Nota regulas super tactus
Source: Theodor Göllner, “Eine Spielanweisung für Tasteninstrumente aus dem 15. Jahrhundert,” in Essays in Musicology. A Birthday Offering for Willi Apel, ed. Hans Tischler (Bloomington: School of Music, Indiana University, 1968), 70–71.
Electronic version prepared by Peter Slemon E, Anastasia Arapova C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2001.
Actions |
---|
[70] Nota regulas supra tactus
Prima est quod manendum est ante concordanciam
sequentis tenoris uel in eodem indifferenter
secunda regula quod semper est manendum ante concordanciam
sequentis tenoris et non in eodem cum sit pausa
tertia regula quod semper semitonus est tangendus
ante pausam d uel g / quarta regula quod cauendum
est ne vna clauis inmediate bis cum vno
digito tangatur / quinta regula quod adminus semel
[71] debita concordancia in vno tactu tangatur
debite autem et perfecte concordancie sunt quinte
et octaue et duodecime sed tertie et quarte sunt concordancie
imperfecte et sexte // sexta regula
est cum est descendendum uel ascendendum cum tenore
tunc debet fieri ascensus uel descensus
per discantum in tenore precedenti et non per casum
verbi gracia Si contingeretur descensus tenoris de g
in c tunc discantus descenderet super sol in quarta
et exempla patent et sic de aliis Explicit