[Tractatus de musica]
Source: Andres Briner, "Ein anonymer unvollständiger Musiktraktat des 15. Jahrhunderts in Philadelphia, USA," Kirchenmusikalisches Jahrbuch 50 (1966): 27-38, 27–38.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Andreas Giger C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1995.
Actions |
---|
[27] Musica est motus vocum rationabilium in arsim item thesim, idest inclinationem vel depressionem, vel musica est scientia veraciter canendi et facilis via canendi per scientiam. Et dicitur a "moys" graece, quod est "aqua" latine et "ycos" scientia, quiasi scientia iuxta aquas inventa. Nam Pyhthagoras philosophus, ut Boethius testatur, cum iter ageret per quamdam fabricam, audivit sonum quintorum malleorum, de quibus unum abiciens reliquos depinxit et quator consonatias, ex quibus tunc tota musica [con]sistit inventa. Causa igitur efficiens musicae traditur Pythagoras philosophus. Sed causa materialis sive subiectum est vox in prolatione ad vocum proportionem sub mensura debitae quantitatis.
Secundo notandum, quod quatuor sunt partes seu capitula musicae. Prima pars determinat de litteris et eius proprietatibus, secunda de mutatione seu vocum proportione, tertia de modis seu formis, quarta de tonis.
[28] Tertio notandum, quod principium seu fundamentum musicae scieniiae sunt septem litterae, ex quibus tota musica comprehenditur, videlicet a b c d e f g. Omnis namque proportio vocum et consonantiarum per eas fit tamquam per fundamentum, quia sicut grammaticus prius litteras ostendit tamquam elementa ad sillabarum et dictionum compositionem, ita verus musicus prius litteras ponit, per quas demum omnes voces et consonatias plene et sufficienter demonstret et caetera.
208 r
[KMJ50:28; text: GRAVES, FINALES, ACUTAE, SUPERACUTAE, Excellentes, Litterae, primus b duralis, primus naturalis, primus b mollis, molis, Secundus b duralis, secundus naturalis, secundus b mollis, testius, tertius b duralis, [sqb], [rob], [Gamma], F, [Gamma] ut, a re, b mi, c fa ut, d sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, a la mi re, b fa b mi, c sol fa ut, d la sol re, ee la mi, ff fa ut, gg sol re ut, aa la mi re, bb fa b mi, cc sol fa, dd la sol, e la] [ANOPHIL 01GF]
208 v
[29] Quarto notandum, quod litterarum musicalium quaedam duplicantur, quaedam triplicantur. Triplicantur namque a et b quadratum, c, d et g. G enim ter ponitur, nam primo G graecum, cuius figura talis est [Gamma], quod dicitur gamma per duo m, secundum g in gravibus, tertium vero in acutis, similiter primum a grave, secundum acutum, tertium superacutum, et sic eodom modo de b quadrato ac [c] ad d. Reliquae tres duplicantur, scilicet e, f, et b rotundum. Nam primum e grave ponitur et secundum acutum et sic de aliis duobus, scilicet f et b rotundo, quod acutum invenitur et superacutum. Et caetera tamen tres duplicantur. Et sunt trinae quinae, sed sunt trinae nisi binae.
Ordo autem litterarum talis est. Primo enim ponitur [Gamma] graecum, quod gamma vocatur, et in ea prima vox ut, deinde septem litterae principales cum suis vocibus, quae graves vocantur. Postea aliae septem cum suis vocibus, quae acutae vocantur, scilicet a la mi re, quae erit in ordine nona, et b rotundum cum sua voce fa, quae erit decima, demum b quadratum cum sua voce mi, quae erit undecima, et postea sequentes quinque, scilicet c sol fa ut, d la sol re, ee la mi, ff fa ut et gg sol re ut, quae erit sedecima. Deinde quinque litterae superacutae, videlicet aa in septem, bb fa rotundum in octo, [rob] mi quadratum im novem et ce secundo, ultimo dd secundo.
Ex quibus dictis patet primo, quod [Gamma] graecum nun numeratur in ordinem litterarum, quia littera graeca est et solum licentiative admititur
209 r
a musicis, propter nimium descensum secundi toni. Secundo patet, quod primae septem litterae post gamma dicuntur graves, scilicet a re, [rob] mi, c fa ut, d sol re, e la mi, f fa ut et g sol re ut. Et quibus ultimae quatuor, scilicet d e f g, finales propriae appellantur, ideo, quia omnis cantus secundum rectam rationem tonorum compositus in eis finitur, primus namque tonus et secundus in d, tertius et quartus in e, quintus et sextus in f, septimus et octavus in g. Et primus et alter d tenet, e tertius quoque quartus, f quintus [et] sextus, g septimus atque supremus.
Tertio patet, quod b fa et [rob] mi acutum similiter et bb fa et [rob] mi superacutum non sunt una clavis, sed duae, quamvis ponantur in eodem spatio aut linea. Quarto notandum quod musici moderni melius et magis particularius litteras musicales distinguunt antiquiis. Dicunt enim primas quatuor litteras esse graves ideo, quia voces eis assignatae gravi et sono depresso proferantur. Sequentes autem quatuor, videlicet d e f g, finales ideo, quia omnis cantus secundum rectam rationem tonorum compositus in eis semper finitur. Tertias autem quatuor, scilicet a b c d, acutas, quia sono proferuntur acuto. Quartas quatuor, videlicet ee ff gg aa, superacutas aut duplicatas primo ideo, quia magis pleniore voce cantantur quam acutae, secundo, quia super litteras acutas locuntur vel quia litterae in eis duplicantur. Ultimas quatuor excellentes primo ideo, quia earum voces tantum excedant humanas voces, ut iam non cantus per eas, sed magis clamor proferatur, secundo ideo, quia nullus cantus cuiuscumque toni de ratione ad eas ascendit.
Quinto notandum, quod septem sunt litterae tamen unam vocem habentes, quae carent
[30] 209 v
mutatione, primo ideo, quia sola vox in se ipsam mutari non potest nec habet aliam, in qua posset mutari. Mutare enim est unam vocem pro alia eiusdem soni ex necessitate locare. Unde [secundo] patet, quod ad omnem mutationem requiritur, primo, ut in eadem littera sint plures quam una, secundo, ut sind eiusdem soni, tertio, ut necessitas mutationem exigat. Item octo sunt litterae habentes duas voces, similiter et duas mutationes, primam ascendendo, aliam descendendo. Item tertio patet, quod sex sunt litterae habentes tres voces et sex mutationes, tres ascendendo et tres descendendo. Ouae autem illae voces sint et mutationes, patet diligenter inspicienti.
Tertio sciendum, quod ex dictis patet, quod b fa et [rob] mi acutum et bb fa et [rob] mi superacutum carent mutatione, quod probatur ratione et primo sic: Diversae claves diversas important voces, sed istae duae litterae sunt huiusmodi igitur; major patet per omnes musicos, sed minor declaratur, quod inter b et [rob] est distantia, nam primum b rotundum importat f cantus b mollis, sed secundum [rob], scilicet quadratum, mi cantus secundi b duralis. Modo inter mi et fa distat sonus pleni semitonii, ut patet diligenter examinanti igitur. Secundo probatur, si ibi esset mutatio, sequeretur, quod duae litterae essent, una consequens falsum; ergo et antecedens falsitas consequentis patet, nam ibi ponuntur duo b, quorum quodlibet suam notam propriam habet diversorum sonorum. Sed quod secundum omnes musicos omnis mutatio habet fieri in modo unisono et quia inter fa et mi non est unisonus, ut patet per propriam rationem, omne [rob] quadratum sit alterioris soni quam b rotundum igitur et caetera.
f. 210 r
[KMJ50:30; text: c fa ut, d sol re, e la mi, f fa ut, g sol re, sol ut, re ut, a la mi, la re, mi re, c sol fa, sol ut] [ANOPHIL 02GF]
[31] f. 210 v + f. 211 r
[KMJ50:31; text: fa ut, d la sol, la sol, sol re, ee la mi, ff fa ut, gg sol re, sol ut, re ut, f.211r, aa la mi, la re, mi re, cc sol fa, dd la sol, la sol] [ANOPHIL 02GF]
211 v
Modus est distantia unius vocis ab altera, et sunt novem, ex quibus omnis cantus regularis contexitur. Primus dicitur unisonus, et est repetitio unius vocis in eodem sono. Et componitur a nomine unus et sonus, unde unisonus quasi voces unius soni. Secundus est semitonium, et est ascensus vel descensus a mi in fa vel a fa in mi. Et dicitur a semis, quod est dimidium, et tonus, quasi dimidius tonus. Tertius modus dicitur tonus, et est ascensus vel descensus unius vocis ad proximam praeter semitonium. Quartus modus est semiditonus, et est ascensus vel descensus unius vocis ad tertiam- includens semitonium. Et dicitur a semis, quod est dimidium, et dya, quod est duo, et vonus, quod est sonus, quasi sonus ex duobus tonis, sed altero medio. Quintus dicitur ditonus, et est ascensus vel descensus unius vocis ad tertiam, nullum includens semitonium. Et dicitur a dya, quod est duo, et vonus, quod est sonus, quasi sonus ex duobus tonis integris. Sextus est diatesseron, et est ascensus vel descensus unius vocis ad quartam, includens semitonium. Et [dicitur] a dya, quod est duo, et tesseron quatuor, quasi sonus constans ex quatuor tonis. Septimus est diapente et est ascensus vel descensus unius vocis ad quintam includens semitonium. Et [dicitur] a dya, quod est duo, et penta quinque quasi et caetera. Octavus [est] diapente cum semitonio et est ascensus vel descensus unius vocis ad sextam, habens duo semitonia. Nonus [est] diapente cum tono, et est ascensus vel descensus unius vocis iterum ad sextam, solum unum includens semitonium. Ultimo superadditur unus modus, quod diapason dicitur, et est ascensus vel descensus unius vocis ad octavum. Et dicitur
[32] 212 r
a dya, quod est duo, et pason, quod est totum vel octo, quasi sonus constans ex octo tonis vel quia continet in se omnes modos praedictos.
[KMJ50:32; text: Unisonus, Semitonus, tonus, semiditonus, ditonus, diatesseron, diapente, diapente cum semitonio, diapente cum tono, diapason, Hii quatuor sunt modi, qui consonant] [ANOPHIL 03GF]
212 v
Et [primo] sciendum, quod omnes praedicti modi non solum ex naturali cantu possunt exemplificari, sed etiam ex omnibus aliis cantibus aequaliter possunt haberi, ut patet diligenter examinanti igitur. Secundo sciendum, quod ab omni littera in eandem sibi similem uti acutam vel superacutam habetur perfecta consonantia, quia respiciunt se ad invicem in vera proportione perfecti modi, scilicet diapason, includens in se tres consonantias, videlicet ditonum, diatesseron et diapente, ut patet consideranti.
Cantus est ascensus vel descensus ab ut in la vel e converso a la in ut. Et sunt tres, scilicet primus [rob] duralis, primus naturalis et primus b mollis, qui dividuntur in septem, videlicet [rob] duralis in tres, naturalis in duos et b mollis etiam in duos. Ubi autem quilibet incipiatur et finiatur, patet ex tabula prima. Secundo nota, quod cantui [rob] durali ascribitur [rob] quadratum, quod mi importat, cantui autem b molli b rotundum, quod fa demonstrat. Tertio sciendum, quod quilibet cantus constat ex sex vocibus, quae sunt ut re mir fa sol la.
[33] 213 r
[KMJ50:33; text: Sciendum, quod quilibet tonus regularis constat solum ex duobus cantibus aut tribus, sed ex licentia, Tonus, constat naturaliter [ex], amplectens, primus, secundus, primo naturali, secundo [rob] durali, primum [rob] duralem, primo [rob] durali, secundum [rob] duralem, protuces, tertius, quartus, promo, deutuerus, quintus, sextus, primo b molli, secundo naturali, primum naturalem, primo naturali, secundum naturalem, tritus, septimus, octavus, tretardus] [ANOPHIL 03GF]
[34] 213 v
Tonus est ratio cuilibet cantui musico regularem modum ascendendi aut descendendi constituens. Et sunt quatuor secundum antiquos, scilicet protus, deuterus, tritus, tetrardus, qui propter eorum imperfectionem sunt divisi quilibet in duos tonos, videlicet in autentum et eius plagalem. Nam protus in primum autentum est divisus et in secundum eius plagalem. Ita deuterus, qui prius secundus, nunc est divisus in tertium autentum et quartum eius plagalem. Sic de trito et tetrardo est intelligendum, et ita in toto erunt octo toni, scilicet primus, tertius, quintus et septimus, hii quatuor autenti, et secundus, quartus, sextus et octavus, eorum plagales.
Notandum [primo], quod differentia et convenientia cuiuslibet toni aut autenti aut sui plagalis in quatuor consistet, per quas cantus qualiscumque potest agnosci, cui tono regulariter debet ascribi. Conveniunt namque in duobus, primo in hoc, quia ambo eandem litteram finalem terminando observant, secundo, quia ambo adminus unum ex cantibus communem possident. Differunt similiter in duobus, et primo in ascensu, nam quilibet autentus purus regulariter potest ascendere super suum finalem inclusive per diapason, plagalis autem solum per diapente cum semitonio. Secundo differunt in descensu, quia tonus autentus et purus proprio iure descendit ultra suum finalem inclusive solum per tonum, plagalis autem per diatesseron. Sed caetera iam dicta sciendum [primo], quod ex auctoritate datur licentia tam tono autento quam etiam plagali posse attingere infra regularem suum ascensum vel etiam descensum per unam vocem vel aliquando per duas, sed raro. Item circa iam dicta secundo sciendum,
214 r
quod moderni praedictam materiam de tonorum proprietate brevius nituntur declarare dicentes, quod omnis tonus sive autentus sive plagalis a prima nota sui saeculorum amen potest ascendere per quinque notas sive permissive per sex. Item potest descendere per septem aut permissive per octo. Prima autem nota saeculorum amen cuiuslibet toni habetur per hos versus:
Primus cum quarto simul sextus incipit ex a.
Tertius, octavus, quintus simul incipit ex c.
Atque secundus amat d. septimus altior istis.
Quare autem saeculorum amen secundi et septimi tonorum sibi singularia loca assumunt; dicitur, quod ideo, quia secundus magis omnibus descendit, septimus vero omnibus altius scandit.
Secundo notandum, quod quatuor sunt species cantus. Prima species dicitur cantus autentus, quae fit, quando cantus qualiscumque super suam notam finalem plus elevatur diapente cum semitonio, ut ibi "Benedicat nos Deus". Secunda species dicitur cantus plagalis, et est, quando cantus infra suam notam finalem plus tono deprimitur ut ibi "Benedictus Dominus deus Israel". Tertia species dicitur cantus mixtus, et est, quando cantus super suam notam finalem plus diapente cum semitonio elevatur et cum hoc etiam plus tono deprimitur, ut in "Duo Seraphim" aut in alleluia "Caro mea". Quarta species dicitur neutralis, et est, quando cantus [35] super suam notam finalem nec plene diapente cum semitonio elevatur nec etiam tono deprimitur, ut in antiphonis finalibus.
Praeterea, si quis breviter scire voluerit, cuius toni quilibet cantus exsistat, consideret primo, in qua littera finali terminetur, an scilicet in d sol re ut primus et secundus, vel in e la mi ut tertius quartus, aut in f fa ut ut quintus et sextus,
214 v
vel in g sol re ut ut septimus et octavus. Demum videat, an super eandem litteram finalem plus diapente cum semitonio elevetur aut infra finalem plus tono deprimatur. Si primum autentus illius finalis erit, si secundum, eius plagalis probatur, si vero contingit, ut ambas iam dictas metas quam ascendendo quam et descendendo excedat ut in cantu mixto aut forte ad nullam plenam usque attingat sicut in neutradi, tunc consideret, cuius toni saeculorum amen primam notam crebrius attigerit. Illius toni erit, quamvis in talibus tonus autentus frequenter locum obtineat, ut patet in introitu "De ventre matris meae" et antiphona "Ecce tu pulchra", et responsoriis "Sunt lumbi" et "Duo Seraphim" et huiusmodi multum, quod longum esset dinumerare.
Sed caetera iam dicta notandum tertio, quod saepius ut introitus vel responsoria vel antiphonae toni autenti possideant verus aut saeculorum amen sui toni plagalis vel e converso, non quod huius modi cantus illius toni sit, sed ideo, quia initium antiphonarum vel repetitio introituum vel responsoriorum hoc iuste requirit, quod auctoritate convenienter admittitur, licet ex proprietate tonorum hoc omnino negetur. Exempla patent in antiphonis istis "Veni in ortum meum soror", "Juravit Dominus beatus Laurentius", et sic de multis aliis cantibus, quos causa brevitatis pertranseo.
Quarto notandum, quod quandocumque a re cuiuscumque cantus fit descensus in ut vel a sol in fa et non ultra, ita quod immediate
215 r
redeat ad re vel in sol et hoc pausa formali sequente, tunc idem ut vel fa, licet vox sit naturaliter et solvendo etiam per tonum exprimatur, tamen cantando non nisi per semitonium euphoniae causa proferetur. Quam ob rem multi hanc regulam nescientes saepius cantus b mollis in quinto et sexto tono, ex quo naturaliter constant, quia ut mi profertur secundum causam iam dictam, etiam ut mi secundi [rob] duralis scribere non verentur, qui ex huiusmodi regula hoc facere juste prohibentur, ut in hac antiphona "Portio mea" et similibus.
Quinto notandum, quod circa spatium b fa et [rob] mi diversi diversimode sapiunt ita, ut quidam iam fa be mollis, alii vero mi secundi [rob] duralis satis erronei contendant proferre, quare ad eorum imperitiae succurrendum haec ipsis regula trimembris ex naturali proprietate tonorum necessario videtur ponenda. Quod ...
(hier bricht der Text ab)
[36] [KMJ50:36; text: Disposicio secundi toni, plagalis est ab A acuto usque in A graue ut hic patet, Disposicio primi autenti toni est a D acuto usque in d finalem quod finis est utriusque, secundus tonus, proprie secundi, plagalis subiugalis, primus tonus, proprie primi, prothus principalis, A, B, C, D, E, F, G, Disposicio vero quarti toni plagalis est a B acuto usque in b graue ut hic patet, Disposicio tertij toni autenti est ab E superacutum usque in e finalem quae finis est utriusque, Quartus tonus, quarti proprie, plagalis subiugalis, Tercius tonus, proprie Tercius, deutherus principalis] [ANOPHIL 04GF]
[37] [KMJ50:37; text: Disposicio scilicet sexti toni plagalis est a C acuto usque in c graue ut hic patet, Disposicio quinti toni autenti est ab F superacuto usque in f finalem quae finis est utriusque, Sextus tonus, proprie sexti, plagalis subiugalis, Quintus tonus, proprie Quinti, Tritus principalis, C, D, E, F, G, A, B, Disposicio octaui toni plagalis est a D acuto usque in d finalem ut patet hic, Disposicio septimi toni autenti est a G superacuto usque in g finalem quae finis est utriusque, Tonus octauus, proprie Octaui, plagalis subiugalis, communes utriusque, Tonus Septimus, proprie Septimi, Tetrardus principalis] [ANOPHIL 04GF]
[38] 216 v
[KMJ50:38; text: Regule seu exempla b quadrati incipiendo in g sol re ut basso usque ad e la mi altum, Exempla de naturali incipiendo in c sol fa ut usque ad a la mi re altum, Gamma ut, A re, [rob] mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, A la mi re, b fa, [rob] mi, C sol fa ut, D la sol re, EE la mi, ff fa ut, GG sol re ut, AA la mi re, 1, 3, 5, 6, 8, 10, 12, 13, 15, Nota ceatera praedicta, quod a c sol fa ut ulterius ascendendo potest incipi per b quadratum in g sol re ut alto usque ad e la, sicut a c fa ut est factum in g sol re ut basso usque ad e la mi altum et caetera.] [ANOPHIL 05GF]