Regulae generales de compositione cantus
Source: Fritz Feldmann, Musik und Musikpflege im mittelalterlichen Schlesien, Darstellungen und Quellen zur schlesischen Geschichte, Band 37 (Breslau: Trewendt und Granier, 1938), 193–94.
Electronic version prepared by Peter Slemon E, Beth Garfinkel C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2001.
Actions |
---|
[193] Regulae generales de compositione cantus
<Anonymi cuiusdam>.
(Staatsbibl. Breslau I Qu 43 fol. 142r)
Qui vult componere aliquem cantum, videat primo, quem tonum velit facere in tali cantu. Omnes autem autenti a finali sua ad octavam ascendunt regulariter; licenter vero ad nonam vel decimam. Descendunt autem a finali ad proximam, infra quam nulla eis licentia conceditur. Excipitur inde quintus, qui ad nullam descendit ultra finalem propter semitonium propinquum finali, quod non admittit descensum competentem. Plagales omnes a finali usque ad quintam ascendunt -- regulariter -- et licenter sextam assumunt. Quintam tamen et sextam raro attingere debent. Descendunt autem omnes subiugales a finali usque ad quartam vel etiam quintam -- regulariter --; nam licentiam descendendi neque autentis neque plagalibus usquam legi concessam.
Omnis cantus iudicandus est per tenorem et sedem finalem atque ascensum et descensum. In cantibus autem, qui tam laxe et concisse componuntur, quod duorum modorum cursum videntur habere, ut haec cantilena "Ter terni", cantoris arbitrio relinquitur, ut talem ei tonum adaptet, cui cantus principium competentius respondit.
Item secundum sensum verborum variari debet cantus, ut si sensus sit curialis et morosus: fiat cantus de primo tono, si gravis et raucus: de secundo, si severus et indignans: de tertio, si adulatorius: de quarto, si petulans et lascivus: de quinto, si tristis et lacrimosus: de sexto, si inimicitie: de septimo, si maturus et matronalis: fiat de octavo.
Item juvenum rogatu cantus fiat lascivus, senum vero morosus et severitatem exprimens.
Item in cantibus discipulorum id observetur, ut finalem saepe repetant, circa illam versentur et in quartam [!] rarissime pausent, et in quinta nullo modo et si alias quintum aliquando attigerint, descendendo statim ad infra recurrant. In cantibus autem magistrorum id observetur, ut in acutis maxime versentur et postquam a finali in quinta bis vel ter pausaverunt, finalem revisant, rursumque ad superiores festinando se transferant.
Item cantus sic moderetur, ut in prosperis exaltetur et in adversis deprimatur.
Item una clausula non nimium repetatur, nisi esset valde decens, quod secundo repeteretur.
Item aliquando nota concordet cum textu, ut si textus sonat "ut sol refulget", et sic etiam nota sit talis scilicet "ut sol re". Exemplum habes in historia de sancto Vincentio confessore in: "Ut sol Vincentius".
Item ibi cantus pausationem recipiat, ubi sensus verborum distinctionem facit.
Item in subiugalibus nunquam ponantur quintae a finali, quartae autem supra vel infra libere ponantur.
Item quintae in tertio non ponantur. In quinto ponantur quintae et tertiae, quae sonent ditonum et semiditonum. Subiugales infra finalem vel [194] supra quartam rarissime attingant, principales vero praeter quintum ad proximam a finali deponantur, ad octavam autem toni quintus quam alii principales potenter ascendunt, sed nonam vel decimam rarissime contingant.
Item pulchrum sonum reddunt, si remissae [voces?] aliquotiens statim in eisdem vocibus eleventur, verumtamen quarta multo dulciorem sonum facit; et maxime in tertio tono, si interdum ter vel quater vel eo amplius repercutiatur, in antiphona "O gloriosum lumen".
Item pulchrum est, si per quas notas neuma descendit, per easdem statim reascendat.
Item decentior in cantu sonus est, si diatessaron interdum variatur, ita ut semiditonus vel ditonus nunc praecedat nunc sequatur.
Et nota, quod cantus taliter compositos musici accuratos vocant, quia in eorum compositione cura adhibetur et non ad sortem rustice componuntur.