Actions |
---|
[f.44v] <S>Equitur nunc de modis cantandi Tam vsitatis quam invsitatis et de eorum proprietatibus atque descripcionibus Et primo in genere secundo in specie. Pro quo sciendum. Quod modus proprie sumptus sic de[scribitur in marg.]. Est interuallum sew spacium inter vocem et vocem. [Intervallum in marg.] Interdum autem est soni acuti grauisque distancia. Modus autem a modulando vel moderando dicitur. Quia per ipsum cantus modulatur id est componitur Vel moderatur id est regitur. Modi autem sunt duplices scilicet vsitati et invsitati. Modi autem vsitati quibus omnis cantilena contexitur sunt nouem. Versus Ter ternis modulis cantus contexitur omnis. Qui sunt Vnisonus Semitonium Tonus Semiditonus Ditonus Dyatesseron Dyapenthe Semitonum cum dyapenthe Tonus cum dyapenthe. Ex hys sex consonancie dicuntur que in cantu sepius consonant. Vel que in certis proporcionibus se inuicem continent sesquioctaua sesquialtera sesquitercia. De quibus tractare pueris esset minus honorosum quare ista subtilitas hic relinquitur. Sequitur nunc de modis in speciali Et primo de vnisono secundum ordinem. Vnisonus dicitur fieri quando vna vox in eadem linea continue repetitur. Et [describitur sic in marg.] sic est vnius vocis vel clauis continuata frequentacio sew repeticio. Et dicitur ab vnus et sonus quasi vnius vocis sonus. Et fit sex modis penes sex voces. Versus Vnisonus clauem tantummodo postulat vnam Vnisonus voces similes sociat sibi plures. Connectens racioni mi mi similesque. Semitonium. Est de fa in mi uel e conuerso progressio. Eciam a semi quod est imperfectus et tonus sonus nam imperfectum facit sonum respectu toni Et habet vnam speciem. Versus Sed semitonium sociat sibi cantum. Non sit tibi dubium quod ei constat genus vnum. Tonus. Est [transitus in marg.] [[in tantum situs]] in vocem proximam preter mi fa et fa mi. Et a tonos grece quod est tonus latine mutando o in v. Vel dicitur a tonos. as. are. quod est fortiter sonare cum ipse respectu semitony fortem dat sonum. Et fit quatuor modis Exemplum vt re. re mi. fa sol. sol la. Versus Cum sono socia wlt esse tonus [f.45r] Semiditonus dicitur quasi imperfectus ditonus et non dimedius ditonus Et est potencior predictis et fit inter re fa et mi sol et alias non. Versus Sol mi vel fa re wlt semiditonus esse. Dytonus dicitur a dya quod est duo et tonus quasi duos includens tonus vt cum ad terciam clauem fit [tran supra lin.][[tantum]]situs duobus tonis inclusis. Versus vt mi fa la sic dytonus est uel e contra. Et vterque eorum tam semidytonus quam dytonus habet duas species [[ins]]. Versus Sic species in se binas retinebit vterque. Dyatesseron. Est meatus in quartam clauem vnum semitonium cum duobus tonis includens Eciam a dya quod est de et tesseron quatuor et habet tres species. Versus Sol re cum mi la dyatesseron est simul ut fa. Dyapente Est saltus ad quintam clauem. Eciam a dya quod est de et penta quinque. Et constat ex tribus tonis et semitonio et habet quatuor species. Versus Vt sol mi mi re laque fa fa dabit dyapente. Bis binas species in eo sic querere dices. Semitonium cum dyapenthe Est semitoni addicio vltra dyapenthe Sic similiter. Tonus cum dyapenthe est toni cum dyapenthe sociacio. Exempla patent in hys versibus. Elaque ccsolfa dant cum semidyapenthe. Cum dyapenthe tonum facit ffaut ac dlasolre. Dyapason In octaua claue respectu certi clauis est resonancia. Eciam a dya quod est de et pan quod est totum vel omne et sonus quasi de omnibus sonis Includit enim omnes modos. Constat enim ex quinque tonis et duobus semitonys. Et est semper inter litteras proximas eiusdem nominis quarum vna est octaua ab alia Et secundam quosdam eciam dicitur modus cantandi. Aly vero dicunt aliter sic quod consonancia uel proporcio cantuum ad inuicem per dyapason concurrencium vel quia ex consonancys constituitur vtputa ex dyapenthe et dyatesseron vt Cfaut et csolfaut. Dsolre et dlasolre. Elami in spacio et eelami in linea que omnia in figuris sequentibus habent videri Quarum prima datur de novem modis. Secunda de dyapason et cetera.
Sequitur figura vt supra [signum]
Item potest predictos nouem modos Aliqui addiderunt [corr supra lin.] adhuc tres alios modos vtputa Tritonum qui est inter ffaut et bfa[sqb]mi. Eciam a tris quod est tres et tonus Nam tres includit tonos. Semidytonum cum dyapenthe et est inter dsolre et csolfaut. Dytonum cum dyapenthe qui addit dytonum vltra dyapenthe et existit inter Cfaut et bfa[sqb]mi qui rarissime inuenitur. Sed Tritonus reperitur in hoc Responsorio Omnis lapis vbi canitur dei est sardius Nam est canitur in bfa[sqb]mi et sardius incipitur in ffaut. Semiditonus cum dyapente canitur in hac communio Verba viri vbi canitur In prudentis quod terminatur in cfaut et quoque sequens canitur in bfa[sqb]mi. Est autem racio eorum qui istos modos addunt quia positis extremis media eciam debent poni. Sed dyapason extremitatem seruat et illi modi cum primis videntur reperiri. Non tamen illa solemnes sunt sicut primi ergo musici minus eo celebrant. Sequuntur duo Exempla primum de Tritono secundum de semitonio cum dyapenthe et cetera.
[f.45v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.45v; text: Dei est sardius. Imprudentis et cla. Tritonus. Semidytonus cum dyapenthe. Ditonus cum dyapenthe.] [ANOMCANT 01GF]
<S>Equitur nunc de modis intonandi Specialiter ad antiphonas et ad melodiam psalmorum pertinentibus Generaliter autem ad correccionem cuiuslibet cantus sew melodie videbitur secundum ordinem. Primo de numero tonorum et sedibus eorum. Secundo de regulari cursu uniuscuiusque toni. Tercio de differencys eorundem. Primo Sciendum Quod tonus est equiuocum. Versus dicitur equiuoce tonus accentus nota signum. Aliomodo dicitur perfecta eleuacio vocis super vocem. Aliomodo tonus potest dici regula quod determinamus formam alicuius cantus. Et sic accipitur in proposito. Et diffinitur tonus est regula naturam [vel supra lin.] figuram cantuum regularium determinans. Natura autem cantus consistit in disposicione et figura in composicione et progressione. Vel sic Tonus est discreccio uel cognicio principy [[vel]] medy et finis ascensus et descensus cuiuslibet cantus regularis. Secundo Notandum quod antiqui omnem modulandi veritatem in quatuor modos distinperunt id est tonos secundum numerum elementorum ex quibus tonis omnis melodia componitur sicut ex quatuor elementis omnis res naturalis constituitur. Et hinc est quod adhuc habemus quatuor claues finales in monocordo sew manu In quibus isti quatuor cantus sew toni finiuntur. Moderni autem considerantes quod grauia cum acutis et acuta cum grauibus [f.46r] non bene concordant Consiliati sunt quod quisque modus sew tonus diuideretur in duos scilicet in acutem et grauem. Diuisioque illis tonis acuta acutis grauia grauibus conuenerunt. Tercio Sciendum quod isti dicuntur autenti toni quia per antiquos fuerunt inuenti Et dicuntur principales vel autenti. Eciam tonus ab autentin grece quod est fides aut autoritus latine Quia tonus autentus habet auctoritatem ascendendo vltra suum finale ad dyapason Vel quia autoritas veterum illos modos primo inuenit. Graues vero dicuntur plagales id est laterales parciales sew subiugales eo quod sunt pars autenti Vel quia sunt in melodiam sub autentis grauiter sonantes. Dicitur enim plaga vel regio vel aliquod subiectum Quia tonus plagalis non ascendit ad dyapason supra suum finalem Sed descendit et in grauibus manet tamquam terra grauis Quarto Sciendum quod isti toni aput veteres habuerunt ista nomina Prothos Deutros Tritos Tetrardos Prothos enim dicitur quasi primus quia primus fuit aput veteres. Deutros valet duo latine vel secundus quia fuit secundus tonus aput antiquos licet iam non. Tritos valet tantum scilicet tres latine. Sed Tetrardos dicitur a tetra grece quod est quatuor latine quia quartus et vltimus fuerat. Et isti toni aput latinos dicuntur autenti. Et sunt primus tercius quintus et septimus Qui impares dicuntur. Et quibuslibet istorum habet sub se vnum plagalem quasi subiectum. [[Est nun]] [Et sic marg.] nomina octo tonorum a modernis sic appellantur Autentus prothi plagalis prothi Autentus deutri plagalis deutri Autentus triti plagalis triti Autentus tetrardi plagalis de tetrardi. Vbi notandum quod greci ptogonos sic efferunt Dorios Ipodorios frigeos ypofrigeos lideos ypolideos mixolideos ypomixolideos. Et [[secundum]] [sciendum in marg.] quod Gwido dicit quod nomina octo tonorum pretacta proprie ipsis tonis conveniunt. Quod iam autem dicitur primus secundus tercius et cetera abusiuum. Ideo quia nomina iam dicta propter grossitatem soni non potuerunt reseruari. Et nota Sicut octo sunt toni sic eciam octo sunt eorum tenores. Tenor autem dicitur a teno et fit vbi per silbam seculorum amen cuiuslibet cantus incipitur. Sed secundum Gwidonem est vltima vocis mora Notandum autem quod sicut finis octo tonorum in quatuor notis que finales dicuntur sunt dispositi Sic eciam octo tenoribus quatuor note attribuuntur sed diuerso modo Quia semper duorum tonorum finis ad vnam notam respicit Sed in tenoribus non est ita Est enim in F tenor secundi toni. In a acuta primi quarti et sexti est tenor In C. terci quinti et octaui. In d vero septimi est tenor. Vnde secundus maxime descendit Septimus autem pre ceteris omnibus ascendit. Sunt autem eorum finales ista D E F G et finale primi et secundi tonorum est d. Terci et quarti E. Quinti et [[septimi]] sexti F. Septimi et octaui G. Licet interdum cantus alias finales vsurpat vt in sequentibus demonstrabitur hoc tamen non est regulariter.
[f.46v] Sciendum Quod tota vis cantus ad finales respicit vnde vbicumque [[incipiatur]] [incipiatur in marg.] vel terminetur semper modus attribuitur ei in [[eidem finale est]] cuius finale. Vnde quandocumque responsorium aliquod videtur habere prothi cursum tamen ex quo exit in E finale vel in F erit alterius toni. Sed cum iam de tenoribus atque finalibus dictum sit nichil abest si eciam de gloria patri cuiuslibet toni vbi sit incipiendum lector certifiatur. Secundi ergo toni Gloria in C graue incipitur. Quarti in E finale primi quinti sexti in F terci octaui in G septimi in c acuta. Et nota licet sit tonus [[pagrimus]] peregrinus hic tamen racione finis ad octauum tonum reducitur secundum gloria tonorum. Exempla de singulis finalibus et tenoribus subdentur et primo de gloria patri et seculorum amen exemplificabitur
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.46v; text: Primi toni. Quinti toni. Sexti toni. Secundi toni. Tercy toni. Quarti toni. Septimi toni. Octaui toni. Gloria. Euouae.] [ANOMCANT 01GF]
Sequitur nunc exempla de finalibus ad plenius videndum tonorum cognicionem. Et ponitur hic iubilus sew newma In hac antiphone primum querite regnum dei super hanc dici debet dei. Hic iubilus cani solet in fine antiphonarum primi toni et consimiliter ponunt Iubili aliorum tonorum cantandi super antiphonas vt sequitur.
[f.47r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.47r; text: Primum querite regni dei. Formula primi. D, Secundus similis est huic. Iubilus secundi toni. Tercia dies est quod hec facta sunt. Newma terci toni. E, Quarta vigilia venit ad nos. Quinque prudentes intrauerunt ad nupcias. F] [ANOMCANT 02GF]
[f.47v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.47v; text: F, Sexta hora sedit super puteum. G, Septem sunt spiritus ante tronum dei. Octo sunt beatitudines.] [ANOMCANT 03GF]
COnsequentem videndum est de cursu regulari tonorum. Pro quod sciendum quod secundum Iohannem musicum cursus tonorum Est lex sew certa regula qua cohercentur toni quantum quisque ascendere uel descendere intendi vel remitti possit. Et cursus alio nomine dicitur ambitus tonorum Nam ambitus est spacium inter quod regulariter potest versari cantus cuiuslibet toni. Vnde autenti toni a suo finali ascendunt ad dyapason. Et patet quod ambitus habet quisque [octo in marg.] claues licenter autem ad nonam vel decimam ascendere potest sine vicio et hoc raro et inferius descendit ad proximam sub finalem que eciam raro est tangendi. Sed octo claues que sunt infra ambitum sunt regulares ergo licet has tangere quociens placuerit. Versus Regula certa tono dat cuilibet Infra [Sed in marg.] sola binas dat gracia supra Regula quas tribuit quelibet audacter frequentat. Plagales vero a suo finali ascendunt ad quintam id est ad dyapenthe et licenter sextam assummunt sed minime septimam. Nec [f.48r] est mirandum quod plagales minorem habent licenciam ascendendi quam autenti quia semper in inferioribus morari debent et raro a suo finali ad quintam ascendere. Si ergo raro ad quintam ergo minus ad sextam Sed bene ad quintam per dyatesseron regulariter et quandoque licenter ad sextam sed tamen pluries ad quintam quam ad sextam Et racio omni horum est quod plagales id est subiugales appellantur. Item Sciendum ad vnumquemque tonum cognoscendum in cantu vtrum sit autentus vel plagalis considerandi sunt hec metra. Cantus [[vero]] [non supra lin.] tangens quintam wlt esse plagalis. Qui nec tangit nec subtangit autentus wlt esse magis. Sepe cadens raro tangens plagalis esse probatur. Tangens sepe cadens raro summo sociatur. Si tangit tociens quociens cadit ad placitum sit Sed quidam senserunt hunc dignius esse plagalem. Item Nota pro maiori declaracione octo toni habent septem principia id est septem sunt claues in manu scilicet A. B. C. D. E. F. G. Et hoc regulariter In prima claue [[prima]] scilicet A graue incipitur primus plagalis sew tonus par. Ex quo omnes plagales sunt pares Et similiter desinit in A eadem claue sed acuta vel affinali. Et sic consequenter omnes aly tony in qua littera sew claue incipiuntur in eadem eciam finiuntur Solum mutando nomina quia si vna clauis est grauis altera erit acuta Sed [[primus]] [Secundus in marg.] plagalis qui quartus vocatur Incipitur in B graue et finitur in b acuta. Tercius aut plagalis qui sextus vocatur incipitur in C graue et finitur in c acuta. Quartus plagalis qui octauus vocatur incipitur in D finali et finitur in d acuta. Et sic patent toni pares sew plagales. Aly autem dicuntur toni autenti sew Impares Et incipiuntur eodem modo secundum ordinem litterarum. Sic quod primus Incipitur in D finale et finitur in d acuta. Et sic patent quod primus autentus et quartus plagalis habent eundem ambitum Sed differunt in hoc quia primus finitur in D et alter in G. Et sic patent differentia eorum [[et p]] [quia in marg.] habent diuersa [principia in marg.] Tercius tonus in ordine autentorum est secundus Incipitur in E finali et finitur in ee superacuta Sed quintus et tercius in ordine autentorum Incipitur in F finale et finitur in ff superacuta Septimus qui et vltimus est inter autentos Incipitur in G finale et finitur in gg superacuta. Ex predictis patet quare plagales dicuntur subiugales quia omnes habent sua principia sub autentis excepto solo primo tono qui convenit in principio cum octauo. Et licet hoc fit tamen respectu sui plagalis scilicet et illi alcius suum habet principium vt clarius patebit in figuris sequentibus Magistri Gwidoni quas quilibet musicus diligenter debet inspicere. Vltimo Sciendum Quilibet cantus vel tonis constituit dyapason communi cursu id est ascensum vel descensum per octo notas et quandoque vltra octo superius assummit duas et inferius vnam ex licencia que omnia clarius patebunt in figura circulorum Sic quod circulus [[inferius]] inferior spectet ad tonum parem et superior ad tonum imparem vt patebit secundum ordinem figurarum. Ex predicto eciam habetur duplex cursus sew ambitus tonorum scilicet regularis et talis continet octo notas. Alius [f.48v] irregularis et talis continet [[decim]] [decem supra lin.] vel vndecim notas. Sic habetur quod omnis clauis qui est supra dyapason causat irregularitatem toni. Et de quanto plures de tanto maior fit irregularitas quousque ad dypenthe supra dya[[pason]][penthe in marg.] et dyapason supra dyapason quia ibi [[surgit]] quedam surgit perfectio et cetera Sequitur figura [signum]
[f.49r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.49r,1; text: .Autenti sunt. Primus, Tercius, Quintus, Septimus, Plagales sunt. Secundus. Quartus. Sextus. Octauus. Versus Impar wlt sursum tendit par quoque deorsum. Prothos, Deutros, Tritos, Tetrardus, Prothos Autentus versatur regulariter inter dsolre et dlasolre. Et aliomodo dicitur primus tonus et potest superius per licenciam assummere duas claues scilicet ee et ff. Et inferius vnam scilicet cfaut et huic tono deseruit primus circulus vt patet et cetera, Prothos plagalis. versatur regulariter inter are et alamire idest secundus tonus et eciam potest per licenciam superius regulariter assummere duas claues scilicet bafa[sqb]mi et csolfaut et inferius vnam scilicet [Gama]ut et huic tono deseruit circulus secundus secans primum et cetera, Autentus deutri id est tercius tonus regulariter versatur inter e et ee et superius per licenciam potest assummere duas claues scilicet ff et gg et inferius vnam scilicet dsolre et huic deseruit tercius circulus [aut in marg.] tercy toni. Plagalis deutri uersatur inter G et bfa[sqb]mi id est quartus tonus et eciam potest assummere superius duas claues per licenciam scilicet csolfaut et dlsaolre et inferius vnam scilicet are et huic deseruit circulus quarti toni, Tritos autentus Idest quintus tonus versatur inter f et ff et per licenciam potest assummere duas claues scilicet gg et aa et inferius vnam scilicet E. Et huic deseruit circulus quinti toni et cetera, Tritos plagalis. id est sextus tonus versatur inter cfaut et csolfaut et per licenciam superius potest assummere duas claues scilicet d et ee Et inferius vnam scilicet bmi. Et huic deseruit circulus sexti toni et cetera, Autentus tetrardi regulariter versatur inter g et gg id est septimus tonus per licenciam superius potest assummere duas claues scilicet aa et bfa[sqb]mi et inferius vnam scilicet ffaut. Et huic deseruit circulus septimi toni et cetera, Plagalis [Tetrardi in marg.] versatur inter dsolre et dlasolre id est octauus tonus et superius potest assummere per licenciam duas claues scilicet ee et ff et inferius vnam scilicet cfaut. Et huic deseruit circulus octaui toni. Et primus et octauus toni habeant eundem ambitum tamen non sunt vnus tonus quia primus finitur in dlasolre octauus vero in gsolreut ut patet intuenti circulos et cetera] [ANOMCANT 04GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.49r,2; text: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, Superius potest primus tonus irregulariter accipere ee et ff. Disposicio prothi. Id est primi autenti. Tres corde proprie primi toni. Quinque communes, potest secundus tonus superius irregulariter accipere b et c. D finale primi et secundi tonorum. Disposicio plagalis prothi. Primi plagalis. Tres corde proprie secundi toni. Potest inferius accipere irregulariter primus tonus c. Potest secundus tonus inferius irregulariter accipere [Gamma]ut. Item Nota corde proprie dicuntur note in quibus alter tonus nullam habet participacionem Sed communes in quibus alter tonus habet participacionem.] [ANOMCANT 05GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.49r,3; text: A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, gg, Potest superius tercius tonus irregulariter accipere gg et ff. Disposicio deutri. Id est secundi autenti. Tres corde proprie. Quinque communes, Potest superius quartus tonus irregulariter accipere d et c. E finale tercii et quarti tonorum. Disposicio plagalis deutri. Id est secundi plagalis. Tres note proprie quarti toni. Potest inferius tercius tonus accipere irregulariter d. Potest quartus tonus inferius irregulariter accipere a sed raro.] [ANOMCANT 06GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.49v,1; text: B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, gg, aa, Potest quintus tonus superius accipere irregulariter aa et gg. Disposicio triti. Id est Tercy autenti. Tres note proprie. Quinque communes, potest sextus tonus superius accipere irregulariter d et ee. F finale quinti et Sexti tonorum. Disposicio plagalis trity. Id est Tercy plagalis. Tres corde proprie sexti toni. Potest quintus tonus inferius accipere irregulariter E. Potest sextus tonus inferius irregulariter accipere B.] [ANOMCANT 07GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.49v,2; text: C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, gg, aa, bb, Potest superius septimus tonus irregulariter accipere bb et a<a>. Disposicio Tetrardi. Id est Quarti toni. Tres corde proprie. Quinque communes, Potest octauus tonus irregulariter superius accipere ee et ff. G finale septimi et octaui tonorum. Disposicio plagalis Tetrardi. Id est Quarti plagalis. Tres corde proprie octaui toni. Potest septimus tonus inferius accipere irregulariter ff. Potest octauus tonus inferius irregulariter accipere Cfaut.] [ANOMCANT 08GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.49v,3; text: dsolre, Ambitus regularis primi toni. dlasolre, Cfaut, Ambitus irregularis eiusdem. fffaut Note principales, Alamire, Are, Ambitus regularis secundi toni. csolfaut, [Gamma]vt, Elami, Ambitus regularis Tercy toni. ggsolreut, eelami, Bmi, Ambitus regularis Quarti toni. bfa[sqb]mi, ffaut, Ambitus regularis quinti toni. aalamire, Ambitus regularis sexti toni. Gsolreut, Ambitus regularis septimi. bbfa[sqb]mi. Ambitus regularis octaui, Octaui superius, octaui inferius] [ANOMCANT 09GF]
[f.48v] REstat nunc de differencys tonorum a se inuicem et autentorum a plagalibus eorum dicere. Pro quibus erit regula talis Omnis cantus prothi et plagalis eiusdem Id est primi et secundi finitur in Dsolre vel alamire. Sed principalis Deutri et eius collateralis Id est tercius et quartus finiuntur in Elami vel in bfain[sqb]mi vel in csolfaut. Magister Tritus et discipulis eius Id est quintus et sextus finiuntur in ffaut aut csolfaut. Tonus par et impar Tetrardi Id est septimus et octauus eorum [[finiunt]] [summunt in marg.] finem In Gsolreut Versus D uel a dato primoque sibi sociato. E b [[primi]] [terni in marg.] finis datur que quaterni. Et ab illa regula excipitur quartus tonus Quia aliquando in fine spoliatur sua proprie claue. Sequuntur alie Regule pro maiori separacione Autentorum a plagalibus Prima Omnis cantus autentice compositus quintam tangens [et supra lin.] sepe in ea morans aut tercio vel quarto eam reuerberans raro autem subsonans autentus est. Vt deus omni exauditor. Excepta illa antiphona. Ortus conclusus. Similiter Sicut lilium inter spinas Secunda regula Omnis cantus autentice compositus quintam tangens et non subsonans autentus est. Tercia regula Cantus ascendens vltra octauam finalis autentus est. Vt fidelis sermo. Quarta regula Cantus cito ascendens finale ad quintam deinde reuersus siue eam amplius tangat siue non autentus est. Vt leva ullum Quinta regula Cantus in cuius principio sonat dyapenthe et in fine autentus est Vt viginti peccatrici Et hec est regula antiquorum quia ascensus per dyapenthe proprie est autentus Sexta regula Omnis cantus per quartam saliens amplius saltando immediate ad sextam finalis autentus iudicatur. Vt O gloriosum lumen Prima regula plagalium Cantus vero [non in marg.] ascendens ad quintam finalis plagalis est. Vt clamaui. Secunda regula Cantus raro tangens quintam finalis et sepe quartam plagalis est. Vt Miserator [corr. in marg.] dominus Tercia regula Omnis cantus a finale ascendens reuersus ad finalem antequam quintam tangit licet eam postea tangat. Vt [Et in marg.] Respicientes si [[non]] [vero in marg.] post modum sextam tangat est plagalis Quia alias sepe autentus erit. Quarta regula Cantus declinans a principio sub quartam finalis plagalis est Vt Orauit sanctus Ypolitus. Sed si tangit quintam uel sextam autentus est et hoc in responsorys frequenter Sed in antiphonis erit plagalis. Vt casti virgo Sint lumbi Quinta regula Cantus in cuius principio sonat dyatesseron et in fine plagalis est. Vt beata es Maria. Si vero tangit sextam autentus est Vt canite tuba et hoc est regula antiquorum Sexta et ultima regula Omnis cantus ascendens ad quartam rursus ad finalem antequam salit ad sextam plagalis est. Vt aue decus virginum. Cetera dicencia patebunt de differencys tonorum [signum] [f.50r] [signum] Est enim autentus primi toni quia finitur in dsolre vel alamire et est autentice compositus et eleuatus. Et sic plagalis secundi quia plagaliter est compositus et depressus et sic proportionaliter dicitur de alys. et cetera Secuntur melodie tonorum principales vna cum differencys eorundem exemplariter per ordinem.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.50r; text: Primus Tonus, Si quis singulorum Cupit tonorum Scire melodiam hanc attendat nostram. Et sic sine breui Studioque leui Poterit hic scire Tonus diffinire. Primi toni melodia psallat in directo. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue.] [ANOMCANT 10GF]
Et nota primus tonus habet quatuor claues iniciales scilicet e ff et a et d. harum litterarum principalis tonus habet duas continet antiphonas ab ff et d incipientes vt sequitur.
[f.50v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.50v,1; text: Exemplum. Ecce nomen domini. Ave Maria. Tonus principalis, Euouae.] [ANOMCANT 11GF]
Et nota huic tono ascribuntur quinque differencie quarum prima continet sub se antiphonas a d vel c subito per dyapenthe ascendens a finali et habet duas litteras iniciales vt sequitur scilicet d et c et cetera
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.50v,2; text: prima differencia. Exemplum. Leua Ierusalem. Dum aurora. Euouae.] [ANOMCANT 11GF]
Secunda differencia continet antiphonas ac sub dyapenthe incipientes et habet c pro claue iniciali vt sequitur. Et secundum aliquos hac differencia eciam dicitur tonus peregrinus.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.50v,3; text: Cum esset sero, Ecce ego mitto. secunda differencia. Euouae.] [ANOMCANT 11GF]
Tercia differencia continet sub se antiphonas sub ff incipientes et gradatim ad finalem descendens et habet ff pro littera iniciali vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.50v,4; text: Exemplum. Volo pater. Reges Tharsis. tercia differencia. Euouae.] [ANOMCANT 11GF]
Quarta differencia continet sub se antiphonas ab eadem ff incipientes et gradatim ascendens ad a et habet pro littera iniciali hoc modo vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.50v,5; text: Exemplum. Venit lumen. Lazarus. quarta differencia. Euouae.] [ANOMCANT 11GF]
Quinta differencia continet sub se antiphonas ab eadem ff incipientes immediate a tangens. et habet ff pro littera iniciali similiter et quandoque a vt sequitur.
[f.51r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.51r,1; text: pulchra es et decora. Estote fortes in bello. Salue regina, Alma vero Maria. quinta differencia, Euouae.] [ANOMCANT 12GF]
Et nota cantus primi toni versatur regulariter inter d et d vtrobique assumens vnam vocem et tenor primi toni qui maxime respicit psalmus et terminatur in a acuta.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.51r,2; text: Primo creati sunt Adam et Eua et positi sunt in sede beatorum. Tonus principalis. Euouae. Exemplum. Exurge.] [ANOMCANT 12GF]
Et nota iste tonus primus et principalis habet duas differencias prima continet introitus ac incipientes subito per dyapenthe ascendens et habet easdem claues iniciales quas habet primus principalis psalmorum et antiphonarum.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.51r,3; text: prima differencia. Euouae. Exemplum. Gaudeamus. Suscepimus.] [ANOMCANT 12GF]
Item Secunda differencia continet sub se introitus ab a sine dyapenthe incipientes et habet a littera pro iniciali vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.51r,4; text: secunda differencia. Euouae. Exemplum. Lex domini.] [ANOMCANT 12GF]
[f.51v] Item Responsoria eciam subsunt tonis et cognoscuntur in fine ante versum penes eorum finalem sed vt frequenter in responsorys primi toni sequens datur forma quo ad versum sic similiter de alys responsorys aliorum tonorum que eciam sepius cognoscuntur penes versum et principaliter penes finale vt sequitur secundum ordinem et cetera
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.51v,1; text: Versus in responsorys primi toni sic formatur. Primus est iste sonus tonus est ibi vociferatus.] [ANOMCANT 13GF]
Et quandoque ad versum contingit cani gloria et debet sic cani si non specialiter fuerit signatum vt sequitur et eciam sic de alys tonis sequentibus.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.51v,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Secundus Tonus.] [ANOMCANT 13GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.51v,3; text: Secundum autem in fine et in medio sic variabitur.] [ANOMCANT 13GF]
[f.52r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.52r,1; text: Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue.] [ANOMCANT 14GF]
Item Secundus tonus communiter habet quatuor litteras iniciales scilicet a d c ff et insuper quinque habet [Gamma]ut tamen raro et solum in responsorys et nunquam vel raro in antiphonis vt ibi edunt de carne et qualitercumque ascendat.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.52r,2; text: Exemplum de a. Rogabit Ierusalem. Exemplum de c. Ayt Petrus, Exemplum de d. Supra pectus deum, O sapiencia. Exemplum de ff. Consolamini. Ecce Maria. Tonus principalis. Euouae.] [ANOMCANT 14GF]
Item nota quod cantus huius toni versatur regulariter inter a et a et vtrobique assumens unam vocem et habet finalem cum primo tono scilicet d tenor vero in ff. Secuntur versus introitum secundi toni.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.52r,3; text: Secunda etate natuit] [ANOMCANT 14GF]
[f.52v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.52v,1; text: archa diluuio passim fluente. Euouae. Salue. En dulce do totum sub murmurat ista secundum. Tercius Tonus.] [ANOMCANT 15GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.52v,2; text: Tercium. suspende in medio et in fine precipita. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue. principalis tonus.] [ANOMCANT 15GF]
Item [[tonus]] tercius tonus habet quatuor litteras iniciales scilicet e ff g et c. et sic harum litterarum principalis habet vnam continet antiphonas a b incipiens siue cadunt sub finali siue non.
[f.53r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.53r,1; text: Fauus distillans. Qui de terra est. prima differencia. Euouae.] [ANOMCANT 16GF]
Nota tercii toni tres sunt differencie vsitate tenor prime differencie reflectitur a g ad a ascendendo et est ibi aliquantulum deinde ad c saliens hoc modo vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.53r,2; text: Exemplum. Tollite. Arridebat. Exempla. Salua nos. Aui sequitur me. Secunda differencia. Euouae.] [ANOMCANT 16GF]
Secunda differencia continet sub se antiphonas a g incipientes qui ex semitonio surgit hoc modo vt patet in illis exemplis precedentibus scilicet Tollite.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.53r,3; text: Tercia differencia. Euouae.] [ANOMCANT 16GF]
Tercia differencia continet sub se antiphonas ab eadem incipientes habet enim duas litteras iniciales scilicet g et c vt sequitur
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.53r,4; text: Exemplum de g. Hec est generacio. Vado parare vobis locum. Exemplum de c. Viuo ego.] [ANOMCANT 16GF]
Nota cantus huius toni regulariter versatur inter e et ee et vtrobique assumens vnam vocem. Sic enim formatur versus ad introitus tercii toni vt patet.
[f.53v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.53v,1; text: Temptauit deus Abraham tercia etate dilectum Ysaac mactare parauit. Tonus principalis. Euouae. Exemplum. Tibi dixit.] [ANOMCANT 17GF]
Huic tono introitum vna est differencia que fit quando introitus incipitur in e vt sequens et reflectitur in ff et e conuerso.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.53v,2; text: Similiter. Si iniquitates. Vocem iocunditatis. differencia, Euouae. Sic formatur versus in responsorys tercy toni. Tres persone sunt in sancta trinitate pater et filius et spiritus sanctus. Quartus Tonus.] [ANOMCANT 17GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.53v,3; text: Quartus vt primus gradatim] [ANOMCANT 17GF]
[f.54r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54r,1; text: ascendit sed tandem ab alto cadit. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue.] [ANOMCANT 18GF]
Item quartus tonus sex habet litteras iniciales scilicet c d ff g a quarum tonus principalis habet quatuor continet antiphonas ab e f B vel a inchoante vt sequitur
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54r,2; text: Exemplum de e. O florens rosa. Exemplum de ff. Vera humiliacio fuit. Exemplum de g. Nescientes. Exemlum de a. Exiui a patre. Tonus principalis. Euouae.] [ANOMCANT 18GF]
Huic tono sunt quinque differencie quarum prima reflectit finem tenoris sui ab e in ff et continet antiphonas in d incipientes et gradatim ascendentes.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54r,3; text: Symon baryona.] [ANOMCANT 18GF]
[f.54v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54v,1; text: Exempla de a. Innuebant patri eius. Tonus principalis, Euouae.] [ANOMCANT 19GF]
Secunda differencia finem sui tenori vertitur [corr. supra lin.] [[ut]] ab e in ff amplius in d sub ea et continet antiphonas in c incipientes et gradatim ab ff ascendentes hoc modo vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54v,2; text: Exempla, Tu domine. Angelus domini. secunda differencia. Euouae.] [ANOMCANT 19GF]
Tercia differencia incipit tenorem suum in dlasolre et non extendit supremam eius notam vltra ee finis est in a et antiphone incipiende sunt in a vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54v,3; text: Exempla, Post partum virgo. Gaude Maria virgo. tercia differencia. Euouae.] [ANOMCANT 19GF]
Quarta differencia est que reflectitur ab e in ff et continet antiphonas incipientes hoc modo vt sequitur
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54v,4; text: Exemplum, Stetit angelus. Veni domine. quarta differencia. Euouae.] [ANOMCANT 19GF]
Ultima differencia incipit suum tenorem in g et versum ponit principium alterius toni et antiphone incipiuntur hoc modo vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.54v,5; text: Exempla, Syon renouaberis. Fidelia. quinta differencia. Euouae.] [ANOMCANT 19GF]
Nota cantus quarti toni regulariter versatur inter b et b et vtrobique assumens vnam vocem tenor in a finale in e sequitur nunc versus introitum.
[f.55r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55r,1; text: Quarta etate Moyses legis tabulas accepit in monte Synai. Tonus principalis, Euouae. Exemplum, Resurrexi. Similiter. Nunc scio.] [ANOMCANT 20GF]
Vel eciam potest in quarto tono introitus illa differencia cantari quando introitus iniciatur in dsolre gradatim ascendendo.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55r,2; text: differencia, Euouae. Exemplum. Nos autem. Quatuor libris ewangely Instrumentum plage mundi.] [ANOMCANT 20GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55r,3; text: Quintus Tonus. Quinti mobilitas quarto est similis sed in fine dissimilis. Magnificat anima mea dominum.] [ANOMCANT 20GF]
[f.55v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55v,1; text: Benedictus dominus deus Israel, quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue] [ANOMCANT 21GF]
Nota quintus tonus habet tres litteras inciales scilicet ff a et c. Tonus principalis terminatur in eisdem et antiphone ducerint originem ab a ad c vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55v,2; text: Exempla. Fons ortorum. Ecce deus. Eleuamini. Tonus principalis. Euouae.] [ANOMCANT 21GF]
Huic tono vero assignatur differencia que continet sub se antiphonas ab ff incipientes et statim surgentes hoc modo vt sequitur
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55v,3; text: Exemplum. Ecce concipies. Alma. differencia, Euouae.] [ANOMCANT 21GF]
Cantus huius toni regule versatur inter ff et ff vtrobique assummens vnam tenor in c. Sequitur versus de cantandi introitibus quinti toni vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55v,4; text: Quinta etate preualuit David in funda et lapide contra Golyam. Tonus principalis. Euouae. Exemplum. Deus in loco.] [ANOMCANT 21GF]
Et [[post]] [potest supra lin.] assignari hec differencia quando introitus incipitur in ffut vt sequitur differencia et exemplum.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.55v,5; text: Differencia potest esse. Euouae. Letare.] [ANOMCANT 21GF]
[f.56r] [Sextus Tonus. in marg.]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.56r,1; text: Sic formatur versus in Responsorio quinti toni. Letare. Quinque libris Mosayce legis erudiebantur hebrey. Sextus vt primus inponitur sed aliter deponitur. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue.] [ANOMCANT 22GF]
Item sextus tonus habet tres litteras iniciales scilicet d ff et g sed communissime sibi determinat ff vt sequitur
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.56r,2; text: Exemplum de ff. Lupus rapit. Exemplum de d. Si ego. Exemplum de g. Et videns Ihesus. Tonus principalis. Euouae.] [ANOMCANT 22GF]
[f.56v] Item iste tonus qui habet vnam differenciam que continet antiphonas ab ff incipientes et reflectit finem toni principalis ab ff in g vt sequitur.
[Septimus Tonus. in marg.]
[Versus introitus sexti toni sic formatur in marg.]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.56v; text: Exemplum. Fundamenta. differencia. Euouae. Saluator noster dominus Ihesus etate natus est in sexta. Tonus principalis. Omnes. Vesus ad Responsoria sexti toni sic formatur. Sexta etate dominus deus Ihesus suo cultu dedicauit. Septimus quartum in medio respicit sed in fine decipit. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel] [ANOMCANT 23GF]
[f.57r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57r,1; text: gg, quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue.] [ANOMCANT 24GF]
Huic tono quatuor assignatur differencie et principalis tonus continet sub se antiphonas per dyatesseron sic ascendentes vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57r,2; text: Exemplum. Accipite. Euouae.] [ANOMCANT 24GF]
Prima differencia habet litteram inicialem b vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57r,3; text: Exemplum. Constitues eos. Tonus principalis. Euouae.] [ANOMCANT 24GF]
Alia differencia habet litteram inicialem b vt patet in exemplo et tenor toni reflectitur ac ad d et e converso ad c et manet in c.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57r,4; text: Exemplum. Alleluia pascale similiter secunda differencia. Stella ista. secunda differencia. Euouae.] [ANOMCANT 24GF]
Alia differencia habet d pro littera iniciale et tenor reflectitur ac in bfa[sqb]mi et e converso ad c ascendendo et ibi manet
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57r,5; text: Exemplum, Similiter Angelus ad pastores. Veterem hominem renouas. Euouae.] [ANOMCANT 24GF]
Et cantus huius toni regulariter versatur inter g et gg tenor in g et vtrobique assummens vnam vocem.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57r,6; text: Sic formatur versus ad introitus septimi toni. Etate septima resurgemus racionem meritorum reddituri. Puer natus.] [ANOMCANT 24GF]
[f.57v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57v,1; text: differencia. Euouae.] [ANOMCANT 25GF]
Sic enim potest poni differencia septimi toni introitorum et canitur in introitibus que sic se habent sicut sequens.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57v,2; text: Viri Galilei. Sic canitur versus in responsorys septimi toni. Septem demonys plenam Mariam Magdilenam dominus Ihesus Xpistus septiformis spiritu gracie reformauit.] [ANOMCANT 25GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.57v,3; text: Octavus Tonus, Octauus secundo respondet in medio tali tenore concluditur. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel quia] [ANOMCANT 25GF]
[f.58r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58r,1; text: visitauit et fecit redempcionem plebis sue.] [ANOMCANT 26GF]
Item ille tonus habet septem litteras iniciales scilicet e d ff g a c et C et principales habet quatuor vt sequitur in exemplis sed c habet in antiphonis contentis sub tono peregrino vt nos qui viuimus.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58r,2; text: Exemplum de d. Sapiencia. Ierusalem gaude. Exemplum de a. Natus est nobis. Exemplum de g. Beatus Nicolaus. Exemplum de ff. Mitte manum. Tonus principalis. Euouae.] [ANOMCANT 26GF]
Iste tonus tres habet differencias vsitatas quarum prima habet e pro littera iniciale et ff vt sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58r,3; text: Exemplum de e. Paruulus filius. Exemplum de ff. Virgam virtutis. differencia prima. Euouae.] [ANOMCANT 26GF]
Secunda differencia incipit tenorem suum in c per semitonlum descendendo ad [[ad]] a vt sequitur. Exemplum hoc est preceptum pertinet ad presens conuentum et cetera.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58r,4; text: Exemplum. Hoc est preceptum. secunda differencia. Euouae.] [ANOMCANT 26GF]
Item Tercia differencia continet antiphonas in c incipientes et aliquantulum ibi manentes et habet c pro littera iniciali vt habet videri in exemplo sequenti et cetera.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58r,5; text: Exemplum. Similiter. Zelus domus tue. Euntes ibant.] [ANOMCANT 26GF]
[f.58v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58v,1; text: Euouae.] [ANOMCANT 27GF]
Et cantus huius toni versatur regulariter inter d et d et vtrobique assummens vocem tenor in c sequitur versus.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58v,2; text: Octaua etas carebit fine perpetua pace fruemur. Tonus principalis. Euouae.] [ANOMCANT 27GF]
Et eciam cantatur ista differencia quando introitus incipitur in dsolre sicut in exemplis.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.58v,3; text: Differencia. Euouae. Exempla toni principalis. Iubilate deo. Benedicta. Spiritus. Domine. Octaua dies resurrectionis salutis perpetuum diem signat beatorum.] [ANOMCANT 27GF]
Item Nota quod aliquando fit tonus peregrinus qui canitur super istum psalmum In exitu Israhel de Egypto tempore pascali. Quia tunc populus iste Iudaicus liberatus [f.59r] fuerat a Pharaonis imperio. Sed nos intelligimus hoc de resurreccione Xpisti quia tunc nos Xpistianani suus liberati a morte eterna quare adhuc canimus et modulatur vt infra patebit. Et reducitur ad octauum racione finalis.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.59r,1; text: Tonus peregrinus. Tantummodo ille tonus tonabitur peregrinus. In exitu Israhel de Egypto domus Iacob de populo barbaro. Euouae.] [ANOMCANT 28GF]
Et nota quod in perfecta psalmodia omnes dicciones monosilbe [[ebreice]] ebraice vel barbarice, sew omnes dicciones non latine debet in quocumque tono [[in meo]] existentes levari sursum vt ille dicciones Abraham Syon Aaron David Edom Iude Iherusalem Raab Israhel et sic de consimilibus. Et exemplum de latinis monosilbis vt tu sum es dy hec et sic de aliis. Exempli gracia vt si secundus vel octauus tonorum decantaretur super aliquem psalmum et si illarum [[diccionibus]] [diccionum in marg.] vna poneretur in medio non debet flectere vocem sub tenorem istius [[istius]] toni sed debet superius manere. vt habet videri [[Eciam]] [eciam sub lin.] in omnibus canticis vt magnificat benedictus multiplicacionibus et cetera
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.59r,2; text: Memento domine David et omnis mansuetudinis eius.] [ANOMCANT 28GF]
[f.59v] Exempla dictorum modorum secundum distancias mensuras earundum aperiat sequentem figuram conspiciat et similiter predicta de eorum proprietatibus. In quibus scilicet prius dictis et iam dicendis singulorum modorum posicio ad lucem patuit et iam patet in sequentibus. Secuntur exempla et cetera.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.59v; text: Vnisonus. Semitonium. Tonus. Semiditonus. Dytonus. Dyatesseron. Dyapenthe. Semitonium cum diapenthe. Tonus cum dyapente. Tritonus. Semitonus cum dyapenthe. Ditonus cum dyapente. Diapason.] [ANOMCANT 29GF]
Et sic est finis huius sciencie musicalis. Sub anno. .14.90. et cetera.