis vel falsa musica vadit contra planam musicam quia musica plana tali mutatione et cantu, qui ad aliam sequitur, non utitur, cum obviet regulari dispositione monochordi quam observare nititur. Sed tacta irregularis mutatio non sic vadit contra musicam mensurabilem quae respicit plures voces simul prolatas et aliquam concordiam inter se habentes, uti si [187] quis a mi de bfa[sqb]mi supra vult habere vocem diapente resonantem, oportet ut tacta falsa utatur mutatione ponendo mi cum vocibus ipsius .f. acutae et ibi cantando quasi per .[sqb]. durum et mutando semitonium in tonum, quia voces ipsius .f. acutae, quae sunt fa et ut, per semitritonum distant a mi de bfa[sqb]mi. Superat autem diapente semitritonum quantum tonus superat minus semitonium, idest in semitonio maiore, et consimiliter est in aliquibus aliis ipsius gammatis locis. Ut ergo possit ubique haberi diapente de quinta ad quintam sub vel supra, expedit tactas facere mutationes. Illae igitur etsi dicantur falsae quantum ad planam musicam, non tamen quantum ad musicam mensurabilem.
Ideo, in aliquibus | [P1, 242v in marg.] instrumentis, ut in organis, quasi ubique tonus dividitur in duo semitonia inaequalia, ut plures ibi fieri possint concordiae.
<Capitulum LXVII.
De vocum inaequalium coniunctione in quodam generali.>
Supradictum est de vocum coniunctionibus cum monochordi litteris et inter se prout duae vel tres simul coniunguntur in aequalitate et unisonantia.
Nunc aliquid breviter tangamus de vocum inaequalium inter se mixtione.
Dico igitur quod vox alteri inaequalis, quia altior vel gravior, aut iungitur ad sibi proximam vel immediatam, quantum ad sex voces prius tactas, et tunc vel est tonus ut inter ut et re, inter re et mi, vel est semitonium ut inter mi et fa, vel e converso.
Vel iungitur ad vocem sibi mediatam, et tunc vel ad tertiam ut sola vox inter illas mediare possit, et tunc vel est semiditonus, ut inter re et fa et e converso, inter mi et sol et e converso; vel fit ditonus ut inter ut et mi, inter fa et la et e converso.
Vel iungitur ad quartam vocem et fit tunc vel diatessaron, ut inter ut et fa, inter re et sol, inter mi et la et e converso, vel fit tritonus ut inter voces .F. gravis et mi de bfa[sqb]mi et inter fa de bfa[sqb]mi acuta et voces .e. acutae (haec autem [188] vocum coniunctio locum habere nequit in una et eadem sex vocum solfatione; unde rarissime utendum est ea quia rudis nimis est, sive voces illae successive proferantur, sive simul et cantantur semper per diversos modos cantandi.)
Aut iungitur vox ad sibi quintam, et fit diapente ut inter ut et sol, inter re et la et e converso, vel fit semitritonus ut inter mi de .B. gravi et voces ipsius .F. gravis, et alibi, ut visum est libro secundo, nec unquam extremae voces semitritoni ad eandem pertinent solfationem. De hac vocum coniunctione parum aut nihil loquuntur actores.
Vel iungitur vox ad sibi sextam, et fit tonus cum diapente ut inter voces .E. gravis et .c. acutae.
Et sic ulterius procedendo, distinctae sunt vocum coniunctiones quae distinctas vocum inaequalium important consonantias, et illarum consonantiarum voces, cum inaequales sint, semper distinctas respiciunt gammatis claves vel litteras. Et cum de illis supradictum sit, tam divisim quam coniunctim, et quotiens in gammate contineantur, de ipsis nunc breviter transeo.
<Capitulum LXVIII.
De vocum constitutionibus et formulis.>
Tangit autem Guido quasdam speciales vocum inaequalium mixtiones, non quod a praedictis sint aliae, sed modo quodam speciali de illis tractat et constitutionum formas vocat de quibus trocaice sic loquitur:
Constitutionum formas breviter aperiam.
Aliquorum sic sonorum nominatur copula,
Cum intensio est sola vel contra remissio.
De duobus erit sonis prima constitutio,
Et secunda fit de tribus, tertia de quattuor,
Quarta vero fit de quinque vocibus quibuslibet
Quarum prima extat simplex, duplicatur altera,
Tertia varietates quattuor inclamitat,
Quarta octo sonat modis diapente consonis.
et cetera.
[189] Tangit igitur Guido quattuor vocum coniunctiones quarum prima, quae constat ex duobus sonis inter quos alius non mediat sonus, respicit tonum et semitonium. Secunda, quae ex tribus constat tonis, respicit semiditonum et ditonum. Tertia, ex quattuor constans sonis, concernit diatessaron; quarta diapente quae quinque sonos continet.
Harum prima simplex dicitur quia non est multiplicabilis in plures, cum se teneat inter voces immediate se habentes, nisi quod ibi attendi potest, cum est processus a gravi voce ad acutam cum dicitur re mi, vel mi fa, vel remissio cum e converso dicitur mi re, vel fa mi.
Secunda vocum constitutio duplex est, nam cum tres includat voces sibi proximas aut illas tres resonat, dicendo re mi fa, fa sol la, et e converso, vel solas extremas, cum dicitur re fa vel fa la, et e converso.
Tertia constitutio quadruplex est, quia vel continet quattuor voces, cum dicitur re mi fa sol, vel e converso; vel de quattuor vocibus tres tantum continet, et hoc fieri potest dupliciter, uno modo quod habeat duas graviores voces cum quarta, obmittendo tertiam a gravissima, cum dicitur re mi sol, vel e converso, secundo quod vice versa obmittatur secunda vox a gravissima et tres aliae remaneant dicendo re fa sol; quartus modus est cum de quattuor vocibus duas tantum continet, non quascumque, sed extremas, cum dicitur ut fa, vel re sol, vel mi la, et e converso.
Quarta autem constitutio octuplex est. Continet enim omnes praecedentes quae sunt septem et insuper unam supperaddit: aut enim fit ex omnibus quinque vocibus dicendo re mi fa sol la; vel obmittitur una et fit ex quattuor et hoc tripliciter contingit fieri, quia vel obmittitur proxima acutiori quae quarta est a graviore, cum dicitur re mi fa la, vel obmittitur secunda a graviore sic: re fa sol la, vel dimittitur intermedia sic: re mi sol la; vel dimittuntur duae proximae graviori sic re sol la, vel e converso duae proximae acutiori sic: re mi la, vel dimittitur proxima a graviori et proxima ab acutiori sic: re fa la; vel obmittuntur tres mediae et remanent duae extremae cum dicitur ut sol vel re la, et e converso.
Non processit autem Guido ad alias ulteriores | [P1, 243r in marg.] vocum mixtiones vel consonantias ut ad eas quae sex voces includunt, quae septem, quae octo, vel plures. Suffecit enim sibi tangere varietates in sex consonantiis prius tactis, idest tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron et diapente, tum quia [190] illis <non> amplius in cantibus utimur, tum quia, si ulterius praecessisset ad magnam nimium varietatem, intricationem et confusionem devenisset.
In tactis autem formulis, semper consonantiae principalis, cuius sunt illae formulae, voces ponuntur extremae, quia sine illis in vocibus intermediis non salvaretur illa consonantia.
De tactis autem constitutionum formulis in distinctis libris Guidonis exempla reperiuntur distincta in monochordi litteris quae dimitto. Sed notis nostris talia ponantur exempla:
[CSMIII/6:190; text: Prima et simplex <constitutio>, Semiditonus, Ditonus, Secunda constitutio quantum ad semiditonum et ditonum, et est haec duplex. Tertia constitutio continet diatessaron, et haec est quadruplex ascendendo vel descendendo, Quarta constitutio pertinet ad diapente, et est octuplex, et de ea ponitur hic exemplum tam ascendendo quam descendendo] [JACSP6B 06GF]
[191] <Capitulum LXVIIII.
Alia quaedam specialis vocum inaequalium et consonantiarum secundum Guidonem coniunctio.>
Musica, secundum Guidonem expositioremque suum, est motus vocum consistitque in quantitate, quia in numero vocum simul iunctarum.
Nonne processus ab una voce ad aliam motus quidam est? Nonne ascensus et descensus quidam motus sunt? Et hi ad inaequales pertinent voces, cum quis ascendit de re in mi, vel e converso descendit; et consimiliter in omnium inaequalium vocum coniunctionibus ascensus est vel descensus; et cum possit esse motus qui nec ascensus, nec descensus est, ut ille qui est in spatio aequali, non est omnino expers motus processus qui inter voces est aequales.
Sed ad praesens, secundum Guidonem, loquendum est de motu vocum inaequalium.
Hic autem motus duplex est, unus quo vox voci sibi inaequaliter coniungitur ad resonandum semitonium, semiditonum, sic de ceteris vocum inaequalium consonantiis, alius quo non solum vox voci coniungitur, sed consonantia consonantiae uni vel pluribus, simili vel dissimili (simili si tonus iungatur tono; semiditonus semiditono, sic de ceteris; dissimili si tonus societur semitonio vel semiditono).
Cum autem multi sunt motus vocum inaequalium unde proveniunt consonantiae, ad praesens, secundum Guidonem, loquemur de illis sex (quae tactae sunt in praecedenti capitulo) quae ad quattuor formulas reducuntur constitutiones ut sunt tonus, semitonium, semiditonus, ditonus, diatessaron et diapente.
Hic igitur videbitur qualiter hi motus inter se coniungibiles sint, tam similiter quam dissimiliter.
Horum autem motuum duae generales sunt differentiae, [192] arsis scilicet et thesis: arsis, idest elevatio, cum dicitur fa sol; thesis, depositio, cum e converso dicitur sol fa. Et hi motus inter omnes inaequales voces locum habent.
Iunguntur autem arsis et thesis inter se quattuor modis, quia vel arsis arsi, idest elevatio elevationi; vel thesis thesi, idest depositio depositioni; vel arsis thesi, vel e converso thesis arsi.
Rursus hi motus multipliciter variantur, quia fieri possunt ex similibus vel ex dissimilibus.
Ex similibus iunguntur arsis arsi cum elevationes fiunt in similibus consonantiis, in tono ut ibi:
[CSMIII/6:192,1; text: Educ] [JACSP6B 06GF]
vel in semiditono ut ibi:
[CSMIII/6:192,2; text: Salve] [JACSP6B 06GF]
in similibus, thesis thesi ibi:
[CSMIII/6:192,3; text: Iam lucis.] [JACSP6B 06GF]
Vel fieri possunt tacti motus ex dissimilibus quando ad invicem dissimiles iunguntur consonantiae, sive arsis iungatur arsi, sive thesis thesi, sive arsis thesi, sive e converso.
Item tales motus dicuntur dissimiles quando unus illorum motuum plures vel pauciores habet voces quam alius, vel magis coniunctas aut disiunctas, ut in consonantia minore (puta in tono) dicantur voces magis coniunctae quam in maiore | [P1, 243v in marg.] ut in semiditono, ditono vel diatessaron, quia minus ad invicem distant voces in minore consonantia quam in maiore.
Item praedicti motus, ut arsis et thesis invicem coniuncti, amplius possunt variari, quia aut unus est alio similiter aut dissimiliter praepositus, aut similiter vel dissimiliter suppositus, aut similiter vel dissimiliter appositus, similiter vel dissimiliter interpositus, similiter vel dissimiliter mixtus.
Dicitur autem motus alteri praepositus, similiter vel [193] dissimiliter, quando quantum ad cantum prima consonantia inferior est alia sibi coniuncta.
Quantum ad hoc igitur arsis praeponitur arsi similiter in exemplis prius positis Educ et Salve, vel ibi Ecce advenit:
[CSMIII/6:193,1; text: Ecce.] [JACSP6B 07GF]
Thesis autem thesi praeponitur similiter quando in cantu prima consonantia inferior est alia sibi iuncta. Hoc modo thesis cum thesi similiter praeponitur cum dicitur:
[CSMIII/6:193,2; text: Galilei Valerianus.] [JACSP6B 07GF]
aris thesi, sic:
[CSMIII/6:193,3; text: Tradi Deo.] [JACSP6B 07GF]
thesis arsi:
[CSMIII/6:193,4; text: Ecce nomen. Sancti cuius. Haec est Virgo.] [JACSP6B 07GF]
Dissimiliter ponatur arsis arsi:
[CSMIII/6:193,5; text: Angelus.] [JACSP6B 07GF]
thesis thesi:
[CSMIII/6:193,6; text: Hoc.] [JACSP6B 07GF]
arsis thesi
[CSMIII/6:193,7] [JACSP6B 07GF]
<thesis arsi:>
[CSMIII/6:193,8; text: Quando natus.] [JACSP6B 07GF]
Sequitur de suppositus. Videtur autem motus suppositus, quantum ad aliquid, esse contrarius motui praeposito, quia tunc motus motui supponitur quando primus motus vocum in [194] cantu altior est secundo. Arsis igitur arsi similiter supponitur cum dicitur:
[CSMIII/6:194,1; text: Ecce vox.] [JACSP6B 07GF]
<thesis thesi:>
[CSMIII/6:194,2; text: Hi sancti] [JACSP6B 07GF]
et in exemplis prius positis Iam lucis;
arsi thesi cum dicitur:
[CSMIII/6:194,3; text: Veni, crea. Christe qui] [JACSP6B 07GF]
<thesis arsi:>
[CSMIII/6:194,4; text: Genitrix Maria] [JACSP6B 07GF]
Sequitur de <dissimiliter> suppositis:
suppositus arsis arsi dissimiliter in cantu cum dicitur:
[CSMIII/6:194,5; text: Filiae, Ego sum qui sum] [JACSP6B 07GF]
Thesis thesi dissimiliter supponitur sic:
[CSMIII/6:194,6; text: Ecce conflet. Ecce ancilla. Quattuor facies uni] [JACSP6B 07GF]
arsis thesi:
[CSMIII/6:194,7; text: Timete, Solem.] [JACSP6B 08GF]
thesis arsi:
[CSMIII/6:194,8; text: Venite. Veni.] [JACSP6B 08GF]
Sequitur de motu apposito. Apponitur autem motus motui cum in eadem voce est unius finis et alterius principium.
Apponitur igitur arsis arsi similiter sic:
[CSMIII/6:194,9; text: Nato Domino.] [JACSP6B 08GF]
[195] thesis thesi:
[CSMIII/6:195,1; text: Gloria.] [JACSP6B 08GF]
arsis thesi:
[CSMIII/6:195,2; text: Honor,] [JACSP6B 08GF]
thesis arsi:
[CSMIII/6:195,3; text: Rogamus te, Domine.] [JACSP6B 08GF]
Sequuntur exempla de dissimiliter appositis. Apponitur arsis arsi dissimiliter sic:
[CSMIII/6:195,4] [JACSP6B 08GF]
thesis thesi:
[CSMIII/6:195,5] [JACSP6B 08GF]
arsis thesi sic:
[CSMIII/6:195,6; text: O sapi<entia.>] [JACSP6B 08GF]
thesis arsi sic:
[CSMIII/6:195,7; text: Rex autem. In excelsis.] [JACSP6B 08GF]
Sequitur de motu interposito. Motus interpositus, secundum Guidonem, fit quando unus, infra alium positus, et minus est gravis et minus acutus. De hoc Guidonis expositores sic loquuntur: Motus interpositus necessario fit intensus et remissus in diatessaron, tono aut <semitonio>; in diapente, ditono aut semiditono. Hic motus infra alium positus, cum sit minus gravis et minus acutus cum illo cui interponitur, non potest habere similitudinem in eadem consonantia [196] sed vel in numero vocum, vel in eo quod utrique | [P1, 244r in marg.] coniunctus est vel disiunctus. Alius expositor dicit sic: Interpositus motus nunquam est similis ei cui interponitur, quid semper est minor illo, nisi in numero vocum.
Interponitur igitur arsis arsi, secundum hunc expositorem, in cantu communi versuum quinti toni sic:
[CSMIII/6:196,1; text: Talibus enim.] [JACSP6B 08GF]
thesis thesi, sic:
[CSMIII/6:196,2; text: Iherusalem.] [JACSP6B 08GF]
<arsis thesi, sic:>
[CSMIII/6:196,3; text: Erat quidam mendicus, Gloria, Et lux fulgebit] [JACSP6B 08GF]
thesis arsi, sic:
[CSMIII/6:196,4; text: Quid facimus.] [JACSP6B 08GF]
Sed, si proprie de motu loquimur interposito, non videtur habere locum, nisi ubi ad minus sunt tres motus, vel ubi una vox vel plures in unisono inter duos ponuntur motus. Quid enim est interpositio, nisi alicuius inter duo vel plura positio? Et hoc modo possit esse interpositio tam inter motus similes quam dissimiles, tam aequales quam inaequales, tam praepositos, suppositos quam appositos. Et de his omnibus exempla multa reperiri possunt in libris de cantu, antiphonariis et gradualibus.
De mixtis vel commixtis motibus sic loquuntur Guidonis expositores: Mixti motus uno modo partim interponuntur et partim praeponuntur, sic:
arsis arsi:
[CSMIII/6:196,5; text: Venite.] [JACSP6B 09GF]
[197] <thesis thesi, sic:>
[CSMIII/6:197,1; text: Nunc scio.] [JACSP6B 09GF]
<arsis thesi, sic:>
[CSMIII/6:197,2; text: Alleluia.] [JACSP6B 09GF]
<thesis arsi, sic:>
[CSMIII/6:197,3; text: Homo venit, accipe, Alleluia.] [JACSP6B 09GF]
Alio modo mixti motus partim fiunt ex interpositis, partim ex appositis, et hi non fiunt nisi iunctis arsi thesi, vel thesi arsi, nam, si arsis arsi iungatur, vel thesis thesi, non possunt partim interponi et partim apponi. Arsis ergo thesi partim interponitur et partim apponitur sic:
[CSMIII/6:197,4; text: Quo progrederis. Ave. Agnus Dei.] [JACSP6B 09GF]
thesis arsi:
[CSMIII/6:197,5; text: Quo modo.] [JACSP6B 09GF]
Alio modo mixti motus sunt ex partim interpositis et partim suppositis, arsis arsi sic:
[CSMIII/6:197,6; text: Adiutor] [JACSP6B 09GF]
<thesis thesi, sic:>
[CSMIII/6:197,7; text: Dextera tua, Domine] [JACSP6B 09GF]
<arsis thesi, sic:>
[CSMIII/6:197,8; text: Nationes.] [JACSP6B 09GF]
<thesis arsi, sic:>
[CSMIII/6:197,9; text: Et florebit.] [JACSP6B 09GF]
[198] Est igitur notandum, prout insinuant exempla posita a Guidonis expositoribus, quod motus interpositi et mixti aliquid sumunt de praedictis motibus et tamen distinguuntur ab illis, quia nec ex integro sunt praepositi, nec suppositi, nec appositi, et illi motus, qui sunt arsis <et> thesis, multo plures possunt recipere varietates, mixtiones et interpositiones, ut in distinctis patet cantibus. Etiam illi motus ex omnibus surgere possunt vocum sex compositionibus ut sint aliqui partim ex praepositis, partim ex suppositis, partim ex appositis, similiter vel dissimiliter, idest secundum similes vel dissimiles consonantias, secundum varias qualitates laxatio, nunc per tonum, nunc per semitonium et per alias vocum tactas coniunctiones; nunc spissae (nunc plures ibi ponuntur voces), nunc rarae ubi pauciores, ubi spissior dicatur diatessaron si habeat quattuor voces quam si tres vel duas, sic de ceteris; nunc interruptae, cum solae extremae alicuius consonantiae ponuntur voces, quamvis plures includat.
Adhuc augmenti et detrimenti variae sunt qualitates nam, si elevatio vel depositio facta sit per tonum vel semitonium, potest augeri et fieri nunc per semiditonum, nunc per ditonum, nunc per diatessaron, nunc per diapente ubi tactae consonantiae locum habent, vel si facta sit per diapente, minui potest et fieri per omnes minores consonantias.
Et haec omnia insuper variabilia sunt per octo modorum varias qualitates, nunc a finali illius unius, nunc alterius, et neuma <descendens> per diatessaron cum vocibus suis potest habere locum nunc in proto sub his vocibus sol fa mi re, nunc in deutero cum vocibus quae congruunt fini deuteri, quae sunt la sol fa mi, nunc in <trito> sub his vocibus fa mi re ut, nunc in <tetrardo> si per tactas immediate voces descensus | [P1, 244v in marg.] fiat a .c. acuta.
Hae igitur et aliae multae sunt non modo vocum, sed consonantiarum inter se coniunctiones quibus utuntur cantores et cantuum compositores. Qui igitur musicus vult esse practicus, qui cantare non iam tantum per usum, sed per artem desiderat, in variis prius tactis vocum et consonantiarum coniunctionibus apte proferendis se habilitet et specialiter in iuventute, quia qui nimis expectat, rudis et quasi inhabilis efficitur in cantu, quidquid sit de musica theorica.
Diligenter igitur cantando, saepe et saepius proferat quis tactas varias vocum simplicium et mixtarum secundum [199] arsim et thesim modulationes, nec ignoret voces repercussas seu unisonantes suis in locis convenienter decantare et primitus in manus iuncturis in quibus pueri primo instruuntur.
Ut enim aliqui cantare sciant, primo suum gamma debent adiscere et notas suas et voces et cantus in manus iuncturis proferre, ibi suas solfationes multiplicare. Sicque sit illis pro monochordo varia vocum in gammate dispositio, varia coniunctio, varia decantatio; noscat ibi cantandi modos, vocum mutationes, litteras, vocum distantias et alia quae ibi continentur prius tacta.
Et cum in manu fuerit aliquis convenienter instructus et cantare sciverit et assignare in suo gammate ubi voces sui cantus locum habent, ad cantus in libris notatos accedat, ibi saepe et saepius se informet, cantus varios et distinctos <addiscat>, primo notas cantuum ruminando et solfaciendo sine littera, postea applicando ad litteram cantus.
Inde cum fuerit magis instructus, cantet sine solfatione et cantando cantus litteram proferat per se et sine notis, ac si notas illius diceret, nec hunc dimittat laborem donec indifferenter cantus specialiter ecclesiasticos invisos et inauditos, quasi ex improviso et sine magistro, secure decantare sciat ut sit musicus practicus vel cantor dici mereatur.
Videtur autem finis principalior musicae practicae vel de principalioribus cantus, vel scire cantare. Non enim qui varias vocum novit mixtiones, consonantiarum naturas, ipsarum proprietates, convenientias, differentias, naturales proportiones, etiam cantuum regulas, musicus dici debet practicus nisi cantare sciat. Unde dicit Guido quod longe aliud est memoriter, id est speculative, sapere quam memoriter canere. Sunt enim aliqui sapientes qui multa sciunt et forte musicam theoricam, et tamen parum aut nihil cantare noverunt. Etiam de Boethio dicit Guido quod liber eius non cantoribus, sed solis philosophis, utilis est, quia principalius de musica tractat theorica, vel, si tangat practicam, theorice tangit illam.
Iam igitur de cantu, de quo pluries mentio facta est, prosequamur, et primo videbitur quid sit cantus, deinde quae species eius, quae notae cantuum et qualiter per illas cantus in libris notentur.
[200] | [F, 121v in marg.] <Capitulum LXX.
Quid sit cantus et quid cantare.>
Cantus, secundum beatum Isidorum, tertio Etymologiarum, capitulo <sexto>, est inflexio vocis. Sonus enim, ut ibidem dicitur, non inflexus, sed directus, continuatus et indistinctus cantum non facit, sicut nec consonantiam aliquam.
Inflectitur autem, secundum eundem Isidorum, sonus vel vox per arsim vel thesim. Et est arsis, ut prius tactum est, vocis elevatio, thesis vocis depositio; et sic arsis est motus cuiusdam intentionis et ascensionis in voce, thesis vero depositionis et remissionis.
Conveniunt autem hi duo motus vocum quia quilibet duas ad minus requirit distinctas voces et inaequales quarum una altior vel gravior sit reliqua; sed distinguuntur tam ex parte principii a quo quam termini ad quem, quia arsis incipit a voce gravi tendens in acutiorem cum dicitur re mi; thesis vero, e converso, ab acuta procedit ad graviorem cum dicitur mi re. Ubi ergo terminatur arsis, incipit thesis et e converso.
Est igitur, secundum hoc, cantus inflexio vocis secundum arsim et thesim; cantare vero est vocem inflectere secundum arsim et thesim.
Potest autem cantus generalius sic describi: "Cantus est apta vocum distinctarum prolatio; cantare est voces distinctas apte coniungere". Et, secundum hoc, unisonus qui voces requirit distinctas, aequales tamen, non per arsim et thesim inflexas, a cantu non excluditur, cum quis vociferando dicit re re re re. Nonne aves, pisces quidam et cicada cantant? Et tamen unisonare saltem maiore ex parte videntur. Et tenor, qui ex puris confectus est repercussis idest vocibus aequalibus et unisonantibus, cantus quidam dicitur. Non igitur unisonus excludatur a cantu, sicut nec a numero consonantiarum, sicut supra libro secundo visum est, secluditur.
[201] Sed quia in tactis descriptionibus cantus sumitur multum generaliter et simpliciter, prout cantans solis vocibus istius vel illius consonantiae potest uti et videtur magis proprie sumi cantus ut distinctas et plures respicit consonantias, ideo cantum, quantum ad hoc, Guidonis expositor sic descripsit: Cantus est consonantiarum debita coniunctio.
Cantare est consonantias vociferando, modo debito, coniungere. Hoc ergo modo, cantus ex distinctis conficitur consonantiis, sicut consonantia vocibus ex distinctis. Et sicut voces immediata | [F, 122r in marg.] sunt materia consonantiae, sic consonantiae ipsius cantus. Et sicut consonantia quantum ad extremas suas voces ex duabus tantum constat vocibus, aliquae quantum ad intermedias ex pluribus, similiter et cantus | [P1, 245r in marg.] aliqui ex paucioribus, aliqui ex pluribus, sicut et consonantiae, secundum quod cantus minores sunt, longiores vel maiores.
Qui ergo vociferando non novit voces et consonantias convenienter coniungere, non novit cantare.
Conficiuntur autem cantus principalius ex illis sex consonantiis de quibus mentio saepe facta est, idest semitonio, tono, semiditono, ditono, diatessaron, diapente, non sic ex aliis quia voces illarum extremae amplius distant nec inter illas regularis cadit mutatio.
Iunguntur autem inter se tactae consonantiae in cantu multipiciter secundum arsim et thesim, ut est visum in praecedenti capitulo.
Ideo, qui vult cantare, scire debet eas coniungere ac proferre prout in cantuum libris gradualibus et antiphonariis illas et alias viderit esse coniunctas. Ad hoc etiam ut quis cantare sciat, faciunt multa quae prius tacta sunt de consonantiis, de vocum et litterarum dispositione in ipso monochordo vel gammate.
Capitulum LXXI.
Cantus divisio.
Cum cantus musicam respiciat instrumentalem vel sonoram, divisiones aliquas recipere potest supra, libro [202] primo, tactas de dicta specie, ut quid sit quidam cantus harmonicus, quidam rythmicus, quidam metricus, item quid sit quidam simplex et modestus, quidam multiplex et lascivus. De quibus sufficiat illud quod est tactum supra.
Sed principalius distingui videtur cantus in planum et in mensuratum.
Cantus planus est debita vocum et consonantiarum coniunctarum prolatio, non attendens vel observans circa illas certam temporis mensuram.
Est enim duplex mensura: quaedam quae respicit vocum extremarum in consonantiis distantiam, ut quod amplius distant voces extremae in diapente quam in diatessaron, et in diatessaron quam in ditono, et sic de consonantiis maioribus respectu minorum. Haec mensura bene pertinet ad cantum planum.
Alia est mensura temporalis, et haec est duplex:
quaedam quae circa | [F, 122v in marg.] voces et notas attendit certam et determinatam temporis morulam ut quod talis vox vel nota unum tempus perfectum valeat, vel imperfectum, illa duo, alia <tria>; et haec ad cantum pertinent mensuratum qui distinctas figuras insuper et nomina distincta in notis inspicit vel vocibus;
alia quae mensuram aliquam supra voces, etiam successive prolatas, inspicit ut quod una morosius decantetur quam alia; et haec ad cantum pertinere potest planum nam, secundum Guidonis doctrinam, vocum quaedam sunt repercussae quae bis, ter aut pluries iterantur sine intentione et remissione; quaedam morosae, in quibus prolixior cadit temporis morula respectu aliarum, ad modum syllabarum longarum respectu brevium, ut voces penultimae ante pausas et ultimae, nisi forte in psalmodia in qua communiter ultimae debent esse subitaneae et sine protractione tam in circumflexionibus quam in punctis elevatis, quasi etiam in versuum psalmorum finalibus terminationibus; et hoc observari debet in omnium tonorum differentiis.
Qui igitur cantum ignorat planum, frustra tendit ad mensuratum. Prius enim in cantu plano se debet quisque fundare; dehinc ad mensurabilem potest accedere.
De cantu igitur plano primo prosequamur; infra vero, libro septimo, aliquid de mensurabili tangemus.
[203] Adhuc, antequam agamus de speciebus et modis cantus plani, de notis musicis quibus cantus notantur et de modo dicamus notandi. Non enim valet quis in cantuum libris cantus decantare, nisi figuras vel notas, quibus claves et voces designantur, atque dispositionem illarum, sive notandi modum cognoverit, sicut legere non valet qui litteras ignorat.
<Capitulum LXXII.
De notis et figuris cantuum musicis.>
Tractat Isodorus, ut dictum est supra, de notis sententiarum, de notis vulgaribus, de notis iurium, de <notis> militaribus, de notis litterarum secrete mittendarum.
Agatur hic de notis musicis quae sunt notae cantuum quibus utuntur musici cantores et cantuum notatores ad repraesentandum consonantiarum voces atque nervorum nomina.
Quidnam aliud sunt notae musicae nisi figurae quaedam in cantu voces consonantiarum in monochordo vel gammate contentarum atque nervorum nomina vel clavium designantes?
Veteres enim musici, ut ait Boethius, propter compendium scriptionis, ne integra chordarum nomina necesse esset apponere, excogitaverunt notulas quasdam quibus nervorum vocabula sonique eorum notarentur, easque per genera modosque divisere, ut non tantum carminum verba quae litteris explicarentur, sed melos quoque ipsum, idest ipsum cantum, illis notulis signaretur ut in memoriam posterioritatemque duraret quantum ad cantuum libros.
Fuerunt autem, successu temporis, variae ac distinctae notulae. Primo enim veteres musici litteris usi sunt pro notis; secundo fuit quidam alius notandi modus per intervallorum designationes; adhuc tertio fuit aliud neumandi seu notandi genus a Guidone, ut dicitur, inventum per quasdam figuras quae litterae non sunt, per quasdam lineationes et distinctos colores.
Primo igitur musici cantores litteris usi sunt pro notis, tam graecis quam latinis. Et de graecis quidem sic loquitur [204] Boethius: Sane, inquit, <si> quando dispositionem notarum graecarum litterarum nuncupatione descripsero, lector nulla novitate turbetur; graecis enim litteris in quamlibet partem, nunc inminutis, nunc etiam inflexis tota haec notarum descriptio constituta est. | P1, 245v in marg.] Nos autem cavemus aliquid de antiquitatis auctoritate transvertere.
Boethius igitur, qui fuit latinus, quia de Roma oriundus, graecis litteris pro notis usus est musicis, ut patet in tractatu suo de tonis, et forsan pro tunc non tantam Graeci, sed quidam alii Latini notis graecis usi sunt et, secundum quod tactum est supra, cuilibet numero duplex respondebat notula quarum una supra aliam ponebatur; et superior representabat nomen chordae cui deserviebat, inferior vero sonum illius qui scilicet ex percussione chordae illius resonabat.
Hoc autem Guido considerans in Musica sua gamma posuit ad designandam primam chordam, ut vero, ad designandum sonum eius; similiter posuit .A. capitale ad designandum clavem secundam, quae prima est secundum Graecos et vocatur proslambanomenos; re vero posuit pro sono illius. Eodem modo ceteras claves composuit ex litteris et vocibus suis, ut est visum supra.
Habebant autem Graeci non solum duplices notulas et distinctas pro singulis monochordi nervis, sed etiam pro distinctis modis vel tonis. Nam alias habebant ad repraesentandum proslambanomenon in modo hypodorio, has scilicet: [signum]; alias in hypolydio, ut has: [signum]; alias in hypolydio, ut has: [signum]; sic in ceteris modis, ut est visum supra.
Etiam pro chordis mobilibus, quae in tribus variantur generibus (diatonico, chromatico et enharmonico), quantum ad quinque tetrachorda, distinctis utebantur notis, et cum numerus graecarum litterarum nisi aliqualiter diversificarentur minime sufficeret ad omnes monochordi nervos in omnibus octo modis quantum ad duplices notas distincte repraesentandos et notandos, multipliciter graecarum litterarum figuras [205] variaverunt. Nunc enim figurae sunt directae, nunc iacentes, nunc supinae, nunc inferius, nunc superius dispositae, nunc perfecte, nunc imperfecte figuratae; nunc sine virgulis, nunc cum virgulis, una vel pluribus sunt formatae, ut patet supra.
Sic igitur Antiqui litteris usi sunt pro notis. Qualiter autem per illas suos notarent cantus, videbitur postea.
Sed cum ars de imperfecto tendat ad perfectum ad imitationem naturae, Latini postmodum litteris latinis ceperunt uti pro notis, non omnibus, sed illis septem quibus una cum vocibus gammatis claves exprimuntur, ut sunt: .A.B.C.D.E.F.G. quantum ad claves graves quibus .[Gamma]. graecum praeponitur pro clave addita, quae est Gammaut; pro ceteris vero clavibus acutis et superacutis easdem acceperunt litteras, aliter tamen figuras, ut est visum supra.
Quod autem litteris illis usi sunt pro notis, dicit Guido sic: Notae, inquit, in monochordo hae sunt: inprimis ponitur .[Gamma]. graecum, a Modernis adiunctum; sequuntur alphabeti septem litterae graves .A.B., et cetera, ut prius. Et infra dicit idem Guido:
Notis ergo illis spretis quibus vulgus utitur,
Septem istas disce notas septem characteribus
.A.B., et cetera.
Sic ergo pro prima clave et voce eius, .[Gamma]. graecum ponebatur, pro secunda et voce eius .A. capitale, pro tertia .B., pro quarta et vocibus eius .C.. Et sic consequenter pro ceteris clavibus et vocibus earum litteras notando ponebant, quibus claves illae designantur.
Et ille notandi modus perfectior videtur quam ille qui per graecas fit notulas. Videtur etiam brevior, facilior et clarior, tum quia litterae latinae ceteris sunt breviores faciliorisque figurationis, tum quia pauciores. Multitudo enim graecarum notarum quandam inducere videbatur confusionem, intricationem et difficultatem. Secundum enim modum notandi per tactas litteras non duplicibus utimur notis pro qualibet clave, non aliis et distinctis pro quolibet modo vel tono, sed eisdem; non sic est de modo notandi qui per graecas fiebat litteras.
Dico ulterius quod fuit quidam alius satis singularis et, [206] puto, parum usitatus notandi modus per intervallorum, idest consonantiarum, designationes, idest per quasdam litterarum coniunctiones quae varia intervalla, hoc est distinctas consonantias, designabant. Et hoc neumandi modum Herimannus Contractus reperisse memoratur. Fit autem hoc modo: e vocum aequalitatem, idest unisonum, designat; s <semitonium> notat; t tonum demonstrat; t iunctum cum s tonum et semitonium, idest semiditonum, repraesentat sic: st; sed t duplicatum sic: tt ditonum demonstrat; D capitale diatessaron praetendit sic: D; sed [Delta] diapente demonstrat; cui si adiungas s, semitonium cum diapente notat sic: s[Delta]; si autem ipsi [Delta] iungas t sic: t[Delta], tonum cum diapente designat; quod si ipsi [Delta] iungas st sic ts[Delta], repraesentat semiditonum cum diapente; cui si iungas <tt sic: tt[Delta], ditonum> signat cum diapente; sed si diapason signare volueris, [Delta] et D capitale simul apponas sic: D[Delta]. Et consimiliter per tales compositiones ceterae signari possunt consonantiae. Horum autem signorum unumquodque absque puncto intentionem notat, cum puncto vero remissionem.
Tertio fuerunt aliae inventae notulae musicae a Guidone, ut dicitur, de quibus loqui videtur ubi ait:
Causa vero breviandi, neumae solent fieri
Quae, si fiant curiose, habentur pro litteris.
Dicit autem de neumis illis, idest notulis, | [P1, 246r in marg.] quod inventae sunt "causa breviandi", quia cantus illis notulis brevius notantur quam per litteras. Adhuc dicit quod "habentur pro litteris", quia non habent figuras litterarum monochordi; tamen litteras repraesentant et voces, sed non sufficiunt sine litteris, ut dicetur infra: requirunt etiam lineationes quasdam.
Illarum autem notularum quaedam sunt non quadratae, aliae vero quadratae, et tam harum quam illarum quaedam sunt simplices, illae scilicet quae per se sumptae uni dictionis [207] respondent syllabae. Aliae sunt inter se coniunctae, copulatae vel ligatae cum plures notae non repercussae uni dictionis respondent syllabae. Quae autem per se ponuntur, ut communius, caudatae sunt, cauda descendente in sinistro latere.
Quantum ad non quadratas, quae tanto maior est et grossior quanto corpus ipsius notae maius est vel grossius, et tales quidem simplices notulae a quibusdam vocantur virgulae, vel si careant caudis, puncta nominantur. Aliquae vero, simul iunctae, clives, aliquae quilismata vel podati nuncupantur, sed haec nomina iam ab usu recesserunt.
Quadratae etiam notulae, cum per se ponuntur communiter, etsi non semper, caudatae sunt cauda descendente non a sinistris, sed a dextris. Si vero vel ligentur ad invicem et sit ligatura descendens in cantu plano, prima semper caudam habet descendentem. Non sic est in cantu mensurato. Alius enim est notandi modus in cantu mensurato et in plano, licet cantus mensuratus notis utatur quadratis. Unde deficiunt qui cantus planos illo modo notant sicut mensuratos.
In tactis notulis multae reperiuntur variationes secundum vocum et consonantiarum atque syllabarum illis respondentium varias coniunctiones, prout in libris patet cantuum de quibus in speciali nunc dicimus.
De notulis tam non quadratis quam quadratis ponetur exemplum cum tangetur modus notandi secundum tactas figuras. Et de hoc statim in sequenti videatur capitulo.
<Capitulum LXXIII.
De modo notandi cantus planos secundum tactas notas.>
Quoniam ad hoc ordinatur notae musicae ut per illas consonantiae ipsarumque voces prout in monochordo vel gammate continentur, ad perpetuam memoriam in cantuum libris convenienter describantur et notentur, videndum breviter est qualiter secundum tactas notulas in libris cantus figurentur.
Est autem advertendum quod, sicut musici cantores et notatores successu temporis distinctis usi sunt notis, sic et [208] distinctis notandi modis, etiam quantum ad easdem notulas, et quia in paucioribus via magis est brevis, procedatur.
Notabitur hic unus et idem cantus satis brevis per tactas distinctas notulas, et consimilis modus in aliis intelligatur cantibus. Notabitur autem cantus ille, ut possumus, primo notulis graecis, deinde aliis.
Adhuc tangentur duo modi notandi cantum illum, secundum graecas notas, quorum primus ex libro sumitur Boethii, secundus vero ex libro sumitur Guidonis. Et cum Boethius specialius nobis musicas tradat notas in modo lydio qui, secundum nos, est quintus modus vel tonus, sive authentus tritus, accipiemus aliquem cantum quinti modi. Item cum Boethius duplicibus utatur notulis, superioribus scilicet et inferioribus pro singulis nervis, causa brevitatis, non in quolibet modo notandi illas duplices accipiemus notulas, sed in primo sumemus superiores, in secundo inferiores.
Igitur, exempli gratia, sequens sumatur antiphona:
(Vide hanc antiphonam in tabula seorsum addita.)
| P1, 246v in marg.] Consequenter idem cantus notetur aliter, quia per alias graecas notulas quas inferius sub iam positis disponit Boethius, et his quidem, quae percussionis dicuntur, respondent eidem nervi et eaedem monochordi nostri latinae litterae, sicut et prioribus quae sunt notulae verborum secundum Boethium; addentur autem in hoc secundo modo notandi quaedam lineales protractiones, sic:
(Vide paginam 209.)
Sic igitur notatus est tactus cantus dupliciter notis graecis duplicibus. Consimiliter notari possent cantus alii qui nervos alios monochordi requirerent per notas graecas repraesentantes nervos illos et ipsarum voces.
Sumus autem usi in notando tactum cantum sex distinctis notulis in quolibet notandi modo, quia non tangantur ibi nisi sex nervorum distinctorum notulae propriae, idest ipsius paranetes diezeugmenon qui altior est inter illlos et est .d. acuta secundum nos; trites diezeugmenon quae est .c. acuta secundum nos; trites synemmenon, sed secundum nos .b., prima nona; meses cui respondet .a. acuta secundum nos; lichanou meson qui nervus est .G. gravis secundum nos et
[post 208] [CSMIII/6:post208; text: Litterae latinae, Nomina graeca nervorum vel clavium monochordi, Litterae graecae et notae musicae, a, G, F, c, d, b, Mese, Lichanos meson, Parhypate meson, Trite diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Trite synemmenon, [Iota], [Mu], [Rho], [Eta], [Omega], [Theta], Quinque prudentes intraverunt ad nuptias. Tabula in pagina 208 addenda] [JACSP6B 10GF]
[209] [CSMIII/6:209; text: Paranete diezeugmenon, Trite diezeugmenon, Trite synemmenon, Mese lydii modi, Lichanos meson, Parhypate meson, Quinque prudentes intraverunt ad nuptias] [JACSP6B 11GF]
Guidonem; parhypates meson pro quo nervo .F. ponimus gravem.
Sed notulae tactorum nervorum pluries in cantu illo repetuntur, quaedam plus, quaedam minus; iteratur enim ibi paranetes notula bis, trites diezeugmenon octies, trites synemmenon quater, meses decies, lichanou meson septies, parhypates meson septies.
Est autem notandum quod illae notulae abinvicem tono distant in primo modo notandi inter quas una mediat cellula; ditono vero inter quas tres mediant; semiditono vero inter quas duae. Illae vero inter quas nulla mediat cellula, vel sunt aequales, seu repercussae, vel per semitonium vel abinvicem distantes. Et illud ex doctrina sumptum est Boethii.
Est etiam notandum quod in modis illis notandi, quaedam sunt quasi essentialia et quaedam de bene esse ad maiorem intelligentiam, distinctionem et decorem. Hoc enim essentiale est quod notulae nervorum quae computant illi cantui disponantur supra syllabas dictionum illius cantus, sed quod apponuntur ibi nomina nervorum notarum et litterae [210] monochordi nostri de bene esse est. Qui enim bene nosceret notulas illas et quos nervos habent repraesentare, nec litteras monochordi nostri, nec nomina illa oporteret apponere, et tunc modi illi notandi breviores essent, et maxime primus. Adhuc forsan non est necessarium quod in illo modo notandi primo inter notulas fiat illa per cellulas distinctio quae observatur ibi, et quod notulae in coloribus distinguantur. In primo modo notandi, notulae supra syllabas aequaliter disponuntur, non una supra reliquam, sicut fit in secundo modo notandi, nisi in aequalibus vel repercussis, et ibi spatia vel intervalla inter lineas valorem habent linearum.
Ulterius videndum est qualiter per alias notulas tactus notetur cantus, sed non pono exemplum de notulis Heremanni quia non video bene qualiter per notas illas cantuum voces ad determinatas syllabas dictionum alicuius cantus et ad determinatas claves ipsius gammatis applicentur, qualiter et per illum modum sola vox notetur alteri non iuncta. Unde modus ille notandi ceteris videtur imperfectior, confusior et incertior. Puto ipsum parum fuisse usitatum. Dicitur tamen quod ille Heremannus unam cantilenam fecit in qua illis utitur notulis, et incipit sic: "e" voces unisonas aequat, et cetera, sed non vidi cantilenam, nec modum illum notandi.
Sed videamus modum notandi positum cantum per gammatis latinas litteras. Invenio autem in Guidone duplicem modum notandi cantus per illas litteras, et ille in parte tactus est in modis notandi per graecas litteras; nam unus modus disponit notas illas aequaliter supra cantus dictionum syllabas, non unam supra aliam, non in distinctis lineis et spatiis et, secundum modum illum, cantus positus leviter et expedite notatur sic:
aG F a ccd c aG F a c aG F FF Fac db cbaG abc cbaG aG GF
Quinque pruden tes intraverunt ad nuptias
| [P1, 247r in marg.] Hic notandi modus notulas aequaliter disponit supra dictionum ipsius syllabas, sicut prior modus notandi per graecas litteras. Sed ibi inter notulas graecas apponitur quaedam cellularum distinctio, non hic; ibi nervorum ponuntur nomina, hic solae clavium litterae latinae. Est et alius notandi modus per tactas litteras qui utitur [211] lineis et spatiis. Et secundum illum modum tactus cantus notatur sic:
[CSMIII/6:211,1; text: a, G, F, c, d, b, Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSP6B 11GF]
Hic modus notandi convenit cum secundo prius posito per litteras graecas et tam in hoc modo quam in praecedenti litterae sufficiunt pro clavibus et ipsarum vocibus. Primus autem horum modorum notandi paucioribus indiget; unde multum est expeditus et puto quod per prius fuit usitatus quam secundus. Sed quia secundum illum primum modum omnes notulae disponuntur aequaliter cum tamen voces quas repraesentant sint inaequales, fuit secundus adinventus modus in quo quaedam ponuntur lineationes per quas signatur quae voces aequales sint, ut illae quae in eadem linea vel in eodem spatio disponuntur; quae vero inaequales, ut illae quae in distinctis. Et propterea secundus modus videtur perfectior et clarior.
Hi modi cantandi cantus per litteras securi sunt multum et <ei> qui advertit et illorum habet usum satis sunt clari; unde dicit Guido:
Solis litteris notare optimum probavimus,
Quibus ad discendum cantum nihil est utilius,
Si assidue utantur saltem tribus mensibus,
et cetera.
Et sicut notatus est tactus cantus per notulas graecas et latinas, similiter et alii plani cantus notari possent per litteras illis competentes. Sed iam positus cantus figuris quibusdam notatur quae litterae non sunt, et primo minoribus figuris non quadratis, vel imperfecte quadratis sic:
[CSMIII/6:211,2; text: d, b, G, c, a, F, Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSP6B 11GF]
[212] Deinde, quadratis figuris idem cantus notatur sic:
[CSMIII/6:212,1; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [JACSP6B 11GF]
Consimili modo secundum tactas notas possent alii cantus notari. Sic igitur musicarum notarum variae tactae sunt species modique varii notandi secundum illas. Videntur autem modi notandi per figuras tactas breviores et faciliores quam illi qui per litteras graecas vel latinas. Unde Guido, postquam tetigit modum notandi per litteras, insinuans modum notandi per figuras ait:
Causa vero breviandi neumae solent fieri,
Quae si fiant curiose, habentur pro litteras,
Hoc si modo disponantur litterae cum lineis:
[CSMIII/6:212,2; text: Spera in Domino et fac bonitatem] [JACSP6B 11GF]
In hoc autem modo notandi, secundum Guidonem, tria requiruntur: litterae monochordi affixae linearum capitibus, ipsae lineae et tactae figurae quas neumas vocat, idest notas.
Unde neumare notare vel cantare est, licet neuma alias multas habeat significationes. Adhuc in tacto modo notandi, sive per notas non perfecte sive perfectius quadratas, intervalla vel spatia valorem habent linearum. Unde Guido, cum tetigit modum notandi per lineas et figuras, de spatiis sic loquitur:
Dehinc studio crescente, inter duas lineas
Vox interponatur una. Nempe quaerit ratio
Variis ut sit in rebus varia positio.
Adhuc, secundum doctrinam Guidonis, apponuntur quidam colores in tacto modo notandi per figuras qui habentur pro litteris ut pro .C. ubique, sive sit in spatio, sive in linea vel regula, color croceus; pro .F., sive fuerit in regula, sive in spatio, color rubeus sive de minio, vel punctus in capite lineae vel spatii. Et illae duae litterae .C. et .F., vel tacti colores, ceteras litteras vel claves secundum ordinem suum dant intelligere. | [P1, 247v in marg.] De quibus Guido sic loquitur:
Ut proprietas sonorum discernatur clarius,
Quasdam lineas signamus variis coloribus,
[213] Ut, quo loco quis sit sonus, mox discernat <oculus>.
Ordine tertiae vocis splendens crocus radiat.
Sexta eius .F. affinis sub minio rubeat.
Per colores affinitas reliquis tribuitur.
Intelligit autem Guido, per tertiam vocem, .C. gravem quae tertia est inter latinas litteras, .F. vero gravis sexta. Quodsi tactae litterae vel colores de locis tollantur suis, lineae necnon figurae vel neumae tactae nihil prosunt, sed sunt quasi cifrae. Unde Guido:
Quodsi littera vel color neumis non apponitur,
Tales erunt qualis funem dum non habet puteus,
Quamvis intus aquae multae nil prosunt videntibus.
Qui vult ergo cantus sic notatos decantare, tria principaliter observet: primo, ut sciat quae neuma vel nota cui syllabae respondeat; secundo, quae fuerit in spatio vel in regula et quas litteras repraesentant vel colores; tertio, ut voces, prout in ordine se consequuntur, convenienter proferat ut repercussas aequaliter dicat.
Dicuntur autem illae repercussae vel aequisonantes quae in eadem sunt linea vel in spatio eodem nisi mutentur litterae vel tacti colores; unitas enim lineae vel spatii unitatem designat soni.
Non repercussas vero vel inaequales modo debito decantet, prout distinctas includunt consonantias, semitonium, tonum, semiditonum, ditonum, sic de ceteris.
Est autem notandum quod modum notandi per figuras non quadratas usque ad haec tempora tenent Allemanni quantum ad multas saeculares ecclesias, quicquid sit de aliquibus <regionibus>, ponuntque pro .C. ubique colorem croceum et pro .F. ubique colorem rubeum de minio, ceteras litteras protrahentes de <incausto> nigro.
Sed ecclesiae gallicanae tam saeculares quam claustrales illis iam non utuntur notis sed quadratis quae ceteris perfectiores videntur et quibus usus sit in musica mensurabili. Et hi quidem in notando non distinctis utuntur coloribus, nec unquam in spatio lineam ponunt. Hoc enim superfluum [214] videtur et quasi oppositum in adiecto ut in spatio linea ponatur, cum spatium et linea quasi ex opposito distinguantur, sic imparitas et paritas, non lineatum et lineatum. Similiter inconveniens et superfluum videtur ut eidem lineae duo colores deputentur, cum unitas lineae et coloris unitatem designet soni.
Haec tamen ille notandi modus observat: Ponit enim in .C. gravi, quae est in spatio, crocei coloris lineam et in .c. acuta, quae est in regula, lineae nigrae rubeam adiungit lineam. In .f. vero acuta, quae est in spatio, lineam ponit de minio; similiter, in .F. gravi, quae est in regula, lineae nigrae rubeam adiungit lineam. Et cum hic notandi modus duas monochordi litteras observet, idest .C. et .F., quae tamen alias secundum suum ordinem dant intelligere, modus notandi per quadratas figuras, cum opus fuerit, tres observat, idest .C.F.G. per quas tamen aliae monochordi litterae dantur intelligi. Forsan autem illis tribus specialiter utitur ad denotandum tres cantandi modos: quantum ad .C. eum qui dicitur fieri per naturam; quantum ad .F., eum qui dicitur fieri per .b. mollem, sed .G. eum repraesentat modum qui fit per .[sqb]. durum, quadratum vel caudatum.
Haec de notis musicis modisque notandi cantus planos dicta sufficiant. De modis, proprietatibus aliquibus vel speciebus cantus plani prosequamur.
<Capitulum LXXIIII.
Quod cantus, secundum diversam materiam et hominum dispositiones, distinguuntur et quod cantuum varietates per tonorum conditiones exprimuntur.>
Cum musica, quantum ad cantum etiam planum, diversis hominum statibus conditionibusque se coaptet, recipiunt secundum hoc cantus etiam plani varias proprietates. Aliter enim componendi sunt cantus in rebus laetis et prosperis, aliter in tristibus et adversis, aliter pro una gente, aliter pro alia, aliter pro iuvenibus, aliter pro senibus.
[215] Unde musica, secundum Isidorum, quantum ad cantum, interponebatur non modo <in> sacris, sed in solemnitatibus omnibusque laetis vel tristioribus rebus, ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis hymenaei et in funeribus threni et lamenta ad tibias canebantur; in conviviis vero, lyra vel cythara circumferebatur. Et in illis diversi continebantur modi cantandi et distinctae cantuum proprietates.
Itaque si iuvenum rogatu cantum velis componere, si sibi placere debeat, iuvenilis sit et lascivus; si senum, morosus sit et severitatem exprimens. Nam, ut ait quidam musicae doctor, quemadmodum comoediarum scriptor, si partes iuvenis seni mandaverit vel partes luxuriosi adaptaverit avaro, subiacet derisui, quales apud Flaccum Plautus et Dossennus inducuntur.
Ita reprehendi potest modulator si in tristi materia salientem modum adduxerit, in iocunda vero lacrimabilem. Providendum est igitur musico ut sic cantum temperet ut in adversis rebus deprimatur, et in prosperis exaltetur.
Hoc non tamen ideo dicimus quia necessarium sit semper sic fieri. Si qui tamen cantus tactas observant proprietates, laudabiliores sunt, ut cantus in Resurrexione Domini quandam exprimere videntur exaltationem et laetitiam. Patet hoc in invitatorio illo: Surrexit Dominus vere, alleluia, et in introitu missae Resurrexi, et cetera; in responsorio illo: Sedit angelus, et illo: Christus resurgens. Illa autem antiphona: Rex autem David, cooperto capite, et cetera non tantum in verbis, sed in cantu moerorem significare videtur, similiter et cantus de mortuis. Unde in auctoribus per hypolydium, qui est sextus modus secundum nos, querimoniae frequentius decantantur. Est enim sextus modus aptus ad tristabiles, et ad laetos cantus similiter et alii modi.
Quia igitur huius modi varietates atque aliae cantuum proprietates per tonorum conditiones exprimuntur, de speciebus cantuum, qui modi vel toni dicuntur, quae restant dicenda compleamus. Cantuum enim varietas, sive proveniat ex parte materiae de qua sunt, sive personarum et statuum de quibus sunt, sive laeti sint et lascivi, salientes et alti, sive lugubres, [216] graves, ponderosi et maturi, ad aliquem modum reducitur. Sicut enim non omnium ora eodem capiuntur cibo, ita profecto non omnium aures eodem soni modo oblectantur: alios namque morosa et curialis vagatio primi toni recreat, alios rauca secundi gravitas capit, alios severa et quasi indignantis tertii persultatio iuvat, alios adulatorius quarti sonus attrahit, alii modesta quinti petulantia ac subitaneo ad finalem casu moventur, alii lacrimos sexti voce mulcentur, alii inimicos septimi saltus libenter audiunt, alii decentem et quasi matronalem octavi canorem diligunt.
Quapropter qui cantum cupit componere, et si observare velit tactas proprietates, expedit ut sciat tonorum naturas deliberetque apud se de quo tono illum vult facere et postea illius toni proprietates observet quoad principium, finem et processum. Alias quasi idiota et inscius cantum componit, sicut mimi et ioculatores et chorearum praetentores. Si dulciter cantent vel dulcem cantum componant, non hoc facit ars, sed naturalis ad hoc dispositio, sicut ait Philosophus primo Elenchorum; arguunt igitur omnes utentes sine arte, quia artificialiter traditum est.
<Capitulum LXXV.
De cantuum et tonorum regularibus distinctionibus.>
Quoniam de tonis vel modis diffuse supradictum est, de ipsis hic pauca breviter summatimque tangenda sunt ut ad memoriam ipsorum distinctio reducatur, sicque ad ipsorum intonationem, de qua modicum dictum est, convenientius veniatur; illa enim tonorum agnitionem et distinctionem praesupponit.
Quamvis autem ad perfecte iudicandum de cantu quocumque cuius fuerit toni diligens requiratur inspectio totius cantus, principii scilicet, medii atque finis, plus tamen valet ad hoc medii et finis quam principii consideratio. Propterea [217] regulae quae dantur et dabuntur de distinctione et natura tonorum mentionem faciunt de mediis et fine cantuum, non de principiis.
Octo siquidem tonis quattuor tantum regulariter deputantur fines, multo tamen plura principia, nam legitime primus modus et secundus in .D. gravi terminantur, tertius et quartus in .E., quintus et sextus in .F., septimus et octavus in .G. gravibus. Sicque, cum multae sint claves, hae tamen a quibus tetrachordum denominatur, finalium dumtaxat, dicuntur proprie et naturaliter finales, ut supra visum est. Similiter, cum sex sint voces, idest ut re mi fa sol la, illarum quattuor, ut communes, dicuntur finales, scilicet re mi fa sol, quia saepius in illis cantus finiuntur vel forsan quia de ratione cuiuscumque cantus est posse non modo supra suum finem ascendere, sed sub eodem descendere, licet secundum maius et minus.
Sub hac autem voce quae ut quantum in se est non fit descensus, cum vocum sit infima et gravissima. Unde ad hoc ut sub illa descensus fiat, oportet ut in aliam mutetur vocem; ipsa etiam quantum in se est nullum terminat ascensum, sed bene initiat. Item supra hanc vocem la quantum in se est non fit ascensus, cum sit ipsarum sex vocum suprema, nisi in aliam mutetur vocem, et haec vox, etsi sit principium descendendi, non tamen ascendendi.
De cantibus autem in tactis extremis terminatis vocibus, cuius fuerint toni dicetur infra; de terminatis in aliis quattuor vocibus nunc loquamur.
Dicendum igitur quod cantus qui terminantur in re sunt primi vel secundi toni, et isti voci competit initiare illam speciem diapente quae communis est duobus illis tonis.
Cantus qui terminantur in mi sunt tertii vel quarti toni, et vox haec principium est illius speciei diapente quae competit tonis illis.
Cantus finientes in fa quinti toni sunt vel sexti.
Cantus vero qui in sol finiuntur, septimi sunt toni vel octavi.
Ex his patet tonorum imparium ab invicem distinctio, ut primi qui terminatur in re a tertio qui in mi, et illius a quinto qui in fa, et huius a septimo qui in sol. Similiter et parium inter se, quia secundus finitur in re, quartus in mi, sextus in fa, octavus in sol.
[218] Sed cum primus et secundus in fine conveniant, similiter tertius et quartus, quintus et sextus, septimus et octavus, ut appareat inter ipsos distinctio, duae dantur regulae; una naturam exprimit imparium, alia parium.
Prima regula haec est: Toni impares a suo fine regulariter intendi possunt ad octavam vocem secundum speciem diapason cui innituntur et, de licentia, ad nonam, et sub suo fine ad proximam remitti possunt vocem, ut tonus primus finem habens in .D. gravi potest ad proximam consimilem | [P1, 248v in marg.] intendi litteram, idest ad .d. acutam et licentialiter ad .e. acutam; potest autem descendere ad vocem .C. gravem. Tertius modus, secundum positam regulam, potest intendi ab .E. gravi in .e. acutam et ultra de licentia in .f. acutam; remitti vero potest in .D. gravem. Quintus tonus ab .F. gravi potest ascendere ad .f. acutam et licentialiter ad .g. acutam et, secundum Guidonem, <non remittitur sub fine ad sibi proximam vocem>. Septimus tonus intendi potest a .G. gravi in .g. acutam et, de licentia, in .a..a. superacutam; remitti potest in .F. gravem.
Secunda regula talis est: Toni pares, qui plagales dicuntur, possunt intendi a suo fine ad quintam per diapente. Secundum hanc igitur regulam, secundus tonus a .D. gravi potest acui in .a. acutam et, de licentia, potest tangere fa de .b. acuta, et potest descendere in .A. et, de licentia, in Gammaut. Quartus tonus potest intendi ab .E. gravi in [sqb]mi et, de licentia, in .c. acutam; descendere vero potest in Bmi gravem et, de licentia, sub illa in proximam. Sextus tonus ascendere potest ab .F. gravi in .c. acutam et, de licentia, in .d. acutam; descendere vero potest in .C. gravem et, de licentia, in Bmi gravem. Octavus tonus intendi potest a .G. gravi in .d. acutam et, de licentia, in .e. acutam.
Et similiter de cantibus indifferentialibus aliorum tonorum sentiendum est.
Verum est quod nequeunt hic dari regulae, sic trites, quin in multis quassentur cantibus. Cantus contenti sub isto gradu tertio minus participant de perfectione quam illi in aliis duobus gradibus. Unde ab actore Quaestionum in Musica vocantur imperfecti, quantum ad plagales illos, nec superius attingunt diapente, nec inferius diatessaron. Sed [219] aliud est cantum dici imperfectum, ut hi de imperfectione loquuntur, et aliud ipsum esse irregularem. Hoc enim ad cantum regularem sufficit quod debitum observet principium et finem, et quod non nimis ascendat vel descendat.
<Capitulum LXXVI.
De tono cantuum terminatorum in ut vel in la.>
Visum est de tono cantuum qui terminantur in re mi fa sol.
Videndum est de illis qui in ut vel in la terminantur.
Dicendum igitur quod cantos qui finiuntur in ut sunt quinti vel sexti toni, septimi vel octavi, non primi vel secundi, tertii vel quarti. Dico specialius quod, si finem habeant in ut de .C. vel .F. gravibus et in .c. acuta, quinti sunt vel sexti toni. Si vero cantus aliqui terminentur in .[Gamma]. graeca, quod visum non est, vel in .G. gravi, vel .g. acuta, septimi sunt toni vel octavi.
Haec autem, licet apparere possint ex Guidonis doctrina supraposita de vocum similitudine vel affinitate, amplius tamen declarentur.
Dixi cantus terminatos in ut de .C. gravi et <.c.> acuta esse quinti toni vel sexti propter affinitatem ipsius ut ad fa quae est vox finalis illorum tonorum cum qua sola iungitur in clavibus illis. Sicut enim ut tono et tono elevatur, similiter et fa. Sed secus est de .c. acuta, quia in illa iungitur ut non solum cum fa, sed etiam cum sol. Ideo dicerent forsan aliqui cantus terminatos in ut de .c. acuta, si sequantur legem tonorum imparium, esse quinti toni ratione ipsius fa, vel septimi ratione ipsius sol; et, si legem tonorum sequantur parium, sexti vel octavi, videtur tamen quod tales cantus potius dici debeant quinti vel sexti toni quam septimi vel octavi, primo quia .c. acuta, secundum Guidonem, dicitur clavis affinalis, sicut ceteris tonis; secundo quia sol de .c. acuta cum cantetur per .b. molle, non sic naturaliter inest illi clavi sicut fa. Ideo ibidem ut maiorem affinitatem habet ad fa quam ad sol.
[220] Dico ulterius quod, si quis cantus finiretur in Gammaut, esset septimi vel octavi toni; etiam in illis clavibus non potest compleri species diapente cui innituntur hi toni, nisi sol ibidem mutetur in ut. Constat enim illa species ascendendo ex tono et tono, semitonio et tono. Dicebatur autem quod cantus qui finiuntur in ut non sunt primi toni vel secundi, tertii vel quarti. Et de tertio et quarto satis planum est, cum ut nusquam simul iungatur cum mi quae est vox finalis tertii toni et quarti. De re autem pro tanto patet, quia eadem species diapente ascendendo, <quae> initiatur a re et competit tono primo et secundo, non potest ab ut continuari et, propterea, nullus cantus finiens in ut de .G. gravi vel <.g.> acuta primi toni est vel secundi, licet ibi re locetur.
Nunc videndum est de cantibus terminatis in la, si qui sint, cuius fuerint toni et dicendum quod sunt primi toni vel secundi, tertii vel quarti, non quinti vel sexti, septimi vel octavi; primi vel secundi, tertii vel quarti, si terminentur in .a. acuta vel .a..a. superacuta, quia iungitur in illis clavibus la cum re quae est finalis primi toni et secundi, et cum mi quae finalis est tertii et quarti. Si vero terminentur in .E. gravi, ubicumque reperiatur, tertii sunt vel quarti, non primi vel secundi, quia ibi la cum mi, non cum re, coniungitur vel per se ponitur ut in ela quae tertio vel quarto ascribitur tono in figura supraposita de clavium diversarum affinitate.
Quare autem cantus finientes in la non sint quinti vel sexti toni satis clarum est, quia nusquam la cum fa coniungitur, quae finalis est quinti vel sexti toni. Secus autem videtur de septimo et octavo cum la iungatur cum sol in .d. tam acuta quam superacuta. Et tamen dicendum quod tales cantus potius essent primi vel secundi modi quam septimi vel octavi propter affinitatem per diapason | [P1, 249r in marg.] ad .D. gravem quae est proprie finalis primi modi et secundi, non septimi vel octavi, quamvis ibi sol ponatur. Etiam .d..d. superacuta describitur tono primo et secundo in figura supraposita, cum tamen ibi la iungatur cum sol, non cum re.
Sic igitur videtur esse iudicandum de cantibus terminatis in la, si qui sint, acsi finirentur in mi vel in re; sic de finientibus in ut, acsi finirentur in fa vel in sol.
[221] Quod si sequantur legem tonorum imparium, ab illo impari denominentur cuius naturam amplius sequantur, et consimiliter fiat de his qui sequuntur legem tonorum parium.
Si vero sint cantus indifferentes, de illis iudicetur secundum doctrinam prius tactam.
Adhuc cantus huius modi si terminentur in clavibus tetrachordi finalium et non vadant contra ea quae dicta sunt de cantibus regularibus, regulares sunt secundum aliquem regularitatis gradum prius tactum; si alibi, irregulares.
<Capitulum LXXVII.
De cantuum irregularitate.>
Dictum est in quodam generali de cantibus regularibus cuius fuerint toni. De cantibus irregularibus prout tonos respiciunt aliquid summatim dicamus.
Et primo videatur quid sint cantus irregulares, et postea de tono ipsorum.
Cantus irregulares, ut nunc de ipsis loquimur, sunt illi qui vadunt contra regulas de tonis prius tactas et, cum plura requirantur ad construendum quam ad destruendum, ad actum bonum et virtuosum quam ad malum et vitiosum (quia virtus ex omnibus suis sit causis, vitium vero ex defecto alicuius circonstantiae ad bonum actum requisitae), pauciora requirentur ad hoc ut aliqui cantus dicantur irregulares quam regulares.
Cum igitur, ad hoc ut aliquis cantus dicatur regularis quantum ad tonos, requiratur ut observet debitum principium talis vel talis toni, debitum medium vel processum et debitum finem, dicetur aliquis cantus irregularis ex defectu debiti principii, medii vel finis, unius istorum, duorum vel trium.
Ex obmissione debiti principii, quantum ad Modernos, dicitur aliquis cantus primi vel secundi toni irregularis si incipiat in .E. vel in .G. gravibus, dato quod non obviet positis regulis quantum ad medium et quantum ad finem. Eodem modo dicendum est de cantibus tonorum aliorum quod dicuntur [222] irregulares si non incipiant in principiis tonorum illorum. Quae autem sint alia principia dicetur postea.
Dico ulterius illum cantum irregularem quantum ad medium vel processum qui plus ascendit vel descendit quam sibi concedat regula, ut sint ili quantum ad tonos impares qui a fine suo nonam transcendunt et sub fine secundam; quantum autem ad tonos pares, illi qui supra finem suum ultra sextam acuuntur et sub eodem fine gravantur ultra quintam. Cum enim regularissimum sit ut tonus quilibet diapason speciem cui innititur sub vel supra non exeat, sed in illa vagetur, in illa se teneat, sufficere sibi debet ut de licentia sub et supra unam tangat vocem.
Item irregularis dicitur ille cantus qui duorum tonorum, imparis scilicet et paris, proprietates observat, ut ille qui supra suum finem ultra sextam exaltatur et sub fine ultra secundam deprimitur.
Quodsi qui cantus obtineant duos fines, ut terminentur primo in propria finali et postmodum in affinali, vitium et irregularitas quaedam est; sic sunt quaedam Alleluia et quaedam Responsoria in aliquibus ecclesiis et illi secundum Antiquos cantus sunt transpositi. De quibus supratactum est.
<Capitulum LXXVIII.
De tono cantuum irregularium.>
Licet dictum est quosdam cantus esse irregulares, non est tamen tenendum quin alicuius sint toni, quia, etsi vadant contra regulas prius tactas, sunt tamen veri cantus determinatos processus et fines habentes, ex veris et ex eisdem, ut cantus regulares, confecti consonantiis.
De ipsorum igitur tono primo loquamur generalius, ipsius applicantes regulas prius tactas; deinde aliqualiter specialius de ipsis loquemur.
Dico quod omnis cantus regularis vel irregularis, qui alicuius toni debet dici, si convenienter terminetur finaliter in re, ubicumque reperiatur vel cum quacumque monochordi [223] iungatur littera, primi toni est vel secundi. Ista enim est vox finalis primi toni et secundi initiatque primam speciem diapente quae his duobus tonis communis est. Dixi autem "si convenienter" propter quosdam cantus qui finem habent in re de .G. gravi per .b. molle, sed non convenienter. Deberent enim terminari in ut de dicta clave per .[sqb]. durum. Et ideo non dicuntur tales cantus primi vel secundi toni, sed octavi, ut est illa antiphona Magnus sanctus Paulus. Inconvenienter sic finitur:
[CSMIII/6:223,1; text: Possidere] [JACSP6B 12GF]
Deberet autem finiri sic:
[CSMIII/6:223,2; text: Possidere] [JACSP6B 12GF]
Et consimiliter est de quibusdam aliis antiphonis et responsoriis quae in finali voce per .b. molle depravantur. Dictum enim est supra quod cantus septimi et octavi toni nullo modo debent uti canto .b. molli in suo fine.
Omnis cantus convenienter terminatus in mi, ubicumque fuerit, tertii toni est vel quarti. Omnis cantus convenienter finem obtinens in fa vel in ut est toni quinti vel sexti. Omnis cantus convenienter finem habens in sol vel in | [P1, 249v in marg.] ut, septimi toni est vel octavi. De cantibus terminatis in la, si qui sint, iudicetur secundum doctrinam prius et hic tactam.
Generalius igitur fieri videtur tonorum denominatio a tactis vocibus quam a quattuor finalibus clavibus, quia voces illae non solum respiciunt tetrachordum finalium, sed et alia. Septies enim continentur in gammate et propterea alibi terminari possunt cantus quam in illis quattuor clavibus proprie finalibus. Qui autem cantus convenienter in re et qui non terminentur, et similiter de aliis vocibus, puto quod sciri potest ex dictis et dicendis. Cantus autem irregulares, cuius determinati fuerint toni, imparis scilicet vel paris, si terminentur convenienter, et non per transformationem in re, in mi, in fa, vel in sol, ex his quae superius tacta sunt, de cantibus regularibus decernatur.
Sed ad hoc, ut certius fiat, descendamus ad tactas irregularitates sic:
Cantus irregularis ratione principii tantum quia bene se [224] habet in decursu suo vel medio et in fine, si quantum ad medium legem tenuerit cantuum imparium et in re, primi est toni; si in mi, tertii; si in fa vel ut, quinti; si in sol vel ut, octavi.
Si autem legem observaverit tonorum parium in medio et in fine, alicuius toni paris erit; cuius autem determinate fuerit, vox finalis ostendit. Cantus irregularis ratione medii pro quanto duorum proprietates observat, imparis scilicet et paris, ab authentico sive impari tanquam a principaliore et digniore debet denominari, non a plagali vel pari, nam cum non essent nisi quattuor toni, authentus duorum gerebat proprietates; sibi enim competebat et acutus ascensus et gravis descensus. Sed contra hoc multi sunt cantus qui a pari sumunt denominationem cum tamen imparis habeant proprietatem; et communius accidit hoc de sexto tono. Quod autem istud sit inconveniens superius exponitur, ubi de sexto tono in speciali tractatur.
Si quis autem cantus proprietatem habeat toni paris et non toni imparis qui in fine conveniunt, usurpative tamen denominetur ab impari, deberet corrigi et ad suam reduci naturam, si permitteret usus. Toleratur tamen hoc propter inveteratum usum; propter pacem non generetur inter fratres et simplices in hac arte scandalum, vel quia talis cantus in suo principio similitudinem aliquam habebit cum principiis imparis toni, vel in suo processu nimis saepe quintam tangit vel sextam.
Cuius autem toni fuerint cantus irregulares ratione principii qui scilicet alibi quam in propriis finalibus terminantur, sciri potest ex consideratione principii, medii atque finis ipsorum, sicut de cantibus dictum est regularibus qui finiuntur in propriis finalibus, quia si terminentur in re et processum teneant imparium, primi sunt toni, si parium, secundi; si in mi, tertii vel quarti; si in fa vel in ut, quinti vel sexti; si in sol vel in ut, septimi vel octavi.
De cantibus autem indifferentialibus irregularibus cuius toni fuerint iudicetur suo modo, sicut de regularibus, per ea quae dicta sunt.
[225] <Capitulum LXXVIIII.
De cantuum tenoribus.>
Dictum huc usque est de cantuum et tonorum distinctione in quodam generali, non descendendo ad cantus aliquos speciales.
Nunc autem ad tonos descendamus cantuum qui dicuntur antiphonae et missarum introitus, qualiter in eis, non solum per regulas prius tactas, sed etiam per quosdam tenores et "saeculorum" differentias tonus agnoscitur.
Hoc autem utilius viris ecclesiasticis videtur quam de ceteris cantibus, nam illi sunt cantus in quibus psalmodialis intonatio locum habet.
Primo igitur videbitur quid sint cantuum tenores, dein quid "saeculorum" differentiae; postea tangentur regulae per quas tonus in dictis cantibus cognoscitur.
Quantum ad primum ne procedamus in aequivoco, de tenore distinguendum est. Sumitur enim tenor etiam in cantu tripliciter:
uno modo, in cantu organico, pro illo cantu supra quem discantus fundatur, quia discantum fundat et tenet; unde discantus, quasi de cantu, idest tenore sumptus;
alio modo, secundum Guidonem, tenor dicitur de mora ultimae vocis in cantu, quia illa cantum tenet et terminat atque denominat;
tertio modo dicitur tenor locus ille in quo incipiunt differentiae "saeculorum" cuiuslibet toni.
Tenor, primo modo, respicit totum unum cantum, sed et alium quem fundat. Tenor, secundo modo, respicit finem cantus. Sed tenor, tertio modo, extra cantum se tenet cui deputatur et hoc modo de tenore hic loqui intendimus.
Est igitur tenor, ut hic sumitur, sedes in qua incipiunt omnes differentiae vel "saeculorum" alicuius toni et ubi continuatur, quasi in unisono et accentu moderato, intonatio alicuius antiphonae super psalmum, cuiuscumque fuerit toni.
Sunt autem aliqui tenores in cantibus qui responsoria dicuntur, quantum ad ipsorum versus communes, de quibus infra tangetur.
[226] <Capitulum LXXX.
De differentiis tonorum vel "saeculorum, amen" in generali.>
Consequenter agendum est de tonorum differentiis. Tonorum differentiae sunt quidam parvi cantus qui aptantur antiphonis tonorum singulorum et missarum introtibus, per quos cantus terminatur intonatio antiphonarum et introituum super psalmos; et hae differentiae vocantur "saeculorum, amen", | [P1, 250r in marg.] et scribitur in fine cuiuslibet pro illis: "euouae", ubi ponuntur vocales harum dictionum "saeculorum, amen".
Haec autem "saeculorum, amen" dicuntur differentiae triplici ratione:
Primo, quia ostendunt tonos vel antiphonas, vel introitus inter se differentes, quia distincti toni distinctas habent differentias vel "saeculorum, amen" Cum enim cernit quis antiphonam aliquam vel introitum terminari in re gravi et illius differentiam, ut "saeculorum, amen", inchoari in .a. acuta, talem cantum statim adiudicat primo tono, cum secundi toni tenor et principium "saeculorum" incipiant in .F. gravi. Et suo modo sic est de ceteris, ut dicetur infra.
Secundo, tacta "saeculorum" dicuntur differentiae, quia antiphonas quibus accommodantur in suis principiis insinuant differentes. Nam, cum videmus distincta "saeculorum" eiusdem toni, quae in tenore vel principio conveniunt, diversimode terminari et sic in ultima voce distingui, arguimus ex hoc principia antiphonarum quibus deserviunt inter se esse distincta, ut puta, quantum ad tonum primum, cum omnia "saeculorum" incipiant in .a. acuta, quaedam ipsorum ibidem terminantur quantum ad ultimas suas voces ubi scilicet incipiunt, quaedam in .G. gravi, quaedam in .F. et quaedam in .D. Probamus ex hoc antiphonas, quibus adaptantur, in suis distingui principiis nam, sicut ex dicendis magis apparebit distincte, differentiae eiusdem toni diversificantur inter se propter diversitatem principiorum in antiphonis quibus deserviunt.
Dico tertio quod "saeculorum, amen" dicuntur differentiae, quia intonationes psalmorum, de quibus dicetur in fine, faciunt differentes nam, sicut differentiae multae eiusdem [227] toni in ultimis vocibus <distinguuntur>, sic et intonationes <factae> secundum illas in omnibus psalmorum versibus, quia intonatio alicuius antiphonae in quolibet versu ipsius psalmi terminatur secundum cantum "saeculorum, amen" illius antiphonae.
Hoc autem de differentiis, quotquot fuerint, unius toni regulariter tenendum est quod omnes quantum ad suum principium cum tenore illius toni conveniunt, non sicut quantum ad finales ipsarum voces; omnes enim in eodem incipiunt loco, quamvis in fine distinguantur. Differentiae igitur a tenoribus distinguuntur, quia unius toni unus est tenor regulariter, sed nihil prohibit unius toni plures esse differentias.
Capitulum LXXXI.
Qualiter, per tenores et "Saeculorum" differentias, antiphonarum et introituum tonus cognoscatur.>
Iam ex dictis regulae ponantur per quas ex tenoribus et "saeculorum" differentiis in antiphonis et introitibus tonos simpliciores agnoscant.
Et illae tales sunt:
Omnis antiphona vel introitus finiens in re (tenor autem illius et "saeculorum" incipiunt per diapente regulariter ad quintam notam, idest in la) primi est toni, vel esse debet.
Omnis antiphona finiens in re, cuius "saeculorum" incipit per ditonum ad tertiam vocem desuper, idest in fa, secundi toni est.
Omnis antiphona vel introitus finiens in mi, <cuius> "saeculorum" ad sextam desuper vocem per semitonium cum diapente incipit, idest in fa, est tertii toni.
Omnis antiphona vel introitus finiens in mi, cuius "saeculorum" per diatessaron incipit ad quartam notam desuper, idest in la, quarti toni est.
Omnis antiphona vel introitus finiens in fa, vet in ut, cuius "saeculorum" per diapente incipit ad quintam vocem supra, idest in sol, quinti est toni.
Omnis antiphona vel introitus finiens in fa, vel in ut, [228] cuius "saeculorum" per ditonum desuper incipit ad tertiam vocem, idest in la, sexti dicitur esse toni.
Omnis antiphona vel introitus finiens in sol, vel in ut, <cuius> "saeculorum" incipit supra per diapente ad quintam notam, idest in sol, septimi est toni.
Omnis antiphona vel introitus finiens in sol, vel in ut, cuius "saeculorum" incipit per diatessaron ad quartam vocem desuper, idest in fa, regulariter dicitur esse octavi toni.
Dico "regulariter", quia sic esse deberet et in hoc tono et in ceteris secundum quod exprimunt positae regulae. Sed hae regulae in aliquibus quassantur antiphonis, et specialiter in multis ferialibus tam nocturnis quam diurnis in quibus tamen magis est reprobandus defectus, cum usus illarum in Sancta Dei Ecclesia in qua nec ruga debet esse, nec macula, frequentior fit.
Et de illis quidem antiphonis aliquae notentur hic ut appareat ipsarum defectus et qualiter possent corrigi faciliter, et consimiles:
[CSMIII/6:228; text: Expugna impugnantes me. Euouae. Lauda anima mea Dominum. [P1, 250v in marg.] Te decet hymnus Deus in Syon. Auxilium meum a Domino. Nos qui vivimus benedicimus Domino.] [JACSP6B 12GF]
In tactis antiphonis et consimilibus patet defectus contra tonorum regulares tenores et principia "saeculorum". In duabus enim primis ibi est principium "saeculorum" ubi est finis illarum; in tertia et quarta "saeculorum" incipit per semitonium supra finem earum et in quinta per tonum. Item [229] prima harum antiphonarum intonatur de primo tono et secunda et de quarto, cum tamen eiusdem sint toni. Habent enim easdem voces et eundem finem et in eisdem clavibus, et repugnant primo tono terminari in mi et quantum ad finem ipsius cantus et ipsius "saeculorum", nam, ut dicetur infra, "saeculorum" primi toni regulariter terminantur in la, in sol, in fa, vel in re. Item si esset illa antiphona primi toni, "saeculorum" eius inchoari deberet ad vocem quintam supra suum finem et ibi intonare. Item tertia antiphona intonatur de octavo tono et quarta de secundo, cum nec octavus modus, nec secundus terminentur finali in mi. Unde finis et processus illarum secundum regulas prius tactas arguit ipsas esse quarti toni et secundum illum tonum deberent intonari et "saeculorum" ipsarum supra ad vocem quartam a fine deberent inchoari. Est igitur tenendum quod defectus in tactis antiphonis principaliter nascuntur ex fine, quia non terminantur ubi deberent terminari secundum "saeculorum" quae ipsis attribuuntur et intonationes quibus intonantur.
Notentur igitur et corrigantur modo qui sequitur:
[CSMIII/6:229; text: Expugna impugnantes me. Euouae. Lauda anima mea <Dominum>. Lauda anima mea Dominum. Te decet hymnus Deus in Syon. Auxilium meum a Domino.] [JACSP6B 12GF]
[230] Inveni autem multas alias feriales antiphonas similes habentes defectus cum quattuor praedictis, et illae corrigi possunt similiter ut praedictae. In speciali autem irregularitate illius antiphonae Nos qui vivimus dicetur infra.
Dicit autem quidam doctor quod antiphonae irregulares, de quibus mentio supra est, a quibusdam rusticanis et incultis clericis per <indiscretam> vulgarium <neumarum> considerationem depravatae sunt, insinuans quod a principio non fuerunt tales. Possent autem faciliter, ut visum est, emendari.
Sic, ut ait Berno vitiosa consuetudo ab ore simplicium canentium nullo modo posset evelli. Sed malunt aliqui in suo malo usu permanere quam illum corrigendo se demittere.
<Capitulum LXXXII.
Quod per quasdam cantuum formulas vel litteras tonus in antiphonis discernatur.>
Sunt adhuc quidam cantus accommodati singulorum tonorum antiphonis per quos de tono illarum indicamus, et illi diversis vocantur nominibus. A quibusdam enim vocantur aptitudines sive formulae, ab alii neumae, odae vel iubili; a Modernioribus vocantur caudae, et de illis exempla subscribuntur una cum antiphonis sui toni:
[P1, 251r in marg.] [CSMIII/6:230; text: Primum quaerite regnum Dei. Euouae. Secundum autem simile est huic. Tertia dies est quod haec facta sunt.] [JACSP6B 13GF]
[231] [CSMIII/6:231; text: Quarta vigilia venit ad eos. Euouae. Quinque prudentes intraverunt ad nuptias. Sexta hora sedit super puteum. Septem sunt spiritus ante thronum Dei. Octo sunt beatitudines.] [JACSP6B 13GF]
Dicendum igitur quod per positas caudas inducitur aliquis ad discernendum inter tonos antiphonarum diversarum, nam illa primo tono ascribitur cui cauda primo posita convenienter aptatur, et illa secundo cui secunda, tertio cui tertia, quarto cui quarta, sic de ceteris.
Habent etiam responsoria cantus quosdam communes in versibus per quos secundum communem usum tonus in illis agnoscitur. Et de illis dicetur infra cum in speciali fiet prosecutio de intonationibus tonorum singulorum.
Fuerunt insuper quidam Antiqui tonos in antiphonis distinguentes non modo per tactas "saeculorum" differentias, sed per litteras. Eidem et differentias per litteras distinxerunt, sed tonos per vocales et semivocales, differentias autem per mutas. Posuerunt enim A ad cantus primi toni; E ad cantus secundi toni; I tertii; O quarti; U quinti; N graecum sexti; Y septimi; M octavi. Item pro prima differentia cuiuscumque toni B posuerunt; pro secunda C; pro tertia D; pro quarta G, et sic ulterius secundum ordinem mutarum. Sed haec ab usu moderno recesserunt.
[232] <Capitulum LXXXIII.
Quid sit psalmodialis intonatio.>
Hactenus de modis actum est vel tonis. Consequenter de psalmodiali intonatione prosequamur.
Ad hoc enim in antiphonis principalius ordinari videtur tonorum cognitio ut, cognito tono alicuius antiphonae, sciat quis eam convenienter super psalmum intonare. Distinctis enim tonis distinctae | [P1, 251v in marg.] quantum ad aliquid respondent intonationes. Attamen non solum Boethius sed nec Guido, qui sufficienter de tonis secundum modum suum tractaverunt, de intonatione disserunt. Quidam etiam Antiqui, etsi de tonorum tractent differentiis, de principiis tamen et mediis ipsius intonationis non loquuntur.
Videamus igitur quae sunt illa quae, secundum doctrinam et usum Modernorum, ad intonationem requirantur.
Debet, qui vult super psalmum antiphonam intonare, illius "saeculorum" videre et cuius toni fuerit noscere. Item scire debet quale principium in sua intonatione requirat ille tonus et illud in psalmi principio, si possibile sit, observare; et idem faciendum est de illius toni mediatione; postremo per cantum illius "saeculorum" quemlibet versiculum psalmi debet terminare.
Dixi "si possibile est" propter quosdam versus in psalmis in quibus non possunt ad plenum principia intonationum et mediationes propter paucitatem dictionum observari, ut patet de illo versu Deus, Deus meus, et cetera. Et in tali casu potius mediatio servanda est quam principium.
Psalmodialis igitur intonatio est talis toni vel talis "saeculorum" super psalmum conveniens principii, medii atque finis observatio. Sed specialius exponendum est quae sint ista principia quae in psalmorum intonationibus pro singulis tonis sint observanda, quae mediationes, qui fines.
Primus tonus et sextus in principio suae intonationis super psalmos habent fa sol la; secundus, tertius et octavus, ut re fa; quartus, la sol la; quintus, ut mi sol; septimus, mi fa sol. Et haec, ad ampliorem memoriam, sic versibus exprimuntur:
Servant fa sol la primus sextusque tonorum,
Tertius, octavus ut re fa sicque secundus,
[233] La sol la quartus, ut mi sol quintus habebit;
Principium tenet hoc mi fa sol septimus horum.
Tunc videndum est de mediationibus observandis in psalmorum intonationibus.
Primus tonus, sextus et septimus in suae intonationis mediatione super psalmos habent fa mi re mi; secundus, quintus et octavus, fa sol fa; tertius, sol fa mi fa; sed quartus, ut re mi re. Unde versus:
Septimus et primus cum sexto sic mediantur:
Fa mi re mi; quintus, octavus habentque secundus
Fa sol fa; sed sol fa mi fa tertius habet.
Ut re mi re quartus servat quando mediatur.
Sic patet de principiis et mediationibus observandis in intonationibus antiphonarum super psalmos finis; finis autem intonationis, ut est tactum, completur per cantum ipsius "saeculorum" quod habet antiphona talis toni vel talis. Et de his, ut <manifestiora> sint, exempla subduntur:
[CSMIII/6:233; text: Primus tonus sic mediatur atque sic finitur. Secundus tonus sic mediatur atque sic finitur. Tertius tonus sic mediatur atque sic finitur. Quartus tonus sic mediatur atque sic finitur. Quintus tonus sic mediatur atque sic finitur. [P1, 252r in marg.] Sextus tonus sic mediatur atque sic finitur. Septimus tonus sic mediatur atque sic finitur. Octavus tonus sic mediatur atque sic finitur.] [JACSP6B 14GF]
[234] Tactus modus intonandi, quantum ad principium et quantum ad medium, in tonariis communiter reperitur in ecclesiis, puto, tam romanis quam gallicanis et quibusdam aliis, etsi non in omnibus, ut infra dictum observatur.
Est autem satis rationabilis, prout materia patitur, si ad fines et tonorum tenores inspiciatur.
Conveniunt primus et sextus tonus in principio suae intonationis et in medio, quia idem est tenor unius et alterius, licet generaliter non observetur ut, qui conveniunt in tenore, communicent in mediatione; sed primi toni principium intonationis incipit supra finem per semiditonum; sexti vero, ubi finis, ibi est principium intonationis.
Secundus tonus et octavus in medio, sicut et in principio suae intonationis conveniunt, quamvis in distinctis locis suos habeant tenores et fines; sed principium secundi per unam vocem sub fine incipit ut sic, per ut re fa, ad suum veniat tenorem; octavi vero toni, ubi finis, ibi intonatio incipit.
Tertius vero tonus, licet cum secundo et octavo in intonationis principio conveniat, in mediatione tamen distinguitur ab eis, incipitque principium intonationis toni tertii per semiditonum supra suum finem propter rationem de secundo tono prius tactam.
Quartus vero tonus a ceteris omnibus et in principio suae intonationis et in medio separatur, et hic solus in suo tenore principium sumit suae intonationis.
Quintus autem tonus, quamvis in principio intonationis distinguatur a ceteris, in mediatione tamen cum secundo convenit et octavo.
Septimus etiam tonus, licet in exordio suae intonationis ceteris sit dissimilis, in sua tamen mediatione aliqualiter cum tono primo convenit et sexto; servant enim hi, in sua mediatione, voces has fa mi re mi, sed aliter, quia, in septimo tono, fa per semiditonum distat a suo tenore, in primo vero tono et sexto per semitonium. Item septimus tonus, secundum tactam mediationem, finalem vocem suae mediationis non cum suo tenore, sed supra, terminat.
Hoc tamen aliis tonis commune est ut finalis vox mediationis, secundum tactam doctrinam, cum tenore unisonet. Dico "secundum tactam doctrinam", quia quaedam ecclesiae, ut leodienses saeculares, etsi sequantur positas intonationes quantum ad principium, non tamen ad medium; mediant [235] enim in primo tono et in sexto per sol mi re ut modo qui sequitur:
[CSMIII/6:235,1; text: Dixit Dominus Domino meo.] [JACSP6B 14GF]
In secundo autem tono et in octavo mediant per sol re sic:
[CSMIII/6:235,2; text: Laudate Dominum de coelis.] [JACSP6B 14GF]
In tertio tono, per sol fa fa fa <fa> sic:
[CSMIII/6:235,3; text: Dixit Dominus Domino meo.] [JACSP6B 14GF]
In quarto tono, per mi ut sic:
[CSMIII/6:235,4; text: Deus, Deus meus.] [JACSP6B 14GF]
In illa tamen <quarti> mediatione de mi ut, in descendendo faciunt sol mi.
In quinto autem tono, ecclesiae aliquae, etsi non omnes, mediationem servant prius tactam; mediant enim ibi per sol fa, vel per la sol.
In septimo tono, per la fa, vel per la sol fa sic:
[CSMIII/6:235,5; text: Laudate pueri Dominum.] [JACSP6B 14GF]
Sed ibi, pro la fa, in descendendo cantant sol mi, vel sol fa mi sicque, in mediatione finali tam toni quarti quam septimi, ubi est ditonus, secundum | [P1, 252v in marg.] dispositionem gammatis regularem in genere diatonico, supra tactam mediationem semiditonum sonant. Unde, contra cantores qui tactas in tono quarto et septimo mediationes observant, quidam, per modum quaestionis, tractatus confectus est qui sic incipit: Quaeri potest, et cetera, sicque terminat: fonsque totius veritatis, ibique quot et quanta ad mediationes illas inconvenientia proveniant aperitur, nec hic apponuntur.
[236] Est autem notandum quod positae mediationes in aliquibus casibus exceptionem recipiunt ubi scilicet cadunt dictiones monosyllabae in fine mediationis vel aliae quae cantum habent accentum, sicut infra patebit.
<Capitulum LXXXIIII.
De principiis cantuum primi toni.>
His ita digestis, ad intonationem tonorum specialius descendamus, primo primi toni, secundo secundi, et de ceteris consequenter. Sed antequam formam intonationis modi primi describamus, videndum est de cantuum primi modi principiis et ipsorum differentiis.
Hoc autem de cantuum principiis cuiuscumque fuerint toni secundum Guidonem et Antiquos communiter tenendum est ut tot tonus aliquis habeat principia, etiam inclusive loquendo, quot sunt voces inter eam in quam regulariter vel ex licentia potest descendere et illam in quam illius residet tenor, et non extra.
Et secundum hoc, ut est dictum supra, primus tonus habet sex principia, idest: .C., .D., .E., .F., .G., .a. In omnibus enim illis locis antiquitus primi toni incipiebant cantus de quibus supra ponuntur exempla. Sed, secundum Modernos, non habet nunc primus modus nisi quattuor principia quae sunt: .C., .D., .F., .a., et sic dimiserunt principium in .E. et in .G. gravibus. Qui etiam, secundum Antiquos, incipiebant in .E. gravi, incipiunt in .D., vel in .F. gravibus, et hoc videtur convenientius cum principium in .E. magis tertio tono et quarto quam primo vel secundo conveniat. Et consimiliter principium in .G. aptius servit tertio tono vel octavo quam primo vel secundo.
Est autem diligenter attendendum, ut ait actor Quaestionum in Musica, parte prima, capitulo XIX, quod non omni melo unius eiusdemque modi licet aeque et uniformiter per omnes chordas ad inchoandum sibi concessas inchoari. In quibusdam enim vocibus incipiunt liberius responsoria et offertoria et huiusmodi cantiones quae carent psalmorum et [237] differentiarum appositionibus quas omnino refugiunt <principia> antiphonae et introitus, quia nullae illis principiis convenienter aptari possunt differentiae cum distinctio differentiarum e distinctione sumatur principiorum. Sed nec ubique inchoando pariter conveniunt introitus et antiphonae quantum ad modum incipiendi. Quia ita sint, eis necessarie est aliquando diversa principia sicut sunt diversae differentiae.
Haec autem potius sunt intelligenda de modo procedendi in principiis quam de ipsis principiis. Propterea notandum est quod, propter eadem initia nonnumquam irregulariter cantui apposita et eis secundum euphoniam aptatis <differentiis>, authentus in plagalem mutatur, vel e converso, ut in multis patet cantibus et quantum ad primum tonum et quantum ad alios.
Adhuc notandum est primum tonum habere principia sua in tactis clavibus cum finitur in propria finali quia, si alibi finiatur, alibi correspondenter habebit sua principia. Et similiter est de tonis aliis; ad finis enim variationem principiorum variatio consequitur.
<Capitulum LXXXV.
De differentiis "saeculorum" primi toni.>
In tractando de tonorum differentiis, de numero, de distinctione, de ordine, de ipsorum intonatione super psalmos, benevolum et materiae <condescendentem> posco lectorem. Non est haec materia demonstrabilis sicut ea quae supra tacta est de consonantiis. Igitur secundum materiam oportet procedere subiectam. Cum aequale perfectum sit rhetoricum demonstrationem expetere et mathematicum persuadentem acceptare, etiam nequeunt hic certae et generales assignari regulae.
Tactae enim varietates in ipsis reperiuntur differentiis ut vix una ecclesia conveniat cum alia, sed passim per regionum et ecclesiarum et animorum diversitatem varientur et [238] temporum. Quaedam enim ecclesiae plures, quaedam pauciores habent differentias. Hae distinguunt illas sic, illae aliter et in distinctis tonariis distinctus reperitur ordo, distincta decantatio similiter et intonatio.
Hoc autem de ipsarum distinctione in quodam generali tenendum est quod principaliter a distinctis antiphonarum principiis distinguuntur et ex modo diverso incipiendi. Contingit enim antiphonas in eisdem principiis incohantes distinctas habere differentias propter alium et alium incipiendi modum, quia quaedam acutum, aliae gravem tenent, quaedam immediate sic ascendunt vel descendunt, aliae mediate vel gradatim, ut tangetur.
Item distinguuntur ex finalibus vocibus ipsorum "saeculorum" nam, quantum ad primum tonum, quaedam ubi incipiunt, ibi terminantur, idest in .a. acuta, quaedam ad quartam vocem supra finem, scilicet in .G. gravi, quaedam ad tertiam, idest in .F. gravi, quaedam vero in .D. gravi, ubi finis est antiphonae. Et non debet esse dubium illas differentias esse distinctas quae diversas habent finales voces. Illa autem finalium vocum diversitas respondere videtur distinctis incipiendi modis et distinctis principiis.
Propter tactas igitur et alias multiplices in differentiis varietates, actor Quaestionum in Musica, qui, sine | [P1, 253r in marg.] dubio, valens fuit musicus, ut suum probat opus, in speciali de tonorum differentiis loqui praetermittit unde sic ait: de eis supersedemus concedentes in hac parte cantores iure gentium suis uti formulis et consuetudinibus. Sed, quamvis non modica varietas et intricatio iaceat in differentiis, loquemur tamen ut poterimus de eis. Aliquos, qui de illis tractaverunt, sequemur auctores.
Vocantur autem differentiae "saeculorum" ab aliquibus "concordantiae modi", quia aliqua correspondentia et concordia maior est inter principium antiphonae et differentiam suam quam inter aliam.
Descendamus igitur in speciali ad differentias primi toni. Quidam antiquus doctor in primo tono ponit sex differentias, has scilicet:
[239] [CSMIII/6:239,1; text: Euouae.] [JACSP6B 15GF]
Distinguit autem positas differentias tactus doctor sic:
Ad primam differentiam pertinent antiphonae incipientes in .D. vel .C. gravibus, subito ascendentes per diapente. Item ad eandem differentiam pertinent antiphonae primi toni quae incipientes in .D. gravi statim per semiditonum ascendunt, vel descendunt in .C. gravi, statim ascendunt in .F.. Item primae differentiae ascribuntur antiphonae huius toni incipientes in .G. gravi. Et de tactis principiis exempla patent sequentia:
[CSMIII/6:239,2; text: Leva Iherusalem. Hi qui linguis. Dies Domini. Cantantibus. O pastor aeterne. Ecce nomen. Tecum principium. Ave Maria. Appropinquabat.] [JACSP6B 15GF]
Ex tribus ultimis antiphonis patet quod Antiqui aliquas antiphonas primi toni incipiebant in .G. Istas autem et consimiles antiphonas Moderni incipiunt in .F., et hic incipiendi modus convenientior videtur et facilior.
Ad differentiam secundam pertinent antiphonae primi toni incipientes in .C. gravi, non per diapente, sed per tonum et semiditonum, ascendentes modo qui sequitur:
[CSMIII/6:239,3; text: Virgo Dei. Iter faciente. Postulavi.] [JACSP6B 15GF]
Et dicit hic actor quod ultimam positam antiphonam aliqui cantant de quarto tono, sed stulte et non bene.
Ad differentiam tertiam serviunt antiphonae incipientes in .F. per ditonum immediate ascendentes in .a., ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:239,4; text: Diffusa est. Dominus quidem. Pulchra es. Euouae.] [JACSP6B 15GF]
[240] Quarta differentia respondet antiphonis primi toni incipientibus in .F. et gradatim in .a. ascendentibus, ut hae:
[CSMIII/6:240,1; text: Dicite pulsillanimes. Lazarus. Euouae.] [JACSP6B 15GF]
Quinta differentia pertinet ad antiphonas huius toni incipientes in .F. et gradatim in .D. descendentes, sic istae:
[CSMIII/6:240,2; text: Reges Tharsis Volo Pater. Euouae.] [JACSP6B 15GF]
Sexta differentia pertinet ad antiphonas primi toni inchoantes in .a. sicut sunt sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:240,3; text: Ite, dicite. Ille homo. Euouae.] [JACSP6B 15GF]
Licet non utamur nunc talibus formulis et tot notis in differentiis primi toni, posui tamen eas ut appareat diversitas et aliqua conformitas inter Antiquos et Modernos.
Sunt autem aliqui Moderniores | [P1, 253v in marg.] qui alias primi toni ipsorum "saeculorum" ponunt formulas quibus etiam nunc utuntur saeculares ecclesiae leodienses, et ponunt septem, has scilicet:
[CSMIII/6:240,4; text: Euouae.] [JACSP6B 16GF]
Hi positas differentias sic distinguunt:
Primam differentiam apponunt antiphonis incipientibus in .D., sive cito acute ascendant sive non, dum tamen non [241] ascendant in principio per semiditonum, ut sunt antiphonae sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:241,1; text: Primum quaerite regnum. Haec est Virgo. Sede a dextris. Principes Sacerdotum.] [JACSP6B 16GF]
Ad differentiam secundam iunguntur antiphonae in .D. incipientes, statim per semiditonum ascendentes, et illae quae in .C. gravi, ut hae quae sequuntur et consimiles:
[CSMIII/6:241,2; text: Euge, serve. Magna vox.] [JACSP6B 16GF]
Tertiam differentiam ponunt ad antiphonas incipientes in .F. et statim per .D. ascendentes ad quintam, ut hae:
[CSMIII/6:241,3; text: Appropinquabat. Sanctificavit.] [JACSP6B 16GF]
Quartam differentiam apponunt antiphonis in .a. incipientibus, ut haec et consimiles:
[CSMIII/6:241,4; text: Salve regina.] [JACSP6B 16GF]
Quintam differentiam adiungunt antiphonis incipientibus in .F. si quasi currendo per .E. descendunt in .D., ut hae:
[CSMIII/6:241,5; text: Reges Tharsis, Ecce vere.] [JACSP6B 16GF]
Sextam differentiam ponunt ad antiphonas incipientes in .F., si per .G. tendant in .a., ut haec et consimiles:
[CSMIII/6:241,6; text: Sol et luna.] [JACSP6B 16GF]
[242] Septimam differentiam iungunt antiphonis incipientibus in .F. si per semitonium in .C. descendant, ut haec:
[CSMIII/6:242,1; text: Biduo.] [JACSP6B 16GF]
Item sunt alii qui, in tonariis suis, in hoc tono ponunt octo differentias, quarum tamen quattuor priores principaliores et magis usitatae, aliae vero minus principales, et raro in antiphonariorum libris reperiuntur. Et illae differentiae et ipsarum distinctio, quae tangetur, in multis observantur ecclesiis, ut in gallicanis et forsan romanis. De his exempla sequuntur:
[CSMIII/6:242,2; text: Euouae.] [JACSP6B 16GF]
Duae primae differentiae, quae de principalioribus sunt immo principalissimae, videntur inter omnes a pluribus et communius usitatae in tantum ut quidam, de quibus infra tangetur, in primo tono solis illis duabus utantur differentiis, aliis abiectis omnibus. Istae, inquam, duae secundum istos quorum nunc doctrina sequimur, in principiis conveniunt, sed in modo incipiendi distinguuntur sic:
Ad primam illarum pertinent antiphonae primi toni incipientes in .C., in .D., vel in .F., si in suo principio acutum habeant ascensum, nisi quod illae, quae in .F. incipiunt, primo descendunt in .C. et post per .D. ascendunt ad quintam. Sequitur exemplum de tactis principiis:
[CSMIII/6:242,3; text: Iure tuo. Ecce nomen Domini. Ave Maria, Canite tuba. Euouae.] [JACSP6B 17GF]
[243] [P1, 254r in marg.] Item ad tactam differentiam reducuntur antiphonae incipientes in .D., cum geminatione vel sine geminatione illius, descendentes in .C. et statim per .D. mediate vel immediate ascendentes in .F., ut hae:
[CSMIII/6:243,1; text: Ecce in nubibus. Tunc surrexerunt. Afferte ista hinc. Nemo in eum. Haec est Virgo sapiens. Sede a dextris meis. Euouae] [JACSP6B 17GF]
Huius modi igitur antiphonae, quamvis non habeant acutum ascensum in suo principio, habent tamen tactam differentiam; et hoc factum est, ut aiunt, quia principia positarum antiphonarum antiquitus duabus specialibus deputabantur differentiis, his scilicet:
[CSMIII/6:243,2; text: Euouae.] [JACSP6B 17GF]
Pro illis autem duabus nunc utimur ista:
[CSMIII/6:243,3; text: Euouae] [JACSP6B 17GF]
Ad secundam differentiam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:243,4; text: Euouae] [JACSP6B 17GF]
pertinent antiphonae incipientes in .C., in .D., vel in .F. gravibus quae, in suo principio, gravem vel moderatum habent ascensum vel descensum, ut hae:
[244] [CSMIII/6:244,1; text: Qui coelorum continens. Non auferetur. Beatus Stephanus. Cum vocatis. Euouae.] [JACSP6B 17GF]
Est tamen advertendum quod ad tactam differentiam reducuntur antiphonae primi toni quae, in suo principio, de .D. per semiditonum ascendunt, quamvis postea acute ascendant, ut hae:
[CSMIII/6:244,2; text: Apparuit Augustinus. O pastor aeterne. Adesti multitudo. Euouae.] [JACSP6B 18GF]
Ad tertiam prius positam differentiam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:244,3; text: Euouae.] [JACSP6B 18GF]
pertinent antiphonae omnes huius toni incipientes in quinta voce a sua finali, idest in .a.
Item ad eandem differentiam, secundum doctrinam quam nunc sequor, pertinent antiphonae huius toni incipientes in voce tertia a finali, idest in .F., si de illa mediate vel immediate ascendant in .a., vel quasi currendo per .E. descendant in .D., ut hae quae sequuntur:
[CSMIII/6:244,4; text: Vidi Dominum sedentem. Veniet Dominus. Diffusa est. Apertis thesauris suis. Reges Tharsis. Euouae.] [JACSP6B 18GF]
Ad quartam differentiam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:244,5; text: Euouae.] [JACSP6B 18GF]
[245] pertinent antiphonae primi toni incipientes in .F., si mediate per .G. ascendant in .a., sicut hae:
[CSMIII/6:245,1; text: De Syon. Inclinavit.] [JACSP6B 18GF]
Verum est quod sunt aliquae antiphonae in quibus usus tactis obviat regulis, etiam in ecclesiis gallicanis. Paucae enim in hac materia sunt regulae quin exceptiones recipiant.
Quantum autem ad quattuor alias differentias minus principales et minus usitatas, quia specialia quaedam et quasi singularia respiciunt principia, talis datur distinctio:
Ad primam illarum, hanc scilicet:
[CSMIII/6:245,2; text: Euouae.] [JACSP6B 18GF]
pertinent antiphonae primi toni incipientes in .C. per tonum et semiditonum ascendentes, ut hae:
[P1, 254v in marg.] [CSMIII/6:245,3; text: Sint lumbi vestri. O quantus luctus. Postulavi. Euouae.] [JACSP6B 18GF]
Ad secundam differentiam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:245,4; text: Euouae.] [JACSP6B 18GF]
pertinent antiphonae principium habentes in .D., ascendentes per tonum, semitonium et tonum gradatim, sic:
[CSMIII/6:245,5; text: Coetus magnus. Germinavit. Visionem. Laurentius.] [JACSP6B 18GF]
Ad tertiam differentiam, scilicet hanc:
[CSMIII/6:245,6; text: Euouae.] [JACSP6B 18GF]
[246] pertinent antiphonae huius toni incipientes in .F. geminatam per semitonium et tonum descendentes, ut hae quarum sequuntur exempla:
[CSMIII/6:246,1; text: Biduo vivens. Unus est enim. Credimus Christum. Euouae] [JACSP6B 19GF]
Ad quartum differentiam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:246,2; text: Euouae.] [JACSP6B 19GF]
pertinent antiphonae incipientes in .F., cum ascensu in .G., et post cum descensu in .F., in .E., in .D. gravibus, ut istae:
[CSMIII/6:246,3; text: Speciosus, Ipsi soli, Euouae.] [JACSP6B 19GF]
Positae sunt tres differentiarum primi toni distinctiones, et potest ex dictis apparere in quo conveniant et in quo distinguantur. Verum est quod sunt aliqui religiosi qui, multitudinem differentiarum in primo tono ceteris evitantes, non ponunt in modo primo nisi duas differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:246,4; text: Euouae.] [JACSP6B 19GF]
Hi leviter has sic distinguunt: prima pertinet ad antiphonas primi toni incipientes in .C. gravi, alia ad omnes alias, ubicumque incipiant et qualitercumque. Quodsi hoc teneretur ab omnibus, non esset tanta briga in differentiis in distinctis ecclesiis.
Sed illi, cum tactis differentiis primi toni, adiungunt istam irregularem quae sequitur:
[CSMIII/6:246,5; text: Euouae.] [JACSP6B 19GF]
de qua dicetur infra.
Dixi "irregularem", nam est irregularis et ratione tenoris [247] et ratione intonationis; est enim multiplex in differentiis irregularitas. Unde dicit doctor, cuius differentias primo assignavi, quod differentiarum quaedam sunt competentes ut necessariae, ut illae quas usus habet conveniens ab antiquis sumptus modulatoribus, ubi differentia regularem tenet tenorem et regularem sequitur intonationem antiphonarum sui toni.
Aliae sunt differentiae competentes, non tamen necessariae, quae non necessitatis causa, sed solius curiositatis prioribus apponuntur; et sic multiplicantur et in cantu variantur, licet aliarum sequantur tenorem et intonationem. Quid enim utilitatis affert tot habere differentias ubi sufficiunt pauciores et pro antiquis novas invenire?
Aliae sunt neque competentes, neque necessariae quae non recto tenore, sed secundum libitum canendi modum adaptantur; et exemplificat de ultimo tacta differentia quae iungitur illi antiphonae Nos qui vivimus.
Aliae sunt differentiae prorsus nullae, secundum hunc doctorem, cum scilicet unum et idem "saeculorum", nulla parte in suo cantu variatum, multis cantibus diversa principia habentibus adiungitur.
Non est intelligendum generaliter quin idem "saeculorum" in nullo diversificatum distinctis adiungi possit principiis; patet hoc in secundo tono in quo sunt multa principia, unum tamen "saeculorum" secundum multos, etiam secundum hunc doctorem, similiter et in tono sexto non videtur etiam magnum inconveniens si hoc fiat in tono eodem ad evitandum numerum tantarum differentiarum in tonis aliquibus, ut faciunt aliqui religiosi de quibus tactum est. Sed inconveniens est si hoc fiat in principiis distinctis tonorum diversorum. Verum est quod multae aliae differentiae primi toni ab his quae tactae sunt reperiri possunt. Sed nequeo omnes enarrare, nec expedit. Sufficiant igitur quae positae sunt, quia videntur celebriores, et quibus nec amplius utuntur ecclesiae in quibus conversatus sum, et de quibus loquuntur actores quos vidi suis in tonariis.
Et cum tetigerim hic differentias primi toni ex distinctis tonariis, in quo conveniant et in quo distinguantur videri [248] potest ex dictis, sed est hoc notandum quod sicut distinctio differentiarum, ut ad antiphonas comparantur, sumitur ex distinctis principiis et ex modo incipiendi, sic earundem distinctio, ut inter se conferuntur, ex ipsarum ultimis sumitur vocibus, ex quadam tamen correspondentia ad antiphonarum suarum principia.
Cum enim differentia primi toni quantum ad ultimam vocem terminetur in .a., in .G., in .F., in .D., illae terminantur in .a. quarum antiphonae ibidem incipiunt vel quarum antiphonae incipientes in .F. ascendunt immediate in .a., vel | [P1, 255r in marg.] si descendant ab .F., non tamen morose, sed quasi currendo et statim ascendendo.
Illae vero terminantur communius in .G. quarum antiphonae incipiunt in .F., per .G. ascendentes in .a., similiter et illae quarum antiphonae in suo principio acutum habent ascensum, sive incipiant in .F., sive in .D., sive in .C. gravibus.
Illae vero differentiae descendunt in .D. gravi quarum antiphonae in dictis ultimo locis incipiunt, si in suo principio gravem ut communiter teneant modum.
Alii ordinantes aliter ipsas inspicere possunt ad ipsarum principalitatem et usum ut ordinentur secundum quod principaliores et magis in usu sunt.
<Capitulum LXXXVI.
De intonatione primi toni quantum ad antiphonas.>
Dictum est de differentiis primi toni.
De intonatione ipsius in speciali prosequamur, ubi est advertendum quod, licet primus tonus habeat distincta principia quibus in antiphonis distinctae, sicut visum est, respondent differentiae, illis tamen regulariter non respondet distinctus intonandi modus quoad principium intonationis et medium, licet secundum distinctas differentias distinctae fiant in psalmodiis finales terminationes.
Omnes igitur antiphonae primi toni, cuiuscumque fuerint differentiae, regulariter et communiter in psalmis simplicibus et canticis, praeterquam super Benedictus et Magnificat, intonantur sic:
[249] [CSMIII/6:249,1; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JACSP6B 19GF]
Tactam intonationem quantum ad mediationem non servant aliquae ecclesiae quae in hoc tono, sicut supra tactum est, mediant sic:
[CSMIII/6:249,2; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JACSP6B 19GF]
Sunt autem aliqui religiosi qui, etsi observant intonationem primi toni prius positam et quantum ad principium et quantum ad medium, addunt tamen quamdam flexionem inter principium ipsius intonationis et ipsam mediationem et finem qui fit per cantum ipsius "saeculorum".
Observant autem eandem flexionem in tono primo, quarto, sexto et septimo et illa est descendendo a tenore vel principio "saeculorum" ad proximam vocem.
In aliis autem quattuor tonis, idest secundo, tertio, et quinto, et octavo, flexio fit descendendo a tenore per semiditonum. Hi igitur primum tonum sic intonant:
[CSMIII/6:249,3; text: Primus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, atque sic finitur.] [JACSP6B 19GF]
Est autem advertendum quod isti et quidam alii, licet hoc communiter non fiat in hoc tono et in aliis quibusdam, ut tangetur, in simplicibus psalmis supra secundam syllabam principii intonationis duas apponunt voces. Et est notandum quod, ubi in aliquo versu propter paucitatem dictionum vel syllabarum ante medium intonationis in hoc tono et ceteris non potest simul observari proprietas intonationis quantum ad principium et medium, demissa tunc principii proprietate mediationis, proprietas tenenda est ut hic:
[CSMIII/6:249,4; text: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.] [JACSP6B 19GF]
Item accidit quandoque ut in fine mediationis cadat dictio monosyllaba vel alia quae de natura sua acuitur, et in [250] tali casu non omnes mediationis voces observantur, ut hic patet:
[CSMIII/6:250,1; text: Deus, iudicium tuum regida, et iustitiam tuam filio regis. Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis] [JACSP6B 20GF]
Item convenienter observatur ut, cum antiphona in suo principio habet dictionem similem cum principio psalmi intonandi, non debet in illa intonatione dictio illa repeti sed ulterius psalmus prosequi, ut hic patet:
[P1, 255v in marg.] [CSMIII/6:250,2; text: Beatus vir, qui non abiit in concilio impiorum. Credidi propter quod locutus sum.] [JACSP6B 20GF]
Et sic fiat in consimilibus casibus, etiam quantum ad alios tonos.
Est ulterius advertendum quod a regulari intonatione primi toni iam tacta in simplicibus psalmis excipitur intonatio illius psalmi In exitu Israel de Aegypto super antiphonam illam Nos qui vivimus, et cetera. Istam autem antiphonam aliqui faciunt de octavo tono qui finalem eius vocem terminant in .G. gravi sic:
[CSMIII/6:250,3; text: Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Euouae.] [JACSP6B 20GF]
Alii eandem antiphonam attribuunt primo tono, terminantes eam in .D. gravi sic:
[CSMIII/6:250,4; text: Nos qui vivimus, benedicimus Domino. Euouae.] [JACSP6B 20GF]
Sed, sive tacta antiphona sit octavi toni sive primi, "saeculorum" illi appositum irregulare est et, quantum ad [251] tenorum, quia nec incipit in tenore toni octavi nec primi. Verum est quod quidam, qui faciunt illam antiphonam octavi toni, duas primas voces illius "saeculorum" ponunt in tenore primi toni sic:
[CSMIII/6:251,1; text: Euouae.] [JACSP6B 20GF]
Sed intonando non servant hunc notandi modum sed priorem in quo tres primae voces illius "saeculorum" ponuntur in .G. gravi. Adhuc est illum "saeculorum" irregulare quantum ad intonantionem et ratione mediationis; intonantur enim, ut communis, modo qui sequitur:
[CSMIII/6:251,2; text: In exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro.] [JACSP6B 20GF]
vel sic secundum aliquas ecclesias:
[CSMIII/6:251,3; text: In exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro.] [JACSP6B 20GF]
Cum autem tactus modus intonandi in nullo videat convenire tono octavo, sed aliqualiter conveniat primo, potius debet antiphona illa Nos qui vivimus esse primi toni secundum quod ultimo notata est quam octavi. Est autem intelligendum quod modum intonandi tactae antiphonae super In exitu Israel, et cetera, magna ex parte videntur aliquae ecclesiae, de quibus tactum est, de primo tono et sexto observare.
Sicque, quod communiter secundum ecclesias est irregulare et singulare, hoc illis commune est et regulare.
Habuit autem, ut dicunt aliqui, tactum "saeculorum" diversum et quasi solemniorem et specialiorem intonandi modum prae ceteris in psalmo illo In exitu Israel, et cetera ad arguendam et confundendam gentium idolatriam quae ita in psalmo illo reprobatur.
Hinc etiam est ut, cum illa duo cantica Novi Testamenti, idest Benedictus Dominus Deus Israel, et cetera, et Magnificat anima mea Dominum, solemnius et festivius decantentur pro ceteris simplicibus psalmis in ecclesia Dei, aliquam [252] variationem in sua intentione receperunt in hoc tono et in ceteris aliquibus. Intonantur enim in primo tono communiter modo qui sequitur:
[CSMIII/6:252,1; text: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem [P1, 256r in marg.] plebis suae. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 21GF]
Sic igitur tactus est modus intonandi primi modi super "saeculorum" antiphonas, ubi est advertendum, secundum doctrinam beati Bernardi, quod in convenienti psalmodia debent psallentes rotunde et una voce psallere, simul incipere et simul finere, simul pausare, nullusque ante alium praesumat incipere, vel ultra alios nimis tenere; et, ut hoc melius fiat, debent unus alium auscultare. Auscultando <canere> incipe simul, desine plane et, cum cantor incipit, debent ceteri tacere et ab illo, in quo ipse dimittit, debent alii incipere, non resumere quod ille dixit.
Cauda vel iubilus, qui dicitur post antiphonam primi toni, suprapositus est, hic scilicet:
[CSMIII/6:252,2; text: (Cauda, iubilus vel oda primi toni)] [JACSP6B 21GF]
[253] <Capitulum LXXXVII.
De differentiis et missarum introituum intonatione et quibusdam aliis ad tonum primum pertinentibus.>
Cum non solum antiphonae verum etiam missarum introitus differentias habeant sintque in multis aliae ab antiphonariis et in hoc tono et in aliquibus aliis, de illis agendum est et de ipsarum intonationibus.
Habet autem primus tonus, secundum aliquos, introituum vel officiorum differentias quattuor, has scilicet:
[CSMIII/6:253,1; text: Euouae.] [JACSP6B 21GF]
Prima differentia pertinet ad introitus incipientes in octava .a., sicut sunt sequentes:
[CSMIII/6:253,2; text: Sapientiam. Scio cui. Lex Domini. Euouae.] [JACSP6B 21GF]
Secunda differentia aptatur introitibus incipientibus in .F. sexta, ut hi:
[CSMIII/6:253,3; text: Et enim. Misereris omnium. Euouae.] [JACSP6B 21GF]
Tertia differentia illis iungitur introitibus qui incipiunt in tertia .C. vel quarta .D., si cito ad quintam ascendant, ut hi sequentes:
[CSMIII/6:253,4; text: Gaudeamus. Statuit. Euouae.] [JACSP6B 21GF]
Quarta differentia pertinet ad introitus incipientes in .D. quarta, non cito salientes ad quintam, ut hi:
[CSMIII/6:253,5; text: De ventre. Exsurge. Euouae.] [JACSP6B 21GF]
[254] Intonantur autem introitus primi toni, cuiuscumque fuerint differentiae, modo qui sequitur:
[P1, 256v in marg.] [CSMIII/6:254,1; text: Gloria Patri et Filio e Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.] [JACSP6B 22GF]
Verum est quod aliqui alii aliter ordinant et distinguunt positas differentias, sed nolo tangere tot diversitates.
Est autem notandum quod cuiuslibet toni est habere cantum aliquem communem in versibus responsoriorum. <Qui cantus idcirco communis dicitur, quia in ipso multorum responsoriorum> versus tonum eundem habentium participant. Potest tamen dici proprius <quia> convenit solis responsoriis talis toni, etsi non omnibus. Et quia utile est illa scire, nec ubique illorum notantur Gloria, de illis ponemus exempla.
Sequitur igitur responsorium primi toni cantum habens communem in suo versu:
[CSMIII/6:254,2; text: Inter natos, Fuit homo, et cetera.] [JACSP6B 22GF]
Sequitur Gloria versuum communium responsorium primi toni:
[CSMIII/6:254,3; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 22GF]
Primus modus cantandi Gloria communior est quam secundus et videtur rationabilior cum principium et finem habeat versuum communium responsoriorum huius toni.
Dico "responsoriorum huius toni", quia cantus responsoriorum alicuius sunt toni sicut et antiphonarum.
[255] Cuius autem fuerint toni sciri potest per regulas supra datas, similiter et per cantus versuum communium, sicut tonus antiphonarum per differentias vel per "saeculorum". Sed forsan instabitur: Versus communes primi, secundi, tertii, quarti, quinti et septimi videntur esse alterius toni quam ipsorum responsoria; ergo non videntur ducere in notitiam toni sui responsorii et dicendum quod cantus versuum et etiam aliorum specialium est eiusdem toni cum suo responsorio. Unde de tono ipsorum non est iudicandum a fine cantus ipsius versus, sed ipsius resumptionis quae est finis responsorii, sicque versus cum responsorio unum faciunt cantum et unius sunt toni.
Ducunt igitur in notitiam toni sui responsorii, non ut cantus ipsorum per se sumptus est alterius toni a cantu sui responsorii, sed quasi signum in notitiam signati, vel proprium accidens in notitiam subiecti, in quantum cantus talium versuum sic competunt responsoriis talis toni, quod non aliis.
Eodem modo dicendum est de gradualibus Alleluia et invitatoriis, quia quandoque graduale est toni paris et versus eius, si per se sumatur toni imparis; similiter Alleluia toni paris et versus eius toni imparis cum per se consideratur; et similiter quandoque est de invitatorio et de cantu ipsius Venite, exultemus Domino. Sed in talibus unus cantus est ipsius gradualis cum suo versu, ipsius Alleluia cum suo versu et ipsius invitatorii cum Venite sibi correspondente. Semper enim, post versus ipsius Venite, invitatorium totum vel pars eius finalis resumitur.
Sunt autem aliqua gradualia primi toni, alia alterius, et similiter est de Alleluia, de Kyrie eleison, Gloria in excelsis Deo, prosis, offertoriis, Sanctus, sanctus, sanctus, Agnus Dei et post communionibus.
Et videretur aliquibus pulchrum si omnes tacti cantus in missa correspondenter essent unius toni vel fieret in illis sicut fit in aliquibus antiphonis et responsoriis, ut primum responsorium est primi toni, secundum secundi, tertium tertii, et sic deinceps. Sic introitus missae esset primi toni; Kyrie eleison et Gloria in excelsis secundi, quia conveniens est ut Kyrie eleison et Gloria in excelsis sibi correspondeant quoad tonum; deinde graduale toni tertii; Alleluia quarti, et sic ulterius.
Cuius autem toni sint tacti missarum cantus vel alii ex supradictis discernatur, nec exemplum ponam de omnibus [256] propter brevitatem. Sed est intelligendum de invitatoriis quod, sicut in quibusdam tonis diversae differentiae distinctis eiusdem toni correspondent antiphonis, ita similiter in aliquibus tonis sunt diversa Venite quae pluribus invitatoriis eiusdem toni correspondent.
| [P1, 257r in marg.] Hoc igitur rationabile videtur ut non quodcumque Venite ad invitatoria quaecumque decantetur, sed Venite primi toni ad invitatoria primi toni decantandum est, et sic de aliis intelligatur tonis. Hoc tamen parum in aliquibus ecclesiis observatur, ut ergo aliqua Venite tonorum distinctorum cognoscantur.
Ponantur hic exempla de illis.
Invitatorium primi toni cum suo Venite:
[CSMIII/6:256,1; text: Tu es pastor, Venite, exultemus Domino.] [JACSP6B 22GF]
Est insuper notandum quod, sicut secundum diversitates tonorum in responsoriis, diversi sunt cantus versuum sequentium. In tempore pascali sunt diversae terminationes responsoriorum per Alleluia. Et de illis hic exempla ponantur, et, primo, de tono priore versiculo sequente, sic:
[CSMIII/6:256,2; text: Alleluia. Ecce quam bonum.] [JACSP6B 22GF]
Item pro singulis tonis ponantur hic "amen" vel caudae quae dici possunt in solemnitatibus, vel quando chorialibus amplius cantare placet in fine alicuius antiphonae, responsorii vel sequentiae, seu prosae, et fit ad cantus primi <toni> finis talis:
[CSMIII/6:256,3; text: Amen.] [JACSP6B 22GF]
[257] Tactus cantus dicatur per clausulas, sicut notatus est, ita quod, cum una pars chori incipit et cantat primam clausulam, alia taceat, et, cum haec chori pars cantat, secundam <taceat> quae primam cantaverat, sicque alternatim decantentur illius cantus clausulae ad modum fugae dispositae usque prope finem ubi duo ponuntur tractus; et ibi duae chori partes simul cantent et insimul cantum finiant.
Haec dicta de primo tono sufficiant. De ceteris brevius prosequamur, et primo de his quae ad secundum pertinent tonum.
<Capitulum LXXXVIII.
De principiis cantuum toni secundi.>
In tractando de secundo tono, tangemus ea quae tetigimus de primo tono, et secundum eundem ordinem, et similiter fiet cum agetur de ceteris tonis.
Primo ergo videndum est de secundi toni principiis; secundo de suis differentiis; inde <de> ipsius intonatione et de ceteris consequenter.
Secundus tonus, secundum Modernos, habet quinque principia, idest in: .[Gamma]., .A., .C., .D., .F.; de quibus ponuntur hic exempla:
[CSMIII/6:257; text: Educ Sancte confessor. Sicut lilium. Beata Mater. Sana Domine.] [JACSP6B 23GF]
Sed, secundum Antiquos, hic tonus quandoque incipiebat in .E. gravi, licet raro; etiam principium eius in .F. rarum est.
Principia primi toni et secundi in hoc tanguntur versu:
Ce De Fle at primus; Gat a Ce De Flatque secundus.
Et, secundum hoc, primus tonus et secundus habent tria principia communia, idest: .C., .D. et .F. gravibus et ideo per illa principia, absolute loquendo, non potest bene discerni primus tonus a secundo. Ex aliquibus tamen incipiendis modis [258] discernitur quia, si cantus ibi incipientes statim in suo principio acutum habeant ascensum ad vocem quintam procedentes, primi sunt toni; si in .D. gravi terminentur, etsi sint antiphonae, determinant sibi hoc "saeculorum amen":
[CSMIII/6:258,1; text: Euouae.] [JACSP6B 23GF]
Item, si sint antiphonae in .F. incipientes, statim, immediate vel mediante .G. gravi, in .a. acutam ascendant, toni primi sunt et differentias primi toni, de quibus supra tactum est, sibi determinant.
Habet autem primus tonus unum principium proprium in quo distinguitur | [P1, 257v in marg.] a secundo, scilicet in .a. acuta. Ideo cantus ibi incipientes, si terminentur in .D. gravi, sic primi sunt toni, quod non secundi.
Secundus vero tonus habet duo propria principia, idest in Gammaut et in Are. Ideo cantus ibi incohantes, si habeant primi et secundi toni finem et sint irregulares ita quod non ascendant supra suum finem ultra vocem sextam, secundi sunt toni.
<Capitulum LXXXVIIII.
De differentiis secundi toni, de intonatione et aliis quibusdam.>
Secundus tonus, licet multa habeat principia, unam tamen communiter habet differentiam omnibus illis distinctis principiis respondentem, hanc scilicet:
[CSMIII/6:258,2; text: Euouae.] [JACSP6B 23GF]
Ad hoc tamen, secundum aliquas ecclesias, excipiuntur antiphonae tale principium habentes, ut hae:
[CSMIII/6:258,3; text: O sapientia, O rex gloriae] [JACSP6B 23GF]
[259] Illis enim usitatum est, secundum aliquas ecclesias, hoc applicare "saeculorum amen":
[CSMIII/6:259,1; text: Euouae.] [JACSP6B 23GF]
vel sic:
[CSMIII/6:259,2; text: Euouae.] [JACSP6B 23GF]
Tonus secundus communiter in simplicibus psalmis intonatur sic:
[CSMIII/6:259,3; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me.] [JACSP6B 23GF]
vel sic, secundum illos qui flexas apponunt ante mediationem:
[CSMIII/6:259,4; text: Secundus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSP6B 23GF]
Est autem notandum quod tactae mediationes non observantur ubi in fine mediationis cadit dictio monosyllaba vel alia quae acutum accentum habet supra syllabam ultimam; tunc enim pro fa sol fa vel fa sol re habet fa fa sol, ut patet hic:
[CSMIII/6:259,5; text: Domine <ne> in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius.] [JACSP6B 24GF]
Et consimilis modus mediandi servatur in quarto tono et in octavo cum similes dictiones occurrunt in fine mediationis. Sed istud non observatur super Benedictus et Magnificat. Intonatur autem ibi solemnis, sic:
[260] [CSMIII/6:260,1; text: Benedictus Dominus Deus Israel, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. vel sic, Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 24GF]
Sequitur cauda secundi toni; est talis:
[P1, 258r in marg.] [CSMIII/6:260,2; text: (Cauda, iubilius vel oda secundi toni.)] [JACSP6B 24GF]
Introitus secundi toni distincta habent principia de quibus hic ponuntur aliqua, ut haec:
[CSMIII/6:260,3; text: Salve sancta. Mihi autem. Terribilis est. Dominus dixit.] [JACSP6B 24GF]
His et ceteris introituum secundi toni principiis, unum "saeculorum amen", hoc scilicet:
[CSMIII/6:260,4; text: Euouae.] [JACSP6B 24GF]
Intonantur autem omnes introitus secundi toni modo qui sequitur:
[CSMIII/6:260,5; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen.] [JACSP6B 24GF]
Haec intonatio, excepto fine, multum convenit cum prius tacta intonatione huius toni super Benedictus et Magnificat. Sic etiam est in quibusdam aliis tonis de intonatione antiphonarum super Benedictus et Magnificat et de intonatione introituum.
[261] Sequitur responsorium secundi toni cum versu cantus communis huius toni:
[CSMIII/6:261,1; text: Responsorium Memen to mei. Versus De profundis. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 25GF]
vel sic, secundum aliquas ecclesias:
[CSMIII/6:261,2; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 25GF]
Primus modus cantandi Gloria versuum cantuum communium responsoriorum secundi toni communior est.
Sequitur invitatorium secundi toni cum suo Venite:
[CSMIII/6:261,3; text: Venite populi adoremus. Venite exultemus Domino.] [JACSP6B 25GF]
Responsoria secundi toni per Alleluia sic sunt terminanda versiculo sequente:
[CSMIII/6:261,4; text: Alleluia. Induit eum lorica. <Amen.>] [JACSP6B 25GF]
[262] | [P1, 258v in marg.] Capitulum XC.
De principiis cantuum tertii toni.
Tertius tonus, secundum Modernos, quattuor habet principia, idest in .E. et in .G. gravibus, in .a. et in .c. acutis, de quibus sequuntur exempla:
[CSMIII/6:262; text: Favus distillans. Salva nos. Ex ore. Inter natos.] [JACSP6B 25GF]
Verum est quod, secundum Antiquos, alia fuerunt huius toni principia, de quibus supra tactum est. Ut autem appareat distinctio huius toni quarto ex parte principiorum suorum notandum est quod tonus tertius, secundum Modernos quos hic sequor, habet duo principia propria quae non competunt quarto tono, scilicet in .c. et in .a. acutis. Unde, secundum hoc, cantus finientes in .E. gravi, si incipiant in tactis principiis, sunt tertii toni, non quarti. Quartus vero tonus habet tria propria principia prout ad tertium comparatur, idest in .C., .D. et .F.. Ideo, supposita fine quarti toni, omnis cantus, qui in his incipit clavibus, quarto tono, non tertio deputatur. Sed habent hi duo toni principia duo communia, scilicet .D. et .G., differenter tamen, quia cantus qui in tactis initiantur principiis, si acutum habent ascensum in suo principio, ad tertium pertinent tonum; si gravem, ad quartum.
<Capitulum XCI.
De differentiis tertii toni.)
In differentiis tertii toni, magna reperitur diversitas quantum ad numerum, quantum ad cantum, quantum ad distinctionem ipsorum. Et sufficiat hic tangere tres varietates.
[263] Quidam igitur in hoc tono duas ponunt differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:263,1; text: Euouae.] [JACSP6B 26GF]
Et hi quidam faciliter has sic distinguunt: prima pertinet ad antiphonas incipientes in .E.; secunda ad omnes alias, ubicumque incipiant.
Alii tres in hoc tono differentias ponunt, has scilicet:
[CSMIII/6:263,2; text: Euouae.] [JACSP6B 26GF]
Distinguunt autem illas sic: prima differentia pertinet ad antiphonas incipientes in .E., ut haec et consimiles:
[CSMIII/6:263,3; text: O gloriosum.] [JACSP6B 26GF]
Secundam differentiam apponunt antiphonis incipientibus in .G. quae statim per .a. ascendunt in .c., ut haec:
[CSMIII/6:263,4; text: Te semper.] [JACSP6B 26GF]
Tertiam differentiam iungunt antiphonis incipientibus in .G., statim ascendentibus in .a., et inde descendentibus in .G., et postea per .a. ascendentibus in .c., ut haec:
[CSMIII/6:263,5; text: Praesta, Domine, ut quisque.] [JACSP6B 26GF]
De antiphonis quae in aliis inchoantur principiis exempla non ponuntur.
Sunt et alii in tertio tono tres ponentes differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:263,6; text: Euouae.] [JACSP6B 26GF]
[264] Prima pertinet ad antiphonas tertii toni quae incipiunt in .E. gravi, de quarum aliquibus exempla posita sunt, et multae sunt antiphonae tertii toni sub hac differentia repositae quae principalior inter alias est et quae citius et certius per suum principium cognoscitur. Unde, sicut omnis antiphona incipiens per re re ut fa sol tonum primum et ipsius primam differentiam supratactam sibi determinat, sic omnis antiphona incipiens per mi, vel mi re sol lare fa, tertio tono et eius primae differentiae, de qua loquimur, ascribitur, ut sunt antiphonae sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:264,1; text: Quando natus est. Beatus vir. Euouae.] [JACSP6B 26GF]
Secunda differentia pertinet ad antiphonas huius toni quae incipientes in .G. gravi immediate ascendunt in .c. acutam et post statim descendunt in .a. acutam, ut hae:
[P1, 259r in marg.] [CSMIII/6:264,2; text: Qui sequitur me. Cognovit autem. Cognosce. Euouae.] [JACSP6B 26GF]
Est autem notandum quod octavus tonus bene habet consimilia principia cum praetactis, ut patet in sequentibus antiphonis:
[CSMIII/6:264,3; text: Salus. Ego plantavi. Libenter. Euouae.] [JACSP6B 26GF]
Et cum tactus modus incipiendi communis sit distinctis tonis, non potest per ipsum determinatae sciri tonus antiphonae sic incipientis, sed oportet ad processum et finem illius recurrere.
Videntur autem plures antiphonae tactorum principiorum esse octavi toni quam tertii.
Tertia differentia pertinet ad reliquas antiphonas tertii toni quae incipiunt in .G. gravi aut in .a. aut in .c. acutis, ut hae et consimiles:
[CSMIII/6:264,4; text: Ecce Dominus. Ex ore. Vivo ego. Unum opus feci. Euouae.] [JACSP6B 26GF]
[265] Inveni autem unum doctorem qui tertii toni super antiphonas sex tangit differentias, sed dimitto illas, quia aliquae illarum tactae sunt, aliae ab usu recesserunt.
<Capitulum XCII.
De intonatione tertii toni quantum ad antiphonas.>
Omnes antiphonae tertii toni, cuiuscumque fuerint differentiae in simplicibus psalmis, communiter intonantur sic:
[CSMIII/6:265,1; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me.] [JACSP6B 27GF]
vel sic, secundum flexas facientes:
[CSMIII/6:265,2; text: Tertius tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSP6B 27GF]
Ubi autem in fine mediationis occurrit dictio monosyllaba, si immediate <illam> praecedat dissyllaba, talis fit mediatio:
[CSMIII/6:265,3; text: Deus iudicium tuum regi da.] [JACSP6B 27GF]
Eodem modo fit cum in fine mediationis ponitur dictio trisyllaba cuius ultima acuitur, sicut Israel, vel dissyllabam praecedat monosyllaba, ut in Sion. Et istae exceptiones locum habent in mediationibus primi toni, sexti et septimi; secundum tenentes mediationem septimi toni per re fa mi re mi.
Intonatur autem tertius tonus super Benedictus et Magnificat, secundum aliquos, solemnis sic:
[266] [CSMIII/6:266,1; text: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 27GF]
Alii sunt qui intonant hunc tonum eodem modo super Benedictus, sicut super psalmos alios, et quantum ad principium et quantum ad ipsam mediationem.
<Cauda tertii toni talis est:>
[CSMIII/6:266,2; text: (Cauda iubilus vel oda tertii toni.)] [JACSP6B 27GF]
| [P1, 259v in marg.] <Capitulum XCIII.
De differentiis et intonatione missarum, introituum et quibusdam aliis pertinentibus ad tertium tonum.>
Habet tertius tonus introituum duas vel tres vel quattuor differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:266,3; text: Euouae.] [JACSP6B 27GF]
Hae ad duas videntur reduci et ab aliquibus sic distingui ut primae duae pertineant ad introitus huius toni incipientes in .G. gravi, ut hi:
[CSMIII/6:266,4; text: Dispersit. Tibi dixit.] [JACSP6B 27GF]
Aliae duae pertinent ad introitus huius toni initium sumentes in .E. gravi, ut hae:
[CSMIII/6:266,5; text: Ego autem. Confessio.] [JACSP6B 27GF]
Sed aliquae ecclesiae non tenent tactam distinctionem.
[267] Intonantur autem tactae differentiae solemniter sic:
[CSMIII/6:267,1; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.] [JACSP6B 28GF]
Aliqui vero has intonationes faciunt sicut in simplicibus psalmis.
Sequitur responsorium tertii toni cum versu cantus communis huius toni, et cetera:
[CSMIII/6:267,2; text: Responsorium Dum complerentur. Versus Repleti sunt. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 28GF]
vel sic, secundum aliquas ecclesias:
[CSMIII/6:267,3; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 28GF]
Sequitur invitatorium tertii toni cum suo Venite:
[CSMIII/6:267,4; text: Regem praecursoris. Venite, exultemus Domino.] [JACSP6B 28GF]
Responsoria tertii toni per Alleluia sic sunt terminanda versiculo sequente:
[CSMIII/6:267,5; text: Alleluia. Non enim. Amen.] [JACSP6B 28GF]
[268] <Capitulum XCIIII.
De principiis et differentiis quarti toni.>
Quartus tonus, sicut supra tactum est, habet quinque principia, idest in .C., in .D., in .E., in .F., in .G. gravibus. Et haec principia una cum principiis tertii toni tanguntur in sequenti versu:
E Ges a ces terno cedent; El Fa Geque quarto.
Verum est, cum terminatur hic tonus in mi de .a. acuta; tunc habere potest alia a praetactis principia, sicut et alii toni, cum affinalibus terminatur.
Attribuunt autem aliqui huic tono duas tantum differentias, has scilicet:
(Exemplum deest)
| [P1, 260r in marg.] Prima harum, secundum istos, pertinet ad antiphonas huius toni, incipientes in .D. gravi, per mi ascendentes in sol et in la; et similiter ad illas quae, incipientes in .E. gravi, ascendunt in sol, et paulo post in la; et in eas quae, incipientes in .G., post unum sol aut duo ascendunt in la, vel cum de sol descendunt in mi vel in re.
Exemplum sequitur de istis:
[CSMIII/6:268,1; text: Ex Aegypto. Fidelia. Sion. In mandatis. Ecce merces. Rorate caeli. Euouae.] [JACSP6B 29GF]
Ceterae omnes antiphonae huius toni, secundum istos, aliam habent differentiam.
Alii in hoc tono quinque ponunt differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:268,2; text: Euouae.] [JACSP6B 29GF]
Prima pertinet ad antiphonas huius toni incipientes in .F. gravi, ut hae:
[CSMIII/6:268,3; text: Auro Virginum. Naturae. Te invocamus. Exiit qui] [JACSP6B 29GF]
[269] Secunda pertinet ad antiphonas toni huius principium habentes in .C. gravi, sicut hae:
[CSMIII/6:269,1; text: Evigila, Frange, Bethleem.] [JACSP6B 29GF]
Tertia respondet antiphonis incipientibus in .E. gravi, statim ascendentibus in .G. gravem, et inde in .a. acutam; vel incipientibus in .G., et inde <tangentibus> .a. acutam, ut hae:
[CSMIII/6:269,2; text: Fidelia. Crucem tuam. In mandatis. O mors.] [JACSP6B 29GF]
Antiqui autem tactum "saeculorum amen" antiphonis tacta principia habentibus sub alio "saeculorum amen" reponebant, hoc scilicet:
[CSMIII/6:269,3; text: Euouae.] [JACSP6B 29GF]
Quarta differentia, secundum istos, servit antiphonis incipientibus in .G. gravi et finientibus in mi de .a. acuta per .b. molle, ut istae:
[CSMIII/6:269,4; text: Benedicta tu. Ante thorum.] [JACSP6B 29GF]
Quinta differentia, secundum istos, aptatur antiphonis incipientibus in fa et de fa descendentibus in ut, ut istae:
[CSMIII/6:269,5; text: Quaerite Dominum. Post partum] [JACSP6B 29GF]
Sed alii, de quibus statim dicetur, duas ultimas tactas sub una reponunt.
Dico igitur quod sunt alii in quarto tono sex ponentes differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:269,6; text: Euouae.] [JACSP6B 29GF]
[270] sed dicunt tres priores differentias esse principaliores et distinguunt eas sic:
Prima pertinet ad antiphonas incipientes in .G. septima, sic:
[CSMIII/6:270,1; text: Dominus defensor. Clamor meus.] [JACSP6B 30GF]
Item, ad eandem differentiam pertinere dicuntur antiphonae quae, incipientes in .F., in .E., vel in .D., ita humilem habent cantum ut nunquam ascendant in .G. grave, ut hae:
[CSMIII/6:270,2; text: Et omnia. Laudate Dominum.] [JACSP6B 30GF]
Secunda differentia pertinet ad antiphonas in tactis incipientes clavibus, idest .F., .C. et .D. gravibus, si ascendunt in .G. grave, sicut istae quae sequuntur:
[P1, 260v in marg.] [CSMIII/6:270,3; text: Lumine vultus. O Sanctum unum. Rubum quem viderat.] [JACSP6B 30GF]
Tertia differentia iungitur antiphonis huius toni incipientibus in .C. gravi, ut hae:
[CSMIII/6:270,4; text: Solve iubente. Iste cognovit.] [JACSP6B 30GF]
Quarta differentia, secundum istos, pertinet ad antiphonas per mi et sol in la ascendentes, ut hae:
[CSMIII/6:270,5; text: Ad te, Domine. Fidelia. Euouae.] [JACSP6B 30GF]
Quinta servit antiphonis incipientibus in .G. gravi, ascendentibus per .a. et .c. in .d. et finem habentibus in mi de .a. acuta per .b. molle, et similiter antiphonis huius toni initium habentibus in .c. acuta, descendentibus immediate in .G. grave et inde per .a. et .c. acutas ascendentibus in .d. acutam, finemque per .b. molle in mi de .a. acuta, ut hae:
[CSMIII/6:270,6; text: Ecce Dominus. Se quis sitit. Gaude Maria. Custodiebant.] [JACSP6B 30GF]
[271] Sexta differentia, secundum istos, iungitur antiphonis huius toni quae, incipientes in .F., nec multum circa principium ascendunt, nec multum descendunt, ut hae:
[CSMIII/6:271,1; text: O mors ero. Sion renovaberis. Benedicta tu. Post partum, Virgo. Euouae.] [JACSP6B 30GF]
<Capitulum XCV.
De intonatione antiphonarum et introituum quarti toni et de aliis quibusdam ad ipsum pertinentibus.>
Antiphonae quarti toni in simplicibus psalmis communiter intonantur ut hae:
[CSMIII/6:271,2; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JACSP6B 30GF]
<Aliquae> vero, sicut supra tactum est, sic:
[CSMIII/6:271,3; text: <Levavi> oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.] [JACSP6B 30GF]
facientes autem flexas sic:
[CSMIII/6:271,4; text: Quartus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSP6B 30GF]
Ubi autem in fine mediationis occurrit dictio monosyllaba vel alia quae acuitur, talis fit mediatio:
[CSMIII/6:271,5; text: Memento Domine David, et cetera.] [JACSP6B 31GF]
Item a tacta communi mediatione huius toni excipiuntur antiphonae hoc "saeculorum" habentes:
[CSMIII/6:271,6; text: Euouae.] [JACSP6B 31GF]
[272] Intonantur enim, secundum aliquas ecclesias, sic:
[CSMIII/6:272,1; text: Lauda Iherusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion.] [JACSP6B 31GF]
Intonatur autem hic tonus super Benedictus et Magnificat, secundum aliquos, sic:
[P1, 261r in marg.] [CSMIII/6:272,2; text: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 31GF]
Alii quidam non aliter intonant hunc tonum super Benedictus et Magnificat quam super psalmos alios.
Cauda quarti toni talis est:
[CSMIII/6:272,3] [JACSP6B 31GF]
vel sic:
[CSMIII/6:272,4] [JACSP6B 31GF]
Prima magis in usu est.
Habet duas quartus tonus super introitus missarum differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:272,5; text: Euouae.] [JACSP6B 31GF]
Prima iungitur introitibus in .F. incipientibus, ut hi:
[CSMIII/6:272,6; text: Salus populi. Intret] [JACSP6B 31GF]
Secunda iungitur introitibus huius toni in .D. gravi incipientibus, ut hi:
[CSMIII/6:272,7; text: Resurrexi. Nos autem. Reminiscere.] [JACSP6B 31GF]
[273] Aliqui autem sola prima differentia utentes indifferenter ipsam iungunt his vel his huius toni introitibus. Intonantur tactae differentiae sic:
[CSMIII/6:273,1; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.] [JACSP6B 32GF]
Sequitur responsorium istius toni cum versu et Gloria cantus communis eiusdem:
[CSMIII/6:273,2; text: Cantabant Sancti. Sub trono. Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 32GF]
vel sic secundum aliquas ecclesias:
[CSMIII/6:273,3; text: Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 32GF]
Sequuntur invitatoria quarti toni cum suis Venite:
[CSMIII/6:273,4; text: Adoremus. Ecce venit rex. Venite exultemus Domino, Christus natus.] [JACSP6B 32GF]
Responsoria quarti toni per Alleluia sic sunt terminanda versiculo sequente:
[CSMIII/6:273,5; text: Alleluia.; Versus Vidi, <Amen>. [P1, 261v in marg.]] [JACSP6B 32GF]
[274] <Capitulum XCVI.
De principiis, differentiis et intonatione quinti toni.>
Quintus tonus tria vel quattuor habet principia, idest in .c. <et> in .a. acutis, in .G. et in .F. gravibus; sed principium ipsius in .G. rarum est, alia vero usitata sunt. Est autem principium ipsius in .c. acuta sibi proprium, ut ad sextum comparatur tonum. Ideo cantus in fa finientes, si incipiant in .c. acuta, quinti, non sexti sunt toni.
Habet hic tonus, secundum aliquos, unam differentiam tantum, hanc scilicet:
[CSMIII/6:274,1; text: Euouae] [JACSP6B 33GF]
Inveni autem huius toni in diversis tonariis quattuor differentias super antiphonas, has scilicet:
[CSMIII/6:274,2; text: Euouae.] [JACSP6B 33GF]
vel sic:
[CSMIII/6:274,3; text: Euouae.] [JACSP6B 33GF]
Prima, quae principalior et communior est, etsi a multis ecclesiis omnibus huius toni iungatur principiis, tamen ut a ceteris distinguitur specialiter illis huius toni competit antiphonis quae incipiunt in .c. vel .a. acutis, ut hae:
[CSMIII/6:274,4; text: Ecce Dominus. Fons hortorum.] [JACSP6B 33GF]
Secunda autem, secundum aliquos, iungitur illis huius toni antiphonis quae principium sumunt in .F. gravi, ut hae:
[CSMIII/6:274,5; text: Vox clamantis. Paganorum.] [JACSP6B 33GF]
[275] Aliae duae differentiae aliquibus specialibus aptantur principiis vel antiphonis; prima illa quae sequitur:
[CSMIII/6:275,1; text: Alma.] [JACSP6B 33GF]
alia isti:
[CSMIII/6:275,2; text: Paganorum.] [JACSP6B 33GF]
Tonus quintus solus, concorditer ab omnibus quos viderim doctoribus qui de tonorum tractaverunt intonatione, unum habet intonandi modum quantum ad principium et quantum ad medium, non variatum in simplicibus psalmis, in Benedictus et Magnificat, et missarum introitibus, hunc scilicet:
[CSMIII/6:275,3 text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 33GF]
Hoc tamen aliquae ecclesiae non observant sed finalem mediationem faciunt in hoc tono per solre, sicut in secundo et octavo.
Hoc autem irrationabile videtur quasi finalis mediatio in hoc tono per lami potius quam per solre fieri deberet, cum hic tonus amplius per .b. mollem quam per .[sqb]. quadratum decantetur. Hoc autem nullus facit.
Item regulare est ut finalis vox mediationis in loco tenoris sui toni se teneat. Quodsi finalis vox mediationis tenore descendat in quinto tono, per quintam esse debet, sicut in secundo et octavo; per quartam, si finalis mediatio respondere habeat intonationis principio. Nam secundus tonus et octavus ad quartam ascendunt intonationis principio suo, quintus vero ad quintam.
Cum autem in fine mediationis invenitur dictio monosyllaba vel alia quae acuitur, tunc fit mediatio in hoc tono [276] illo modo qui observatus est in intonatione Benedictus Dominus, Deus Israel. Facientes autem flexas sic intonant:
[P1, 262r in marg.] [CSMIII/6;276,1; text: Quintus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, atque sic finitur.] [JACSP6B 33GF]
Cauda quinti toni talis est:
[CSMIII/6;276,2] [JACSP6B 33GF]
Quinti toni duas vel tres introituum habet differentias, has scilicet:
[CSMIII/6;276,3; text: Euouae.] [JACSP6B 34GF]
Prima pertinet ad introitus incipientes in .c. vel in .a. acutis, ut hi:
[CSMIII/6;276,4; text: Deus in loco, Verba mea.] [JACSP6B 34GF]
Aliae iunguntur introitibus incipientibus in .F. gravi, ut hi:
[CSMIII/6;276,5; text: Circumdederunt me. Laetare.] [JACSP6B 34GF]
Sed aliqui sola prima utuntur differentia. Intonantur tactae differentiae illo modo quo differentiae antiphonarum de quibus suprapositum est exemplum. Et de his etiam ponatur sic:
[CSMIII/6;276,6; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.] [JACSP6B 34GF]
[277] Sequitur responsorium quinti toni cum Gloria cantus communis versuum huius toni:
[CSMIII/6;277,1; text: Hodie nobis. Gloria in excelsis. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 34GF]
aliter vero:
[CSMIII/6;277,2; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 34GF]
Sequitur invitatorium quinti toni cum suo Venite:
[CSMIII/6;277,3; text: Alleluia. Venite exultemus Domino.] [JACSP6B 34GF]
Responsoria quinti toni per Alleluia, sicut sunt terminanda versiculo sequente:
[CSMIII/6;277;4; text: Alleluia. Versus Magnus, <Amen.> [P1, 262v in marg.]] [JACSP6B 35GF]
[278] <Capitulum XCVII.
De principiis et differentiis sexti toni.>
Sextus tonus, secundum aliquos, habet quinque principia, idest in .C., .D., .E., .F., gravibus, et in .a. acuta.
Et hae, una cum principiis quinti toni, in sequente tanguntur versu:
Ef Ge la ce quintus; Ce Des El Ef al quoque sextus.
Sed istorum principiorum duo, idest in .C. et in .a., raro inveniuntur, similiter et ipsius principium in <.E.>.
Licet alia sint rariora aliorum etiam duorum principiorum, illud quod fit in .F. est principalius. In illo enim communis huius toni cantus incipiunt, sicut vult Guido, et hoc docet experientia.
Et de principiis huius toni in .F., in .D. et in .C. gravibus exempla sequuntur:
[CSMIII/6:278; text: Benedictus. Regali. Quem quaeris, mulier. Lux orta est. O quam. O admirabile. Si ego. Diffusa. Qui manducat.] [JACSP6B 35GF]
Et est notandum quod aliqui Antiqui tactas antiphonas O quam et O admirabile incipere videntur in .E. gravi. Moderni autem initiant in .F. gravi.
Quamvis autem principium in .F. commune sit quinto et sexto tono, antiphonae tamen ibi incipientes illo modo quo illae duae: O quam et O admirabile, et illo modo quo illae duae: Quem quaeris mulier et Lux orta est iusto, communiter sexti sunt toni.
Item illae sunt toni sexti quae, inchoantes in .D. vel in .C. gravibus, terminantur in .F. gravem, nisi supra finem sextam transcendant. Huic enim tono quidam nimium dant ascensum, sicut supra tactum est, et multos cantus huius toni faciunt irregulares notantes illos in affinali .c. acuta, cum in propria finali notari possent et terminari.
[279] Iste tonus, licet multa habeat principia communiter, tamen solam habet differentiam omnibus illis respondentem et aptatam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:279,1; text: Euouae.] [JACSP6B 35GF]
Sed Antiqui unam aliam habebant differentiam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:279,2; text: Euouae.] [JACSP6B 35GF]
Iungebant illam <antiphonis> huius toni incipientibus in parhypate meson, idest in .F. gravi, gradatim ascendentibus in mesen, quae est .a. acuta et cito ad .F. gravem <redeuntibus> gradatim per ditonum, ut hae:
[CSMIII/6:279,3; text: Cum ergo sint. Miserere. Benedictus. Super muros tuos.] [JACSP6B 35GF]
Sed haec differentia ab usu recessit moderno. Nam sola priore nunc est usus super antiphonas.
<Capitulum XCVIII.
De intonatione sexti toni et aliis quibusdam ad ipsum pertinentibus.>
Tonus sextus intonatur sicut tonus primus quoad principium et medium. Patet hoc in exemplis sequentibus, primo quantum ad simplices psalmos secundum communem modum, sic:
[CSMIII/6:279,4; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Dixit Dominus Domino meo: et cetera.] [JACSP6B 35GF]
[280] secundum facientes flexas, sic:
[CSMIII/6:280,1; text: Sextus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSP6B 36GF]
Quodsi occurrat, in fine mediationis, dictio monosyllaba vel alia quae acutum habet accentum, tenenda est hic illa mediatio quae in primo tono tacta est.
Intonatur autem hic tonus super Benedictus et Magnificat sic communiter:
[P1, 263r in marg.] [CSMIII/6:280,2; text: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 36GF]
Cauda sexti toni talis est:
[CSMIII/6:280,3] [JACSP6B 36GF]
vel sic:
[CSMIII/6:280,4] [JACSP6B 36GF]
Habet sextus tonus super omnes missarum introitus, licet in distinctis incipiant locis, differentiam solam, hanc scilicet:
[CSMIII/6:280,5; text: Euouae.] [JACSP6B 36GF]
Et de aliquibus distinctorum principiorum introitibus toni huius sequuntur exempla:
[CSMIII/6:280,6; text: Os Iusti. Omnes. In medio Ecclesiae. Hodie scietis. Quasi modo.] [JACSP6B 36GF]
Intonatur autem hic tonus super introitus sic:
[281] [CSMIII/6:281,1; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.] [JACSP6B 36GF]
Ex his patet quod tonus iste, quantum ad intonationem antiphonarum, in principio et in medio, licet conveniat cum primo tono, non tamen quantum ad intonationem introituum. Item satis communiter in aliis observatur tonis ut intonatio super Benedictus et Magnificat similis sit quantum ad principium et medium intonationis ipsorum introituum, non sic autem hic. Item singulare est in hoc tono ut ipsius iam tacta introituum differentia non in tenore sui toni sed in fine sumat exordium.
Sequitur responsorium huius toni cum Gloria cantus communis versuum:
[CSMIII/6:281,2; text: Responsorium Aspiciebam. Versus Ecce Dominator. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 37GF]
Iste tonus diversa habet Venite quae diversis huius toni respondet invitatoriis de quibus exempla subduntur:
[CSMIII/6:281,3; text: Surrexit Dominus. Venite, exultemus Domino. Venite, adoremus Dominum. Adoremus Dominum.] [JACSP6B 37GF]
| [P1, 263v in marg.] Sed hoc ultimum Venite, una cum suo invitatorio, aliqui ascribunt octavo tono, ut dicitur infra.
[282] Responsoria sexti toni per Alleluia sic sunt terminanda versiculo sequente:
[CSMIII/6:282,1; text: Alleluia. Isti sunt. <Amen.>] [JACSP6B 37GF]
<Capitulum XCVIIII.
De principiis septimi toni.>
Septimus tonus concorditer secundum Antiquos et Modernos habet quinque principia, idest in .d., .c., .[sqb]., .a. acutis et in .G. gravi.
Istorum autem duo sunt sibi propria ut ad octavum comparatur tonum, scilicet in .d. et in .[sqb]. acutis. Propterea cantus ibi incipientes, si terminentur in .G. gravi, septimi sunt toni.
Tactorum autem principiorum tria sunt communia septimo tono et octavo, scilicet in .c. et in .a. acutis et in .G. gravi, sed differenter, quia principium septimi toni in .c. acuta semper fit cum ascensu in .e. acutam, ut in his patet antiphonis:
[CSMIII/6:282,2; text: Confortatus est. Stella ista.] [JACSP6B 37GF]
Sed principium octavi in tacta clave nunquam fit cum ascensu in .e. acutam, ut patet de sequentibus antiphonis:
[CSMIII/6:282,3; text: Lux de luce. Deo nostra.] [JACSP6B 37GF]
[283] Item principia septimi toni in .a. vel in .G. sunt semper cum ascensu in .d. acutam, ut in his antiphonis patet:
[CSMIII/6:283,1; text: Urbs fortitudinis. Veni Domine. Concede nobis. Accipite.] [JACSP6B 38GF]
Non sic autem est de antiphonis octavi toni in tactis locis incipientibus, saltem ut communiter, quicquid sit de aliquibus. Hoc dico propter sex antiphonas sequentes:
[CSMIII/6:283,2; text: Domine vim patior. Veni <in hortum>. Cum ante venerit. Tunc Valerianus. Ego veritatem. Sancti tui Domine.] [JACSP6B 38GF]
Hae sex antiphonae quae secundum sua principia potius deberent esse septimi quam octavi toni, secundum aliquos ascribuntur octavo. De quibus talis extat versiculus:
Hae sunt octavi: Do, Ve, Cum, Tunc, Ego, Sancti.
Principia septimi toni tanguntur in sequente versu:
Ges al bes ces del septimus principiatur.
<Capitulum C.
De differentiis septimi toni.>
Tono septimo duas tamen dant aliqui differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:283,3; text: Euouae.] [JACSP6B 38GF] [P1, 264r in marg.]
Primam iungunt antiphonis huius toni incipientibus in .G. gravi; aliam ceteris omnibus, ubicumque incipiant.
Aliqui Antiqui in hoc tono super antiphonas septem ponunt differentias, sed dimitto illas, quia communius non [284] assignantur hic nisi quattuor differentiae, licet aliqui varient illas quantum ad aliquas voces, ut in exemplis patet sequentibus:
[CSMIII/6:284,1; text: Euouae.] [JACSP6B 38GF]
vel sic:
[CSMIII/6:284,2; text: Euouae.] [JACSP6B 38GF]
vel sic:
[CSMIII/6:284,3; text: Euouae.] [JACSP6B 38GF]
vel sic:
[CSMIII/6:284,4; text: Euouae.] [JACSP6B 38GF]
Prima tactarum differentiarum iungitur antiphonis huius toni quae, incipientes in sol de .d. acuta, statim per semiditonum descendunt in mi de .b.[sqb]., reascendentes immediate in .d. acutam, vel quae, quasi e converso, incipientes in mi de .b.[sqb]. statim ascendunt per semitonium in .d. acutam et postea descendunt in mi de .b.[sqb]., ut istae:
[CSMIII/6:284,5; text: Veni sponsa Christi. Dirige. Tu es Petrus. Exortum est. Argentum. Euouae.] [JACSP6B 38GF]
Differentia secunda pertinet ad antiphonas huius toni quae, incipientes in .c. acuta et hinc descendentes in mi de .b.[sqb]. statim gradatim ascendunt in .e. acutam, vel quae incipientes in mi de .b.[sqb]. consimiliter gradatim ascendunt in .e. acutam, ut hae:
[CSMIII/6:284,6; text: Confortatus est. Clamaverunt. Alleluia. Stella ista. Euouae.] [JACSP6B 38GF]
Tertia differentia iungitur antiphonis huius toni quae, incipientes in .G. gravi, statim per diapente saliunt ad .d. acutam, ut istae:
[CSMIII/6:284,7; text: Veterem. Urbs fortitudinis. Baptista.] [JACSP6B 38GF]
[285] Quarta differentia servit antiphonis huius toni incipientibus in .G. gravi non immediate, sed mediate ascendentibus in .d. acutam, ut hae:
[CSMIII/6:285,1; text: Dixit Romanus. Assumpta est. Veni Domine. Accipite. Pontifices. Euouae.] [JACSP6B 39GF]
Est autem notandum quod ad primam suprapositam huius toni differentiam non solum aptantur antiphonae huius toni quae, incipientes in .d. acuta, immediate per semiditonum descendunt, sed hae similiter quae, ibidem ortum | [P1, 264v in marg.] habentes, mediate per tonum descendunt et semitonium, similiter et illae quae, in .c. acuta initium habentes, per semitonium descendunt et tonum, ut hae et quaedam aliae:
[CSMIII/6:285,2; text: Angeli, Archangeli. Loquebantur. Euouae.] [JACSP6B 39GF]
<Capitulum CI.
De intonatione septimi toni et de quibusdam aliis ad ipsum pertinentibus.>
Antiphonae septimi toni, cuiuscumque fuerint differentiae, in simplicibus psalmis communiter intonantur sic:
[CSMIII/6:285,3; text: Dixit Dominus meo: Sede a dextris meis.] [JACSP6B 39GF]
facientes autem flexas sic:
[CSMIII/6:285,4; text: Septimus tonus sic incipit, et sic flectitur, et sic mediatur, et sic finitur. Ad Dominum, cum tribularer clamavi.] [JACSP6B 39GF]
[286] Ad quam intonationem, quantum ad ipsam mediationem, similiter ad illam quam eidem observant in quarto tono supratactam, quot et qualia inconvenientia perveniant alibi declaratur.
Nam cum in illis mediationibus cantor descendat per tonum et semitonium, probatur ibidem quod ipse non observat quod in illorum libris est notatum quia, ubi sunt duo toni, facit semiditonum sic quia mutat ditonum in semiditonum et tonum in semitonium.
Item quod talis mediatio conventui vel choro discordat, quia chorus ibi facit tonum ubi intonans tonum et semitonium.
Item quod talis intonatio vel mediatio regulari dispositioni monochordi vel gammatis multipliciter obviat, quia vadit contra numerum vocum; incurrit ineptum cantandi modum et ineptam coniunctionem vocum, ineptas multas mutationes et solfationes.
Haec et multa alia inconvenientia ad tactas sequuntur mediationes, sicut declaratur in tractatu de quo supra mentio facta est.
Si autem in fine mediationis huius toni veniat dictio monosyllaba vel trisyllaba quae acuatur, tunc communiter talis mediatio observatur quae sequitur:
[CSMIII/6:286,1; text: Deus iudicium tuum regi da et cetera. Et ipse redimet Israel.] [JACSP6B 39GF]
Sunt autem aliqui qui hunc tonum illo modo intonant super Benedictus et Magnificat, sicut super simplices psalmos. Alii vero solemnius ipsum sic intonant super tacta cantica:
[CSMIII/6:286,2; text: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis tuae. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 39GF]
Cauda septimi toni sic est:
[CSMIII/6:286,3] [JACSP6B 39GF]
[287] Introitus huius toni communiter incipiunt in .G. gravi et quandoque in .c. acuta. Horum aliqua sequuntur exempla:
[CSMIII/6:287,1; text: Puer natus. Venite. Viri Galilei. Protexisti me. Populus. Eduxit nos.] [JACSP6B 40GF]
Sed, quamvis introitus septimi toni distincta habeant principia (haec quae tacta sunt vel si qua alia), eis tamen unicum respondet "saeculorum amen", hoc scilicet:
[CSMIII/6:287,2; text: Euouae.] [JACSP6B 40GF]
vel sic:
[CSMIII/6:287,3; text: Euouae.] [JACSP6B 40GF]
Intonatur autem sic:
[P1, 265r in marg.] [CSMIII/6:287,4; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.] [JACSP6B 40GF]
Sequitur responsorium septimi toni cum versu et Gloria cantus communis eiusdem:
[CSMIII/6:287,5; text: Cines Apostolorum in omnem terram. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 40GF]
Sequitur invitatorium huius toni cum suo Venite:
[CSMIII/6:287,6; text: Praeoccupemus. Venite, exultemus Domino.] [JACSP6B 40GF]
[288] Responsoria septimi toni per Alleluia sic sunt terminanda versiculo sequente:
[CSMIII/6:288,1; text: Alleluia. Dum lucem. <Amen.>] [JACSP6B 41GF]
<Capitulum CII.
De principiis et differentiis octavi toni.>
Modus octavus sex habet principia, idest in .c. et in .a. acutis, in .G., .F., .D., et .C. gravibus. Haec in sequente tanguntur versu:
Ce Des Ef Get a ces octavus principiatur.
Horum autem principiorum tria sunt propria isti tono per comparationem ad septimum tonum, idest in .F., .D. et .C. gravibus. Ideo cantus ibi incipientes, si terminentur in .G. gravi, octavi sunt toni. Alia autem tria principia supra habet octavus tonus, secundum aliquos, duas tamen differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:288,2; text: Euouae.] [JACSP6B 41GF]
| [P1, 265v in marg.] Prima, secundum istos, pertinet ad antiphonas huius toni incipientes in .c. acuta; alia, ad reliquas omnes. Quidam Antiquus in suo tonario huius toni ponit octo differentias, de quibus nihil ad praesens, quia recesserunt ab usu.
[289] Alii ponunt hic quinque differentias, has scilicet:
[CSMIII/6:289,1; text: Euouae.] [JACSP6B 41GF]
Primae tres differentiae pertinent ad antiphonas huius toni quae incipiunt in .c. acuta, sed illarum prima principalior est et illa sola utuntur aliqui quantum ad omnes antiphonas huius toni in tacto loco incipientes.
Aliae vero duae sequentes quibusdam, secundum aliquos, deputantur specialibus antiphonis toni octavi in .c. acuta incipientibus.
Illarum prior iungitur sequentibus antiphonis secundum usum aliquorum:
[CSMIII/6:289,2; text: Deo nostro. De profundis. Euouae.] [JACSP6B 41GF]
Alia vero sequentibus antiphonis adiungitur:
[CSMIII/6:289,3; text: Dominus in templo. Dominus dixit. Priusquam te. Euouae.] [JACSP6B 41GF]
Hae duo differentiae modicum ex principiis antiphonarum suarum distinguuntur.
Quarta differentia, quae principalissima videtur inter omnes huius toni differentias et magis usitata, iungitur antiphonis huius toni initium habentibus in .a. acuta, in .G., in .D. et in .C. gravibus de quibus sequuntur exempla:
[CSMIII/6:289,4; text: Apertum est. Ne quando, Ego plantavi. Claudus quidam. Benedico te, Dum ortus. Lapidaverunt. Dixit Dominus. Spiritus Domini. Sapientia clamitat. Iustorum Animae. In medio et in circuitu. Euouae.] [JACSP6B 41GF]
[290] Ultima differentia iungitur antiphonis huius toni incipientibus in .F. gravi, ut hae:
[CSMIII/6:290,1; text: Misi digitum. Domine, iste Sanctus. Hodie coelesti. Dirige. Benedictus est. Euouae.] [JACSP6B 42GF]
Sed non observatur generaliter ab omnibus ut omnis antiphona huius toni incipiens in .F. gravi aptetur tactae ultimae differentiae, quia quaedam illarum iunguntur quartae:
[CSMIII/6:290,2; text: Euouae.] [JACSP6B 42GF]
Sunt autem aliqui qui hanc differentiam attribuunt octavo tono quantum ad aliquas speciales antiphonas quae vel incipiunt in <.F.>, vel in .C. gravibus, ut sunt sequentes:
[CSMIII/6:290,3; text: Angeli Domini. Martyres Domini. Nos qui vivimus. In ecclesiis.] [JACSP6B 42GF]
Vocant autem hanc differentiam barbaram et extraordinariam quia finalem vocem ipsius "saeculorum amen" ad quartam vocem sub fine deponit. De hac differentia dictum est supra quod, cum sit irregularis, convenientius vel minus irregulariter aptatur antiphonis primi toni quam octavi.
| [P1, 266r in marg.] <Capitulum CIII.
De intonatione octavi toni et de quibusdam aliis ad octavum tonum pertinentibus.>
Intonantur tonus octavus quoad principium et medium sicut secundus tam in simplicibus psalmis quam super Benedictus et Magnificat, ut in exemplis patet sequentibus, nam in simplicibus psalmis communiter sic intonantur:
[CSMIII/6:290,4; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meo.] [JACSP6B 42GF]
[291] Aliqui vero mediant sic:
[CSMIII/6:291,1; text: Laudate Dominum de coelis.] [JACSP6B 42GF]
Facientes autem flexas intonant sic:
[CSMIII/6:291,2; text: Octavus tonus sic incipit, et sic flectitur et sic mediatur, et sic finitur.] [JACSP6B 42GF]
Quodsi in fine mediationis veniant dictiones monosyllabae vel aliae quae acuuntur, fiat tunc mediatio secundum modum qui tactus est in secundo tono.
Intonatur autem hic tonus super Benedictus, Magnificat, modo qui sequitur:
[CSMIII/6:291,3; text: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea Dominum.] [JACSP6B 42GF]
Cauda huius toni talis est:
[CSMIII/6:291,4] [JACSP6B 42GF]
Introitus toni octavi communiter incipiunt in .G. vel in .D. gravibus et quandoque in .C. gravi de quorum aliquibus exempla sequuntur:
[CSMIII/6:291,5; text: Iubilate. Laetabitur. Dilexisti. Lux fulgebit. Ad te levavi. Spiritus Domini. Dum medium.] [JACSP6B 42GF]
[292] Respondet autem omnibus invitatoriis huius toni, ubicumque incipiant, unicum "saeculorum" secundum Modernos, hoc scilicet:
[CSMIII/6:292,1; text: Euouae.] [JACSP6B 43GF]
Quidam autem Antiqui aliud habebant, uta cum priore, hoc scilicet:
[CSMIII/6:292,2; text: Euouae.] [JACSP6B 43GF]
Intonatur autem hic tonus super introitus sic:
[CSMIII/6:292,3; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.] [JACSP6B 43GF]
Sequitur responsorium octavi toni cum versu Gloria cantus communis versuum huius toni:
[CSMIII/6:292,4; text: Ecce dies veniunt. In diebus illis. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.] [JACSP6B 43GF]
De invitatorio toni octavi et suo Venite, aliqui tale ponunt exemplum ut sequitur:
[P1, 266v in marg.] [CSMIII/6:292,5; text: Regem, cui omnia vivunt. Venite, adoremus. Venite, exultemus Domino.] [JACSP6B 43GF]
vel sic:
[CSMIII/6:292,6; text: Venite exultemus Domino.] [JACSP6B 43GF]
[293] Sed advertendum est quod, si tactum invitatorium terminetur in .F. gravi sicut notatum est, sexti toni est, non octavi, ut ex praecedentibus patet. Quodsi debeat esse octavi toni, terminari debet in .G. gravi et notari sic, una cum suo Venite:
[CSMIII/6:293,1; text: Regem cui omnia vivunt. Venite, adoremus. Venite exultemus Domino.] [JACSP6B 43GF]
Responsoria octavi toni per Alleluia sic sunt terminanda versiculo sequente:
[CSMIII/6:293,2; text: Alleluia. In omnem terram. Amen.] [JACSP6B 44GF]
<Capitulum CIIII.
Per quae principia et modos incipiendi cantum aliquem esse primi toni cognoscatur.>
Quia toni singuli distincta habent principia, quaedam communia et quaedam propria, et ex illorum quibusdam magis, ex quibusdam minus tonus in antiphonis et ceteris cantibus agnoscitur, ad ampliorem cantorum informationem libet aliqua principia, prout occurrent, summatim recolligere in primo tono et in ceteris secundum suum ordinem. Ex quibus cuius toni sit hic vel ille cantus, etiam non habito respectu ad finem illius vel medium, aliqualiter cognoscatur, similiter et illius differentia in antiphonis de quibus principalius loqui intendimus.
[294] Incipientes igitur a primo tono et ab altiore suo principio, dicimus sic: Antiphonae incipientes in .a. acuta per la sol la re vel la sol la fa vel la sol la sol fa primo tono deputantur, ut sunt sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:294,1; text: Salve Regi, Vidi Dominum. Exi cito in. Ite et dicite. Benedicat nos. Veniet Dominus. Euouae.] [JACSP6B 44GF]
vel sic:
[CSMIII/6:294,2; text: Euouae.] [JACSP6B 44GF]
Ascribitur autem tactus modus incipiendi primo tono quia, etsi multi cantus de tonis aliis aliquibus incipiant in .a. acuta, non tamen secundum illum modum qui tactus est; etsi hoc contingat, rarum est et insolitum.
Ars autem, sicut et natura, refert se ad ea quae eveniunt, ut frequenter et in pluribus et, quod dixi de tacto modo incipiendi, de aliis quae tangam idem intelligatur.
Non enim ex solis principiis absolute, sed ex modo incipiendi, | [P1, 267r in marg.] toni in cantibus et differentiae discernuntur. Sagaces enim cantores qui in principio cantus specialiter ecclesiasticos considerant, attendentes tonos distinctos in principiis convenire quibusdam, ipsos in modo incipiendi in aliquibus cantibus, etsi non omnibus, distinxerunt. Licet autem regulae, quae ibi tanguntur de principiis cantuum, specialiter ad antiphonas applicentur, intelligendae tamen sunt de cantibus aliis ecclesiasticis.
Antiphonae incipientes in .F. gravi in suo principio immediate ascendentes in .a. acutam sic: fa la sol, vel fa fa la, item antiphonae principium habentes in .F. gravi, quasi currendo per fa mi re, communiter ad primum pertinent tonum, ut hae:
[CSMIII/6:294,3; text: Apertis thesauris. Diffusa est. Dominus quidem. Pulchra es. Reges Tharsis. Volo, Pater, Ecce vere, Euouae.] [JACSP6B 44GF]
[295] Item pertinent ad primum tonum antiphonae incipientes in .F. gravi, descendentes in suo principio per fa ut et inde statim per .D. gravem ad quintam desuper immediate ascendentes, idest per re la, vel quae incipientes in .D., vel .C. gravibus in suo principio ad quintam immediate per .D. gravem ascendunt, ut sequentes:
[CSMIII/6:295; text: Tecum principium. Iste est Iohannes. Appropinquabat. Ave Maria. Leva Iherusalem. Hi sunt. Hi qui linguis. Primum quaerite. Erunt prava. In omnibus. Posuerunt. Mulieres. Euouae.] [JACSP6B 45GF]
Et est hic notandum quod tres sunt toni, ut primus, quintus et septimus, in aliquibus sive cantibus circa principium vel in principio ad quintas salientes, et ex illis principiis statim tonus in cantibus illis agnoscitur, similiter et differentiae, si sint antiphonae, sed primus immediate per re la, septimus immediate per ut sol, vel mediate per ut mi fa sol, quintus vero non immediate, sed mediate sicut ex dictis patet et dicendis.
Distinguuntur igitur illorum tonorum ascensus ad quintas in principiis, quia primus tonus respicit ascensum qui fit de .D. gravi in .a. acutam, quintus eum qui procedit de .F. gravi per .a. acutam ad .c. acutam, septimus autem eum qui est de .G. gravi in .d. acutam.
Quod autem dictum est ascensum primi toni ad quintam esse immediatum, non excluditur ex hoc quin possit esse mediatus per re fa sol la. Sed, per tale principium, non sic cognoscitur cantus esse primi toni, cum octavo conveniat tono, sicut per immediatum qui non sic reperitur in octavo tono.
Item ascribuntur primo tono antiphonae in .D. gravi incipientes, statim procedentes per re fa re ut fa sol, vel quae per re re ut fa sol fa sol la, ut sequentes:
[296] [CSMIII/6:296,1; text: O pastor, et cetera. Adest multitudo. Apparuit Augustinus. Euouae. Corpora sanctorum. Ecce nomen Domini. Euge, serve bone. Haec est Virgo sapiens. [P1, 267v in marg.] <Euouae.>] [JACSP6B 45GF]
Habet tonus primus multos alios incipiendi modos in tactis suis principiis. Sed quia non sic ex illis ut ex iam tactis potest agnosci cantum aliquem esse primi toni, dimittantur.
Ad secundum veniamus modum.
<Capitulum CV.
Per quae principia et modos incipiendi cantum aliquem esse secundi toni indicetur.>
Cantus incipientes in Gammaut vel in Are communiter et regulariter sunt secundi toni, ut sequentes:
[CSMIII/6:296,2] [JACSP6B 45GF]
Et si sint antiphonae, habent hoc "saeculorum amen":
[CSMIII/6:296,3] [JACSP6B 45GF]
Dixi autem "communiter et regulariter" propter aliquos cantus in Are incipientes qui in suo processu ascendendo limites excedunt secundi toni:
[CSMIII/6:296,4] [JACSP6B 45GF]
[297] Item communiter et regulariter pertinent ad secundum tonum cantus incipientes in .D. gravi in suo principio per sol fa mi re, vel per sol fa re, vel per sol re descendentes ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:297,1] [JACSP6B 45GF]
Dixi "communiter et regulariter" propter causam prius tactam de cantibus in Are incipientibus.
Item haec regula loquitur de cantibus initium habentibus in .D. gravi ad excludendum cantus modo consimili incipientes in .G. gravi qui ad octavum pertinent tonum, ut dicetur infra.
Item sub secundo reponuntur tono antiphonae incipientes in .D. gravi per re fa fa mi fa re, ut sequentes:
[CSMIII/6:297,2] [JACSP6B 45GF]
Dimitto alia toni huius principia, quia non sic facere videntur ad propositum nostrum sicut ea quae tetigimus.
De tertio loquamur tono.
<Capitulum CVI.
Quibus ex principiis et incipiendi modis tonus tertius cognoscatur.>
Deputantur tertio tono cantus incipientes in .E. gravi sic: mi mi re sol lare fa, vel mi fa mi re sol lare fa, ut sequentes:
[CSMIII/6:297,3] [JACSP6B 46GF]
Dimitto principia alia et modos incipiendi tertii toni, quia non ducunt sic in notitiam huius toni, sicut ea quae tacta sunt.
De quarto tono prosequamur.
[298] <Capitulum CVII.
Quibus ex principiis et incipiendi modis tonus quartus cognoscatur.>
Pertinent ad quartum tonum antiphonae incipientes in .c. acuta sic: fa ut re fa sol, vel incipientes in .G. gravem sic: ut re fa fa sol, ut hae quae sequuntur et consimiles:
[CSMIII/6:298,1; text: [P1, 268r in marg.] Gaude Maria. Quaerite Dominum. Euouae. Benedicta tu. Ecce Dominus.] [JACSP6B 46GF]
Et est hic notandum quod tactas antiphonas vel consimiles aliqui terminantes in propria finali quarti toni incipiunt eas vel in .G. gravi quantum ad priores, vel in .D. gravi quantum ad alias quae sunt Benedicta tu, Ecce Dominus, et cetera.
Item antiphonae illae, ut communiter, quarti sunt toni quae in .F. gravi incipiunt per fa fa mi re mi mi, vel per fa re mi mi, ut sequentes:
[CSMIII/6:298,2; text: Te invocamus. Auro Virginum. Exiit qui seminat. Naturae. Lumine vultus. Euouae.] [JACSP6B 46GF]
Item antiphonae incipientes in .E. gravi per mi sol sol la quarto tono ascribuntur, ut hae:
[CSMIII/6:298,3; text: Fidelia. Ex Aegypto. Ad te Domine. Euouae.] [JACSP6B 46GF]
[299] Item pertinent ad quartum tonum antiphonae incipientes in .D. gravi per re mi sol sol la, ut hae:
[CSMIII/6:299,1; text: Ex Aegypto. Crucem tuam. Euouae.] [JACSP6B 46GF]
Hae antiphonae in suo processu assimilantur illis antiphonis ante chorum Si quis sitit et consimilibus de quibus supra tactum est.
Cetera principia et modos incipiendi quarti toni dimitto.
De quinto loquamur.
<Capitulum CVIII.
Qualibus ex principiis et incipiendi modis tonus quintus agnoscatur.>
Recipit quintus tonus antiphonas principium habentes in .c. acuta per fa re fa mi ut, ut sequens et consimiles:
[CSMIII/6:299,2; text: Ecce Dominus veniet. Euouae.] [JACSP6B 46GF]
Item recipit hic tonus antiphonas incipientes in .a. acuta mediate vel immediate in suo principi descendentes in .F. gravem, et hinc cito immediate vel mediate ascendentes in <.c.> acutam, ut sequentes:
[CSMIII/6:299,3; text: In conspectu Angeli. Quinque prudentes. Montes. Vestri capilli. In conspectu. Fons hortorum. Euouae.] [JACSP6B 47GF]
Item recipit tonus quintus antiphonas, in .F. gravi initium habentes, statim in suo initio per .a. acutam mediate vel [300] immediate tendentes in .c. acutam, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:300,1; text: Alma. Euouae. Nazareus vocabitur. Descendi. Ante tronum. Paganorum. Cum transiret [P1, 268v in marg.] Dominus. Euouae.] [JACSP6B 47GF]
<Capitulum CVIIII.
Qualibus ex principiis et modis incipiendi tonus sextus cognoscatur.>
Pertinent ad sextum tonum cantus incipientes in .F. gravi per fa fa <fa> mi, in .a. acutam per sol ascendentes, ut hi et consimiles:
[CSMIII/6:300,2; text: Quem quaeritis mulieres. Lux orta est iusto. Nimis exaltata est.] [JACSP6B 47GF]
Item pertinent ad hunc tonum cantus incipientes in .F. gravi per fa fa re re ut descendentes et postea reascendentes in fa, ut hi et consimiles:
[CSMIII/6:300,3; text: O quam <gloriosum est>. O admirabile.] [JACSP6B 47GF]
Item habet hic tonus cantus incipientes in tacto loco qui per sol sol in la tendunt, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:300,4; text: Benedictus. Benedixit filius. Miserere.] [JACSP6B 47GF]
[301] Adhuc huic ascribuntur tono cantus in .F. gravi principium habentes per fa sol fa sol la, vel per fa sol fa fa fa sol sol mi sol sol la, ut hi et consimiles:
[CSMIII/6:301,1; text: Regina coeli, Regali ex progenie Maria.] [JACSP6B 47GF]
Item ad hunc tonum pertinent cantus in .c. acuta vel in .F. gravi inchoantes per ut re fa re ut, et consimiles ut sequentes:
[CSMIII/6:301,2; text: Artus febre. Ysaias ille. Vobis datumest. Magnificat.] [JACSP6B 47GF]
Item huic dantur tono cantus incipientes in .D. gravi, ascendentes de re in fa fa sol, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:301,3; text: Diffusa est. In medio.] [JACSP6B 47GF]
Cetera principia sexti toni dimitto.
De principiis septimi toni loquamur ad propositum facientes.
<Capitulum CX.
<Qualibus ex principiis et modis incipiendi tonus septimus a ceteris discernatur.>
Ad septimum tonum pertinent cantus incipientes in .d. acuta per sol mi sol la sol sol, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:301,4; text: Veni, sponsa Christi. Tu es Petrus. Non est hic. Specie tua. Dirige. Nativitas est. Solve iubente. Si culmen. Propter fidem. [P1, 269r in marg.] Ecce sacerdos.] [JACSP6B 48GF]
[302] Item ad hunc pertinent tonum cantus in .d. acuta per sol fa mi inchoantes, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:302,1; text: Angeli. Agatha. Domine.] [JACSP6B 48GF]
Item ad hunc spectant tonum cantus initium habentes in .c. acuta per fa mi fa sol fa sol la sol, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:302,2; text: Confortatus est. Clamaverunt. Stella ista. Benedicta.] [JACSP6B 48GF]
Item huic adaptantur cantus incipientes in mi de [sqb]mi, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:302,3; text: Exortum est. Argentum. Helena. Ingenua. Orante. Tetradius.] [JACSP6B 48GF]
Item, in praedicta clave, per mi fa sol la sol inchoantes, ad hunc pertinent tonum, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:302,4; text: Alleluia. Stella ista. Misit Dominus. Quo progrederis.] [JACSP6B 48GF]
Item pertinent ad hunc tonum cantus incipientes in .c. acuta, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:302,5; text: Loquebantur.] [JACSP6B 48GF]
Adhuc pertinent ad septimum tonum cantus inchoantes in .G. gravi mediate vel immediate tendentes in .d. acutam ut sequentes:
[CSMIII/6:302,6; text: Dixit Romanus. Assumpta est. Oculis ac. <Prae timore>. Revertere. Sanctae Trinitatis. Sacerdos Dei. Egregie. Beatissimae. Ego veritatem.] [JACSP6B 48GF]
[303] [CSMIII/6:303,1; text: Veni Domine. Accipite. <Pontifices>. Veterem. Urbs fortitudinis. Baptista. Angelus. Pastores. Puer qui. Facta est cum angelo.] [JACSP6B 48GF]
Quales differentiae aptentur tactis distinctis principiis dictum est supra.
<Capitulum CXI.
Quae sint principia et modi incipiendi ex quibus cantus aliquis esse toni octavi cognoscatur.>
Sub octavo tono continentur multi cantus inchoantes in .c. acuta secundum modos diversos incipiendi, ut in exemplis patet sequentibus:
[CSMIII/6:303,2; text: Ego daemonium. Ego gloriam. Omnes gentes. Reges videbunt. [P1, 269v in marg.] Confirma hoc. Ecce ancilla. Bene fundata est. Hoc est praeceptum. Ecce completa sunt. Confirma hoc Deus. Euntes ibant. Ego dormivi. Hodie sicut. Lumen ad revelationem. Deo nostro. De profundis. In aeternum. Terra tremuit. Dominus in templo. Dominus dixit. Prius quam te.] [JACSP6B 49GF]
Ad hunc tonum pertinent cantus incipientes in .a. acuta per la fa sol sol, ut sequentes et consimiles:
[304] [CSMIII/6:304,1; text: Completi sunt. Apertum est. Manere. Petite. Beati qui. Iohannes est. Ne quando. Delicta.] [JACSP6B 49GF]
Item ad hunc pertinent tonum cantus incipientes in .G. gravi modo quo sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:304,2; text: Advenerunt nobis. Igne me exanimasti. <Principes> populorum. Suscepimus. Vim faciebant. Vox laetitiae. Lapidaverunt. Nativitatem. Sancte Paule. Sancti et iusti. Tanquam sponsus. O virum ineffa<bilem>.] [JACSP6B 49GF]
Item ad hunc modum pertinent cantus in tacta chorda incipientes per sol re, vel sol fa re, vel <sol fa re mi>, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:304,3; text: Benedico. Dum medium. Dum sacrum. Martyres sancti. Nativitas glori<osae>. [P1, 270r in marg.] Tricesimo. Miserere. Oravit. Omnes sancti. Spiritus sanctus. Congaudete. Cecilia. Elevate. Formans me. Maria Virgo. Rex pacificus. Soror. Si iniquitates. Valde honorandus. Veniet ad. Christo.] [JACSP6B 50GF]
Non ponitur hic exemplum de cantibus incipientibus in tacta clave immediate in suo principio ascendentibus in .c. acutam, quia illud principium, ut supra tactum est, commune [305] est tertio tono et octavo. Ideo ex solo principio illo non potest clare sciri cuius toni fuerit ille cantus, tertii scilicet an octavi.
Est autem notandum quod cantus descendentes per sol re, vel sol fa re, vel <sol fa re mi> communes sunt ad secundum et octavum tonum, sed distinguuntur ex chordis vel litteris in quibus incipiunt, quia, si incipiunt in .G. gravi, sunt toni octavi, si in .D. gravi, secundi communiter et regulariter. Conveniunt enim tonus octavus et secundus in specie eadem diatessaron inferius, ut visum est supra; sed distinguuntur in fine et in specie diapente superius.
Item ad octavum pertinent tonum diversi cantus diversimode in .F. gravi inchoantes, quia aliqui per fa sol la sol, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:305,1; text: Domine, iste sanctus. Magna. Vitam. Gloria. In aeternum. Multi. Scriptum est. Domine Iesu.] [JACSP6B 50GF]
Alii in tacta littera incipiunt per fa fa sol, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:305,2; text: Ecce nunc. Dicite invitatis. Ego sum pastor. Fili, quid fecisti. Hodie beata. Missus est. Nuptiae. Nonne decem. Qui sunt hi. Rabi quis. Stephanus vidit. Spiritus carnem. Spiritus et animae.] [JACSP6B 50GF]
Alii cantus in tacta chorda inchoantur per fa sol la fa sol, ut sequentes:
[CSMIII/6:305,3; text: Pater Abraham. Ponam in Sion.] [JACSP6B 50GF]
[306] Item ad hunc tonum pertinent cantus incipientes in .D. gravi per re fa sol la sol, ut sunt quaedam responsoria et introitus:
[CSMIII/6:306,1; text: Angustiae. Tribularer. Sicut mater. [P1, 270v in marg.] Spiritus Domini.] [JACSP6B 51GF]
Item aptantur octavo tono cantus incipientes in .C. gravi per ut re fa fa sol, ut sequentes et consimiles:
[CSMIII/6:306,2; text: Sapientia. Nos qui vivimus. In ecclesiis. Iustorum animae.] [JACSP6B 51GF]
Tactae regulae de cognitione toni alicuius cantus per ipsum principium et incipiendi modum, etsi patiantur aliquas instantias, ut communiter, tamen et in pluribus, ut est supra tactum, veritatem habere videntur.
Sunt autem forsan alia multa principia de quibus mentionem hic non feci, quibus tonus patet agnosci ipsius cantus, sed posui illa quae magis ad propositum hoc occurebant, de quibus confidentius loqui audebam.
Ubi autem tactis principiis sua non apponuntur "saeculorum", ad noscendum illa recurratur ad ea quae prius de illis dicta sunt.
Haec de tonorum differentiis intonationeque earum dicta sufficiant.
<Capitulum CXII.
Comparatio tractatuum prius habitorum de modis vel tonis penes convenientiam.>
Expeditis tribus tractatibus de modis vel tonis, hic, in fine libri huius sexti, illos ad invicem libeat comparare ut ex hoc breviter ad memoriam revocentur et in quo conveniant, in quove distinguantur, summatim assignetur.
[307] Conveniunt hi tractatus quia de eadem disserunt materia, idest de modis vel tonis, quamvis aliter.
Item conveniunt quantum ad hoc in numero tonorum, quia quilibet tractatus octo concedit esse tonos de quibus in quolibet tractatu disseritur. Quamvis enim Guido suique sequaces, de quibus agitur in tractatu secundo, asserant apud Antiquos tantum quattuor fuisse modos, protum scilicet, deuterum, tritum et tetrardum, illi tamen, inito consilio, ut ait idem Guido, in octo postea divisi sunt et nescio unde proveniat Boethium de quattuor illis nunquam facere mentionem, cum viderit antiquos musicos qui de consonantiis et tonis musicalibus tractaverunt, et specialiter Graecos. Asserit enim in libro suo De Disciplina Scholarium se fuisse in atheniensi studio duodeviginti annis. Dicit autem septem fuisse modos vel tonos secundum septem diapason species quibus Ptolomaeus octavum superadnexuit.
Item conveniunt quia secundum primum Boethii tractatuum quilibet modus supra gravissimam suam vocem de sua propria natura ascendere potest ad octavam secundum speciem diapason cui innititur; similiter et secundum duos tractatus alios.
Item, sicut modus secundum Boethium respicit totum cantum unum, idest diapason, ut includit omnes suas voces extremas et intermedias vel partiales quas includit consonantias, similiter secundum Guidonem et alios de quibus in aliis agitur tractatibus.
Item, sicut toni secundum Boethium in suis principiis, quantum ad cantum, distinguuntur ut unus altius incipiat alio, ut species diapason unius quam species alterius, sic, secundum alios duos tractatus, impares ab imparibus et pares a paribus tonis separantur.
Item, cum toni speciebus innitantur diapason, diatessaron et diapente, de illis quid sint, quot sint ac de ordine ipsarum tam in primo quam in secundo disseritur tractatu. De quibus in tractatu tertio modica fit mentio, tamen quia satis videtur dictum de illis in praecedentibus tractatibus, tamen quia Moderni in suis tonariis modicum vel nihil agunt de his, cum tamen in illis toni principaliter fundentur et secundum illas distinguantur.
Item, quia toni monochordum respiciunt quantum ad quemlibet tractatum, de ipso quaedam disseruntur. Nam tangitur [308] quoad primum quid sit monochordum, qualiter regulariter dividatur et secundum Guidonem et secundum Boethium quae consonantia ibi directe et quae indirecte secundum divisiones monochordi regulares inibi disponantur; qualiter secundum Boethium illa quinque tetrachorda, idest hypaton, meson, synemmenon, diezeugmenon, hyperboleon, secundum regulares partitiones ibi describantur.
In aliis vero tractatibus de monochordo vel gammate multa tanguntur alia.
Sed quae spectant ad monochordum, quantum ad primum de tonis tractatum, non in hoc sexto libro sed in quinto posita sunt. Valebant enim non modo ad tonorum notitiam, verum etiam ad tetrachordorum distinctionem et convenientem in monochordo situationem. De quibus agitur in quinto libro.
<Capitulum CXIII.
Comparatio tactorum tractatuum inter se penes differentiam.>
Differunt autem positi de tonis tractatus in multis; aliter enim tractatur et alia dicuntur de ipsis in singulis.
Hi enim, etsi in numero tonorum conveniant quantum ad aliquid, in nominibus tamen et ordine distinguuntur.
Boethius enim quantum ad primum tractatum graecis utitur nominibus: gravissimum modum vocat hypodorium; secundum a gravissimo, hypophrygium; tertium, hypolydium; quartum, hypermixolydium; quintum, dorium; sextum, phrygium; septimum, lydium; octavum, mixolydium.
In secundo autem tractam, licet tacta nomina in aliquibus | [P1, 271r in marg.] repetantur figuralibus tonorum descriptionibus, cum aliis vocantur nominibus sic: authentus protus; plagalis vel plaga proti; authentus deuterus; plaga deuteri; authentus tritus; plaga triti; authentus tetrardus; plaga tetrardi.
In tertio autem tractatu vocantur tonus primus, tonus secundus, tonus tertius, tonus quartus, tonus quintus, tonus sextus, tonus septimus, tonus octavus.
Distinguuntur etiam in ordine, quia Boethius praeordinat quattuor graviores ceteris sicque ut quem in primo ponit gradu, idest hypodorium, in secundo tractatu secundum obtineat [309] gradum, et vocatur plaga authenti proti; in tertio vero tractatu dicitur modus vel tonus secundus. Item hypophrygius, qui secundum tenet ordinem in tractatu primo, quartum ordinem tenet in secundo tractatu et tertio in quorum priore plaga deuteri, in posteriore tonus quartus vocitatur. Item hypolydius, qui tertius est in primo tractatu, sextus est in aliis duobus in quibus plaga triti nominatur vel tonus sextus. Item hypermixolydius quartus est in primo tractatu, octavus in ceteris, et ibi plaga tetrardi dicitur vel modus octavus. Dorius in primo tractatu quintus est in ordine, pro quo in secundo ponitur authentus protus, in tertio tonus primus. Phrygius secundum Boethium sextum tenet gradum; authentus deuterus, qui in secundo tractatu ponitur pro illo, gradum obtinet tertium similiter et in tertio tractatu in quo vocatur modus tertius. Lydius, in tractatu primo, est septimus; hic in aliis duobus quintus vocaturque, secundum Guidonem, authentus tritus, secundum alios, tonus quintus. Mixolydius octavus est in primo tractatu, qui septimus in secundo est, et vocatur ibi authentus tetrardus, et idem septimus est in tractatu tertio ubi septimus modus vocatur.
Nec solum Boethius aliter tonos nominat et ordinat, sed aliis notis musicis et aliter illos in cantu notat quam alii.
Item aliter loquitur Boethius de speciebus diatessaron, diapente et diapason et alibi illas in monochordo disponit, incipit et terminat quam alii.
Pauciores etiam in monochordo ponit chordas quam ceteri, quia Boethius quindecim quantum ad genus diatonicum, Guido XVIIII (addidit enim, ad partem gravem, chordam unam; ad acutam vero, tres). Alii vero, quantum ad tertium tractatum, chordam unam vel vocem ceteris apposuerunt, quae est .e..e., sicque sunt XX (quodsi .b. molle et .[sqb]. quadratum duas faciant chordas, sicut distinctas et non unisonantes voces secundum veritatem resonant, cum .b. molle bis in toto reperiatur monochordo, erunt in illo XXII chordae, claves, voces vel litterae).
Item cantus qui alicuius sunt toni Boethius restringere videtur ad quattuor consonantias idest ad diapason, ad diatessaron, ad diapente cum diapason, ad bis diapason, prout includunt voces extremas et intermedias. Etsi secundum hoc essent soli cantus illi alicuius toni qui illas observarent [310] consonantias vel illarum aliquas, ut oporteret ad hoc ut cantus alicuius esset toni, ad minus per diapason ascendere excluderentur, quantum ad tractatus alios, cantus multi a tonorum denominationibus et proprietatibus, cum multi sunt cantus qui a finali sua vel a voce illa in qua licite descendere possunt, non modo per diapason, non per diapente, sed nec per diatessaron a voce sua scandunt finali.
Item, secundum Guidonem et Modernos, sunt aliqui cantus regulares et legitimi qui debitas tonorum observant regulas prius tactas; aliqui vero irregulares, qui minime. Sed quid fuerit de tonis et cantibus antiquis, ut de illis tractat Boethius, ignoro. Distinguitur autem tractatus de tonis tertius inter alia a praecedentibus, quia amplius disserit de cantu et speciebus eius, de notis musicis et modis diversis notandi cantus ipsos, de tonorum differentiis, de modo intonandi.
Nec est increpandus Boethius si pauciora de tonis tetigit et secundum alium modum quam ceteri ipsum sequentes musici. Non sit etiam ambiguum quin, pro tempore suo, Romani, de quorum natione Boethius erat, tonis aliter et cantibus ac musicis notis uterentur quam secundum modum quem recitat Boethius, etiam in ecclesia Dei sancta, cum Boethium praecessissent beati Ambrosius et Gregorius qui cantus aliquos condiderunt et illos ad Dei laudem et sanctorum in officio ecclesiae cantandos instituerunt, et alii etiam ante ipsos, ut beatus Ignatius. Et cantus illi minime Boethio latuerunt qui fuit vir vere catholicus.
Unde librum edidit De Fide Catholica, De Trinitate et Unitate in Divinis Personis qui ab aliquibus De Hebdomadibus nuncupatur quantum ad aliquam partem illius libri; item librum De Duabus Naturis in Christo, divina scilicet et humana, et Una Christi Persona, contra Eutychem et Nestorium, duos hereticos.
Sed suffecit Boethio de tonis, notis musicis et cantu ea tangere quae a doctoribus graecis accepit. Graecis enim, ut ait, litteris in quamlibet partem, nunc inminutis, nunc etiam inflexis, tota haec notarum descriptio constituta est. Nos autem cavemus aliquid ab antiquitatis auctoritate transvertere.
Insuper, cum principaliter musicam tradere vellet theoricam speculative potius quam practice, de tonis loqui voluit sicque non | [P1, 271v in marg.] fuit sibi cum tangere ea quae ad practicum et [311] romanum de tonis, etiam pro tempore, pertinebant usum dimisitque ea tanquam manifesta.
Et nonne, quia excellenter tractaverat de consonantiis, de tonis etiam musicis fundamenta iecit super quibus se fundaverunt supervenientes musici? Superaedificaverunt nova media, novas adinvenerunt conclusiones. Augentur siquidem demonstrationes, per media crescit scientia, de imperfecto venit ad perfectum per peritorum studium. Et ars per experimentum et exercitium non est modicum. Invenisse scientiae fundamenta, scientiae principia quae, etsi minima sint quantitate, maxima tamen sunt potestate et virtute, magnum est: invenisse aliquod universale quod principium artis est atque scientiae.
Sed hic, circa finem tractatuum de tonis, quidam notabiles apponantur cantus in antiquo quodam reperti tonario, in quibus exercere se poterunt in cantu minus periti. Fiantque, eos bene decantando, ad alios decantandos promptiores reddanturque per hoc habiliores ut secure firmiterque diversarum vocum personent mixtiones, diversarumque consonantiarum extremas secundum veritatem coniungant voces. Etiam magis periti in cantibus illis possunt delectari.
Sequuntur cantus illi:
[CSMIII/6:311; text: <I>, 1, Sex sunt consonantiae vocum quae dicuntur claves musicae artis, sine his quantum ad cantum parum prodest musica. 2, Tonus. Semitonus. Semiditonus. Ditonus. Diatessaron. Diapente. Diapason.] [JACSP6B 51GF]
[312] [CSMIII/6,312; text: <II>, 1, Sex sunt consonantiae quarum collatione omnis harmonia musicae et concorditer dissonat et dissonando concordat: 2, Prima <epogdoica> quae vocatur tonus in musica et est [P1, 272r in marg.] proportio sesquioctava. Sesquioctavus appellatur cum numerus ab alio cum octava parte sua continetur, ut octonarius a novenario. 3, Secundam consonantiam format epitritus. Quod diatessaron resonat musicus et in numeris dicitur sesquitertius. Sesquiterius est igitur cum numerus numerum in se continet et eius tertiam partem ut quaternarius trinarium. 4, Tertia consonantia consistat ex hemiolia <quod> proportio dictum est sesqualtera. Quod diapente dicimus significatione congrua Sesqualter est cum numerus alium <numerum> continet et eius mediam partem ut ternarius binarium. 5, <Quartam> consonantiam dupla constituit proportio quam cognominamus diapason, hoc est de omnibus, quia per [P1, 272v in marg.] diatessaron et diapente composita] [JACSP6B 52GF]
[313] [CSMIII/6:313; text: simul includit septem vocum discrimina. 6, Quinta consonantia perficitur ex diapason et diapente tripla proportione quae alicubi frequentatur rarissimo. 7, Sexta consonantia ex proportione colligitur quadrupla et bis diapason est appellata. 8, Harum symphoniarum consona modulatio et alterius ad alteram altera coniunctio nunc per se suaviter resonant, nunc per diaphoniam sibi vicissim collatae proportionaliter ad invicem respondent, quarum omnium consideratio naturali potentia mentes demulcet audientium iras mitigando ferventium animosque recreando merentium.] [JACSP6B 53GF]
[314] [CSMIII/6:314; text: <III>, 1, Quamvis mille modis tropi varientur in odis, Octo modis primum fit [P1, 273r in marg.] continuatio vocum, Ut series horum depromit versiculorum: 2, Quando <c [sqb]> sequitur in cantu limma vocatur, Quod minimum plurium cognoscas esse sonorum. 3, Apte formatur tonus <F G> dum sociatur. <Semiditonus invenietur F D>, Si continuetur <G [sqb]> quadrata, fit ditonus associata. 4, Diatessaron habetur ubi <G D> iuncta videtur. 5, Si quis adaptabit <G C> diapente sonabit. <E c> si iungas cum limmate fit diapente. <a C> iungente sibi fit tonus et diapente. 6, Maxima phtongorum distantia iuncta duorum, Tam via sibi simili fit cum cupit associari, Acsi cum gravis adaptetur acutae, 7, Tunc diapason erit vocesque pares ita quaerit.] [JACSP6B 54GF]
[315] [CSMIII/6:315; text: <IV>, 1, Ter tria iunctorum sunt intervalla sonorum, Nam nunc unisona exaequat [P1, 273v in marg.] vocula phtongos: Cum sanctificatus. 2, Nunc prope consimilem discernit limma canorem: Et est. Nunc tonus affini tribuit discrimina voci: Te dicite. 3, Necnon assidue coniunctim limma <tonusque>: Se offers. Et duo saepe toni pariter sibi continuati: Aperis. Dixit, et cetera. 4, Saepeque dulcisonas moderans diatessaron odas: Spiritus. Et crebro grate mulcens aures diapente: Factus est. 5, Interdumque toni bino cum limmate terni: Et regis eius omnium. Ac quandoque tonis connexim limma quaternis: Os suum traditum. 6, Haec si voce notisque simul discernere noris, Quemvis distinctum potes his mox pangere cantum. Discernendo thesim sine praecentore vel arsim. 7, Diapente [P1, 274r in marg.] et diatessaron] [JACSP6B 55GF]
[316] [CSMIII/6:316; text: symphoniae et intensae et remissae pariter consonantiam diapason modulatione consona reddunt.] [JACSP6B 56GF]
Sic igitur, in fine laboris huius de consonantiis, de cantu et tonis, ut ad musicam pertinent planam, ad aliquam recreationem naturalem illorum qui in cantu delectantur, ad dictorum etiam confirmationem maiorem atque commendationem numeri quaternarii, cuius supra virtus descripta est, quattuor posuimus cantus quorum primus, qui ceteris brevior est et simplicior, de sex illis loquitur consonantiis quae, secundum Guidonem, vocum inaequalium primae differentiae sunt, primae vocum mixtiones quibus amplius utimur in componendis cantibus et quae in ceteris maioribus consonantiis includuntur. Illis autem, in fine, diapason adiungitur quae componitur ex illis.
Secundus autem cantus etiam de sex loquitur vocum inaequalium mixtionibus, sed illis, quarum tres in proportionibus fundantur superparticularibus, ut sunt tonus qui in sesquioctava, diatessaron in sesquitertia, quam epitritam nominat, sicut priorem epogdoicam, diapente in sesqualtera, quam vocat hemioliam, et tres in simplicibus ut sunt diapason in dupla, diapente cum diapason in tripla, bis diapason in quadrupla. Istae sunt, inter ceteras, vocum mixtiones principaliores et concordiae melioris. Unde ab omnibus in numero consonantiarum receptae sunt, excepto tono, ut est supra visum. Istarum sex consonantiarum, in hoc cantu secundo, iam dictae proportiones tanguntur specifice et numeri in quibus fundantur.
Tertius cantus de octo loquitur consonantiis quae diapason antecedunt, ut sunt limma, idest semitonium minus (limma vocatum a Platone, ab aliis diesis, et illud dicit esse minimum quantum ad mixtionem plurium inaequalium sonorum quibus divisim utamur in cantibus), tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, limma sive semitonium minus cum diapente, tonus cum diapente. Et his adiungit diapason. Sic de novem loquitur consonantiis, assignans loca aliqua in gammate in quibus locum habent consonantiae illae.
[317] Quartus cantus de eisdem loquitur consonantiis ut praecedens, quibus superaddidit unisonum de quo priores non loquuntur cantus.
In tactis cantibus, cum dicuntur consonantiae, tunc cantantur nunc intensae, nunc remissae, atque sic multipliciter in locis monochordi diversis replicantur.
Sunt autem multae vocum inaequalium mixtiones quae generali nomine vocantur consonantiae; de quibus in cantibus illis nulla fit mentio, quia illarum in cantu plano nullus vel rarus usus est.
Si quis de illis exempla petit, ad librum recurrat secundum.
Sed iam de consonantiis, quantum ad musicam planam theoricam et praticam, de modis vel tonis et cantibus planis, quae dicta sunt sufficiant.
Sicque terminetur hic liber sextus. Ad mensurabilem musicam stilus convertatur.
<Explicit liber sextus Speculi musicae.>