Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.62v] Incipit Breuiarium regulare musice

Multorum cantorum scripturas uarias ac opera ad practicam musice laborata inuestigando dispersa conspexi que ad meam iuuenumque uti [f.63r] et sit .g. comatis uero differencia que est .7153. sit .k. sicut prius. Si ergo .k. quod est coma. quinquies multiplicetur. fiet .35765. et sic hoc .r. Si uero eundem .k. quater multiplicem. fiet numerus qui est .28612. .r. igitur maior est .g. .n. uero minor est .g. Set .r. quinquies aucto comate succuruit .g. uero quater.

Est autem apothome differencia .9. Iure igitur dictum est apothome apothomem minorem quam .5 comata; maiorem uero [quam in marg.] quatuor.

Ex hoc igitur probatur tonum maiorem esse quam .8. comata. minorem quam 9. Nam semitonium minus maius quidem est quia tria comata minus uero quam quatuor. Apothome autem maior quidem quam .4. comata. minor uero quam 5. Iunctum semitonium minus semitonio maiori quod est apothome erit tonum maius quam .8. minus uero quam .9. comata. Set apothome et semitonium minus unum efficiunt tonum. Tonus igitur maior est .8. comatibus. minus uero quam 9. Est autem coma ultimum quod comprehendere possit auditus.

Ad euidenciam supradictorum breuiter monocordi subiungo dionem in primo capitulo dimissam. Diuisio monocordi Monocordi figure uel note sunt iste. [Gamma].A.[rob].[sqb].C.D.E.F.G. Et dicuntur graues; quia maioribus litteris scribuntur a.b.[sqb].c.d.e.f.g. Et acute dicuntur; quia minoribus et simplicibus litteris scribuntur .aa.bb.[sqb][sqb].cc.dd. que dupplicantur et superacute dicuntur Et in monocordo sic ponuntur ab aliquo puncto notabili protrahatur una recta linea quantum placuerit, et puncto consimili terminetur

Hec linea diuidatur equaliter in .9. passus uel partes equales et supra primum punctum uersus sinistram ponatur .[Gamma]. grecum.

Super [f.63v] secundum punctum in fine primi passus ponatur .A. secundus passus uacabit.

Tercius; terminatur in .D.

quartus; uacat

quintus; terminabit in .a.

sextus in .d.

septimus in .aa.

Item ab .A. uel a secundo puncto diuidatur in 9 passus. Primus; terminatur in .[sqb]. secundus; uacat. Tercius; in .E. Quartus; uacat. Quintus; in .[sqb]. [sextus in .e. septimus in marg.] relique uacant.

Item de .[Gamma]. equaliter diuidatur in quatuor passus usque in finem. Primus; terminatur in C Secundus; in G Tercius; in .g. Quartus; finit.

Item de .C. diuidatur in quatuor passus. Primus; terminatur in .F. Secundus; in .c. Tercius; in .cc. Quartus; finit.

Item ab F diuidatur in quatuor passus. Primus; terminatur in b Secundus in .f

Item diuidatur de .b. acuta in duos passus. Primus; terminatur in .bb. superacutum.

Item quantum spacium est de .b. acuto usque in finem monocordi tantum metire retrorsum uersus .[Gamma]. ab eadem .b. et in fine illius ponatur .[rob]. rotundum graue.

Item diuidatur de .d. usque in finem in duos passus. Primus terminatur in .dd. superacutum et sic patet diuisio monocordi.

hiis ita dispositis inter notam et notam alicubi et spacium maius alicubi minus. Et maius tonus dicitur; ut .[Gamma].A. uel .A.[sqb]. spacium minus dicitur; semitonium ut .[sqb].C. Oportet igitur quod linea monocordi quamquam prius multimode diuisa sit et uariis notis distincta.

Iterum diuidatur primis tamen remanentibus notis. Diuiditur ergo in 12 passus equales qui eciam numeris sic subtus distinguntur.

Ponatur subtus .[Gamma]. 12. subtus .C. 9. subtus .D. 8. [f.64r] subtus .G. 6. subtus .d. 4. subtus .g. 3. subtus .dd. 2.

Alii numeri locis sibi competentibus ponentur. Erit 3 tantum spacium cuiuslibet diuisionis quantum est inter .C. et .D.

Ex hiis numeris et proporcionibus eorum patet uocum proporcio. Nam quanta est proporcio inter 12 et 9; tanta est inter .[Gamma]. et .C. Est autem sesquitercia unde diatessaron fit.

Item quanta est inter .9. et .6; tanta est inter .C. et .G. Est autem sesquialtera unde diapente causatur.

Item quanta est inter 6 et tria; tanta est inter .G. et .g. Est autem dupla unde fit diapason. Et licet hec tria spacia predicta. scilicet .[Gamma].C. .C.G. et .G.g. equaliter distent quantum ad loci mensuram non tamen quantum ad numeros proporciones et sonos. Nec fallit hic ordo quodcumque enim spacium sonat diatessaron; tantumdem proximum spacium uersus finem monocordi dat diapente. et quod in mediate sequitur; sonat diapason.

Immo si aliquod spacium tonat sonat sextum ab eo sonat diatessaron. septimum diapente .8. diapason. Est autem tanta proporcio inter .C. et .D. quanta inter .9. et .8. Est autem sesquioctaua unde tonus fit. Est autem tripla proporcio inter .[Gamma]. et .d. sicut inter 12 et quatuor. et facit diapason cum diapente. Est autem quadrupla inter .[Gamma]. et .g. sicut inter .12. et tria. unde bis diapason fit.

hec autem ultima monocordi diuisio in .12. passus equales potest eciam ab alijs litteris inchoari. scilicet ab .A. uel .C. et grauetur a qualibet littera que cum sua simili sonans diapason. continet eciam in utroque latere diatessaron et diapente. ut supra patet.

Ex predictis patet quod quanta est proporcio inter hos numeros .12.9.8.6. tanta est inter .A.D.E.a. in quibus omnes simplices consonancias musicas inuenimus. quia .8. ad .6. [f.64v] et .9. ad .12. sesquiterciam proporcionem reddunt et simul diatessaron consonanciam. Set .6. ad .9. uel .8. ad .12. comparati; reddunt proporcionem sesquialteram et diapente faciunt simphoniam. Set .12. ad .6. comparati dupplici quedam proporcionem et diapason simphoniam canunt. set .8. ad .9. ipsi contra se medij considerati epogdoum iungunt. qui tonus dicitur in musica et est omnium musicorum sonorum communis mensura omnium enim est iste sonus minimus.

Unde notandum quod inter diatessaron et diapente consonancias tonus differencia est. sicut inter sesquiterciam et sesquialteram proporcionem epodous est differencia.

Experienciam autem omnium predictorum habebis. si super lineam proporcionaliter diuisam et debitis clauium notis distinctam ut supra dicitur cordam apte tetenderis; ita quod finis corde sit super ultimum punctum monocordi et alius finis corde digito uel alia quacumque re leuiter prematur. secundum de hinc notarum uel figurarum indicia corda pulsum alicuius rei solide tangatur sicut in organis fieri consueuit. Per has enim figuras patet distinccio monocordi. Et sic sufficienter patet euidencia huius capituli et terminatur.

Capitulum tercium ponit notas sonorum et earum distinccionem ualoremque cum pausarum declaracione

Istud capitulum demonstrans notarum pausarumque diuisionem quantitatem seu ualorem. quinte partes continet cum suis regulis.

Prima pars declarat nomina notarum. pro cuius euidencia est notandum quod note multipliciter sorciuntur nomina.

Primo secundum posicionem Guydonis. et sic sunt .6. scilicet ut.re.mi.fa.sol.la. ut in primo capitulo dictum est et continue repplicantur. usque ad finem [f.65r] monocordi.

Secundo habent nomina ut disposuit Boycius in musica sua libro quarto capitulo tercio et sic quelibet nota monocordi habet nomen proprium sibi assignatum secundum ordinem cordarum cythare. Et huius nomina cum suis signis. numeris. et litteris in genere diatonico per exemplum hic uolo inserere.

Primo; secundum ordinem tabule modi:

[Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.65r; text: Genus diatonicum. Nomina, Numerus, Signa, littere, Nete hiperboleon, 2304, .ll. .aa. paranete hiperboleon, 2592, .g. trite hiperboleon, 2916, [Upsilon].[Lambda], .ff. .f. nete diezeugmenon, 3072,. [Phi], .dd. .e. paranete diezeugmenon, 3456, [Gamma].[Eta]. .cc. .d. trite diezeugmenon, 3888. [Epsilon].[Upsilon]. .c. paramese, 4096. [Zeta]. .x. .[sqb]. mese, 4608. .o. .a. licanos meson. 5184. m. G, paripate meson. 5832. [Rho]. k. F, upate meson. 6144. h. E, licanos hipaton. 6912. [Phi]. F. E. D, paripate hipaton. 7776. [Beta]. C. C, hipate hipaton. 8192. [Gamma]. B. B, proslambanomenos. 9216. A. A, Doctor docens diatonus .o. .[Zeta]. .6144. x [Phi] 6192. .y C. 7776. .cc. [Eta] 8192. .dd. .iii. 9216. x. [Eta]. 6144. .o. [Phi]. .5832. x. C. 5184. o. [Eta]. 4608. [Upsilon]. [Beta]. 5184.] [WILBREV 01GF]

[f.65v] [Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.65v; text: ff iii 4608 dd [Eta] 5184 cc [Rho] 5832 y C 6144 x [Phi] 6912 o [Beta] 7776 [signum] 8192 [Zeta] 9216 Doctor docens diatonum.] [WILBREV 02GF]

Set pro euidencia exposicionis istorum uocabulorum est notandum quod secundum antiquos musicos qui nec admiserant .[Gamma]. nec illas .3. notas quas post aa dupplicatum. ponimus ista uocabula que interpretaturi sumus musicis uocibus inposita sunt.

Primum igitur A apud antiquos uocatur proslambanomenos. B hipate hipaton et ita de aliis secundum ordinem tabule superius scripte. unde istorum uocabulorum litteras et significaciones secundum Boycium, libro quarto capitulo tercio uolo insere. quem in parte secuti sumus. Proslambanomenos. igitur qui adquisitus dici potest. zeta. non integrum et tau. iacens [Sigma][signum]. Hypate hipaton. que est principalis principalium; gamma conuersum et gamma rectum. [signum][Gamma]. Parhipate hipaton id est subprincipalis principalium; beta non integrum et gamma supinum: [signa]. Lichanos hypaton. diatonos; que est principalium diatonos extenta; phi .grecum. et digamon [Phi][signum]. Hypate meson. que est mediarum principalis; geminatum sima: [signa]. Paripathe meson que est subprincipalis mediarum; pro. et sima. supinum: [signa]. Lycanos meson diatonos; que est mediarum extenta; my grecum et py. grecum [f.66r] diductum .[Eta].[signum]. Mese. que est media; iota. et lapida iacens [Iota].[signum]. Paramese; que est submedia; zeta. et py. grecum iacens .[Zeta].[signum]. Trite diezeugmenon; que est tercia diuisarum. E quadratum et py. grecum supinum E.[signum]. Paranete diezeugmenon diatonos. coniunctarum extenta. gamma. et ethen [Gamma].[Eta]. Nete diezeugmenon. que est ultima. diuisarum phy iacens. et en. inuersum diductum [Phi].[signum]. Trite hiperboleon. que est tercia excellencium, y deorsum respiciens dexterum. et semis .mi. sinistrum. sursum respiciens. [signa]. Paranete hiperboleon. diatonos; que est excellencium extenta; mi. grecum habens acutum. et py. diductum habens acutam. [Eta].[signum]. Nete hiperboleon; iota. habens acutam et lapida iacens habens acutam. [signa].

Hec sunt dicta Boycii capitulo supradicto scilicet capitulo quarto libri tercii et in eodem libro capitulo undecimo totam ponit disposicionem descripcionis.

Secundo igitur uolo istas easdem litteras. signa. et numeros secundum ordinem cordarum in cythera per modum Boycii debet ponere.

[f.66v] [Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.66v; text: Cythera, plectrum, Nete hiperboleon, Paraneth, Trite hiperboleon, Nete diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Trite diezeugmenon, Paramese, Mese, licanos meson, Paripathe meson, hipathe meson, licanos hipaton, Paripathe, hipate hipaton, Proslambanomenos, l. n. f. d. c. y. x. o. m. i. h. e. c. b. A. 2304, 2592, 2916, 3072, 3456, 3888, 4096, 4608, 5164, 5832, 6144, 6912, 7776, 8192, 9216, [signum], [Eta], [Upsilon], [Phi], [Gamma], [Epsilon], [signum], [Iota], [Eta], [Rho], [Sigma], [signum], [Beta], [signum], [Zeta]] [WILBREV 03GF]

Et sic patent nomina secundum Boycium notarum [f.67r] tam per figuram predictam quam eciam per cytheram.

Tercio; note habent nomina secundum diuersam figuracionem in plano cantu. ut notat Walterus Odington. libro quinto capitulo secundo musice sic.

[Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.67r; text: Punctus, Bipunctus, Tripunctus, apostropha, Distropha, Tristropha, Uirga, Biuirgis, Triuirgis, Uirga bicompunctis, Uirga tricompunctis, Condiatessaris, Condiapente, Uirga prebipunctis et subtripunctis, Uirga pretripunctis et subbipunctis, Uirga pretripunctis et subdiatessaris, Uirga prediatessaris et subdiapentis, Semiuocalis, Semitonus, Gutturalis, Simyosa, Flexa, Resupina, Pes, Pes flexus, Pes quassus, Pes simyosus, Pes resupinus] [WILBREV 04GF]

[f.67v] [Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.67v; text: Pes gutturalis, Quilissimi, Semitonus uirga] [WILBREV 04GF]

Et si que alie sunt ex hiis componuntur quarundam istarum figurarum nomina et cause patent Que autem aliquid ambiguitatis expono. Apostropha; est spes accentus. qui tollit ultimam uocalem diccionis cum sequens inchoat .a. uocali. Condiatessaris; quatuor est punctorum ex utraque parte uirge. quia diatessaron quatuor representat. Condiapente; quinque est punctorum ex utraque parte uirge. nam diapente .5. importat. Semiuocalis; medietatem sui temporis transfert ad aliam uocem que dicitur semiuocalis descendens. Semitonus; dicitur ascendendo. Gutturalis; dicitur quia cillenti gutture formatur. Simyosa; dicta quia recuruatur ad similitudinem baculi pastoralis. Flexa; dicta quia a semiuocali descendens dextroque flectitur. Resupina; dicta quia super supremam uirgam perigitur. Pes; dictus. ad similitudinem ped. Pes flexus; componitur ex pede et flexa. Pes quassus; dictus. quod uoce tremula et multum mota formatur quassum enim uiolenter motum est. Quilissimi; dicti ad similitudinem. quilos enim grece humorem mos terra quasi humida terra a recepcione aquarum. Semitonus uirga; dicitur quod ex semitonio et uirga componitur et sic de ceteris. de longis et breuibus posterius. Quarto; note habent nomina secundum quantitatem suam et ualorem ut in partibus subsequentibus euidenter patebit.

Secunda pars huius capituli ponit [f.68r] distincciones et diuisiones notarum. Prima distinccio. Omnis nota uel est simpla; uel est fecunda. Simpla nota; que minimo tempore mensuratur sine soni ulterioris diuisione. fecunda nota; que certo tempore mensuratur. et in eodem tempore certis diuisionibus est partibilis.

Unde hic notandum secundum Aristotilem. quod minimum in quolibet genere est mensura omnium eiusdem generis Sic minimus sonus in musica; est mensura omnium aliorum sonorum. seu uocum. uel signum. seu nota illius soni uocatur simpla. Secunda distinccio. Omnis nota; uel est separata uel ligata. Nota separata; est. quod nulli note sequenti uel precedenti; per aliquam ligaturam continuatur. Nota ligata; est. que note precendenti uel subsequenti. aliquo ligamine continuatur. Tercia distinccio. Notarum; alia est tarda; alia uelox. Tarda nota uocatur longa et omnes eo maiores. Uelox nota uocatur breuis. et omnes eo minores. Et istam distinccionem innuit Odington .5. musice sue capitulo primo dicens. Inequalitas accidit dum una nota morosius; altera tardius profertur. Morosa; longa uocatur. Uelox uero; uocatur breuis. hec ille. Quarta distinccio. Omnis nota uel est nota plana; uel nota plicata. Nota plana; est figura representacionis uocis in alico modorum absque plicacione. Nota plicata; est figura representacionis uocis in alico modorum cum plica. Ista distinccio et parcium descripciones fundantur per Franconem in musica sua capitulo primo ubi describit plicam sic: Plica est nota diuisionis eiusdem soni in graue et acutum. Quinta distinccio. [f.68v] Omnis nota preter largissimam uel est recta uel altera. uel secundum alios uel est minor uel est maior.

Nota recta est que equaliter terciam partem sibi note superioris proxime perfecte representat.

Nota altera est que duas tercias sibi note superioris proxime perfecte partes continet. Sexta distinccio. Omnis nota fecunda uel est perfecta uel imperfecta. Et istam distinccionem pono et eius declaracionem secundum ordinem modernorum. Nota perfecta est que ter continet in se sibi minorem proximam et perfectam. Nota imperfecta est que bis continet in se minorem sibi proximam perfectam.

Et pro euidencia huius diuisionis. notanda est series notarum perfectarum secundum opinionem meam. licet ab aliis aliqualiter dissencio. unde a maiori incipiendo. Prima dicitur largissima. secunda larga. tercia longa. quarta breuis. quinta semibreuis. sexta minuta. septima minima. siue simpla. siue crocheta. secundum diuersitatem loquencium.

aliter posuit et recitat Odington capitulo prius allegato dicens. longa autem apud priores organistas duo tantum habuit tempora sicut in metris. sed postea ad perfeccionem ducitur ut sit trium temporum ad similitudinem beatissime trinitatis que est summa perfeccio. Dicitur que longa huiusmodi perfecta. Illa uero que tam duo habet tempora; dicitur imperfecta. Est et alia que duplex longa dicitur. illa scilicet que duas ualet longas perfectas. Que ideo una figura duas exprimit ne tenor plani cantus disrumpatur.

De diuisione breuis. semibreuis. eciam uarie senserunt et in ordinate. Unde dicit Inuenitur breuis diuisa in .6. partes uel .7. quas adhuc semibreues [f.69r] uocant minus iuste. Sed quia continuum est diuisibile. in infinitum et tempus continuorum est. uoces quidem sunt mensurate temporibus. quare diuisibiles erunt in infinitum. Sicut ergo longa in breues et breuis in semibreues diuiditur; ita semibreue primo diuido in .3. partes quas minutas uoco. figuram retinenent semibreuis ne ab aliis musicis uidear discrepare. hec ille. Unde ultra minutam non posuit. quam communitas cantorum indiscrete minimam uocent. quia uoces sunt diuisibiles in infinitum sicut tempora quibus mensuram. Unde ut conformem me modernis; pono crochetum. seu simplam. uel minimam. Non quia ea minor non possit esse. sed quia data mensura debita longarum. breuium. non bene humana uoce minor pronunciatur perceptibilis.

Et ex hoc patet solummodo obieccio modernorum. Quia arguunt contra crochetum. per hoc quod minima; nulla est minor.

Respondeo quod Odington. non uocauit illam notam minimam. sed minutam quia posuit quod minor possit esse.

Uel aliter respondetur quia tunc dicebatur minima illo tempore diuisa; sed nunc uoco crochetum minimam. licet iam artificio et usu cantores moderni ad minorem diuisionem uocis peruenerunt scilicet ad crochetam.

Magister Franco secundo capitulo musice sue non ponit aliam notam minorem semibreui. Et similiter auctor musice incipientis. Quoniam de mensurabili musica capitulo sexto. Set Iohannes Torkesey et moderni concordant mecum de crocheta. ut manifestabitur in figura eius.

Secundo. patet quod Odyngton. et Franco. et auctor predictus non posuerunt maiorem figuram dupplici [f.69v] longa. et illam posuerunt .6. temporum que secundum figuracionem meam equipollet large imperfecte. Nec Iohannes Torkesey ultra largam perfectam in suo triangulo posuit.

Set ego in honore trinitatis pono 3 species longarum scilicet largissimam. largam. longam. et 3 species breuium scilicet breuem. semibreuem. minutam. et ultra hoc unam substanciam indiuisibilem que est mensura et substancia omni superiorum scilicet simplam que minima seu crochetum dicitur. Septima distinccio. Notarum alia solitaria alia sociata Nota solitaria; est quam nec nota nec signum aliquod precedit seu subsequitur. Nota sociata; est quam nota uel aliquod signum precedit seu sequatur. Et nota quod dico signum precedere notam uel subsequi propter paruum tractum. uel propter signum pause que perficiunt. seu alterant aliquando ut in proximo. capitulo ostendetur. Ex hiis patent conclusiones. Prima conclusio. Distincciones prima. secunda. tercia. quarta. septima. sunt euidentes. quinta uero et sexta ex supposicione et usu procedunt. Secunda. conclusio. Quinta et sexta distincciones solummodo in notis locum optinent sociatis. Tercia conclusio. Preter diuisiones predictas notarum alie possent dari tam de perfeccione quam inperfeccione. alteracione ceteris que huius si placeat cantoribus. Quarta conclusio. Omnis nota seu signum perficiens ex perficiendo terciam partem diminuit quam in se supplet. Et omnis nota alterata; dupla est sui ipsius. Quinta conclusio. Omnis perfeccio seu alteracio precise in notis perfectis inueniuntur. Sexta conclusio. Significacio figurarum solitariarum est quasi alphabetum figurarum sociatarum. Septima [f.70r] conclusio. Omnis figura ligata; est sociata. Octaua conclusio. Omnis figura sociata; uel est sociata secundum seriem. discontinuam uel coniunctam. Ista conclusio patet ex se et ex ista distinccione patebunt modi ordinacionis in proximo capitulo.

Tercia pars huius capituli ponit; figuraciones figurarum solitariarum. Et primo planarum secundo ligatarum. Prima regula. largissima perfecta; est figura quadrangularis cuius latitudo transit longitudinem et habet tractum a parte dextra desuperius et inferius. et ualet .3. perfectas largas ut hic. [MXcsdxcddx]. Secunda. regula. larga perfecta; est figura quadrangularis. cuius latitudo transit longitudinem tractum gerit a parte dextra tantum. et ualet .3. largas perfectas. uel. longam rectam et alteratam ut. hic. [MX,pt,L,L,L,pt,L,L]. Tercia regula. longa perfecta; est figura quadrata. tractum gerens a parte dextra tantum. et ualet .3. rectas breues perfectas. uel rectam breuem et alteratam ut hic: [L,pt,B,B,B,pt,B,B in marg.]. Quarta regula. Breuis perfecta; est figura quadrata et ualet .3. semibreues perfectas uel semibreuem rectam et alteratam ut hic. [B,pt,S,S,S,pt,S,S]. Quinta. regula. Semibreuis perfecta; est figura formata ad modum losenge id est habens latera equalia et non angulos secundum Odyngton. et ualet .3. minutas. uel. minutam rectam et alteratam ut hic. <[S,pt,M,M,M,pt,M,M]> Sexta. regula. {[S,pt,M,M,M,pt,M,M]}. minuta perfecta; est figura similis semibreui tractum habens rectum in superiori angulo. et ualet .3. minimas seu crochetas. uel. unam rectam et aliam alteratam ut hic. [M,pt,SM,SM,SM,pt,SM,SM] Septima regula. minima. seu crocheta. est figura similis [f.70v] minute. et indiuisibilis nota cum replicacione tractus superioris ut hic: [SM]. Secundo de notis solitariis. plicatis. est dicendum. Unde notandum est. quid sit plica. secundum magistrum Franconem. capitulo secundo musice sue. Plica est nota diuisionis eiusdem soni in graue et acutum. Et secundum Walterum Odyngton libro quinto capitulo secundo. Plica est inflexio uocis a uoce sub una figura. Ex hiis diffinicionibus pono eis contrariam conclusionem. Conclusio.

Omnis nota preter simplam est plicabilis. Probatur. omnis nota que potest habere inflexionem uocis a uoce sub una figura est plicabilis, secundum descripcionem Odington. uel respectu cuius potest esse diuisio eiusdem soni in graue et acutum secundum Franconem. sed omnis nota preter simplam est huiusmodi cum omnis alia sit fecunda. ut patet de se; ergo conclusio uera.

Errauerunt ergo Odyngton. in primo capitulo dicens. quod solum longe et breues; sunt plicabiles. et Franco dicens quod non in simplicibus figuris possit plica semibreuis inueniri; sed in ligaturis. Et Petrus Pisiensis dicens. quod semibreuis plicari non potest. nisi quando .3. super unam sillabam ordinantur.

Sed mecum concordat auctor. Quoniam de mensurabili musica et cetera. dicens semibreuis iuxta quorundam doctorum opinionem per se plicari potest. opinioni quorum consentimus dum tamen decenter et debito modo plicetur possunt insuper plicari semibreues ut in compositis figuris. uidelicet. quando .3. formantur super unam sillabam. et semibreuem uero per se uox congrue plicari permittit et huic opinioni consencio.

Pono igitur regulas. Prima regula. propter plicam nec augmentatur nec minuatur. tempus alicuius note a tempore eiusdem non [f.71r] plicate. Secunda regula. Omnis plica uel ascendens est uel descendens. ascendens uero; significat sonum in fine acuendum. Descendens uero; significat sonum in fine deprimendum. Tercia regula Nota plice propria; est duplex tractus unus sinister. alius dexter. respectu eiusdem figure. Et notandum quod dico duplicem tractum proprie notam plice quia dicit Franco in sua musica capitulo secundo quod plica longa ascendens est; figura quadrangularis solum tractum gerens a parte dextra ascendentem uel magis proprie duos quorum dexter longior est sinistro. Magis proprie dico; quia per illos duos tractulos. nomen plice habere meretur. Quarta regula. Omnis nota ex genere longarum habet plicam longiorem ex parte dextra ascendentem uel descendentem. Breuis uero ex parte sinistra. semibreuis autem et minuta. ex parte dextra. unicum tractum ascendentem uel descendentem optinebunt. Exempla uero singulorum subsequuntur.

Largissima plicata ascendens: [MXcssncsdx]

Largissima plicata descendens: [MXcdsncsdxcddx]

Larga plicata ascendens: [MXpssncsdx]

Larga plicata descendens: [MXpdsncddx]

Longa plicata ascendens: [Bpssncsdx]

Longa plicata descendens: [Lpdsn]

Breuis plicata ascendens: [Bcssnpsdx]

Breuis plicata descendens: [Bcdsnpddx]

Semibreuis plicata ascendens: [Scsdxodx]

Semibreuis plicata descendens: [Scddxosn]

Minuta plicata ascendens: [Mcsdxodx]

Minuta plicata descendens. [F]

[f.71v] Quarta pars huius capituli duo theoreuma continet. Primum theoreuma. Cuiuslibet note fecunde separate perfeccionem seu imperfeccionem per signi apposicionem uel omissionem cognoscere. Pro cuius euidencia est notandum. Primo quod dico note fecunde. quia simpla neque perfecta dicitur; neque imperfecta. sed principium indiuisibilem omnium subsequencium sicut tangitur in tercia parte huius capituli distinccionem prima.

Secundo pono figuram trianguli Iohannis de Torkesey cum addicione largissime quam ipse omisit:

[Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.71v; text: Omnino inperfecta duplares. Omnino perfecta triplares. .1. .2. .3. .4. .6. .9. .8. .12. .18. .27. .16. .24. .36. .54. .81. .32. .48. .72. .108. .162. .243. .64. sesquitercie, sesquialtere, 729.] [WILBREV 05GF]

Tercio sequitur regule pro intellectu superioris [Omnino inperfecta, semel perfecta, bis perfecta, ter perfecta, quater perfecta, quinquies perfecta, Omnino perfecta m. alt. in marg.] [f.72r] trianguli. Prima regula. Omnis nota preter simplam carens puncto omnino imperfecta est. Secunda regula. Omnis nota que supra se punctum habet; semel perfecta est. quia ipsa perfecta est ex proxima nota oblique ascendente id est tres tales ualet. et tamen eius illa pars non est perfecta, aut quia minima perfecta que prima species perfecta cadit in composicionem eius. Tercia regula. Omnis nota que sub se punctum habet; bis perfecta dicitur quia et ipse et proxima oblique ascendens perfecte sunt sicud prius aut quia tam semibreuis quam minima perfecte cadunt in composicionem eius. Quarta regula. Omnis nota que supra se punctum habet; et sub se similiter. ter perfecta dicitur. quia et ipsa cum duabus speciebus ex quibus ipsa componitur. perfecte sunt. aut quia tam breuis. semibreuis. et minuta. perfecte omnino cadunt in composicionem eius. Quinta regula. Omnis nota que sub se simul duo puncta habet. quater perfecta dicitur. quia et ipsa perfecta est et tres proxime species oblique ascendentes ex quibus ipsa componitur. aut eciam quia longa. breuis. semibreuis. et minuta. omnino perfecte cadent in composicionem eius. Sexta regula. Omnis nota que supra se simul duo puncta habet; quinquies perfecta dicitur. quia et ipsa perfecta est et quatuor proxime species oblique ascendentes. ex quibus ipsa componitur. aut quia larga. longa. breuis. semibreuis. et minuta. omnes perfecte cadunt in eius composicionem. Septima regula. Omnis nota que post se punctum habet. omnino perfecta dicitur. quia et ipsa perfecta est et omnes partes ipsam oblique componentes omnino perfecte sunt. excepta sola simpla [f.72v] que est inpartibilis. Octaua regula. A qualibet. nota ad proximam superiorem recte ascendendo duplares. ad sinistram uero oblique; triplares facimus notas. Nona regula. Ab aliqua nota a dextris directe progrediendo; sexquialteras. Oblique uero ascendendo uersus dexteram; sexquitercias proporciones efficimus. Decima regula. Conuersim uero proporcionaliter. procedendo subduplares. subtriplares. subsesquialteras. proporciones efficimus. Corelarium. In latere dextro trianguli sunt .6. note omnino perfecte. In latere sinistro; omnino inperfecte totidem. Inter duo uero latera et in basi .15. que respectu diuersarum notarum quandoque perfecte quandoque inperfecte. dinoscuntur.

Iste regule pro nunc sufficiunt. quia in sequentibus ad euidenciam iscius figure manifestabitur distincciones modorum in prolacionibus et mensuracionibus ac multa alia. Secundum theoreuma. Cuilibet note separate pausam equiualentem assignare. Pro cuius euidencia est primo notandum Quod pausa est signum uocis proporcionaliter omisse in serie modulacionis.

Secundo ponenda est figura triangularis Iohannis de Torkesey cum addicione longissime pause. quam pono similem in omnibus longe. set large cum addicione unius crucis in suppremo spacio longissime uero duarum. ne nimis de lineis super libros figurentur et quia ualde raro occurrunt in designacione modulacionis.

figura triangularis pausarum.

[f.73r] Quarta regula. Pausa large in suppremo spacio unica cruce. largissime pausa duplici cruce. tria spacia ad modum longe perfecte occupant. Quinta regula. Pausa que finis punctorum dicitur inmensurabilis appellatur. Penultimam uero notam cuiuslibet modi cui apponitur. fore longam designat.

Iste regule uariantur in multis [a regulis Franconis capitulo quarto musice sue et in marg.] a regulis Walteri Odington libro quinto capitulo quinto propter figuras additas. quia citra semibreuem nec ultra longam alteri figure pausam assignauerunt.

Quomodo uero pause transmittant modos seu imperficiunt notas in sequentibus assignabo.

Iste regule pro ualore notarum et pausarum sufficiant

De ualore uero ligatarum quia quodummodo habent regulas perfeccionis et imperfeccionis. in proximo capitulo dicetur. Regula subsequentis figuracionis. Figuracionem tamen propinquiorem comitati cantorum assignabo. necessariis tractibus in aliquibus plurificatis ut cuilibet breui tractus unius spacii corespondeat. punctis appositis perfeccionem signantibus.

[Oxford, Bodleian, Bodley 842, f.73r; text: Minima simpla, Minuta inperfecta, Minuta perfecta, Semibreuis inperfecta, Semibreuis perfecta, Breuis inperfecta, Breuis perfecta, Longa inperfecta, Longa perfecta, Larga inperfecta, .2. .6.] [WILBREV 06GF]

[f.73v] [Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.73v; text: .1. .2. .3. .4. .6. .9. .8. .12. .18. .27. .16. .29. .36. .54. .81. .32. .48. .72. .108. .162. .243. .64. .729.] [WILBREV 07GF]

Tercio regule sequitur. Prima regula Singule pause punctuate seu non punctuate singulis notis in figura trianguli suprapositi proporcionaliter correspondent. Secunda regula. Pause minime curuus in fine supra lineam minute uero ab inferiori linea usque medium spacium. Semibreuis autem a superiori; usque medium spacii tractus collocantur. Tercia regula. Pausa breuis. spacium longe uero tria spacia perfecte comprehendunt. [Quarta regula in marg.]