Actions |
---|
[f.17r] MVsice tria sunt genera Mundanum humanum et instrumentalem. de instrumentali ad presens est intentio Vnde musica instrumentalis dicitur quicquid contingit per aliqua instrumenta ut chitara Viella Monochordum de quo tantum ad presens est intentio. Vnde monochordum est instrumentum habens unam cordam et concordantia eius fit per tria genera modorum scilicet per dyatonicum cromanicum et enormicum sed de dyatonico hic intendimus. Vnde dyatonium est quicquid concurrit per duos tonos et semitonium et sunt eius species 13. Quarum prima species est unisonus in sonis quod est equalitas in numeris ut unitas ad unitatem. Secunda dyapason in sonis quod est duplum in numeris ut binarius ad unitatem Tertium diapente in sonis quod est sexquialterum in numeris ut ternarius ad binarium Quartum est dyateseron in sonis quod est sexquialterum in numeris ut quaternarius ad ternarium Quintum est tonus quod est sexquioctauum ut ternidenarius ad 6 [8 9 corr. in marg.]. Sextus semidictonus quod est superquinquepartiens uicesimas septimas ut 32 ad 27 Septimus ditonus quod est super17partiens 64 ut 81 ad 64. Octauum semitonium quod est super13partiens 243 ut 25 ad Nonum est semitonium cum diapente super41partiens 81 ut 126 ad 81. Decimum est tonus cum diapente quod est super22partiens 32 ut 54 ad 32. Vndecimum est semidictonus cum diapente quod est super7partiens 9 ut 16 ad 9. Duodecimum est ditonus cum diapente quod est super 230 Decimus tertius tritonus quod est super217partiens 512 ut 71. ad 512. Sciendum quod omnis inequalitatis procedit ab equalitate et hoc patet si sumantur tres unitates quod dicitur esse equalitas et ponantur in uno loco Vnde sequitur regula quod si sumatur equale primo et ponatur in primo loco Deinde sumatur equale primo et secundo et ponatur in secundo loco Deinde sumatur equale primo et duplum secundum et equale ponatur tertium in tertio loco Tunc prouenit duplum quod est prima species multiplici et sic faciendo de duplo uenit triplum et sic de aliis [duplum .1.2.4 triplum .1.3.9. quadruplum 1 4 16 add in marg.] et per locum a primo ad ultimum Omnis inequalitas prouenit ab equalitate et hec de multiplicati dicta sufficiant Et sciendum quod ex duplo multiplicati prouenit sexquialterum in superiori terminis conuersis Ex triplo sexquitertium et sic de aliis speciebus Et sciendum quod ex quod ex sexquialtero in superiori prouenit superbipartiens in superpartienti terminis conuersis et similiter ex sexquitertia supertripartiens et sic de aliis Et sciendum quod ex sexquialtera in superpartienti prouenit duplum sexquialteram in multiplici superiori terminis non conuersis et sic de aliis.
Item sciendum quod ex superbipartiente in superpartiente prouenit duplum superbipartiens in multiplici superpartiente terminis non conuersis. Et sciendum quod si aliqua proportio multiplicetur per eundem numerum semper resultabit eadem proportio. Et sciendum quod si uis ex una proportione facere duas multiplica primum in primo et secundum in secundo et propositum primum in duo et habebis medium Et sciendum quod si uis differentiam duarum proportionum inuenire scribe proportiones quasque uolueris ita quod prima sit sub prima secunda sub secunda et multiplica per crucem ita quod prima b superior in secundum a inferior et ultima inferior in prima [f.17v] in prima inferiori et habebis propositum.
Dupla terminis conuersis 4 2 1.
Sexquialterum 9 6 4 4 4.
Sexquialterum 4 6 9 terminis conuersis 9 6 4.
Superbipartiens 9 15 25.
Sexquialterum 4 9.
Dupliciter sexquialterum 4 10 25.
Superbipartiens 9 15 25.
Dupliciter superbipartiens 9 24 84.
Eadem sexquialterum 6 4.
[Rome, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barberini 307, f.17v,1; text: Sexquialterum, 9, 4, Medium, 6,3, 2, Tonus, 8, Diapente, Dyateseron] [VITANV 01GF]
De monochordi proportione
SEquitur de proportione monochordi si aliqua linea in trintitate abbreuietur acuitur uel elongatur in sono Et sciendum quod omnis medietas cordis equaliter sonat suo tono Pertitiones sunt duo scilicet similis soni simile signum diuersi soni diuersa signa Et sciendum quod bis dyateseron cum semitonio uel diapente cum dyateseron facit dyapason Et sciendum quod ditonus cum semitonio facit dyateseron
Item sciendum quod si tu uis super lineam datam constituere omnis species proportiones musice secundum dyatonium genus primo ponendum est tonus deinde alius tonus et postea semitonium et usque ad 12 d quod finis dicitur diatessaron propter confusionem differentiarum et cetera <....> ab G graue usque ad 12 d sicut superius dictum est deinde ab b graue usque ad 20 et ultra si pluralitas sit in uoce sed secundum usum nostrum non et ut habetur magis planum sic pateat [in figura add. in marg.]
[Rome, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barberini 307, f.17v,2; text: t, t', s, d, G, a,b, c, e, F, [sqb]] [VITANV 01GF]
De operatione monchordi
SEquitur de proportione monochordi secundum operationem sit aliqua linea tota G. cuius medietas sit alia G. et eius medietatis medietas sic tertium G. ergo est autem partes primi C. grauis sit cuius medietas sit aliud C. et istius medietatis medietas sit tertium C. C tertium uero partes primi C. fit F. cuius [[cuius]] medietas fit ad secundum F et huius medietas fit ad tertium F.
Item de primo G graue due partes sunt D. cuius medietas fit aliud D. et huius medietatis fit tertium D.
Item diuidatur D primum per 3. addita tertia uersum primum G et habetur primum A. cuius medietas fit secundum A. et eius medietatis medietas fit tertium A.
Item de primo A due partes fiunt E primum cuius medietas fit E secundum cuius medietatis medietas E tertium.
Item diuidatur primum E per tres et addita tertia uersus primum G habetur primum b cuius medietas est b contractum et eius medietatis medietas tertium [sqb] quadratum.
Item de prima F tres partes fiunt b primum rotundum cuius medietas fit b secundum rotundum et eius medietatis medietas tertium b rotundum
[g et g graues m.rec. in marg.] Istorum signorum G et G. dicuntur graues quia grauem cantum reddunt id est de pressimo et vii acutae quia acutum reddunt cantum Relique uero superacute quia super acutas ponuntur uel quia super acutum id est ualde actum reddunt sonum Sed predicta 7 signa monochordi G A B C D E F. et etiam in infinitum potentia sed secundum usum nostrum sex sunt nomina uocum scilicet Vt. re. mi. fa. sol. la et ponuntur supra predicta signa ita quod in quolibet G. C. F. ponatur Vt. et in sequentibus signis uoces sequentes Et in hoc fit compositio gammatis Vnde [f.18r] nichil aliud est quam compositio signorum monochordi cum uocibus et hoc planius apparebit in sequenti figura.
[Rome, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barberini 307, f.18r; text: G, A, B, C, D, E, F, ut, re, mi, fa ut, sol re, la mi, sol re ut, la mi re, fa [sqb] mi, sol fa ut, la sol re, sol fa, la sol, la] [VITANV 02GF]
De Partibus Musice
Sciendum est quod quatuor sunt partes principales ipius musice uel gammatis Vnde prima pars est de signis et nominibus uocum Secunda de lineis et spatiis Tertia de proprietatibus quarta de mutationibus. Habito de signis et uocibus Nunc est habendum de lineis et spatiis linea et spatium prout hic sumuntur aliud nichil sunt quam paritas et imparitas. Vnde omne quod est in linea dicitur imparitas Quod est in spatio dicitur equalitas uel paritas Vnde quolibet signum quod sumitur in impari est in linea Et omne quod sumitur in pari est in spatio. Vnde sequitur secundum numerum naturalem quod si primum sit in linea reliquum sit in spatio et insuper omne quartum opponitur primo et omne octauum sed in octauo loco sumiter simile signum ergo si sic primum sit in linea reliquum erit in spatio et e conuerso Et hoc secundum quadraturum uel rectas lineas ipsius manus.
[De Proprietatibus Musice in marg.]
Sequitur de proprietatibus Vnde proprietas nil aliud est quam differentia et sunt tres species scilicet [sqb] quadratum natura et b molle siue b rotundum Vnde [sqb] quadratum dicitur esse tonus ante b rotundum. et b molle dicitur esse semitonus ante [sqb] quadratum. Natura dicitur cantus sumptus sine b id est sine differentia. Vnde regula Omne ut in G per [sqb] quadratum et uoces sequentes et omne ut in C per naturam et omne ut in F per b molle Vnde uersus. C naturam dat F b molle tibi signat. G quoque [sqb] durum facit te esse canturum. Et hec sufficiunt de proprietatibus musice.
De Mutationibus
[difinitio mutationis m.rec. in marg.] Sequitur de mutationibus. Vnde mutatio nil aliud est quam dimissio unius uocis propter aliam sub eodem sono in eodem signo. Vnde sequitur quod ubicumque fit mutatio oportet quod ibi sint due uoces ad minus sed in gamaut are bmi et ela non est nisi una uox ergo non est ibi mutatio nec similiter in bfa[sqb]mi quia ibi sunt diuersa signa et diuerse uoces et quia non ponuntur sub eisdem signis neque sub sono se habent et ideo non potest ibi fieri mutatio quia esset tunc contra diffinitionem. si enim essent in uno sono deberet dici bfa[sqb]mi et ut plenius pateat [f.18v] omnibus respiciat in monochordo.
Sciendum quod ubi sunt due uoces ibi sunt due mutationes ut in F faut quod dicitur fa ut. Et aliter ubicumque sunt tres uoces ibi sunt sex mutationes ut in G solreut et in aliis quoniam ubi due sunt ibi prima mutatur in secundam et e conuerso et secunda in ultimam et e conuerso. Et ratione istius ubi sunt due duplicantur per quatuor sic tria duplicantur in sex. Vnde regula quod omnis mutatio desinens in ut re mi dicitur decendens quia plus habet descendere quam ascendere. Et omnis mutatio desinens in fa sol la dicitur ascendere quia plus habet ascendere quam descendere Sumitur autem causa ascentionis aut descentionis ut patet in C faut quoniam si in ipso aliquis sumat Vt posset decendere usque ad quartam uocem qui si uellet sumere quartam uocem necesse est sumere ut. in ipso C faut quod est mutatio de ut in fa et similiter ascendendo suo modo et ista sufficiant.
De Musica
[diffinitio musicae et inuentio et consonantia 13 m.rec. in marg.] Nota cum musica est scientia ueraciter canendi uel facilis ad canendi perfectionem uia Et dicitur a moys quod est aqua et ycos scientia quia inuenta fuit iuxta aquas et sunt eius species 13 scilicet unisonus tonus semitonius et cetera. Vnde unisonus est quicquid accipitur in eadem linea uocis et sic ubique in gammate scilicet in quolibet signo gammatis uel in qualibet uoce. Et dicitur ab unus et sonus quasi habens unum sonum et eumdem secundum figuram et secundum sonum.
Item alio modo Vnisonus dicitur sonus unius uocis a qua non fit progressio unum semper habet esse uel in eadem linea uel in eodem spatio Si uero progrediatur ab aliqua uoce uocem tangendo propinquam tunc aliquando fit tonus aliquando semitonium tamen sciendum est quod unisonus non est consonantia per se ipsum sed est principium aliarum consonantiarum et sine ipso unisono nulla consonantia esse potest.
[unisoni diffinitio m.rec. in marg.] Quid est unisonus. Vnisonus est uox per quam primo incipimus cantare que quidem uox non ascendit nec descendit et in potestate cantoris est imponenda siue in excelsa siue in humili uoce et ponitur in quacumque claue fuerit necessarius.
De Semitonio
Semitonium est spatium inter duos unisonos quod secundum uocem hominis non potest nec licet diuidi uel ponere medium et accipitur inter quolibet [sqb] quadratum et C. uel E et F. uel a et b. rotundum inmediate scilicet per distinctionem uocum quia inter f et e fit ditonus cum diapente. sed mi fa accipiuntur inter ista nominis uocum habent talem distantiam sicut signa addita in qualibet specie hoc est in supposito ergo inter mi fa fit semitonium et dicitur a semis quod est dimidium et tonus quod habens dimidium tonum ut patet figuram.
[semitonium Bernardus m.rec. in marg.] Ita dicitur autem semitonium quasi imperfectus tonus non enim dicitur semitonium a semis quod est dimidium ut quidam putant quia minus est quam medietas toni sicut manifeste apparet in dispositione monocordi Sed dicitur a semus ma mum quod est imperfectum quasi imperfectus tonus.
Semitonium ut dicit Bernardus est dulcedo et condimentum totius cantus et sine ipso cantus esset corrosus transformatus et dilaceratus.
Boetius autem determinat de semitonio per solutionem cuiusdam questionis nam ita est quod aliquando per falsam musicam facimus semitonium ubi non debet esse nam in mensurabili musica illud uidemus quod tenor siue biscantus [biscantus m.rec. in marg.] alicuius moctecti uel rondelli [moctectus uel rondellus m.rec. in marg.] stat in bfa[sqb]mi dicendo per [sqb] durum tunc accipientem in diapente superius suum biscantum [f.19r] oportet dicere mi in f acuta et sic per falsam musicam nam facere diapente a mi [cum et add. supra lin.] en fa non est bona concordantia eo quod ab ipsa [sqb] quadrata usque ad ipsum f acutum sunt duo toni et duo semitonia quorum coniunctio nulla est consonantia et oportet quod ubi est diapente ab una uoce in aliam ibi sit bona et uera consonantia.
Et ideo oritur questio ex hoc uidelicet que fuit necessitas in musica regulari de falsa musica siue de falso mutatione cum nullum regulare debeat accipere falsum sed potius uerum.
Ad quod dicendum est quod mutatio falsa siue falsa musica non est inutilis immo est neccessaria propter bonam consonantiam inueniendam et malam uitandam nam sicut dictum est si uelimus habere diapente de necessitate oportet quod habeamus tres tonos cum semitonio ita quod si aliqua figura sit in bfa[sqb]mi sub [sqb] quadrato et alia sit in f acuta per naturam tunc non est ibi consonantia quia ibi non sunt tres toni cum semitonio sed tantum duo toni cum semitonio duplici [falsa musica necessaria sed inusitata quia b molle non est de origine aliarum clauium m.rec. in marg.] Verumtamen fieri potest ibidem quod per falsam musicam appellamus scilicet quando facimus de semitonio tonum uel e conuerso non tamen est falsa musica sed inusitata Vnde notandum est quod b molle non est de origine aliarum clauium hoc autem cognoscitur per signum [sqb] quadrati uel b rotundi in loco inusitato locati ita quod dicamus mi durum in f acutam cum signo [sqb] quadrati uel si b rotundum ponamus in bfa[sqb]mi uel in consimilibus ita quod sit in toni proportione et tunc erit cum diapente consonantia et ideo falsa musica est neccessaria quandoque Et etiam ut omnis consonantia seu melodia in quolibet signo perficiatur.
Igitur scire debes sicud dictum est duo sunt signa false musice scilicet b rontundum et ista alia figura [sqb] et talem potestatem habent. uidelicet quod b rotundum habet facere de semitonio tonum tamen [in add. supra lin.] descendendo. et de semitonio [in add. supra lin.] ascendendo habet facere tonum. [Nota de semiditono Videtur quod potius debet continere duos tonos cum dimidio quam unum cum dimidio quia ditonus per se continet duos tonos ergo adiunto uno uidetur facere duos tonos cum dimidio uel semitonio. Respondendum est per istam regulam Quando in compositione numerorum minor numerus preponitur maiori sicut 14 1 ante 4 abicienda est unitas una a minori numero sic similiter est de semiditono. in marg.] Et e conuerso fit de alia figura ista [sqb] scilicet quod de tono descendente habet facere semitonium. et de semitonio ascendente habet facere tonum tamen in illis locis ubi ista signa requiruntur et ut superius dictum est non falsa sed uera et neccessaria quia nullus moctectus siue rondellus sine ipsa cantari non possunt et ideo uera quia id quod falsum est sequitur quod non sit uerum sed hoc non est falsum ergo.
De tempore imperfecto
Sex minime possunt poni pro tempore imperfecto Vnde notandum est quod quando pro tempore imperfecto due ponuntur semibreues non signate ambe sunt equales quia quelibet tres ualet minimas ut hic [S,S,Lig2cssna,Lig2cssnod on staff2] Quando tres ponuntur prima ualet tres minimas secunda duas tertia solam ut hic [S,S,M on staff2] Quando quatuor prima minor secunda minima tertia minor quarta minima ut hic. [S,M,S,M on staff2] Quando quinque ponuntur tres prime minime quarta minor quinta minima ut hic [M,M,M,S,M on staff2] Quando sex ponuntur omnes erunt equales minime ut hic [M,M,M,M,M,M on staff2] Et sic debent proferri omnes semibreues in quolibet tempore perfecto siue imperfecto quando non signantur quia si sunt signate secundum quod signate sunt debent proferri Et notandum quod plures quam sex non possunt poni pro tempore imperfecto nisi ibi sint semiminime. ut hic [M,M,M,M,SM,M,SM,M on staff2]
Sciendum quod secundum diuersos istarum semibreuium ualores diuersa sortiuntur nomina [alii in marg.] Vnde semibreuis que sex ualet minimas maior nuncupatur Semibreuis uero que quinque uel quatuor semimaior nuncupatur a semis quod est imperfecta imperfectum. Illa uero que tres ualet minimas recta et uera semibreuis uocatur licet omnia corpora obliqua largo modo loquendo id est de semibreuibus semibreues uocantur. Illa uero que duas ualet minimas minor uocatur ut dictum est prius. Que uero solam minima appellatur Que uero minime medietatem semiminima nominatur Minime tamen et semiminime ad gradum saluandum in quo posita fuit [alia nomina minimarum imponi possunt m.rec. in marg.] Minima alia nomina imponi possent [f.19v] ita quod minima uocetur semiminor et semiminima minima nominetur.
Sciendum est etiam quod secundum modernos sicut minima potest diminui sic potest augeri [alteratio m.rec. in marg.] Vnde sciendum est quod quando due minime inter duas semibreues uel breues ponuntur in medietate secunda minima duas ualet minimas et altera minima uocabitur tamen in gradu ternario. sicut due semibreues inter duas breues quando ponuntur in modo perfecto secunda semibreuis altera uocabitur que sex ualebit minimas ut dictum est prius.
[De signis temporum perfectorum et inperfectorum in marg.]
Dicto de breuibus et semibreuibus et minimis et semiminimis et de ualore earum Dicendum est de signis perfectorum temporum siue imperfectorum. Vnde sciendum quod ad temporis perfecti designationem circulus apponatur rotundus quia forma rotunda perfecta est uel secundum aliquos obliquos apponantur tractuli tres et utrumque unum est. ut hic [O,S,S,S,Lig2acddx,2LP,SP,SP,SP,B,S,M,S,S,Lig3aod on staff4]
[Dua signa perfectionis quia tempus aptum ad diuidendum in tres partes sit. m.rec. in marg.] Ad denotandum quod quelibet semibreuis diuiditur in tres partes equales in ternario loco dicendum est quod ubicumque talis arculus uel tres tractuli sine diuisionis puncto reperiantur. non est perfectionis scilicet quod tempus in se perfectum est id est aptum natum ad diuidendum in tres partes equales quod sit perfectum sic probatur [questio in marg.] Hoc est perfectum quod habet principium medium et finem sed tempus est huiusmodi ergo et cetera. Et e conuerso illud est imperfectum quod caret istis siue uno istorum sed tempus imperfectum est huismodi ergo. Maior patet minor declaratur. [probatio temporis perfecti et imperfecti m.rec. in marg.] Tempus enim inperfectum non nisi in duas diuiditur semibreues et sic uno caret istorum et cetera. Vnde ad eius perfectionem denotandam semicirculus uel duo tractuli apponantur [C,Lig2cssnod,Lig2acddx,SP,SP,S,M,S,M,Lig4adod,Lig2cssna,S,S,2LP on staff3]
[De uariationibus modorum perfectorum et inperfectorum in marg.]
[signa imperfectionis contra modernos m.rec. in marg.] Cum de signis temporum uariationem denotantibus fecimus mentionem que non modernis cantoribus tam in modo quam in tempore fiat uariatio Dicendum est sunt alii cantus perfecti modo et tempore. alii imperfecti alii perfecti modo et non tempore. alii tempore et non modo. alii partim perfecti et alii partim inperfecti tam modo quam tempore.
Et ubi notitiam tam de modi quam temporis uariationem habeamus perfectionem signa aliud modum perfectum aliud modum imperfectum notitiam dare affectamus. sed primo de diuersa cantuum uariatione uideamus.
[diminutio modi m.rec. in marg.] Modus perfectus uocatur quando tria tempora perfecta siue inperfecta pro perfectione qualibet accipiuntur
Modus uero imperfectus est quando duo.
[Maxima longa non imperficitur a minima in prolatione perfecto. m.rec. in marg.] Item in modo perfecto longa ante longam ualet tria tempora nisi inperficiatur a sola breui precedente uel sequente. Duplex longa sex tempora ualet.
In modo uero inperfecto simplex longa duo ualet tempora nec umquam plus ualere potest nisi punctus apponatur
Duplex uero quatuor nec potest augeri nec minui nisi per solam minimam uel per duas ut hic [MX,M,MX,M,M,2LP on staff3]
Item in modo perfecto ut uisum est duplex longa imperficitur duobus modis cum sola breui et tunc non ualet nisi quinque siue cum duabus et tunc non ualet nisi quatuor. posset etiam imperfici per minimas sicut duplex imperfecta.
Preterea in modo perfecto secunda duarum breuium inter duas longas ut uisum est alteratur In modo uero imperfecto nulla potest alterari.
[nota m.rec. in marg.] Item quotienscumque pause trium temporum in uno corpore reperiuntur. modus est perfectus. ut in Orbis orbatur.
Quotienscumque due uel plures pause reperiuntur immediate quarum quelibet ualet duo tempora modus est imperfectus ut in Adesto uetus.
Modus imperfectus et tempus perfectum continentur in quodam insimili qui uocatur Deus iudex fortis.
Modus [f.20r] est perfectus quia semper tria tempora pro qualibet perfectione accipiuntur. [nota in marg.] Tunc est perfectum quia quolibet tempus in tres partitur semibreues.
Modus imperfectus et tempus imperfectum continentur in Adesto. quia ibi duo tempora pro perfectione qualibet accipiuntur. et quolibet tempore non partitur nisi in duas partes equales semibreues.
Modus perfectus ex tempore imperfecto continentur In bona condit.
Tempus perfectum et modus imperfectus In misera per liconia.
Tempus partim perfectum et partim imperfectum et modus etiam continentur In garison.
Ad modum perfectum denotandum secundum aliquos ponitur quadrulus tres tractulos intus continens pro tractos ut hic [R3rhdx,S,S,S,Lig4cdsndodart,Lig4aoda,2LP on staff3]
Ad modum uero inperfectum denotandum apponitur quadrulus duos intus continens tractulos pro tractos ut hic [R2rhdx,B,S,S,M,L,Lig3cssnaa on staff3]
Ad modum et tempus perfectum denotandum insimul apponatur intus tres tractulos continens ita quod circulus tempus denotet perfectum tres tractuli modum ut hic [O3d,B,S,S,M,S,B,L,B,2LP on staff3]
Ad signandum uero modum et tempus imperfectum semicirculos duos intus tractulos continens apponatur ut hic [C2d,B,S,S,M,Lig2a,L,Lig2a,2LP on staff3]
Sed ut modum dumtaxat sine tempus uariare possumus signum sibi ipsi singulare proprium scilicet quadrulum ut uisum appropriamus.
Capitulum de notulis rubeis I
Qua de causa note rubee in moctectis ponantur breuiter uideamus. [Note rubee m.rec. in marg.] Dicendum est igitur quod duabus de causis principaliter uel quia rubee de alia mensura quam nigre cantantur ut in Thoma tibi obsequia. Quare in tenore illius moctecti rubee cantantur ex temporibus perfectis de modo imperfecto nigre uero e conuerso. Vel rubee aliquotiens ponuntur quia reducuntur sub alio modo ut in motecto In arboris in tenore illius moctecti de rubeis tria tempora pro perfectione sunt accipienda de nigris uero duo uel de rubeis aliquando huc illuc et in balladis rondellis et moctectis ponuntur. quia reducantur id ad inuicem operantur ut In plures errores.
Capitulum II
Secundo modo apponuntur rubee quia cantantur in octaua nature loci ubi sunt site ut in gratia miseri. et in moctecto qui uocatur Quant amors. In horum etiam moctectorum tenoribus omnes rubee note dicuntur in octaua Aliquando rubee ponuntur ad differentiam proprii id est simplicis et plani cantus quia sicut non de plano id est de proprio cantu ut In Claerburg ibi aliquotiens rubee ponuntur ut longa ante longam non ualeat tria tempore uel ut secunda duarum breuium inter longas per omnia non alteretur. Vt in tenore In noua sit animus uel etiam ponuntur ut longa ante longam ualeat tria tempora et breuis ante breuem tres semibreues Vt In arboris. Rubee etiam ponuntur aliquando quia tempus et modus uariantur ut in tenore de Garison In tenore enim illius moctecti longe notule nigre tria tempora ualent perfecta. rubee uero duo tempora inperfecta et aliquando e conuerso ut in tenore moctecti qui uocatur Plures errores sunt.
[De nominibus temporum perfectorum in marg.]
Cum de temporibus et prolatione secundum quod in sex siue nouem diuiduntur minimas [f.20v] superius tractauimus competenter ne de temporibus diuisione insufficienter uideamus tractasse de tempore strictius tractare affectamus.
[tempus perfectum triplex m.rec. in marg.] Vnde sciendum est quod tempus perfectum est triplex scilicet minimum medium et maius. Minimum tempus posuit Franco Vnde notandum est secundum magistrum Franconem et sicut uisum est superius minimum tempus non est nisi tres continens semibreues que quidem adeo sunt stricte quod amplius diuidi non possunt nisi per semiminimas diuidantur. Vnde notandum quod quando aliquis cantus temporis perfecti reperitur ubi non nisi tres continentur semibreues pro uno tempore secundum minimum tempus pronunctiari debent si sint quatuor prime due semiminime nisi aliter signentur.
Item sciendum est quod quando pro isto minimo tempore due ponuntur semibreues prima maior debet esse et nunquam secunda nisi signetur licet secundum artem ueterem superius probauerimus quod secunda debet esse maior. Ratio huius est hec. [nota m.rec. in marg.] Quia ille semibreues in hoc tempore minimo se habent sicut tres minime in tempore maiori. [si ualet duas in secunda solam unam m.rec. in marg.] Nam quando due semibreues pro tribus minimis ponuntur prima duas minimas ualet secunda uero solam minimam nisi aliter signetur ut superius uisum est.
De medio tempore perfecto
Medium tempus est illud quod continet in se tres semibreues equales que quelibet duas ualet minimas uel ualere debet et medium tempus perfectum non nisi sex minimas in se continet et si ponantur quatuor pro illo tempore due debent esse minime Si quinque quatuor debent fieri minime Si sex omnes minime et equales. et si diuidantur per semiminimas diuidentur quarum quelibet minima in duas diuiditur semiminimas. Vnde quando nos uidemus quod plures quam sex non ponuntur pro tempore sub tempore medio perfecto eas pronunctiare debemus. Possumus tamen eas secundum maius tempus pronunctiare Licet plures quam sex non ponantur et hoc quando non signantur.
Nam sicut [[sicut]] signentur proferri debent secundum quod sunt signate [nota m.rec. in marg.] De maiori tempore perfecto sciendum est quod continent in se tres semibreues quarum quelibet ualere posset tres minimas et sic maius tempus perfectum nouem continet in se minimas nec plures ualere posset nisi per semiminimas diuidatur. [nota m.rec. in marg.] Vnde quando plures quam sex ponuntur semibreues neccessario oportet quod sit maius tempus perfectum et sic maius tempus perfectum tria minima tempora in se continet.
De minimo tempore imperfecto
[tempus imperfectum duplex m.rec. in marg.] Item sciendum est quod sicut tempus perfectum est triplex scilicet minimum medium et maius ut dictum est sic tempus imperfectum est duplex scilicet minimum et maius.
Minimum tempus est illud quod continet in se duas semibreues quarum quelibet duas ualet minimas et sic minimum tempus imperfectum non nisi quatuor minimas ualere debet nisi per semiminimas diuidatur.
De tempore maiori imperfecto
Maius tempus imperfectum continet in se duas semibreues equales quarum quelibet ualet tres minimas et sic tempus maius imperfectum sex minimas in se continet. Vnde quando nos uidemus quod plures quam quatuor minime ponuntur pro tempore imperfecto secundum maius tempus imperfectum eas debemus pronunctiare. Et sic apparet quod sicut perfectum in tres diuiditur semibreues sic in tres prolationis species et tempus inperfectum in duas scilicet minimum et maius. secundum quod in duas diuiditur semibreues. Et est notandum quod maius tempus imperfectum se habet sicut maius tempus perfectum.
Explicit ars noua magistri Philippi de Vetri. Deo gratias amen. amen amen: