Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[59] Ars contrapuncti secundum Johannem de Muris.

Quilibet affectans scire contrapunctum ea scribat diligenter que sequuntur per magistrum Johannem de Muris summarie compilata.

Primo enim sciendum est quod supra octavam non est species; sed quidquid fit supra octavam, potest dici reiteratio vel reduplicatio infra quam octavam inclusive sunt sex species: tres perfecte et tres imperfecte. Prima species perfecta: scilicet unisonus, quamvis, secundum quosdam, non sit consonantia, est tamen, secundum Boetium, fons et origo omnium aliarum consonantiarum, et requirit post se naturaliter semiditonum, id est tertiam minorem. Est autem semiditonus: re fa et mi sol, et e converso; potest etiam habere post se aliam speciem perfectam et imperfectam, et hoc secundum variationem cantus.

Dyapente est species perfecta, et vocatur quinta; requirit naturaliter post se ditonum id est tertiam majorem. Est enim ditonus: ut mi, fa la, et e converso. Potest etiam habere aliam speciem perfectam vel imperfectam, et hoc causa predicta.

Dyapason, id est octava, species perfecta, requirit naturaliter post se dyapente cum tono, scilicet sextam perfectam; potest etiam habere aliam speciem perfectam vel imperfectam causa predicta.

Semiditonus, id est tertia minor, species imperfecta, requirit naturaliter post se unisonum potest etiam habere aliam speciem perfectam vel imperfectam, sed oportet tunc tantum sustinere quod fiat dytonus.

Dytonus, id est tertia major, species imperfecta, naturaliter requirit post se dyapente, id est quintam; potest etiam habere aliam speciem perfectam vel imperfectam, et hoc secundum variationem cantus.

Dyapente cum tono, species imperfecta, requirit naturaliter post se dyapason, id est octavam; [60] potest etiam habere aliam speciem perfectam seu imperfectam, et hoc causa predicta.

Et est sciendum quod quilibet cantus debet incipi et finiri in consonantia perfecta. Item quod cantus nunquam debet ascendere neque descendere cum tenore in consonantia perfecta. Sciendum est quod nunquam debent fieri simul due consonantie similes perfecte, sed bene possunt fieri due, tres vel quatuor imperfecte similes.

Item sciendum est quod quando cantus ascendit, discantus debet descendere, et e converso. Et hoc ad presens de contrapuncto in generali dicta sufficiant.

Cum notum sit omnibus cantoribus mensurabilem artem musice a plana originem sumere, ideo de ipsa tamquam de fundamento esse ejus est notandum. Cum autem musice mensurabilis ars sit levior, et a levioribus semper doctrina incipiat, non sit alicui dubium quod qui supra planam musicam voluerit discantare, eum oportet multa pre manibus habere ad hoc ut suum cantum possit placibiliter proferre. Attendat ergo volens hanc artem in practicam ponere ne multum se in sua voce extollat; quia non in clamore neque in tono multo cantus fit placibilis, sed in suavi et dulci melodia. Motus ergo caritativo intuitu, aliqua, stilo jam incepto, quaiter discantus debet in suo cantu regere, ut minus male scivero, competenter tractabo.

Et prius de contrapuncto sit hec prima conclusio: Contrapunctus non est nisi punctum contra punctum ponere vel notam contra notam ponere vel facere, et est fundamentum discantus. Et quia sicut quis non potest edificare, nisi prius faciat fundamentum, sic aliquis non potest discantare, nisi prius faciat contrapunctum.

Unde ad exemplum descendendo, dico pro secunda conclusione: Septem sunt consonantie videlicet unisonus, tertia, quinta, sexta, octava, decima et duodecima, ut hic exemplum:

[CSIII:60; text: Unisonus. Tertia. Quinta. Sexta. Octava. Decima. Duodecima.] [MURARSC 01GF]

Tertia conclusio est: quatuor istarum sunt perfecte et tres imperfecte; perfecte sunt unisonus, quinta, octava, et duodecima; imperfecte sunt tertia, sexta et decima, sicut apparet in figuris supra notatis.

Quarta conclusio est quod contrapunctus debet suum punctum incipere a perfecta. Ratio est quia, ut inquit Boetius, non a diminutis et consumatis incipit rerum exordium, sed ab integris et absolutis. Sed post perfectam debet sequi [61] imperfecta; ratio est, ut idem Boetius dicit, omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. Exemplum, ut hic:

[CSIII:61,1; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 01GF]

Et sicut ista patet figura exempli cantum suum prosequi poterit, et tunc bene et optime cantabit, quando uni perfecte unam imperfectam dabit.

Quinta conclusio est quod in suo contrapuncto non debet dare duas duodecimas, nec duas octavas, nec duas quintas, nec duos unisonos, simul et semel, sed bene potest descendere de duodecima in octavam, et de octava in quintam, et de quinta in unisonum, et sic etiam per ascensum; sed melius dicitur quando una perfecta et alia imperfecta cantatur, ut hic patet exemplum:

[CSIII:61,2; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 01GF]

Sexta conclusio est quod talis potest in suo contrapuncto dare duas vel tres imperfectas ad plus; postea debet sequi perfecta, ut hic:

[CSIII:61,3; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 01GF]

Septima conclusio est quod talis non debet dare in suo contrapuncto duas equales notas que sunt duorum temporum, etiam si in prima sonaret quinta et in alia sexta, ut inferius. Ratio hujus potest esse, quia tenor discantaret, et hoc prohibitur expresse, ut hic:

[62] [CSIII:62,1; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 01GF]

Octava conclusio est quod in suo contrapuncto penultima semper debet esse imperfecta et hoc ratione euphonie, ut hic:

[CSIII:62,2; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 01GF]

Nona conclusio est quod sicut contrapunctus incipit per perfectam, sic etiam debet finire. Ratio potest esse, quia, si fineretur cantus per imperfectam, tunc remaneret animus suspensus, nec adhuc quiesceret cum non audiret perfectum sonum, nec per consequens indicatur ibi finem esse cantus. Sed ab hoc evitandum, dicitur ultima perfecta, ut apparet in omnibus exemplis; et hec de contrapuncto dicta sufficiant.

De diminutione contrapuncti.

Primo sciendum est quod contrapunctus aut fit in tempore majori aut minori. Si contrapunctus fit in tempore perfecto majori, potest dividi ab una brevi. Ratio est, quia brevis perfecta majoris valet tres semibreves. Ideo potest dividi in tribus partibus, ut hic:

[CSIII:62,3; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 01GF]

Et sic notandum est quod aliud est dividere et aliud est imperficere, quia quelibet nota potest [63] dividi, tam perfecta quam imperfecta, sed non potest imperfici, nisi solum perfecta et sic in plus se habet dividere quam imperficere.

Secunda conclusio est quod contrapunctus adhuc in tempore perfecto majoris potest dividi in tribus semibrevibus perfectis equaliter per predictam rationem, ut hic:

[CSIII:63,1; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 02GF]

Tertia conclusio est quod contrapunctus in tali tempore potest dividi in tribus semibrevibus et una minima, et hoc quoad unam ejus partem. Ratio est quod quelibet pars est perfecta, quia quelibet valet tres minimas; ergo quelibet est divisibilis in tres partes equales, ut hic patet:

[CSIII:63,2; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 02GF]

Quarta conclusio est quod in predicto tempore potest dividi in tribus semibrevibus et duabus minimis, et hoc quoad ejus duas partes, ut in hoc exemplo:

[CSIII:63,3; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 02GF]

[64] Quinta conclusio est quod contrapunctus potest dividi adhuc in tribus semibrevibus et tribus minimis et hoc quoad tres partes in dicto tempore, ut hic:

[CSIII:64,1; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 02GF]

Sexta conclusio est quod in tali tempore contrapunctus potest dividi a duabus semibrevibus et quinque minimis et hoc quoad unam ipsius partem, ut hic sequitur:

[CSIII:64,2] [MURARSC 02GF]

Septima conclusio est quod contrapunctus in tali tempore potest dividi ab una semibreve et septem minimis, et hoc quoad ejus duas partes, ut hic sequitur exemplum:

[CSIII:64,3] [MURARSC 02GF]

Octava conclusio est quod contrapunctus in tali tempore potest dividi in novem minimis et [65] hoc quoad ejus omnes partes, ut hic sequitur:

[CSIII:65,1; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 03GF]

Nota quod talis contrapunctus in tempore perfecto majoris non potest plus dividi.

De contrapuncto facto in tempore minori.

Prima conclusio est ista quod contrapunctus in tempore perfecto minoris potest dividi ab una brevi et una semibrevi imperfecta per rationem superius assignatam, ut consequenter patet exemplum:

[CSIII:65,2; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 03GF]

Secunda conclusio est quod contrapunctus in dicto tempore potest dividi a tribus semibrevibus, ut hic sequitur exemplum:

[CSIII:65,3; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 03GF]

Tertia conclusio est quod contrapunctus in dicto tempore potest dividi a duabus semibrevibus et duabus minimis, ut hic patet exemplum:

[CSIII:65,4; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 03GF]

Quarta conclusio est quod contrapunctus in predicto tempore potest dividi ab una semibrevi imperfecta et quatuor minimis, ut hic:

[CSIII:65,5; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 03GF]

Quinta conclusio est quod contrapunctus in tempore predicto potest dividi a sex minimis, ut hic patebit:

[CSIII:65,6; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 03GF]

[66] [CSIII:66,1; text: Discantus.] [MURARSC 04GF]

Sequitur de tempore imperfecto majori de quo fit hec prima conclusio.

Contrapunctus in tempore perfecto majori potest dividi ab una brevi et alia minima, ut hic patebit:

[CSIII:66,2, text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 04GF]

Secunda conclusio est quod contrapunctus in tempore tali potest dividi in duas semibreves perfectas, ut hic infra:

[CSIII:66,3, text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 04GF]

Tertia conclusio est quod contrapunctus in tempore predicto potest dividi ab una minima et duabus semibrevibus, ut hic.

[CSIII:66,4, text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 04GF]

Quarta conclusio est quod contrapunctus in dicto tempore potest dividi a duabus semibrevibus et duabus minimis, ut hic patebit:

[CSIII:66,5, text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 04GF]

Quinta conclusio est quod contrapunctus in eodem tempore potest dividi a quatuor minimis et una semibrevi, ut hic:

[CSIII:66,6, text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 04GF]

Sexta conclusio est quod contrapunctus in tempore predicto potest dividi a sex minimis, ut hic infra:

[67] [CSIII:67,1; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 05GF]

Sequitur de tempore imperfecto minori de quo sit hec prima conclusio.

Contrapunctus in tempore imperfecto minori potest dividi a duabus semibrevibus, ut hic:

[CSIII:67,2; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 05GF]

Secunda conclusio est quod contrapunctus in predicto tempore potest dividi ab una semibrevi et duabus minimis, ut hic:

[CSIII:67,3; text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 05GF]

Tertia conclusio est, quod contrapunctus in eodem tempore potest dividi in quatuor minimas, ut hic sequitur in alia folio. Et hec de conclusionibus contrapuncti quantum ad omnia tempora sufficiant. Sequitur exemplum:

[68] [CSIII:68,1 text: Tenor. Discantus.] [MURARSC 05GF]