Lucidarium, tractatus quartus decimus
Source: The Lucidarium of Marchetto of Padua: A Critical Edition, Translation, and Commentary, ed. and trans. by Jan W. Herlinger (Chicago and London: The University of Chicago Press, 1985), 538–42.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1990.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[538] 1. INCIPIT TRACTATUS QUARTUS DECIMUS DE CLAVI: QUID SIT ET QUOT
2. Clavis est reseratio notarum in cantu quolibet signatarum,
3. nam sicut per clavim reseratur ostium ad conservanda que intra ostium sunt,
4. sic per clavim in cantu ipse reseratur cantus et conservantur notarum nomina et ab invicem esse distincta cognoscimus;
5. et tales universaliter usitate sunt due, scilicet F grave et c acutum.
6. Per ipsarum autem discretam repositionem per lineas potest omnis [540] cantus, cuiuscunque sit toni, rationabiliter collocari.
7. Distant enim ab invicem per dyapente,
8. nam F in gravibus, c in acutis constituta sunt.
9. Sed dicet aliquis: Quid est vox gravis, acuta, et superacuta?
10. Dicimus quod vox gravis dicitur illa que in qualibet voce humana propinquior est silentio,
11. que quidem formatur in voce pectoris, que est inferior resonatio, et magis propinqua canne pulmonis, a quo procedit vox;
12. et ideo dicitur gravis quia in illo inferiori loco primitus est formata;
13. et tales in constitutione manus sunt septem, scilicet A, [sqb], C, D, E, F, et G.
14. Acute dicuntur eo quod acutum reddunt sonum respectu gravium predictarum;
15. formantur enim in superiori loco, scilicet in voce gutturis, et ideo super illas sonum reddunt;
[542] 16. et tales sunt similiter septem, que non sunt a primis gravibus nominibus differentes.
17. Superacute dicuntur eo quod super predictas acutas sonum reddunt,
18. et ratio est quia formantur in excelsiori loco, scilicet in voce capitis;
19. et tales sunt quatuor, scilicet a, b[sqb], c, et d.
20. Est et enim alia adiuncta, scilicet e la, ut perfectionem principii quod in g acuto incipitur compleamus.
21. Et notandum est quod in unaquaque humana voce, quantumcunque ascendere possit et descendere, vel quantumcunque ascensus et descensus penuriam patiatur, hee voces, graves, acute, et superacute, necessario distinguuntur.
22. EXPLICIT TRACTATUS QUARTUS DECIMUS