Regule Magistri. Thome Walsingham. De figuris compositis. et non compositis. et de cantu perfecto et inperfecto. et De modis. incipiunt
Source: London, British Library, MS Lansdowne 763, ff. 98v–105r.
Transcribed by Peter M. Lefferts
with Michael W. Lundell C and Thomas J. Mathiesen A
for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1996.
Actions |
---|
[f.[[97]]98v] Regule Magistri. Thome Walsingham. De Figuris compositis. et non compositis. et de cantu perfecto et inperfecto. et De modis. incipiunt
CVm sit necessarium iuuenilibus ad facultatem organicam tendentibus noticiam figurarum scilicet notarum possidere Ideo notandum quod quedam componantur. et quedam non. hoc est quedam ligantur et quedam non. Primo dicendum est de illis extra ligaturas. deinde in ligaturis. deinde de cantu perfecto. et inperfecto. deinde de modis. De figuris extra ligaturas. primo dicedum est quot sunt earum species. Videndum est. quod quinque scilicet Larga Longa. Breuis. Semibreuis. Minima. Et nunc addita est species sexta que crocheta vocatur. et ad nil deseruiret si compositores vtique circumspicerentur. quia vltra minimam non est vlterius de iure diuisio facienda Sequitur de largis. et longis. Omnis Larga aut habet tractum descendens vel ascendens ex parte dextera longiorem vt hic.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.98v,1] [WALREGU 01GF]
Et omnis Larga plicata. habet duas tractus descendentes vel ascendentes ex parte dextera longiorem vt hic
[London, British Library, Lansdowne 763, f.98v,2] [WALREGU 01GF]
Et notandum quod eisdem modis figurantur [longe. add. supra lin.] vt hic. [L,Bpssncsdx,L,Bpssncsdx on staff2] Sequitur de Breuibus. Omnis breuis recta caret omni tractu. vel habet tractum descendentem vel ascendentem ex parte sinistra vt hic. [B,Bcssn,Bcdsn on staff2] Et omnis breuis plicata. habet duos tractus ex parte sinistra longior vt hic [Bcdsnpddx,Bcssnpsdx on staff2] Sequitur de Semibreuibus Omnis semibreuis formatur ad modum. grani ordei vt hic. [S,S,S on staff2] Sequitur de Minima. Eodem modo formatur Minima in corpore set habet tractum ascendentem a capite. vt hic. [M,M,M on staff2] Et eodem modo formantur crochete set habent hamos vt hic [SM,SM,SM on staff2] Sequitur de ligaturis. [f.[[98]]99r] Omnis nota recta hoc est quadrata stans. in capite carens omni tractu. habens notam vel notas ex parte post descendentes. Larga dicitur vt hic. [Lig2MXdMX,Lig3MXdd on staff3] [Lig3MXdod,Lig3MXdod on staff3] Et sic tenet eadem regula de Longis vt hic. [Lig2d,Lig3dd,Lig3dod on staff3] Sequitur de largis et longis aliter Omnis nota quadrata habens tractum ex parte dextera. et si habeat notam ex parte post ascendentem capite aduerso Larga vel Longa dicitur. Larga vt hic.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.99r] [WALREGU 01GF]
Longa vt [Lig2Lart on staff2] Sequitur de longis alijs figuris ligatis Omnis nota quadrata descendens et in vltimo loco ens carens omni tractu si ad minus habeat breuem precedentem. Longa semper dicitur vt hic. [Lig2d,Lig3dd,Lig4cssnddd,Lig3cdsndd,Lig2cdsnd,Lig3cssndd on staff3] Sequitur de Breuibus longis interligatis Omnes note quadrate inter primam et vltimam. breues dicuntur vt hic. [Lig5dddd,Lig3dd,Lig4ddd on staff3] Et si prima habeat tractum descendentem ex parte sinistra eciam breuis dicitur vt hic. [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd on staff3] Set si habeat ascendentem ex parte sinistra. semibreuis dicitur. et natura semibreuis in ligaturis est trahere semper proximam notam sequentem. ad naturam suam propriam. tam figuram longe. quam breuis. vt hic. [Lig3cssndd,Lig2cssnd,Lig4cssnddd,Lig5cssnddcsdxdod on staff3] Sequitur. Quod omnes note quadrate intermedie habentes tractus ascendentes sunt semibreues vt hic. [Lig4ddd,Lig5cdsnddcsdxdod,Lig4cssndcsdxdd,Lig2cssnd on staff3] Sequitur. Quod omnes note quadrate ascendentes. si careant tractibus breues dicuntur vt hic. [Lig3cssndd,Lig4cssnddd on staff3] Set si habeant tractus ascendente .a. parte sinistra. semibreues dicuntur vt hic. [Lig2cssna,Lig4cssnacsdxaa,Lig5cssnaaaa on staff3] Et si sint tres quatuor quinque sex vel septem quedam earum sunt semibreues quedam breues. Et nota quod tractus ascendens in ligaturis. semper facit semibreues. ideo si post notas duas cum tractu plures remaneant sine tractu breues dicuntur vt hic. [Lig3cssnaa,Lig4cssnaaa,Lig5cssnacsdxaaa,Lig5cssnacsdxaaa,Lig6cssnaacsdxaaa on staff3] Sequitur de rectis et obliquis intermixtis. Nota quadrata stans in capite carens omni tractu habens duas notas obliquas descendentes ex parte post carens omni tractu Longa dicitur. et due oblique sequentes sunt breues vt hic. [Lig3dod on staff 3] Set si prima habeat tractum descentem omnes [f.[[98]]99v] dicuntur breues. [Lig3cdsndod on staff3] Et si prima habeat tractum ascendentem due prime sunt semibreues. et vltima breuis vt hic [Lig3cssndod on staff3] Set si prima careat tractu vel habeat tractum descendentem. et due vltime tractum ascendentem vltime dicuntur semibreues. vt hic. [Lig3csdxdod,Lig3cdsndod on staff3] Sequitur. Due note stantes obliquo modo carentes tractu in capite. prima dicitur longa secunda breuis vt hic. [Lig2od on staff3]. Set si prima habeat tractum descendentem. et secunda caret tractu vel habet tractum. ambe sunt breues vt hic. [Lig2cdsnod,Lig2cdsnodcddx,Lig2cdsnodcsdx on staff3] Et si prima habeat tractum. et secunda caret tractu vel habet tractum ascendentem. semibreues sunt vt hic. [Lig2cssnod,Lig2cssnod,Lig2cssnodcsdx,Lig2cssnodcsdx on staff3] Sequitur. De obliquis ascendentibus. Si due ascendunt. et prima nota habeat tractum descendentem. vel careat tractu dicuntur breues vt hic. [Lig2oa,Lig2cdsnoa,Lig2cdsnoacddx on staff3] Et si prima nota habeat tractum ascendentem dicuntur semibreues vt hic. [Lig2cssnoa,Lig2cssnoacddx,Lig2cssnoacsdx on staff3] Sequitur. De prima. Nota sic quadrata habens tractum ascendentem et due oblique secuntur ascendentes vel descendentes. prime due semibreues et vltima breuis vt hic. [Lig3cssnaod,Lig2cssna,Lig3cssnaoacddx on staff3] Sequitur. Omnes prime et tales sunt breues vt hic. [Lig11cdsndodaadodaoadod on staff3] Sequitur. Quod quedam istarum sunt breues et quedam semibreues vt prenotatur. et vt patebit in multis exemplis vt hic. [Lig13cdsndodacsdxdodcsdxaaaodacsdxdod on staff3] Sequitur. Quod quando due note stant obliquo modo. habentes tractum ascendentem cum vna nota ex parte post quadratam capite aduerso est longa vt hic. [Lig3cssnodart on staff3] Et si illa nota ex parte post stet quadrata cum capite non aduerso breuis dicitur vt hic. [Lig3cssnoda on staff2] Sequitur. Quod quando semibreuis stans. et si vltima formatur ad modum longe. quod prima est recta. et secunda est altera vt [hic add. supra lin.] [Lig2cssndcsdx,Lig2cssnd,Lig2artcssn,Lig2cssnacddx on staff3] Longa cum longa [ligate add. supra lin.] ascendente patet hic [Lig2Lart,Lig2Lacddx on staff3]
[De contentu longissimarum. perfectarum. et inperficiencium. et longiorum inperficiencium. et perfectarum. et longarum inperficiencium et inperfectarum et breuium inperficiencium. et perfectarum. et semibreuium inperficiencium et perfectarum. et sic de ceteris. in marg.]
Perfecta longissima. continet nouem longas perfectas .27. breues perfectas .81. semibreues perfectas et .243. minimas [signum] Inperficiens longissima. continet sex longas perfectas [f.[[99]]100r] duodeuiginti breues perfectas quinque minores perfectas et 162 minimas [signum] Inperficiens longior et vocatur Inperficiens quia inperficit longissimam. et potest dici perfecta longior eo quod est in se perfecta. quam aliqui vocant largam perfectam continet tres longas perfectas nouem breues perfectas .27. minores perfectas .81. minimas [signum] Inperfecta longior siue semilongior quam aliqui vocant largam inperfectam siue semilargam. continet duas longas perfectas. sex breues duodeuiginti minores perfectas 54 minimas. [signum] Inperficiens longa. et vocatur Inperficiens quia inperficit longiorem siue largam. et dicitur longa perfecta continet tres breues perfectas nouem minores perfectas .27. minimas. [L,L,L] Inperfecta longa siue semilonga. et dicitur semilonga .a. semis quod est inperfecta. et longa quasi. inperfecta longa continet duas breues. perfectas sex minores perfectas duodeuiginti minimas. [L,L,L] Inperficiens Breuis. et dicitur Inperficiens quia inperficit longam. et dicitur breuis perfecta. continet tres minores perfectas nouem minimas. [B,B] Inperfecta Breuis siue Semibreuis et dicitur .a. semis quod est inperfecta et breuis. continet duas minores sex minimas. [B,B] Inperficiens Breuior siue perfecta breuior siue minor perfecta et dicitur Inperficiens eo quod inperficit breuem. continet tres [S,S,S] Inperfecta Breuior siue semibreuior siue minor inperfecta continet duas minimas. [S,S] Inperficiens breuissima siue minima presentans vnitatem. et est indiuisibilis. et dicitur Inperficiens eo quod inperficit minorem. que dicitur Minor perfecta [M,M,M]. Set nunc addita est vlterius id est vltra minimam. scilicet non per artem set per placitum que dicitur Crocheta vt hic. [SM,SM,SM,SM]
DE perfeccione. et Inperfeccione Longarum.
[f.[[99]]100v] Longa quidem in tres diuiditur species scilicet in longam perfectam et in longam inperfectam et in duplicem longam sic formatam. [signum] Longa vero perfecta valet tria tempora. et fit quatuor modis. Primo modo fit longa perfecta quando longa sequitur longam vt hic [L,L,L] Secundo modo fit longa perfecta. quando signum perfeccionis sequitur longam vt hic. [L,pt] Tercio modo fit longa perfecta. quando due breues secuntur longam vt hic. [L,B,B,L] Quarto modo fit longa fecta. [perfecta corr. supra lin.] quando tres breues secuntur longam vt hic. [L,B,B,B,pt] De longa inperfecta. Longa vero Inperfecta valet duo tempora. et fit quinque modis Primo modo fit longa Inperfecta. quando sola breuis antecedit longam vt hic. [B,L,B,L] Secundo modo fit longa inperfecta. quando breuis sequitur longam vt hic. [L,B,L,B] Tercio modo fit longa inperfecta. quando due breues sunt inter duas longas vt hic: [L,B,B,L] Quarto modo. fit longa inperfecta. quando tres breues sunt inter duas longas habentes signum diuisionis inter primam breuem. et duas sequentes vt hic [L,B,pt,B,B,L] Quinto modo. fit longa inperfecta. quando plures breues. quam due vel tres secuntur longam vt hic. [L,B,B,B,B,pt]
De perfeccione et inperfeccione Breuium.
Breuis in duas diuiditur species scilicet in rectam breuem. et alteram breuem. Recta breuis valet vnum tempus. et fit vbicumque est sola breuis vel plures quam duo vt hic. [B,L,B,B,B,L] Altera vero breuis valet duo tempora. et fit quando due breues sunt inter duas longas. et tunc prima dicitur recta. et secunda altera vt hic. [L,B,B,L] Vel fit quando tres breues sunt inter duas longas habentes signum diuisionis inter primam breuem. et duas sequentes vt hic. [L,B,pt,B,B,L]
De perfeccione et inperfeccione. Semibreuium.
Semibreuium. alia Minor Alia Maior Minor valet terciam partem vnius temporis Maior vero valet duas partes vnius temporis vt hic. [B,S,S,B] Et notandum [f.[[100]]101r] quod idem iudicium est de Breuibus et Semibreuibus sicut de Longis et Breuibus. Quia sicut pro longa perfecta. possunt poni tres breues. quarum quelibet dicitur esse recta breuis. et valet quelibet vnum tempus. et sunt omnes equales vt hic. [L,B,B,B,L] Ita pro recta breui perfecta possunt poni tres Semibreues quarum quelibet dicitur Minor semibreuis. et sunt omnes equales vt hic. [B,S,S,S,B] Et sicut pro longa perfecta possunt poni due breues. quarum prima dicitur recta. et secunda altera vt hic. [L,B,B,L]. Ita pro recta breui perfecta. possunt due semibreues. quarum prima dicitur Minor semibreuis. et secunda Maior semibreuis. et valet duas partes vnius recte breuis perfecte vt hic. [B,S,S,B] Et idem iudicium datur nunc de Minimis. [S,M,M]
Sequitur de pausis.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.101r; text: <Finis> Punctorum] [WALREGU 01GF]
PAusa longe perfecte occupat tria spacia. et tangit quatuor lineas id est regulas vt supra. et cetera. Pausa longe inperfecte est. cuius tractus occupat duo spacia. et tangit tres regulas vt supra. Pausa Breuis tam perfecte quam inperfecte occupat vnum spacium. et tangit duas regulas vt supra. Pausa Semibreuis perfecte occupat duas partes vt supra Pausa Minime occupat quartam partem vnius spacij ascendendo vt supra Finis punctorum omnia spacia occupat et regulas vt supra.
Sequitur De Cantu perfecto.
Nota quod Cantus perfectus diuiditur dupliciter scilicet in modo perfecto. et in modo inperfecto. Et primo sciendum est que sunt eorum signa. Signum cantus perfecti. de modo perfecto est circulus cum puncto medio vt hic [Od]. Et quare. quia circulus denotat modum. punctus vero temporis perfeccionem Signum vero cantus que est de tempore perfecto et de modo inperfecto est circulus sine punctu vt hic [O]. Primo dicendum est de Modo perfecto Et nota quod littera sub notis exponit notas
[f.[[100]]101v] [ClefC2,Od,B,B,pt,S,S,S on staff3]
Nota quod in cantu perfecto Breuis ante breuem est perfecta. et quando breuis habet punctum a parte post perficitur hoc modo videlicet quando minores subsecuntur et nulla illarum pertinet ad breuem. precedentem vt supra
[London, British Library, Lansdowne 763, f.101v,1] [WALREGU 01GF]
Nota quod in cantu perfecto. Breuis est de tres semibreuibus et quando minores species subsecuntur breuem et breuis careat punctu. proxima semibreuis vel valor semibreuis. et aliquando plus pertinent ad breuem vt supra patet.
[ClefC2,M,M,M,M,M,M,M,M,M,S,M,S,M,S,M,S,pt,M,M,M,S on staff4]
Nota quod nouem Minime constituunt Breuem. et quando Minima vel Minime subsecuntur semibreuem vel semibreues non carentes punctus. proxima Minima pertinet ad semibreuem. set si semibreuis sit et minores species subsecuntur semibreuis perficietur per punctum si sit perfeccio vt patet.
[ClefC3,L,S,L,S,M,L,M,S,M,Lig7cssnodcsdxaacsdxaoda,pt,Lig2cssnod,S,B,S,Lig2cssnod,M,S,M,B on staff4]
Nota quod sicut ex Breui perfecta tercia pars potest subsequi et aliquando plus Ita de longis in tres semibreues probatur perfeccio quando inueniantur in ligaturis sicut extra ligaturas prout patet superius.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.101v,2] [WALREGU 01GF]
Nota quod illa regula est generaliter quando due species minores stant inter due species maiores vel inter punctum diuisionis et speciem maiorem. prima est recta secunda est altera. et sciendum quod pausa non potest alterari. set pausa potest stare propter rectitudinem vt supra patet.
Sequitur de semibreuibus alteratis.
[ClefC3,Lig3cssnoda,pt,S,S,B,Lig3cdsnodart,Lig3cdsnodart,S,S,pt,S,S,L on staff4]
Vt superius dicebatur et tunc de semibreuibus et breuibus alteratis [per signa. per ignoranciam vt patet add. supra lin.]
[f.[[101]]102r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.102r,1; text: primus locus, secundus locus, tercius locus] [WALREGU 02GF]
Valor Breuis de Tempore et Modo perfectis patet in hijs tribus locis supra.
Sequitur de Cantu. De Tempore inperfecto. et de Modo perfecto
[ClefC2,Lig2cdsnod,pt,S,S,S,B,S,B,M,M,B,SP,B,MP,MP,B,MP,M,B,pt on staff3]
Nota quod in illo quasi in modo precedenti. Breuis ante breuem semper perficitur et quando punctus subsequitur perficit eam vt supra notatur. et eciam tres semibreues pro breui perfecta vt supra. Et nota quod in illo modo Breuis potest inperfici per semibreuem vel valorem. et per non plus sicut in modo precedenti.
[ClefC1,S,S,S,M,M,M,M,M,M,Lig2cssnod,S,S,SP,S,S,M,M,S on staff4]
Nota quod in illo modo Breuis constat ex tres semibreuibus inperfectis. sequitur semibreuis inperfecta constat ex duas Minimis. et non. ex tres sicut in modo precedenti. Et sex Minime constituunt breuem in illo modo vt patet.
[ClefC2,B,pt,Lig3cssnoda,S,pt,Lig3cssnoda,S,S,S,S,pt,S,S,Lig2Lacddx,Lig3cdsnodacddx on staff3]
Nota quod eadem regula de Notis alteratis tenetur in illo modo sicut in modo precedenti et vt patebit in exemplis.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.102r,2] [WALREGU 02GF]
[f.[[101]]102v] Valor Breuis de tempore perfecto [inperfecto corr. supra lin.] et modo perfecto patet in locis precedentibus.
Sequitur de Cantu Inperfecto.
Sciendum est quod Cantus Inperfectus diuiditur. dupliciter. in modo perfecto et in modo inperfecto. et illa sunt eorum signa. Signum cantus qui est de Tempore perfecto et modo inperfecto. est semicirculus cum puncto in medio vt patet hic. [Cd]. Signum cantus de tempore inperfecto. et de modo inperfecto est semicirculus sine punctu. in medio vt patet hic [C]
Sequitur de modo inperfecto
[ClefC2,B,Lig2cssnod,S,S,pt,M,M,M,M,M,M,S,M,S,M,B on staff3]
Nota quod in cantu inperfecto Breuis constat ex duabus semibreuibus. et Semibreuis ex tribus minimis constat. et Breuis ex sex minimis. Et quando minime subsecuntur semibreuem carentem punctum. proxima minima pertinet ad semibreuem.
[ClefC2,S,M,M,M,Lig2cssnod,pt,M,M,M,S,B,Lig2cssnod,S,B,M,L on staff3]
Nota quod punctus perficit notam. quando species minores subsecuntur. Nota eciam quod vltima semibreuis vnius semibreuis potest inperfici per minimam subsequentem in illo modo. et in eodem modo potest longari.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.102v,1] [WALREGU 02GF]
Nota quod illa regula est generalis. Quando due species minores stant inter due species maiores. vel inter punctum diuisionis. et notam. vel pausam maioris speciei. prima est recta. secunda est altera.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.102v,2; text: primus locus, secundus locus, tercius locus] [WALREGU 02GF]
Valor Breuis de tempore perfecto et modo inperfecto patet in istis tribus modis supra.
Sequitur de cantu. de tempore et de modo Inperfectis.
[ClefC2,B,Lig2cssnod,S,S,S,M,M,B,M,M,M,M,S,pt,M,B,S,pt,M,M,M,S,L,Lig2Lptacddxpt,S,M,M,M,S,L on staff4]
Nota quod in illo modo. Breuis constat ex duabus semibreuibus. et Semibreuis ex duabus minimis. ita quod quatuor minime constituunt breuem. [f.[[102]]103r] Set semibreuis stet cum puncto habens minimam subsequentem constituit breuem. Et illa regula generalis quod nota cum puncto valet tres species subsequentes et proximiores.
Nota quod in omni loco semibreuis potest perfici vt patet hic.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.103r,1; text: Valor. Breuium.] [WALREGU 03GF]
Et quando semibreuis sic perficitur. illa semibreuis et minima precedens vel subsequens constituunt breuem inperfectum.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.103r,2; text: Omnis cantus aut est De modo perfecto, De modo inperfecto, Vel de tempore perfecto, Vel de tempore inperfecto, Aut de minoribus perfectis, Aut de minoribus inperfectis] [WALREGU 03GF]
[f.[[102]]103v] Sequitur de Modis.
MOdi sunt infiniti. cantandi simul et componendi. set omnes possunt reduci in tres modos. et secundum quosdam in duos videlicet in modum perfectum et in modum inperfectum. et hoc quia omnis cantus. aut est perfectus. aut inperfectus.
Primus modus constat ex maiori et minori computatis computandis
Secundus modus constat ex minori et maiori computatis computandis
Tercius modus ex omnibus equalibus computatis computandis.
[<Primus> modus in marg.]
[London, British Library, Lansdowne 763, f.103v,1; text: Nota quod primus modus constat ex maiori et minori secundum omnes species vt supra patet primo ex larga et longa. et postea gradatim patebit ex longa et breui. Ex longa. et breui. vt hic. Ex breui et semibreui, Ex semibreui et minima.] [WALREGU 04GF]
[Secundus modus. in marg.]
[London, British Library, Lansdowne 763, f.103v,2; text: Nota quod Secundus Modus est econtrarius priori modo vt patet in exemplis gradatim sicut in alio. Primo ex longa et larga, Ex breui et longa, Duplex alter, Ex semibreui et Breui, Ex Minima et semibreui.] [WALREGU 04GF]
[f.[[103]]104r] [Tercius modus. in marg.]
[London, British Library, Lansdowne 763, f.104r,1; text: Nota quod. Tercius modus constat ex omnibus equalibus computatis computandis. Primo ex omnibus largis computatis computandis. Ex omnibus Longis, Ex omnibus Breuibus, Ex Semibreuibus, Ex Minimis.] [WALREGU 05GF]
CVm dictum est de istis tribus modis diuisim Nunc dicendum est qualiter duo primi possunt simul stare per diuisionem. Videtur quod non duo set tantum vnus modus et hoc vna racione. Quia omnis cantus. aut est perfectus vel inperfectus. set in istis exemplis patebit de notis alteratis generaliter secundum omnes species. excepta prima specie que non potest alterari. et secuntur bene exempla. Regula quia prima species non potest alterari. quia illa est regula generalis vt supra notatur. Quandocumque due species minores stant inter due species maioris vel pausationes species maioris vel punctus et species maiorum. Prima recta secunda altera vt patet Secuntur exempla.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.104r,2; text: Perfeccio tantum Diuisio tantum perfeccio et diuisio perfeccio et diuisio tantum] [WALREGU 05GF]
[f.[[103]]104v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.104v; text: Diuisio tantum perfeccio et diuisio perfeccio et diuisio, Nota quod ille tres longe sunt perfecte et tres pause breuem constituunt longam perfectam. Nota quod omnes ille longe sunt inperfecte. et pause breuium perficiunt illas, Nota quod illa alterata non potuit esse longa quia in modo perfecto. Longa ante longam semper perficitur. Nota quod illa breuis pausa non pertinet ad proximam longam set ad secundam quia longa ante longam perficitur, Nota quod punctus supra nichil significat perfeccio. set quod nichil ab illa descendit. Et est Inperfectus, Perfeccio tantum diuisio, Perfeccio similiter, Diuisio, diuisio perfeccio, et diuisio, Nota quod ille tres breues sunt perfecte. et tres pause semibreui continent breuem perfectam vt supra notatur de longa. Nota quod ille breues sunt inperfecte. et pause perficiunt illas vt dicitur de longis, Tres pause semibreuis. pro breue perfecta, Perfeccio. Nota quod ille pause semibreuis pertinent ad secundam breuem subsequentem. Et hoc est regula prima in modo perfecto species. Ad eandem speciem vel maiorem semper perfectam. Perfeccio Diuisio perfeccio, perfeccio et diuisio.] [WALREGU 06GF]
[f.[[104]]105r] Nota quod illa regula est generalis. Omnis species ante eandem speciem vel maiorem est perfecta nisi tercio modo et hoc quia constat ex omnibus equalibus computatis computandis Alia. regula est illa. Punctus post notam positus aliquando tantum perficit. Alias tantum diuidit. Aliquando simul perficit et diuidit Alia regula punctus supra notam positus denotat quod nichil descendit ab vltima specie illius. vt si Longa sit. nichil descendit de vltima breue. et sic de singulis. et quelibet talis nota est inperfecta.
De alteris dictum est superius. Sequitur de Varietate Colorum
Nota quod in Cantibus vbi sit diuersitas Colorum quod si in vtroque colore inueniatur eadem species. in vno perficitur. in Alio non. Vel in vno alteratur. et in alio non vt patet. inferius.
[Lv,Lv,L,3LP,Lv,Lv,L,2LP,Lig3vcdsnodba,BP,Lig2va,B,BP; 2LP,2LP,Lig2cdsnd,Lig2art,B,2LP,Lig2a,Lv,Lig2va,Lv,2LP on staff5]
Nota quod Nigredo et Albedo sunt perfecciores omnium. colorum et nota Nigre sunt perfecte. ideo cicius sunt nigre perfecciores quam alie.
Nota quod in istis non est alia diuersitas quam illa
[Lig2acddx,Lig2cdsnd,B,2LP,Lig2a,Lv,Lig3vcdsnodart,2LP; S,B,S,B,S,BP,Lig2cssnod,Lig4vcdsncsdxdoda,BP on staff4]
quod in vno colore quando due breues simul concurrunt vltima alteratur. et in alio non vt patet.
Nota quod tercius modus constat omnibus equalibus computatis computandis. et melius potest cognosci per pausas vt plures testantur quando due inperfecte pause simul concurrunt.
[London, British Library, Lansdowne 763, f.105r; text: Nota quod tres Breues referuntur ad breuem post longam. Et sic illa Breuis ad pausam post longam. Et eadem regula est hic.] [WALREGU 07GF]
Figurarum simplicium. et compositarum protraxiones patent antea in suis Capitulis scilicet De Largis Longis Breuibus Semibreuibus. Minimis. et Simplis.
Expliciunt Regule Magistri Thome Walsingham.