Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[326] Fol. LXXJ

Sequitur ars musice, que apellatur liberalis.

Musica est vna de septem artibus, quas liberales appelamus: in quadriuio magis neccessaria uidetur. Sicut arismethica mater artium est dicta, sic musica soror omnium artium est appelata. Quia dicit Plato: Nullam disciplinam esse perfectam sine musica. Dicit enim Boetius: Musicam nobis ita naturaliter esse coniunctam, ut si ea quidem carere uellimus, non possumus. Vnde dicitur musica? a moys grece, quod latine dicitur aqua, quia dicebant eam in aquis fuisse repertam. A quo fuit [327] inuenta musica? dicit Boetius quod a Pithagora, qui fuit - ut dicit quidam doctor Iohannes nomine - sapientia clarissimus, facundia inuictissimus, ingenio accutissimus. Et quomodo fuit inuenta musica? dicitur quod Pitagoras quodam tempore iter faciens, nutu diuino fabrorum officinas preteriret, super unam incudem pulsus quinque maleorum exaudiuit, ex quorum diuersis sonitibus suauem concordiam admiratus pondus maleorum examinare cepit, et ex ipsorum sonis discretiones uocum solicite indagauit. In quibus instrumentis constat musica? dico quod in duobus, scilicet instrumento naturali et artificiali. Naturale instrumentum dicimus illas gutturis concauitates, quas arterias nuncupamus. Ipse uero apte sunt recipere aerem et reddere. Item naturalis sonus alius est discretus, alius indiscretus. Discretus sonus est, in quo aliqua discretio uel consonantia consideratur. Consonantia est, ut dicit Boetius, accuti soni grauisque mixtura suauiter uniformiterque auribus accidens. Indiscretus sonus est, in quo nulla discretio considerari potest, ut in gemitu uel in risu. Artificiale instrumentum est, quod artificialiter ad reddendum sonum aptatur. et hoc instrumentum habet discretum et indiscretum sonum sicut et naturale. Discretum dico ut in citharis et organis et similibus, in quibus discernitur distincta et grata diuersitas. Indiscretum ut in timpanis et campanis, in quibus nulla discretio uel diuersitas perpendi potest. Hunc ergo sonum, quem indiscretum diximus, musica nequaquam recipit, sed sonum illum, quem discretum appelamus, in musica admittimus, quia dicit Iohannes: Musica nichil aliud est nisi uocum motio congrua. Vnde [328] etiam Guido ait: Musica <est> peritia modulationis discreto sono cantuque consistens. Boetius: Est musica motus uocum congrua proportione inter se consonantium. Hec ideo diximus, quia quidam minus periti quemlibet sonum esse musicum stulte asserunt. Quid utilitatis conferat musica scienti eam? Respondet Iohannes: Non est parua laus, non modica utilitas, non uilipendendus labor musice sciencia, que ignoti cantus facit cognitorem, compositi efficit iudicem, falsi emendatorem et noui inuentorem. Notandum quod omnis ars omnisque disciplina honorabiliorem habet rationem quam artificium, quod manu atque opere artificis exercetur. Vnde Boetius: Quanto preclarior musice scientia in agnitione rationis quam in opere [329] efficiendi, quia artificium ut seruiens famulatur, ratio uero ut dominus imperat. Item ars ista naturalis est quemadmodum et alie. Quid est musicus? Musicus est ille, cui secundum rationem ac speculationem adest facultas diiudicandi cantum et omne musicum instrumentum. Nota differentiam inter musicos et cantores. Nam musici recte per artem incedunt, Cantores usum uix confuse retinent. De quibus Guido in secundo tractatu suo sic air:

Musicorum et cantorum magna est distantia.

Isti dicunt, Illi sciunt, que componit musica.

Nam qui facit, quod non sapit, diffinitur bestia.