Actions |
---|
[180] [fol. 2a].
Pro themate presentis operis assummo Cassiodorum in quadam epistola sic dicentem: Sciencia absconsione diminuitur, continuacione autem augmentabitur, quod approbat versificator sic dicens: Scire tuum nichil est, nisi scire tuum sciat alter. Sed quia musice artis noticia est multum utilis, delectabilis et necessaria, quia dicit sapiens Ecclesiastici octavo: Musica et vinum letificant cor. Et philosophus octavo Polliticorum dicit: Musica valet ad delectacionem. Et ibidem dicit philosophus, quod [181] pueri non solum erudiendi sunt in artibus utilibus et necessariis ut est litterarum erudicio, verum eciam in artibus delectabilibus ut est ipsa musica, nam ipsa est potens letificare homines. Dicit enim beatus Gregorius, nihil ita proprie celestis habitacionis representat statum, sicut alacritas deum laudancium, unde duo chori alternatim cantantes in ecclesia representant jubilum angelorum. In prologo biblie legitur: Discamus in terris, quorum nobis sciencia perseverat in celis. Sciendum, quod huius materie sicut uniuscuiusque rei create certe cause precesserunt, sicut dicit Plato in Thimeo: Nihil est ortum sub sole, cuius causa legittima non precesserit. Et est duplex scilicet universalis et particularis. De causa universali non intendo aliquid dicere, nisi gloriam et honorem, ideo ad causam particularem breviter declinabo. Et est quadruplex scilicet efficiens, finalis, materialis et formalis. Causa efficiens est inventor huius artis. [182] Pro quo notandum quod ipsa musica (efficiens est) quoad omnia sua puncta simul et semel par unum autorem non est inventa sed per successum temporis a diversis autoribus sibi invicem succedentibus multipliciter accrevit. Propterea secundum diversos respectus diverse sunt seu dicuntur cause efficientes. Prima prout asseritur tunc secundum Moysem respectu reportacionis Tubal qui fuit ante diluvium de stirpe Kaim, est causa efficiens, ut patet Genisis quarto ubi dicitur, quod Tubal fuit pater canencium in cithara et organo. Sed philosophi Grecorum dicunt Pitagoram huius artis primordia invenisse. Nam cum quodam tempore ipse Pitagoras iter ageret, ad quandam fabricam in qua audiebat consonanciam quinque maleorum, qui simul super unam incudem feriebantur. Ex quo idem Pitagoras suavem sonorum
[183] [fol. 2b].
concordanciam considerans nimium est miratus. Vero cum aliquantisper attencius auscultaret, magis ac magis oblectaretur sonoribus, quia erat in qualibet arte callidissimus et ut musicam ibi artificiose latitare congnovit, sine mora fabricam intravit, maleos secundum cantus caute pensare cepit, qui sex vocum discreciones et aliarum consonancias solicite indagavit, sic quod ille egregius musicam informem et prius ignotam in Grecia repperit, scripsit et docuit. Cuius noticia lacius per Boecium, Guidonem et alios Grecorum litteris imbutos postmodum manifesta est. Et ideo Pitagoras gracia invencionis proporcionum, consonanciarum [184] et concordanciarum causa efficiens probabiliter potest dici, prout legitur in musica Muris, hec est in musica Johannis de Muris. Istis sic stantibus nullus hominum vocum differencias ac simphonie discrecionem aliqua certa augmentacione poterit colligere nec aliquid certum congnoscere, donec divina bonitas suo nutu disponet. Postea dum Boecius genere et sciencie clarissimus miram ac difficilem numerorum proporcionem et concordanciam una cum translacione de Greco in Latinum dicitur invenisse. Dehinc Guido monachus in arte musica subtilissimus propter vocum et tonorum perplenam indagacionem causa efficiens enarratur, Jubal vero laudabilis registrator instrumentorum musicalium ac epilogum proporcionum et modulaminum fertur invenisse. Postremo Johannes de Muris regulas subtiles proporcionum musicalium in unum tractatum collegisse a (juris) viris scolasticis studiorum generalium protestatur. [185] Venerabiles et sancti patres Gregorius et Ambrosius docti spiritus sancti gracia primo et principaliter in ecclesia dei instituisse ac laudabiliter ordinasse musicam nullatenus dubitentur. Qui omnes supradicti respectu diversorum causa efficiens congrue possunt dici, teste Johanne Holandrino in sua musica sic dicente: Pitagoras repperit, transfert Boecius ipse, Investigator Guido fuit ipse tonorum, Jubal epilogum modulamis ipse registrans, Subtiliter normas fertur, posuisse Johannes. Ordinat et suplet Gregorius Ambrosiusque. Et si plures per successum temporis aliquid huic arti dedisse noscuntur,
[fol. 3a].
(particulares) efficientes cause merito dici possunt, que dicta de causa efficiente sufficiant. Qua expedita dicendum est de secunda causa scilicet finali que nihil aliud est quam utilitas huius artis musice. Sed quia utilitas huius artis musice secundum diversorum animorum intenciones diversimode potest considerari, primo et principaliter consideratur prout cultus divinus per ipsam musicam celebratur et sic eius causa finalis dici poterit laus divina, quia nulle sciencie arcium liberalium [186] tam hilariter et jocunde conceditur fores ecclesie subintrare, sicut musice sciencie, per eam namque mundi plasmator benedicitur eique novum canticum decantatur prout sancti patres et prophete diversimode docuerunt. Nam dicit sanctus Gregorius, quod ipsis clericis quatuor sunt necessaria in ecclesia dei. Quia (?) est gracia, ut ea que quis legit, intelligat, secundum est jus canonicum ut causus (?) occurrentes debite expediat, tercium est ars computandi, ut festa mobilia et huiusmodi que in ecclesia occurrunt, populo katholico debite pronunctient, quartum est ipsa musica, ut cantum ad divinum officium a sanctis patribus institutum debita depromat armonia. Versus. Clerice, gramma, melos, jus canonicum que calende, In te clarescent, exemplis rite patescent. Sed heu nunc pauci inveniuntur musici, multi vero cantores. Est enim differencia inter musicum et cantorem. [187] Nam musicus dicitur ille, qui a musica denominate appellatur, sed cantor proprie usualis dicitur esse. Nam musicus recte per artem incedit, cantor rectam aliquociens viam reperit solummodo ex usu. Cui ergo cantorem melius comparaverim, quam ebrio, qui viam reperit, sed quo calle revertatur, penitus ignorat. Nam et molaris rota discretum aliquem efficit sonum, ipsa tamen nescit quid agit, quia est res inanimata, teste Guidone in libro suo neumico sic dicente: Musicorum et cantorum magna est distancia, Illi dicunt, isti sciunt, qui componunt musicam. Nam qui facit, quod non sapit, diffinitur bestia. Versus. Bestia non cantor, qui non canit arte sed usu. Non vox cantorem facit, artis sed documentum. Considera ergo nostris temporibus quantum musica in personis tam scolasticis quam ecclesiasticis efficit, ex quo est una de necessariis in ecclesia dei. [188] Scolaticus (?) enim relevat, pauperes nutrit, ignotos promovet, ignaros perficit, sine ea tam in scolis quam in ecclesiis qui
[fol. 3b].
aliis vult preesse sibi nomen cantoris usurpando, per Johannem Holandrinum pocius bestie quam cantori assimulatur et declaratum est. Item teste Boecio inter omnes septem artes liberales ipsa musica tenet principatum, quia ipse mundus quadam armonie modulacione devolvi et revolvi videtur. Et sic eius causa finalis potest dici ornatus mundi. Eciam ipsa musica inter alias artes fertur esse liberalior, curialior, jocundior et amabilior. Reddit autem hominem liberalem, [189] curialem, jocundum et amabilem, movens eius affectus ac sensus in diversos provocat habitus. Exemplum habemus in preliis, ubi contentus pugnantes ita accendit, quod quanto clangor tubarum fit acucior, tanto animus certancium ad bellandum fit vehemencior, velocior et audacior. Quid ultra, musica non solum homines, sed et jumenta confortat ad quoslibet labores facilius tollendos. Exemplum considera in agriculis, qui suis jumentis in agris laborantibus rusticatine sunt ruminantes. Et sic musicam considerando eius causa finalis potest dici animi consolacio. Ecciam ipsa musica exercitatos (?) animos recreat, dolorem capitis [190] mitigat, tristiciam tollit, humores pravos diversosque lagwores evacuat, spiritus immundos fugat. Exemplum de Davide rege, qui per Saulem multipliciter prostratus fuit, postea idem Saul per dictum Davidem regem a spiritu maligno ipsum vexante modulacionis arte liberabatur. Ipsa quoque musica necnon reptilia, aquatica atque volatilia sua dulcedine consolatur. et quidquid vehitur et feratur pulsibus movere, armonie virtutibus dicitur esse sociatum. Et iste utilitates jam dicte patent in hiis metris: Comoda fert plura mortalibus agnita musa, Serpentes, belue, volucres revocantur ab ira, Oppressos opere relevat modulacio vocis, Iram depellit, furiossos reddit amicos. Et hoc idem testatur philosophus octavo polliticorum: Melodia iratos et aliis passionibus occupatos sepe allevat ipsos letos faciendo. Item dicit Isiderus tercio Ethimologiarum, [191] sine musica nulla disciplina potest esse perfecta, nil enim est sine illa. Nam mundus, ut dicit ibidem et Boecius in primo musice sue, quadam armonia fertur esse compositus et celum ipsum sub armonie modulacione revolvitur.
[fol. 4a].
Quare secundum eundem musica apud antiquos in frequentissimo usu habebatur, ita eciam, ut tam turpe esset musicam quam litteras alphabeti ignorare. Item probat Johannes in musica capitulo secundo, quod ars ita non est infima inter artes reputanda, presertim cum clericis maxime sit necessaria et quibuslibet eam exercentibus utilis et jocunda, quisque namque ei operam incessanter adhibens et sine intermissione indefessus extiterit, talem inde poterit consequi fructum, ut de cantus qualitate an sit urbanus, vulgaris, verus vel falsus, judicare sciat falsum corrigere et novum componere. Non est igitur parva laus, non utilitas modica, non vilipendendus labor addiscere musicam, que sui cognitorem compositi cantus efficit judicem, [192] falsi emendatorem, novi nichilominus inventorem. Quam utilitatem heu clerici contemnentes, quia hanc artem necque sciunt, necque scire volunt et quod gravius est, scientes hanc derident et fugiunt. Et hii volunt benedictionem et elongabitur ab eis et tales esse eciam ceco deteriores constat. Cecus namque quod in se non habet, extrinsecus querit ducatum videlicet hominis vel baculi. Isti autem, cum per se non videant, aliorum videncium ducatum contemnunt incedere. Quorum miseriam et errorem Guido flebiliter deplorat in primo musice sue dicens: Maxime dolui de nostris cantoribus qui et si centum annis in canendi studio persisterent, nunquam tamen parvam vel minimam antiphonam per se valerent addiscere semper discentes et nunquam ad scienciam veritatis pervenientes. Quare autem clerici nunc negligant musicam, sunt due cause. Una est quia rectores scolarium et alii quorum inter est gubernare alios, raro se occupant nunc de hac disciplina nec aliqua per se sciunt. Secunda est quia discipuli raro se applicant ad exercitandum se in hac sciencia. [193] supposita eciam qualicumque magistri diligencia attediantur enim stare in choro et si ibi permanent, non diligunt, nec advertunt esse. Et similiter fugiunt scolas et querunt ludos et non solum ludos pueriles, verum eciam ludos taxillorum et alios ludos, qui ad discipulos non pertinent. Istis sic stantibus sequitur correcte, quod qui vult esse musicus et non dici cantor, non debet solum boare, sed eciam scire alios musicam informare et cum hoc tonos congnoscere. Unde Johannes Holandrinus: Musicus octo tonos ignorans
[fol. 4b].
non reputatur, Ergo scias, quod arte tonus inveniatur. Quibus omnibus bene consideratis faciliter potest sciri, que sit causa finalis huius artis. Causa vero materialis huius artis musice non est aliud quam partes musice ex quibus ipsa musica componitur, sicut sunt species, regule et notabilia ipsius musice. Et habet sub se tres species scilicet musicam kromaticam, enarmonicam et dyatonicam. Musica kromatica ex mollibus tantum vocibus componitur et talis composicio inducit homines ad lasciviam mores laudabiles corumpendo. [194] Sed musica enarmonica ex duris vocibus tantum complectitur, unde tedium auditui et homini tristicia generatur, propter que jam dicta dicte species evitentur. Dyatonica autem tenet medium inter molle et durum que alio nomine naturalis dicitur tamquam virtuosa in medio existens elicitur, quia ipsa ex vocibus non nimis mollibus nec nimis duris, sed mediis construitur. Hinc est, quod monocordum tocius manus, tota armonia artis musice ex duris vocibus simul et mollibus complectitur. Hec enim est illa, cui Boecius in prohemio sue musice testimonium prebuit dicens Platonem precepisse homines in musica tantum dyatonica informari, hinc est, quod solum de hac tercia specie hic dicere intendo. Cuius definicio secundum diversos autores diversimode ponitur, sed quia omnes ad unum finem scilicet ad bonum delectabile tendunt, prout patuit superius de causa finali, [195] ideo assummo venerabilem Boecium autorem katholicum tamquam profundius et salubrius in arte musicali sapientem, qui diffinit musicam sic inquirens. Musica est ars armonie regulariter canendi ad honorem dei finaliter adinventa. Ecce quomodo est ars regulata ad cultum divinum et ergo secundum Boecium finis musice est bonum honorabile. Item musica secundum Johannem quarto capitulo nihil aliud est quam mocio vocum congrua. Item secundum sermonem diffinitur sic: Musica est motus vocum cum sciencia veraciter modulandi. Item musica est pericies modulacionis sono cantuque consistens. Hec diffinicio est data ab Isidero libro tercio Ethymologiarum. Et datur secundum causam materialem, quia sicut probat Richardus de Sancto Victore, tunc elementum sumatur musice est unisonus id est sonus secundum se consideratus. [196] Et hoc invenitur in diffinicione, cum dicitur sono cantuque consistens. Item musica est mocio vocum congrue inter se consonancium. Hec diffinicio data est a Platone secundum causam formalem, quia forme est movere et facere, materie vero pati et moveri, ut probat Aristoteles de generacione. Motus autem formalis consideratur in diffinicione, cum dicitur mocio vocum congrue inter se consonancium.
[fol. 5a].
Item musica diffinitur: Est sciencia veraciter canendi et facilis via canendi per scienciam. Ex ista diffinicione patet, quod multi et quam plurimi licet sciunt cantare usualiter, non tamen possunt dici musici, quia sciencia carentes. Ex quo ipsa musica est verax in canendo et ergo ipsam ignorans non potest dici musicus vere, quia talis sepissime fallitur ex quo est ignorans cursus vocum et earum appropriaciones. Et talis dicitur equalis et similis ceco ambulanti, qui aliquam ex fortuna invenit viam veram et veracem, similimodo cantor usualis aliquam ex fortuna invenit viam musice. Et dicitur musica ut quidam volunt a musa, quod est instrumentum musice vim atque modum in se continens omnium instrumentorum, [197] quia humano sic quidem inflatur spiritu ut tuba, manu temperatur et fistula, folle concitatur ut organo, non ergo incongrue a principali sua parte musica nomen sortita est. Hugoque et Hugocio dicunt musicam dictam a moys quod est aqua, eo quod nulla euffonia id est bona sonoritas sine humore fieri possit, vel quia juxta aquam reperta et proprie hoc quidam vocant eam moysaycam. Alii modusaycam a modulacione, vel dicitur musica quasi mundica a mundo et celi motu derivata. Dicit tamen Johannes in tercio capitulo sue musice, si quis de musice sciencie appellacione melius sentit, nequaquam ei invidens est, quia ait apostolus Paulus, quod singulis dividit spiritus prout vult. Item musica adhuc est triplex, scilicet mundana, humana et instrumentalis. [198] Mundana est, que ex congrue xionabili (?) effectu elementorum atque superiorum corporum efficitur. Sed humana est, que in coniunctione corporis et anime consistit, per vocem vero anima est agens, corpus vero paciens, que aliter vocatur musica vocalis. Instrumentalis est que consistit in diversis generibus instrumentorum, psalterii, clavicordii etceteriis. Item notandum, musica vocalis sive humana est duplex scilicet choralis et mensuralis. Choralis est continua prolacio vocum. Sed mensuralis, ut vult Boecius, est menti jocundissima, hanc tribudiis elevans et decorans, vocem rectificans et mensurans, supremis placens omnibus, dans auditui gratulamen. [199] Vel aliter musica mensurata describitur sic: Est cantus longis, brevibus, semibrevibusque figuris mensuratus. Et dicitur mensuralis quasi aptus pronunctiari sub mensura debita. Causa tamen formalis non est aliud, quam ordo, modus et forma procedendi in presenti materia ad regulas artis musice cognoscendas.
[fol. 5b].
Item musica dicitur a moys grece, quod est aqua latine et ycos sciencia, quia dicitur juxta fluviorum seu rivorum varios decursus esse reperta. Vel ideo dicitur a moys et ycos, quia plurima instrumenta ex fusili metallo fiunt, que aquam habent pro materia a domino (?) sicut cimbalum, campana. Vel ideo, quia tractat de vocibus et proporcionibus vocum modo sine humorum beneficio nulla cantalene, vel vocis subsistit delectacio.