Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[90] A-Salzburg, Erzabtei St. Peter, Bibliothek, Ms. b II 42, f. 334r-338v

[Regulae contrapuncti]

Item organisandi breviori conquirere cupiens modo, consideret primum quod sex sunt voces in cantu et duae cirumlocutae, et sic erunt octo. Quae quidem octo voces signantur per octo litteras alfabeti, scilicet c d e f g a h b. Et quattuor sunt semitonia, videlicet cis, dis, fis, gis. Notandum etiam quod duplex est tonus, scilicet autentus et plagalis. Autentus est tonus de numero impari, et a principali inceptionis ascendit ad octavam et decimam et descendit ad secundam. Et sunt illi scilicet primus, tertius, quintus, septimus. Et incipit in re mi fa sol. Plagalis autem est de numero pari, et ascendit a principali inceptionis ad quintam vel sextam et descendit ad quartam vel quintam, ut secundus, quartus, sextus, octavus. Et incipit in re mi fa sol.

Notandum quod in musica requiruntur mensura, modus, numerus, figura, tempus, prolatio, signum, ligatura, alteratio, punctus, pausa, species. De illis primis, videlicet mensura, numero et modo, idem est iudicium. De speciebus autem notandum quod species est duplex, scilicet perfecta et imperfecta. Species perfecta est unisonus, quinta octava, sed imperfecta est tertia, sexta, et caetera, et dicuntur concordantiae.

Quae autem harum specierum eaedem sint vel differant, et quae debent poni in musica vel non. Sciendum quod eaedem sunt et poni debent species perfectae, scilicet unisonus, octava, quinta decima, vicesima secunda, item quinta, duodecima, undevicesima, vicesima sexta. Species imperfectae dicuntur tertia, decima, septima decima, vicesima quarta, item sexta, tertia decima, vicesima, vicesima septima. Et istae omnes sunt eaedem species et ponuntur. Sed eaedem sunt et non ponuntur secunda, nona, sexta decima, vicesima tertia, septima, quarta decima, vicesima prima, et dicuntur discordantiae.

Secuntur aliae regulae.

Prima. Si discantus est in tertia supra tenorem, tunc contratenor debet esse in tertia vel in sexta vel in octava infra tenorem. Alio modo, si discantus est in quinta supra tenorem, tunc contratenor debet in sexta vel octava infra tenorem versari.

Secunda regula. Si discantus supra tenorem est in sexta, tunc contratenor debet esse in tertia vel decima infra tenorem.

[91] Tertia. Si discantus est in octava, tunc contratenor debet esse in tertia vel in quinta vel in sexta aut octava vel decima infra tenorem.

Quarta. Duae concordantiae perfectae non debent se sequi immediate, scilicet quinta quintam, octava octavam et sic de similibus. Concordantiae autem imperfectae plures possunt fieri immediate post invicem. Sed tamen in contratenore possunt duae concordantiae perfectae se sequi immediate, scilicet octava octavam et econverso et caeteris.

Secuntur regulae ad faciendum contratenores.

Et prima est quod omnis contrapunctus debet perfecte incipi et perfecte finite.

Secunda. Contrapunctus non debet incipi nec finiri infra octavam nisi tenor altius incipiatur.

Tertia. Quilibet chorus concordare debet cum tenore omni modo. Sed contrapunctus cum medio choro et econverso medius chorus cum contrapuncto singulariter proferendo absque tenore concordari non tenentur.

Quarta. Quando tenor descendit, tunc contrapunctus ascendere debet pro maiori parte inquantum fieri potest. Sed tamen quandoque fieri non potest propter cursum tenoris. Et ideo ab autoribus contrapunctus dicitur quia generatio est specialis melodiae.

Quinta regula. Numquam debet quinta sequi quintam in proximo ascensu vel descensu, nec octava octavam, nec duodecima duodecimam, nec quinta decima quintam decimam. Sed tres, etiam quattuor, insimul dari non prohibentur.

Sexta. Omnis contrapunctus debet componi ex pluribus variis consonantiis perfectis et imperfectis, quibus componi potest, scilicet unisono, tertia, quinta, sexta, octava, decima, duodecima, quinta decima si placet. Sed ultra non debet componi aliquis cantus.

Septima regula. Quando unus chorus perfecte datur ad tenorem, alter imperfecte dari debet. Et raro ambo pefecte dantur ad tenorem, quandoque bis ad maximum, ter autem numquam.

Octaua. Numquam vel raro debet in tenore fieri saltus a voce in vocem, interposito spatio sex clavium, id est vocum, aut septem vel novem, nec etiam in discantu, quia tales saltus non sunt tam dulces ac [92] melodiosi sicut ceteri saltus. Et specialiter in discantu non debent fieri. Item medius chorus apud modernos contratenor dicitur, sed in medio choro omnes species saltus dari possunt. Item sicut medius chorus dicitur contratenor, ita contrapunctus dicitur discantus.

Secuntur alii contrapuncti ad tres voces.

Et primo ad octavam regula prima. Zu der octava discant und tenor sol der contrabass sein ain octaf oder terz vnder dem tenor.

Secunda. So der discant ain tertz auf dem tenor ist, sol der contra ain octaf vnden sein, oder ain detz oder tertz.

Tertia. So der discant ain sext auf dem tenor ist, sol der contra ain quint oder detz vnden sein.

Quarta regula ad quintam. Ist der contra ain sext vnder dem tenor, so mues darnach sein ain octaf oder detz, als der T[enor] vnd C[ontratenor] auf vnd ab geent.

Item Als du dy sext nymbst vnder dem Tenor, so mues der discant ain Tertz oder detz. Ist es aber ain octaf, so mues der discant ain detz auf dem contra sein; ist aber die detz vnder dem Tenor, so mues der discant ain duodecima von dem contra sein.

Item wen der discant ain quint ob dem tenor get, vnd nicht von einander lauffen, sol der contra ain octaf vnder dem tenor sein.

Item germainklich nach der sext ain tertz in contrapuncto et econverso.

Item discant vnd tenor sullen ausgen in specie imperfecta.

Item nach der sext ain octaf oder detz als dy ain aufget vnd dy ander nyder.

Item mach chain vnisonum du habst dann vor die Tertz gehabt, do ain noten nider vnd dy ander auf get.

Item post tertiam ain octaf et econverso.

Con[tra]trium contrapunct. In der hoechsten noten ym discant soltu nicht verder komen dan auf dy detz.

De Tonis Nota

Autentus protus constat ex prima specie diapente superius et ex prima diatesseron superius; huius ultima sillaba in saeculorum amen altius distat a finali diatesseron intervallo.

[93] Plagalis prothi constat ex eadem specie diapente qua et autentus eius, et ex diatesseron inferius. In eadem vero finali ubi incipit, saeculorum amen finit.

Autentus deuterus constat ex secunda specie diapente superius et diatesseron etiam superius. Saeculorum amen finit altius a finali diapente et semitonii intervallo.

Plagalis eius constat ex secunda specie diapente sicut autentus eius et ex secunda specie diatesseron inferius; in eodem finali ubi incipit, saeculorum amen finit.

Autentus tritus constat ex tertia specie diapente superius et ex eadem specie diatesseron superius; distat saeculorum amen ditono altius a finali.

Plagalis triti constat ex eadem specie diapente qua et autentus eius et ex eadem specie diatesseron inferius. In eodem ubi incipit, saeculorum amen finit.

Autentus tetrardus constat ex quarta specie diapente superius et ex quarta specie diatesseron superius, cuius ultima sillaba in saeculorum amen altius distat a finali diatesseron.

Plagalis eius constat ex eadem specie diapente qua et autentus et ex eadem specie diatesseron inferius; in eodem finali ubi incipit, saeculorum amen finit.

Sequitur nunc de modis. Ubi notandum quod modus ut hic capitur est duarum notarum immediate coniunctarum ad invicem collatio, et sunt duodecim.

Primus est unisonus et est unius et eiusdem vocis in eadem linea vel eodem spatio continua repetitio, exemplum c c c. d d d et valet tantum ut ut ut re re re et ceteris.

Tonus est ascensus vel descensus simplex sine fa. Exemplum c d, g a.

Semiditonus est saltus ad tertiam incluso semitonio. Exemplum d f, e g et caetera.

Ditonus est saltus ad tertiam excluso semitonio. Exemplum c e, f a.

Diatessaron est ascensus ad quartam ut c f, d g.

Diapente est saltus ad quintam ubi includuntur tres toni et unum semitonium. Exemplum:

[94] mi mi fa fa

c g, d a, e h', f c'

Semitonium cum diapente est saltus ad sextam vocem inclusis tribus tonis et duobus semitoniis, scilicet ab are ad ffaut vel a hmi ad gsolreut, a dsolre ad bfami, ab elami ad csolfaut, ab alamire ad ffaut.

Tonus cum diapente fit ad sextam, inclusis quattuor tonis et uno semitonio, sicut a [Gamma] ut ad Elami, a c graui ad c' acutum, hoc est ad alamire.

Semiditonus cum diapente fit ad septimam inclusis quattuor tonis et duobus semitoniis, scilicet de re ad fa in septimam, vel de mi ad sol in septimam.

Ditonus cum diapente incluit quinque tonos et unum semitonium, sicut de ut ad mi in septimam, fa la in septimam.

Diapason est saltus de una voce ad octavam [vocem] seu clavem sive similem, et compositus ex omnibus modis; constat enim ex quinque tonis et duobus semitoniis, ut patet.

Contrapunctus ad quattuor voces.

Octava. Item so der Tenor vnd discant in der octaf anfahent, so ist der Bass ain octaf vnder dem tenor, der hochcontra ain duodecima ob dem Bass.

Quinta. So der Tenor vnd discant sich anfahen in der quint, sol der Bass ain octaf vnderm Tenor, vnd der alt ain quint vber den Bass oder auch ain octaf.

Octava. Von der hochsten auf dy nydrist stymb, ist dy ain ein quint, dy ander ain tertz ob dem Bass.

Decima. So ist dy ain ein octaf vber dem Bass, dy annder ain quint oder ain Tertz, die quint ist pesser, Zu der tertz ob dem tenor nymb ain quint vber den Bass.

Duodecima. So ist dy ain ein octaf ob dem Bass vnd dy ander ein detz, vel sic so magstu haben ain quint auf dem Bass oder ain tertz, dy ander ain octaf.

Duplex octava vel quinta decima. So ist die ain [ein] octaf ob dem Bass vnd dy ander ain detz, vel sic so magstu haben ain quint ob dem Bass oder ain duodecima vnd dy annder ain detz oder octaf.

Duplex decima vel septima decima. So ist dy ain ein octaf, dy ander ain detz oder ain xii ob dem Bass. Oder dy ain ein quint, dy ander octaf [95] auf dem Bass. Zu der quint ain tertz et econverso, als ob dem Bass.

Duplex duodecima vel undevicesima. So ist dy ain ein quint ob dem Bass zu der quint dy octaf oder detz ob dem Bass.

Undecima. So der discant vnd Contra oder Tenor vnd discant ist ain vndetzim et econverso, Contrabass ain quint vnder dem Tenor; oder halt den Contra vnd dy annder stymb ain detz oder octaf, die detz ist pesser aber duodecima ist nit am pessten.

Nota. Zu dem hochsten contra trium, so Tenor vnd discant ist ain octaf, so nymb ain quint, tertz oder sext ob dem tenor.

Decima. So nymb ain quint, octaf oder tertz ob dem Tenor;

Duodecima. So nymb octavam, detz oder tertz ob dem tenor, oder quint;

Duplex octava. vel quintadecima. So nymb ain detz, octava oder duodecima ob dem tenor;

Duplex decima vel septimadecima. So nymb octavam, duodecimam, quint oder decimam ob dem Tenor. Amen.

[Tableau]

[CSM41:95; text: Signum reinceptionis, Signum cardinalis, Signum fusiel, Signum semiminimae, Signum minimae, Semibrevis, Tempus] [ANORCPT 01GF]

[96] [CSM41:96; text: Sesquialtera, Tripel] [ANORCPT 01GF]