Actions |
---|
[f.31v] Sancti spiritus assit nobis gratia.
INCipit ars magistri Iohannis de Muris de Francia scripta per venerabilem virum et religiosum fratrem Theodonum de sancta Agatha priorem Capuanum ordinis sacri monasterij Montis Virginis. Sub Anno domini 1432. vltimo mensis marcij decime Indiccionis. In primis videlicet
MVsica est arcium domina. continens omnium methedorum principia In primo gradu certitudinis confirmata. Et in rerum natura omnimode mirabiliter proporcionata
Delectabilis intellectui
Amabilis auditui
Tristes letificans
Anxios amplificans
Confundens inuidos
Confortans languidos
Insopiens vigilantes
Euigilans dormientes
Nutriens amorem
Honorans possessorem
Si finem debitum fuit ad secuta. Ad dei laudem finaliter est inuenta
QVilibet in arte praticha et mensurabilis cantus debet esse eruditus. Et affectans erudiri ascribat diligenter que secuntur. sumarie compilata secundum supradictum magistrum Iohannem de Muris. videlicet.
QVinque sunt partes prolacionis scilicet Maxima. longa. breuis. semibreuis. et minima. vt hic [MX,L,B,S,M]
Et est sciendum quod maxima perfecta valet tres longas siue sit de modo perfecto siue inperfecto. Si longa est de modo perfecto Maxima perfecta [[......]] valet nouem tempora
Si inperfecta sex tempora valet vt hic [M,L,L,L,M,B,B,B,B,B,B,B,B,B,M,B,B,B,B,B,B,M]
Dictum est de maxima perfecta. Dicendum est de maxima inperfecta. videlicet.
Maxima inperfecta valet duas longas siue sit de modo perfecto siue inperfecto.
Si de modo perfecto valet sex tempora.
Si de modo inperfecto quatuor tempora valet. vt hic. [M,L,L,M,B,B,B,B,B,B,M,B,B,B,B,M]
De maxima quomodo potest esse perfecta et inperfecta a longis existentibus perfectis et inperfectis. videlicet.
Ex hijs infertur quod maxima potest esse perfecta longis existentibus inperfectis. et e conuerso.
Maxima potest esse inperfecta. longis existentibus perfectis.
Dictum est de maxima perfecta et inperfecta. et quomodo potest perfecta et inperfecta cum longis existentibus perfectis et inperfectis Amodo videndum est de longis perfectis et de modo perfecto
LOnga in modo perfecto valet tres breues siue sit de tempore perfecto siue inperfecto
In modo inperfecto valet duas vt hic. [L,B,B,B,L,B,B,L]
Dictum est de longa perfecta et inperfecta. Dicendum est de breuis perfecta et inperfecta. videlicet
BReuis in tempore perfecto. valet tres semibreues
In tempore inperfecto valet duas vt hic [B,S,S,S,pt,B,S,S,B]
Dictum est de breuis perfecta et inperfecta. Dicendum est de semibreuis perfecta et inperfecta seu maior et minor.
SEmibreuis in maiori prolacione. valet tres minimas.
In minori prolacione valet duas. vt hic [pt,S,M,M,M,pt,S,M,M,S] et cetera
Incipit Capitulum de modo tempore et prolacione scilicet
NOta quod duplex est modus scilicet perfectus et inperfectus.
Quando longa valet tres breues. et tunc modus est perfectus.
Quando vero longa valet duas breues. modus est inperfectus.
De tempore perfecto et inperfecto
Item duplex est tempus scilicet perfectum et inperfectum.
Perfectum dicitur quando breuis valet tres semibreues.
Inperfectum vero dicitur quando valet duas.
De prolacione maiori
Item duplex est prolacio scilicet perfecta et inperfecta et minori.
Perfecta est que vocatur maior
Inperfecta vero que vocatur minor
Perfecta siue maior prolacio est quando semibreuis valet tres minimas
Inperfecta siue minor [quando [semi add. sub lin.] brevis valet duas minimas. m.rec. subter in marg.]