Lucidarium, tractatus decimussextus
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 3:121.
Electronic version prepared by Bradley Jon Tucker E, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
This is a multipart text Previous part
Actions |
---|
[121] Incipit tractatus XVI.
De Musico et Cantore.
Musicus dicitur ille, testante Boetio, cui adest facultas secundum speculationem et rationem ipsius scientiae musicae, de modis atque rhythmis, deque generibus cantilenarum (iudicare). Omnis enim ars seu disciplina honorabiliorem naturaliter habet rationem, quam artificium, quod manu artificis atque opere exercetur. Musicus enim cognoscit virtutem et rationem proportionum musicalium, et secundum hoc iudicat, et non solum per sonum. Cantor vero est sicut instrumentum quoddam ipsius musici, in quo instrumento operatur artifex seu musicus, praticando ea, quae iam per rationem cognovit. Est itaque musicus ad cantorem, sicut iudex ad praeconem: nam iudex ordinat, et per praeconem praeconizari mandat; sic et musicus ad cantorem. Nam musicus cognoscit, sentit, discernit, eligit, ordinat et disponit omnia, quae ipsam tangunt scientiam: et per cantorem iubet tamquam per suum nuntium practicari.
Et haec de musica plana sufficiant tibi dicta. 1274.
Explicit Lucidarium Marcheti de Padua in arte musicae planae, inchoatum Cesenae, perfectumque Veronae. Deo gratias.