Actions |
---|
[f.7r] Ad habendam noticiam perfectam arte musice mensurabilis sciendum est quod ad laudandum trinum deum et unum tres sunt species figurarum quadratarum ex quibus sex species notarum simpliciter formantur Ex maxima quadrata [f.7v] solum una species constat que larga uocatur. Ex media quadrata due species fiunt scilicet breuis [brebuis ante corr.] et longa Ex supprema quadrata tres species fiunt scilicet semibreuis minima et simpla Hec omnia in parua figura trium notarum et in scuto subsequente sex notarum simpliciter pateunt. Tres prime species que prima figura uocatur.
[London, British Library, Additional 21455, f.7v,1] [TORTRIL 01GF]
Sex species simpliciter que secunda figura uocatur.
[London, British Library, Additional 21455, f.7v,2] [TORTRIL 01GF]
Cum sex sunt species notarum simpliciter prout ostensum est in scuto sciendum quod preter simplam quam impartibilem dico quia solam unitatem significat quinque alie species uariantur secundum diuersam apposicionem punctorum et puncto carenciam. Prima regula est talis Omnis nota preter simplam puncto carens omnino perfecta est Secunda regula est Omnis nota que supra se punctum habet semel perfecta dicitur quia ipsa perfecta est ex propria nota oblique ascendentis in tales id est ualet uel quia minima perfecta que est prima perfecta species in composicionem eius cadit Tercia <regula> est Omnis nota que sub se punctum habens bis perfecta dicitur quia ipsa et proxima obliqua ascendens perfecte sunt sicut prius aut quia tam semibreuis quam minima in composicionem cadunt Quarta regula est Omnis nota que supra se et sub se punctum habens ter perfecta dicitur quia et ipsa cum duabus speciebus ascendentibus obliquis perfecta est uel quia breuis semibreuis et minima omnino perfecte in composicionem eius cadunt Quinta regula est Omnis nota que sub se duos punctos simul habens quater perfecta uocatur quia ipsa et tres species oblique ascendentes perfecte sunt aut quia longa breuis semibreuis et minima in composicionem eius cadunt Sexta regula talis est Omnis nota que post se punctum habens omnino perfecta est hec omnia in trianguli figura patent que trina figura uocatur. Circa pasaciones sciendum est quod singule pause singulis notis in figura trianguli suprapositis correspondens unde et pause non punctuate et notis non punctuatis correspondent in ualore Pause uero punctuate suis notis corespondent et ideo notule supraposite in figura pausarum ut cuilibet pateat euidenter que sint pause huiusmodi notarum et diuersitas pausarum per apposicionem punctorum et ideo quot sunt note in circulis trianguli tot sunt pause eiusdem corespondentes ut patet in figura ex altera parte scripta et cetera.
[f.8r] [London, British Library, Additional 21455, f.8r; text: 1, 2, 3, 4, 6, 9, 8, 12, 18, 27, 16, 24, 38, 54, 81, 32, 48, 73, 108, 162, 243] [TORTRIL 01GF]
Preterea sciendum est quod per modum numeri id est ars metrice procedendo decendimus a simpla usque ad largas sed per modum musice mensuralis ascendimus a largis diuidendo usque ad simplam Si igitur a qualibet larga in figura trianguli directe sursum ascendamus usque ad notam supremam sui gradus in linia superiori obliqua duplares facimus id est quelibet nota dupla est respectu note superioris sibi proxime Si uero a basi triangule id est a qualibet larga usque ad quamlibet notam sibi corespondentem in linia sinistra trianguli oblique ascendamus triplares facimus id est quelibet nota inferior tripla est respectu note superioris sibi proxime Si autem a qualibet perfecta in linia dextra trianguli usque ad quamlibet imperfectam in linia sinistra eisdem directe recurramus sexquealteras facimus id est quelibet nota ualet suam proximam et eius medietatem Si etiam a latere trianguli sinistro et ab eius basi similiter oblique ascendamus usque ad notas et spacio linee trianguli dextro sexquetercias facimus id est quelibet nota inferior ualet sibi proximam et eius terciam partem Ex predictis apparet quod in latere dextro trianguli sunt quinque note omnino perfecte que latere sinistro sunt quinque omnino imperfecte Decem uero medie inter latera predicta ac etiam in basi similiter sunt perfecte et imperfecte respectu [f.8v] notarum diuersarum. Hec omnia per numeros in figura trianguli discripta apparent In angulo superiori trianguli ponitur simpla que nec perfecta nec imperfecta dicitur quia indiuisibilis est In angulo dextro ponitur nota omnino perfecta In angulo sinistro ponitur nota omnino perfecta.