Summula
Source: Summula tractatus metricus de musica glossis commentarioque instructus, ed. Eddie Vetter, Divitiae musicae artis, A/VIIIa (Buren: Knuf, 1988), 39–101.
Reproduced by permission of the Laaber-Verlag.
Electronic version prepared by Andreas Giger E, Elisabeth Honn C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1995.
Actions |
---|
[39] [M 25r, P 39v, R 85r in marg.] Dat de psallendi metis pariterque canendi
Normas Guidonis summula deque tonis.
_________________________
Dicitur equivoce tonus: accentus, nota, signum,
Estque tonus cantum regula fine probans.
Quatuor esse tonos voluit discreta vetustas;
Finales testor, quos retinemus adhuc.
Quomodo temporibus bis binis volvitur annus,
Sic cantus totidem disposuere modis.
Aut elementa suus ut quatuor ordo ligavit,
[M 25v in marg.] Sic quadruplex suberat quatuor ordo tonis.
[40] Sed quia discutiunt subtilius omnia nostri,
Censebant discors esse canoris opus.
Nam gravitate simul et acumine saepius unum
Oppositum sibimet comperere || [P 40r in marg.] modum.
Denique se gravia non compatiuntur acutis
Altaque submissis dissonat oda sonis.
Errorem veterum nostri sedare volentes
Quemlibet in binos dissecuere tonos.
[R 85v in marg.] Autentus tonus est quem plus extollit acumen
Quique magis gravis est, dicitur esse plagis.
[41] Quaeque prius pauci tenuere vocabula ptongi,
Cesserunt etiam pluribus illa modis.
Sunt prothus et deutrus, tritus, tetrardus et horum
Cuilibet autento collateralis adest.
Dorius et frigius, lidius mixolidiusque
Autenti suberunt, si cuilibet additur "ypo".
_________________________
[M 26r in marg.] Mobilis est habilisque prothus, quia novit ad omnes
Affectus animum flectere neuma prothi.
[42] Flebilis atque gravis est primi collateralis;
Tristibus et miseris convenit ille modus.
Tertius ad furias tonus incitat estque severus;
Crudeles decet hic bella movere sciens.
Aptus adulanti tibi quartus competit ordo;
Garrulus et blandus dicitur ille modus,
Auditum solita est mulcere modestia quinti,
Lapsos spe recreat, tristia corda levat.
[M 26v in marg.] Flebilis atque pia ptongi modulatio sexti
[R 86r in marg.] Provocat ad lacrimas corda sonore suo.
[43] Lascivire solet iocundis septimus odis;
Autumo plus tales tale decere melos.
Octavus morulus gaudens gradiensque decenter
Creditur esse magis gratus in ore senum.
_________________________
Gamma graves, .D. finales, .a. praebet acutas,
.e. super-; excellunt, quas inchoat .a. duplicata.
Claves finales bene constat quatuor esse,
Quarum iudicio subiacet omne melos.
[44] Nam medium cum principio quocumque feratur,
Illius est ptongi, quo tibi fine datur.
Et merito rerum cum sit perfectio finis,
Musicus accepit iudice fine tonum.
Convenit autentus in eadem sede plagali;
Vult et in hoc similis filius esse patri.
[M 27r in marg.] A seniore tamen discerni iunior astu
Quo velit, ars reserat normaque certa docet.
_________________________
[P 40v in marg.] Unicuique tono claves quia norma dat octo,
Ambitus est certus eadem quem littera monstrat;
Si seriem quaeris, alphabeti docet ordo.
[45] .A. gravis .a. que levis includunt clima secundi.
.B. que gravis quartum cum .b. mensurat acuta.
.C. quoque te cohibet, dulcissime sexte, biformis.
[R 86v in marg.] .D. cubat in medio dominans de climate bino.
.E. claudit terni vires geminata severi.
[46] .F. retinet quinti modulum duplicata modesti.
.G. quoque, lascive, duplex claudens reprimit te.
[M 27v in marg.] Octo tonos septem distinguunt climata; distant
Primus et octavus contenti climate solo.
Ambitus est idem, non est tonus unus et idem.
Conveniunt spatio, difformes sunt ratione.
Hospitii proprii distantia separat ambos.
Hic est autentus, est alter collateralis.
Hic est praecipuus, est ultimus ille tonorum.
Hunc sua proprietas, reliquum monet altera virtus.
_________________________
[47] [M28v, P 41r in marg.] Octavum primo facit equa proportio iungi,
In reliquisque tonis quia nulla proportio talis,
Non poterant alii sub eadem lege locari.
Septime, nam nimis es discors a iure secundi,
Non poteras secum sub eodem climate claudi.
Nec poterant alii, nam naturaliter illi
A se sic distant, quod non possunt sociari.
[M29r in marg.] Ipsaque natura vetuit fore climata plura,
Cum vox humana transferri nesciat ultra.
Si tonus alter erit, vox hunc de quatuor una
Finiet et fiet non alter, sed tonns idem.
[R 87r in marg.] Ergo necesse fuit tantum fore climata septem,
Octo tonos propriae naturae quos secat ordo.
[48] Bis septem veteres contenti clavibus olim
Contentos propria voluere tonos quoque norma.
At claustris adeo strictis cantum retineri
Nolentes iuris plus apposuere moderni.
Gamma ut ergo nova scalae fuit addita corda;
Quatuor et celsas adiecit gratia cordas.
_________________________
[M 29v in marg.] Communes aliae, claves aliae propriatae.
Communes quinque, proprias tres constat inesse.
Tres maior supra, totidem minor occupat infra.
Et sunt extremae, communes sunt mediatae.
Sed tamen excelsa tibi, ptonge novissime, corda
Vix est tangenda, non saepius ac repetenda,
[49] Nam tua suprema cum sit communis, in ipsa
Autentus vires sibi non vult esse minores;
At certe reliquas defendis, nec sinis illas
Auferri; corda satis es vim passus in una.
_________________________
[M 30r in marg.] Bis binos etiam fratres sua norma refrenat,
Hospes ne levior gravioris climata tangat.
Cuique per alterius ascendere regna licebit,
Ad loca nemo tamen subiecta venire sit ausus.
Quamvis quisque gravis ascendendo leviorum
[R 87v in marg.] Introeat fines, non mutua gratia fratrum.
.D., prothe, finalis soli tibi propria clavis.
.E. tibi, terne, datur, tibi primus in hac sociatur.
.F. que tribus servit: quinto ternoque prothoque.
.g. suprema tibi debetur, septime, soli.
[50] .f. quoque, quae sequitur, tibi cum quinto famulatur.
.e. que subest eque vobis, terne, septime, quinte.
.d. quoque supremam cum cordis quatuor infra
Omnibus autentis communes esse notabis.
_________________________
.A. gravis est soli tibi propria, prime plagalis.
.B. gravis est pariter quartique tuisque sub alis.
.C. que subest sexto, quarto simul atque secundo.
.d. quoque supremam solus rapis, ultime, cordam.
.c. vobis binis, octaveque sexteque, substat.
.[rob]. tribus: octavo, sexto quartoque ministrat.
Communesque pari tot habent ratione plagales.
Infima .D. prior est, vicinas quatuor addes.
_________________________
[51] [M 30v in marg.] Sola .G. finalis cum clave sequente suprema
Omnibus autentis est publica consociisque.
Septime, non poteras plus infra tangere cordam,
Nec tibi iuris erat plus, ptonge gravissime, sursum.
Sunt magis hae mediae communes omnibus eque.
Non ulli vetita sunt ista tono quoque prata.
[R 88r in marg.] Non tamen haec eque communia sunt loca, namque,
Infime, supremam vix audes tangere cordam
Et fugis indultam communiter omnibus horam.
Ius tibi non minus est, minor est ibi sed tua virtus.
His vicina magis utrolibet ordine clavis
[M 31r in marg.] Plus est communis, plus distans plus specialis.
[52] Extremi claves extremas, nam speciales
Sic sibi defendunt, quod in his soli quasi ludunt.
Sunt intermediae plus communes minus atque,
Sicut quaeque magis minus aut removetur ab illis.
_________________________
[M 31v, P 42r in marg.] Ecce suum maior substernit quisque minorem,
Nec patitur secum tolli super ardua fratrem.
Conveniunt igitur ima sub valle plagales,
Conscendunt alii dum celsa cacumina fratres.
An plagis autento plus distet, quaeritur, eius,
An plagis a plagibus: causas utrimque videmus.
[53] Unius distare plages distantia puncti
Cogit et autentos inter se continuatos.
Per multos punctos minor a maiore movetur:
[M 32r in marg.] Inter eos igitur distantia summa videtur.
At quorum fines distant magis et magis illos
Dicunt opponi, standum reor huic rationi,
Nam non continuis plus distant continuati,
[R 88v in marg.] Diversa forma finali dissociati.
Hoc antiquorum ratio probat ipsa tonorum,
Dum soli patres nec adhuc placuere minores.
Aut, octave, protho te conformem referemus
Cognatumque magis, sed ad hoc ratione caremus.
_________________________
[54] [M 33r in marg.] Gratia grata tonis fas omnibus exspatiandi
Latius indulget, quod nondum regula praebet.
At naturales plus et licitas fore claves
Plusque reor proprias, quas donat regula quam fas.
[I in marg.] Norma dat octavam nonamque licentia vocem.
Autentis supra differre scias tamen ista,
Nam tanges licite, quas dat tibi regula, claves,
Quasque licentia dat, debes attingere raro.
Et sinit et prohibet decimam contrarius usus.
His tonus est subtus, quem non dat norma sed usus;
Hinc, sub fine tonum quia non habet, excipe quintum.
[55] [II in marg.] Scandere permittit quintam non saepe plagales
Regula, vix sextam semel aut bis tangere fas est.
Septima corda tamen datur et quandoque licenter.
Hoc Sicut cedrus sextoque probat Nicolaus.
[M 33v in marg.] Subtus eis quartam dat norma, licentia quintam.
Nec mirum, si non sit in ascendendo plagalis
[R 89r in marg.] Autento similis, cum debeat usque morari
Ceu minor in gravibus et raro tangere quintam.
Si quintam vitare decet, plus denique sextam.
[III in marg.] Cantus multotiens iterans in acumine quintam,
Ad quartam quandoque licet se deferat infra,
Serviet autento potius quam collaterali.
[56] Praevalet autentus, tantum probat Ambul et Ecce.
[P 42v IV in marg.] Fortius et quintam tangens non subspatiando
Autento subdi debet numquam dubitando.
[V in marg.] Subspatians crebro si quintam non iterando
Attingit, maneat sub lege plagalis oportet.
[VI in marg.] Non tangens autem quintam seu subspatiari
Contingat seu non, plagibus debet sociari.
[VII in marg.] Si quotiens tangit quintam, totiens et ab imis
Vires descendens recipit, sit et ille plagalis.
[57] Est ea permittens nec semper regula cogens,
Ut prior octavam scandat, quintamque plagalis,
Ne fas excedat, cantus caveat, quia nulli
Gratia tanta datur, nisi qui ratione iuvatur.
His septem normis iudex celer esse doceris.
Autentis prima, plagibus datur altera; quinque
[M 34r in marg.] Discernunt similes; patet ordo si bene penses.
Divide sic quinque normas, venereris ut arte:
[R 89v in marg.] Aut tangit quintam vel non modulatio; si non,
Collateralis erit; si sic, aut subsonat aut non.
[58] Si non, autenti est; si tangit subresonando
Aut crebro tangit et raro subspatiatur,
Et sic autenti est; aut crebro subsonat infra
Et raro tangit, et sic est collateralis.
Aut quotiens tangit, totiens et ad ima recurrit,
Et sic ascribi rursum vult collaterali.
_________________________
Septime, cum decimam vix ausis tangere cordam,
Rursum de celsis redit hic dubitatio cordis,
Cur sint inventae, si non attingere fas est.
Non opus est harum, sed cum transponere cantum
Interdum volumus, plus commoditatis habemus.
_________________________
[59] [M 34v in marg.] Qualiter octo tonis cantus distinguitur omnis,
Sic et eorundem distinguimus octo tenores.
Quatuor ut claves illorum finibus addis,
Sic istis claves sunt quatuor; haud tamen eque:
Illic quippe duos sibi ptongos vendicat una,
Hic unum vel tres clavi coniungimus uni.
Primus, quartus, sextus habent .a. lamire tenorem.
.F. fa secundus habet; est septeni .d. lasolre.
[R 90r in marg.] Octavo, quinto, terno .c. solfaut addes.
Singula iure tenent loca septimus atque secundus
Prae reliquis, imus hic cum sit et ille supremus.
_________________________
[60] [M 35r in marg.] Est commune tonis, sub fine suo quia nulli
Nec supra quintam tenor est, soli nisi terno;
Incipit autentis magis officiosa tenorem
Quinta, capit sextam pro qua tonus ille severus.
Clavibus et binis autenti collaterales
Transcendunt, sola superat sed septimus una.
Est plagibus commune, sui quod fine tenoris
Hospitium repetant; non hoc natura supernis.
Est ad finalem rediens omnis tenor aut non;
Si non, autenti; si sic, est collateralis.
Est ultra quartam vel quarta vel tenor infra;
Si supra, tenor est autenti; si manet infra
Quartam vel quarta, servit tenor ille plagali.
_________________________
[61] [M 35v, P43r in marg.] In .C. secundus habet, in .E. quartus Gloria; primus,
Quintus, sextus in .F.; octavus, tertius in .G.
Est .[rob]. quadrata sedes tibi, septime, prima.
Sunt igitur quinque claves ad Gloria ptongis,
Usus multarum variat quas ecclesiarum.
_________________________
[M 36r, R 90v in marg.] Primum principiant .C., .D. vel .F. atque duae post.
.A.,. C., .D. primas .F. que secundus habet.
.E. vel .G. cum .c. tibi sunt exordia, terne.
A .C. gravi quartus ordine sena tenet.
.F. prior .a. que minor, .c. sunt primordia quinti.
Principium sexti .C. gravis .F. que tenent.
Quinque tenet serie septenus, .G. prior exstat.
.[rob]. sine, .C. duo vult ultimus epta tenens.
[62] Primus cum quarto discrimina ter duo complet.
Bis duo septenus et sibi iunctus habet.
Ter ternus differt; quintus, sextus semel a se.
Se tantum primi collateralis habet.
_________________________
[M 36v in marg.] Esse decem claves igitur patet initiales:
Communes alias, alias dices speciales;
Communes autem magis hae, minus hae, quia ternis
Haec tantum ptongis communis, quatuor illa,
Quinque tonis aliae, sex et non pluribus una.
.A. tibi, meste, gravis ut soli propria clavis,
Sic in ea soli vis principium tibi poni.
[63] Sicque subesse tibi quintam vis, septime, soli;
[R 91r in marg.] .[rob]. quoque quadrata tibi subditur appropriata.
Cetera principia compellis sistere citra.
Non tamen initium supra quintam petis ullum,
Principium corda ponat licet infimus ima.
Nam fas principio nullis transcendere quintam
Infra vel supra, sic sanxivit quia norma,
Hoc quamvis ternus faciat magis ipse gradivus.
Nam cum principia ptongis daret atque tenores,
Principiis vetuit metas transire tenorum.
[64] .C. gravis est quinque communis clavibus, et .D.
Octavo, sexto, quarto, primo socioque.
.E. tribus: octavo, quarto ternoque dat ortum.
.F. est communis, nisi, septime terneque, vobis.
.G. sextum, quintum tantum fugit atque secundum.
.a. creat octavum, quintum simul atque supremum
[M 37r in marg.] Cumque protho quartum, reliquos tres spernit et odit.
.c. tres autentos, summi parit atque plagalem.
_________________________
Ast inter fratres est convenientia quaedam.
Autentos || [P 43v in marg.] et consortes specialiter edam.
[65] Namque sub hospitio contemnunt initiari,
Est natura quibus potior super alta levari,
[R 91v in marg.] Quamvis ipse prothus virtute potentior infra
Hospitium cordam solus sibi vendicet unam.
Conveniunt et in hoc quinta nasci quia norunt,
Pro quo plus aptam tu, terne, capis tibi sextam.
Conveniunt alii, quia non infra neque supra
Excedunt quartam, si sit semel ultimus extra.
Solus et excessor sicut primus fuit illic,
Solus transgressor sic est postremus et istic.
_________________________
[66] [M 37v in marg.] Excedens igitur seu sursum sive deorsum
Praescriptas metas canor a norma removetur.
Sic quoque nec subici vitio constat leviori
Hospitio vel principio fretum peregrino.
Nescius est alter, alter ratione iuvari
Dum cupit excessus nec cursitet immoderatus,
Sed quasi virgo pudens vetitas vix tangere cordas
Ausit mox rediens ceu peniteat tetigisse.
Si fructus corda fuerit, quam fas dedit infra,
Nequaquam decimam transcendat, hanc tamen ipsam
Vix tangat supra, sic sanxivit quia norma.
[M 38r in marg.] Quartaque sub fine, rex est ubi collateralis,
Non datur his, totum fas devoveant nisi sursum.
[67] [R 92r in marg.] Vix et adhuc quarta tangi patitur semel ipsa,
In chaos antiquum ne forte melos ruat ipsum.
Sicque solet sextam ratio plagibus dare cordam,
Cui favit propria quintam vix tangere norma.
Sed tamen his corda datur infra nonnisi sola.
Septenam dat et his, sicut quartam dedit illis,
Ut subeant pactum, quod erat cum fratribus actum.
Et sic maiores fratres simul atque minores,
Quos natura secat, par gratia iungit et equat.
_________________________
[68] [M 38v in marg.] Antonomasia valet hic, cum vox simul et res
Thematis eximii sublime volunt sociari.
Aut exclamandi virtus aut causa dolendi
Aut pia vota precum cogunt transcendere cantum.
Amplius excedens aut principio vagus ipso
Fineve distortus raro ratione iuvatur.
Namque licet medium supra varietur et infra,
Principium norma finemque iubet fore fixa.
[70] [M 24r, P 39v in marg.] Incipit summula musicae Guidonis.
De regulis, numero, proprietatibus et clavibus finalibus tonorum primum capitulum.
Cum ars musica, quae inter philosophiae filias censetur non ultima, animam humanam, quae virtutibus et scientiis creata est imperfecta, non solum iocundo thezauro accendat et fecundet infusa, verum etiam perscrutantem appetentemque sua secreta ea virtutis dulcedine, qua noxia fugare, rigida flectere ac tristes gravesque relevare novit animos, ad varios passionum virtutumque effectus alliciendo oblectando moveat et inducat, indignum est seu ignorantia seu desidia nostra ipsam adeo rarescere aut ut occultatam penitus iam latere.
De ipsa igitur qualemcumque tractatulum scribere non supervacuum arbitrantes, hoc est de tonis et de quibusdam tonorum regulis ac eorum proprietatibus, circa quae ars ipsa versatur, quam utique artem de celestium virtutum choris, ubi sine fastidio in auribus summi creatoris ineffabili delectare non desinit armonia, desuper homini datam, prout viribus competit humanis, non ambigimus, eo quod sine ipsa non aliquem cantum recte scire contingat, compendio huius summulae ad discernendum quis cantus regularis censendus sit, quis non, prodesse communiter intendimus studiosis magis quam placere.
In prima igitur parte huius opusculi videndum est quid sit musica et unde dicatur. Musica sic describitur: Musica est ars vocum distantias simphoniasque proportionaliter diiudicans. Vel sic: Musica est tonorum scientia omnem cantum regulariter dimetiens. Et dicitur a moys quod est aqua et ycos quod est scientia, eo quod iuxta aquas dicitur esse inventa.
Cum autem in unaquaque scientia sit ponere primum et minimum, utpote in grammatica litteram, in dyaletica terminum, in arismetrica binarium, sic et in musica primum est tonus. Nam sicut in arismetrica unitas non est numerus sed principium numeri, ita nec modus ille qui || [M 24v in marg.] dicitur unisonus, aliquam vocis differentiam proprie constituit, nisi communiter loqui velimus, sed est principium aliorum modorum, scilicet toni, dytoni, tritoni, diatesseron et caetera. Si autem obiciatur quoniam semitonium simplicius sit tono, eo quod semitonium sonat idem quod dimidius tonus et ita semitonium debeat esse primum in musica, dicendum quod semitonium non est dimidius tonus, sed est tonus imperfectus, et propter hoc non potuit esse simplicissimum et primum in arte. Vel potest dici quod tonus tum large sumitur tum stricte: Large sumendo tonum, tonus comprehendit semitonium; stricte autem sumendo, non comprehendit. Post hoc sciendum quod hoc nomen tonus multipliciter dicitur. Quandoque enim tonus idem est quod accentus, et sic sumitur a Donato in Barbarismo, ubi dicit: "Thoni quoque per has species commutantur et caetera." Sic autem non sumitur hic. Item tonus est nota tendens [71] a linea in spatium proximum vel econverso. Item tonus est propria notificatio cantus per saeculorum amen et de his inferius habebitur. Item in significatione alia sumitur hic tonus et describitur sic: Thonus est regula de unoquoque cantu maxime in fine diiudicans. Dicitur autem tonus a ptongos graece, quod est sonus latine. Sumptus autem tonus in hac significatione sic dividitur: Tonorum alius autentus, alius plagalis, hoc est alius principalis, alius collateralis. Sciendum ergo quod quatuor dicuntur toni autenti et totidem plagales. Autenti sunt primus, tertius, quintus et septimus et alii quatuor plagales.
Hic potest quaeri quare tot habeamus tonos, scilicet octo, nec plures nec pauciores. Ad quod convenienter dici potest, quod graeci veteres musici tantum quatuor habebant tonos, quorum haec sunt nomina: prothus, deuterus, tritus, tetrardus, comprehendentes unumquemque plagalem sub suo tono autento. Moderni vero subtilius discutientes rem consideraverunt cantum in gravibus et in acutis sese non posse compati, ymmo discrepantiam intollerabilem hinc inde generari. Unumquemque ergo tonumn ad antiquorum dissonoritatem evitandam diviserunt in duos, id est in autentum et plagalem, deputantes ipsis autentis voces superiores et magis acutas, plagalibus inferiores et magis || [M 25r in marg.] graves. Unde et in signum veritatis adhuc tantum quatuor habemus claves omnium tonorum finales, de quibus infra dicetur. Et propter hoc tantum octo tonos habemus, non plures, eo quod quatuor autenti non sunt divisi in ampliores nec pauciores, eo quod veteres quatuor autentis et non paucioribus erant contenti.
Sed tunc quaeritur quare apud veteres tantum fuerint quatuor toni. Ad quod potest dici quod sicut annus qui in successione movetur, communiter in quatuor partes dividitur, quae partes suum habent ordinem, eodem modo proportionaliter et in musica, eo quod omnis cantus res quaedam est in successione, quatuor tantum tonos instituebant ordinantes eos secundum prius et posterius. Praeterea sicut omnis res in aliquo istorum temporum quatuor necessario desinit esse, sic et proportionaliter tantummodo dicebant esse quatuor claves quae clauderent unumquemque cantum.
Vel potest dici quod ad proportionem quatuor elementorum ipsi Graeci quatuor tonos sibi asscribebant, eo quod sicut elementa per has differentias grave et leve a se invicem distant et inter se ordinata sunt, ita et quatuor toni a se invicem distantes debitum ordinem nanciscuntur.
Post hoc sciendum quod et taliter toni denominantur: primus enim dicitur dorius, secundus ypodorius, tertius frigius, quartus ypofrigius, quintus lidius, sextus ypolidius, septimus mixolidius, octavus ypomixolidius. Unde versus:
[72] V 1-26
[M 25v, P 40r in marg.] His habitis restat videre de proprietatibus tonorum, hoc est de effectu et virtute singulorum.
Sciendum igitur quod prothus motivus est quamplurimum et abilis movendi animum ad varios affectus, unde et in hystoriis cantuum tanquam egregius advocatus plerumque praemittitur, ut ibi Ecce tu pulcra, O pastor et caetera.
Plagalis vero eius est flebilis et gravis et ad tristes materias maxime ydoneus, unde et convenienter omnia illa O: O sapientia et caetera per quae sancta ecclesia adventum domini desiderare se commemorat, solus sibi vendicat, et in ascensione domini O rex gloriae et caetera.
Deuterus vero sive tertius severus est et ad bella incitativus, || [M 26r in marg.] per quem nobis fortasse innuitur quod contra spirituales nequitias strennue et severe accingi debemus, unde et primum responsorium in resurrectione domini, quod est Angelus domini, sub hoc tono nunc quando mortem morte subegerit, convenienter decantatur. Et congrue illis adaptatur cantibus, ubi aliquid fortitudinis vel potentiae ostendi comprobatur, ut de sancta cruce O crux et ibi O gloriosum lignum.
Plagalis vero deuteri adulativus est et blandus et ydoneus supplicanti, cuius rei signum etiam est, quod morose graditur et non statim, quemadmodum tertius festinat in altum, sicut evidenter apparet in illa antiphona Hermanni Contracti de domina nostra Haec est dies quam fecit et in multis aliis.
Tritus sive quintus modestus est et letificativus, dulcis etiam multum, eo quod b molle potissime sibi deservit, sicut patet in hac antiphona Alma redemptoris et in aliis quampluribus.
Plagalis triti sive sextus omnium dulcissimus animum ad pietatem et ad lacrimas compellit, sicut evidenter apparet in illo responsorio gregoriano Videns Iacob et caetera.
Tetrardus vero sive septimus saliens est et lascivus, ut patet ibi Assumpta est Maria et ibi In civitate domini.
Plagalis vero eius sive octavus seniorum est utpote morosus et suavis, ut patet in hac antiphona Dum ortus et in similibus. Sciendum tamen, quod circa huiusmodi non magnam vim ponimus, dummodo ars sciatur. Unde versus:
V 27-42
Sequitur de distinctione clavium.
[M 26v in marg.] Post hoc notandum quod quatuor sunt claves terminales cuiuslibet cantus, ut in [73] parte tactum est. Ad cuius evidentiam sciendum quod clavium aliae dicuntur graves, aliae finales, aliae acutae, aliae superacutae, aliae vero excellentes. Unde versus:
V 43-44
Sequitur de clavibus finalibus tonorum.
Prothus ergo cum suo plagali proprium domicilium habet in .D. solre, deuterus cum suo plagali in .E. lami, tritus cum suo plagali in .F. faut, tetrardus cum suo plagali in .G. solreut. Habent, dico, huiusmodi claves pro domiciliis utpote terminos, in quibus proprie habent cognosci. Licet enim cantus secundum suum principium vel medium per arsim et thesim varietur et dubius efficiatur, tamen in suo domicilio notificatur. Sed cum autentus quilibet cum suo plagali in eodem secum quiescat domicilio et cum eo plurimam habeat convenientiam, dubitabitur qualiter alter ab altero distingui habeat et discerni. Necesse erit igitur ad hoc subiungere speciales regulas et hae inferius ponentur. Unde versus:
V 45-54
[Nota quod .xi. versus qui sequuntur, clarius et plenius dicunt praemissa; verumtamen non sunt de corpore opusculi huius, videlicet:
In .D. finitur primus tonus atque secundus.
Est .E. lami terni finis simul atque quaterni.
Quinti vel sexti semper solet .F. faut esse.
Septimus, octavus in .G. faciunt sibi finem.
[De affinalibus versus, videlicet:
Tres affinales primis tribus associantur.
Affinis cum .D. sit .a., .[rob]. .E., .c. quoque cum .F.
Est in .D. primus vel in .a. tonus atque secundus.
Tertius et quartus in .c. vel in .[rob]. relocentur,
Et quandoque per .a. quartum finire videbis.
Cum sexto quintus vel in .F. vel .c. remanebunt.
Septimus, octavus in sola .G. requiescunt.
[Ad evidentiam praemissorum versuum sciendum quod nonnumquam cantus ex aliqua necessitate cursus sui, quem minus convenienter propria clave finali servata potest perficere, clavem affinalem requirit, sicut patet in graduali Iustus ut palma et in omnibus aliis eiusdem toni gradualibus. Item in responsorio Gaude Maria; idem videtur contingere in responsorio Sancta et immaculata et in antiphona Ave regina caelorum; et istud fuit quotidianum apud veteres, sicut patet in Micrologo Guidonis et caetera.]
[74] De ambitu tonorum secundum capitulum.
[M 27r in marg.] Cum autem toni secundum proprios et speciales ambitus quamplurimum cognosci habeant et discerni, videndum est de climate sive ambitu uniuscuiusque. Sciendum est ergo quod ambitus est distantia sive proprium spatium, quod regula unicuique tono in scala musica || [P 40v in marg.] indulget. Iste autem ambitus omnibus tam autentis quam plagalibus est equalis, nam ambitus cuiuslibet toni regularis octo vocibus est contentus. Procedendo ergo ab inferioribus ad superiora, primo ambitus plagalium manifestemus, deinde autentorum.
Notandum itaque quod ambitus secundi toni est inter .A. gravem et .a. acutam, inclusive loquendo; ambitus quarti inter .B. gravem et .[rob]. acutam; ambitus vero sexti est inter .C. gravem et .c. acutam; ambitus autem tertii toni inter .E. et .e.; quinti inter .F. et .f.; septimi inter .G. et .g. Primus vero et octavus eundem habent ambitum, qui est inter .D. finalem et .d. acutam inclusive. Et huiusmodi ambitus monstrantur per similes litteras alphabeti in scala. Unde versus:
V 55-64
Ex his quae dicta sunt, videtur quod primus et octavus sint idem tonus hac ratione: Diversorum tonorum termini et ambitus sunt diversi; quorum ergo termini et ambitus non sunt diversi, nec ipsi sunt diversi. Sed primus et octavus omnino habent eundem terminum et ambitum; ergo non sunt diversi toni, sed unus et idem tonus.
Solummodo ad hoc dicendum quod, licet || [M 27v in marg.] unus et idem ambitus sit primo et octavo secundum essentiam, differt tamen secundum rationem, quod patet: .D. enim finalis et .d. acuta termini sunt primi toni ut autenti, octavi vero ut plagalis. Praeterea .D. et .d. non sunt eodem modo termini primo tono et octavo, nam .D. finalis terminus est primo ut dans ei domicilium, octavo vero non est terminus ut dans ei domicilium, sed ut finiens et recipiens ultimum descensum eius, et propter hoc non oportet, quod sint idem tonus. Unde versus:
V 65-72
Hic quaeritur quare soli primus et octavus eundem habeant ambitum et non alii. Videtur enim quod etiam alii duo possint habere unum et eundem ambitum sicut [75] primus et octavus. Sicut enim se habet primus autentus ad ultimum plagalem, sic se habet ultimus autentus, videlicet septimus, ad primum plagalem, scilicet secundum, quia proportionaliter et equaliter distant. Si ergo primus autentus et ultimus plagalis ita se habent, quod possunt et debent habere unum et eundem ambitum, similiter, ut videtur, ultimus autentus et primus plagalis ita se habebunt, quod etiam possunt habere unum et eundem ambitum, vel quare non?
Item quaeritur quare similiter quintus non habeat eundem ambitum cum secundo vel cum quarto, sicut octavus cum primo, et videtur quod potius habere debeat hoc modo: Quaecumque duo minus a se invicem distant, maiorem habent simbolum et convenientiam, quam ea quae magis distant, sicut patet in coloribus; pallidum enim vel rubeum maiorem habent convenientiam cum nigro, quam album cum nigro.
Cum ergo quintus minus distet a secundo vel quarto, quam octavus a primo, videtur quod multo fortius quintus || [M 28r in marg.] cum secundo vel cum quarto possit habere eundem ambitum, quam octavus cum primo.
Solummodo ad primum dicendum quod non similiter se habent ultimus autentus cum primo plagali, sicut se habent primus autentus cum ultimo plagali, sed valde dissimiliter. Primus enim plagalis inter omnes tonos maxime descensivus est et gravium appetitivus; ultimus vero autentus, scilicet septimus, inter omnes tonos maxime ascensivus est, eo quod ipse omnium supremus est, et propter hoc nulla ratione poterant sub uno climate sive ambitu claudi. Sed primus autentus et ultimus plagalis, scilicet octavus, non sic se habent, nam primus autentus ea ratione, quoniam est autentus, ascensivus est et acutorum appetitivus, et ipse ultimus plagalis, quia plagalis, descensivus est et inferiorum appetitivus. Et propter hoc, cum alter superior est ad alterum et hic appetit ascendere et alter descendere, naturaliter contingit et oportet eos convenire et sese in ipsa scala amplecti. Et ita patet quod primus et octavus unum habent ambitum et quare septimus et secundus unum ambitum nequaquam possunt habere.
Ad aliud dicendum quod, licet primus et octavus maxime a se invicem distent secundum virtutem et rationem, tamen quia alter superior erat ad alterum et superior tendebat ad inferiora et inferior ad superiora, naturaliter oportuit eos convenire, ut dictum est. Conveniebant autem sic proportionaliter, quod domicilium primi quarta clavis erat ipsi octavo infra suam finalem et suprema octavi suprema erat et ipsius primi, et propter hoc omnino sub eodem ambitu sunt uniti. Quia vero similis proportio nullis aliis contingebat, nulli alii poterant uno ambitu sic uniri.
[76] Ad hoc ergo quod obicitur, quia minus distet quintus a secundo vel a quarto, quam octavus a primo, et ita potius debeant uniri, dicendum quod octavus dupliciter potest considerari; potest enim considerari secundum proprium domicilium eius et propriam virtutem, et sic differt a quolibet tono secundum speciem, et sic fortassis magis distat a primo, quam quintus a secundo vel a quarto. Considerando autem ipsum octavum secundum claves eius, quae ipsi secundum proportionem debitam debentur in scala, dico quod sic multo magis convenit cum primo, quam quintus cum secundo vel quarto. Convenit enim sic cum illo per octo claves; quintus vero non convenit cum secundo, nisi tantum secundum tres claves, et cum quarto secundum quatuor tantum, et propter hoc supponit falsum, unde non potuit esse quod quintus cum secundo vel cum quarto sub || [M 28v in marg.] uno sint ambitu, sicut primus et octavus.
Item videtur quod plures debeant esse ambitus et ita plures toni hac ratione: In scala tonaria, sicut dictum est, tantum sunt septem ambitus tonorum; supremus autem ambitus non excedit .g. superacutam. Cum ergo ultra illam eandem .g. superacutam restent quatuor claves, quae dicuntur excellentes, aut illae quatuor claves dicentur inutiles et frustra inventae, aut oportuit esse ambitum vel etiam ambitus plures attingentes illas claves, et ita plures erunt toni. Ad hoc dicendum quod plures naturaliter non poterant esse ambitus, quia cum scala tonaria ipsi voci humanae sit proportionata, sicut .g. superacuta viribus vocis humanae meta extitit sufficiens, ita et ambitus transcendens talem metam esse non potuit.
[P 41r in marg.] Praeterea si esset aliquis tonus supra octo tonos, necessario oporteret talem tonum domicilium habere in aliqua istarum quatuor clavium: .a., .[rob]., .c., .d., quae dicuntur acutae. Si autem ibi haberet domicilium, tunc cantus huius toni non differret ab aliquo tonorum aliorum, nisi accidentaliter, et propter hoc non potuerunt plures esse toni. Saepe enim cantus transponitur et nichilominus proprius manet tonus. Quare autem est quod claves excellentes secundum hoc frustra sint inventae? Ad hoc dicendum quod re vera apud veteres musicos tantum erant .xiiii. claves, et illas designabant per duo alphabeta, quorum utrumque tantum septem habebat litteras. Postmodum vero a modernis adiectae sunt quinque claves in scala tonaria, videlicet .[Gamma]. in loco infimo et quatuor excellentes in loco supremo, quia toni secundum modernos non solum suis ambitibus sunt contenti, sed etiam suos ambitus et infra et supra per licentiam et gratiam excedunt, sicut inferius patebit. Et haec versibus subscriptis breviter tanguntur:
V 73-91
[77] De differentia et convenientia tonorum.
[M 29r in marg.] His habitis ad plenam notitiam tonorum sequitur videre de quadam eorum differentia et convenientia, et primo de differentia et convenientia cuiuslibet autenti cum suo plagali, secundo de autentis inter se, tertio de plagalibus inter se, ultimo de autentis et plagalibus communiter.
Ad horum ergo evidentiam notandum quod claves aliae sunt propriae, aliae communes. Propriae sunt quae alicui tono soli tangendae debentur, quemadmodum .A. gravis soli debetur proprie secundo. Communes vero sunt quae pluribus tonis communiter tangendae conceduntur, quales sunt .F. et .G. finales.
Comparando igitur quemlibet autentum cum suo plagali sciendum est quod quilibet autentus tres habet claves supra sibi soli proprias, quas attingere non licet plagali, et totidem claves habet sibi proprias plagalis infra inhibitas autento. Quinque vero habent inter se communes utrisque. Ratio autem huius haec est: Ambitus uniuscuiusque toni, ut dictum est, non excedit metam octo cordarum. Cum ergo autentus et plagalis in domicilio conveniant et differant in eo, quod autento sub sua finali nulla datur corda tangenda, plagali vero quarta sub finali, manifestum est quoniam tres cordas sortitur sibi plagalis proprias autento inhibitas. Similiter et autentus cum supra finalem tangere habeat octavam, plagalis vero tantum quintam, patet quoniam autentus tribus clavibus excellens || [M 29v in marg.] suum plagalem tres cordas sortitur proprias sibi supra et neuter plures neque pauciores. Quinque vero intermediae manent eis communes, non tamen similiter, nam quintam cordam, quae suprema est ipsius plagalis, quasi violenter usurpans sibi autentus vix sinit illam tangi a plagali. Unde versus:
V 92-101
Et haec, quae dicta sunt, possunt apparere in figuris subscriptis, quarum prima respicit autentum primum cum suo plagali, secunda secundum cum suo plagali et caetera.:
[DMA A/VIIIa:77; text: proprie, communes, a, b, c, d, e, f, g] [ANOSUM 01GF]
[78] De differentiis et convenientiis autentorum inter se.
Consequenter restat dicere de differentiis et convenientiis autentorum inter se. Notandum ergo quod quatuor autenti praeter domici<li>alem differentiam qua a se maxime distant, in hoc etiam differre volunt, quod licet inferiores possint intrare climata superiorum, tamen superiores in inferiorum ambitus relabi non possunt. Quidam autem ex eis habent aliquam clavem sibi soli propriam, quidam autem nullam. Primus enim habet propriam sibi soli .D. finalem et septimus similiter in altis habet .g. supremam sibi soli propriam. Aliae vero claves intermediae sunt communes ipsis autentis, sed differenter. Nam quaedam intermediae communes sunt duobus autentis, utpote .E. finalis, quae communis est primo et tertio, et similiter .f. suprema communis est septimo et quinto. Ceterae intermediae communes sunt aut tribus autentis aut omnibus autentis, verbi gratia tribus autentis communis est .F. finalis, scilicet primo, tertio et quinto; omnibus autentis sunt communes scilicet .G., .a., .[rob]., .c., .d. Unde versus:
V 102-115
De differentiis et convenientiis plagalium inter se.
[M 30r in marg.] Sequitur de quatuor plagalibus comparandis inter se, de quibus breviter sciendum quod sicut uterque extremorum autentorum habet sibi unam clavem propriam et reliqui autenti nullam, eodem modo uterque extremorum plagalium habet unam sibi propriam clavem et reliqui plagales nullam habent sibi propriam.
Nam claves intermediae aut communes sunt || [P 41v in marg.] duobus plagalibus aut tribus aut omnibus, sed differunt in hoc ab autentis, quod non sunt eaedem claves istis et illis. Nam sicut ambitus plagalium inferiores sunt ambitibus autentorum, ita et claves eorum variantur et inferiores sunt clavibus autentorum, sicut patet in his versibus et figuris subscriptis, videlicet:
V 116-123
[DMA A/VIIIa:78; text: autentorum, plagalium, c, f, g, .I. .III. .V. .VII. .II. .IIII. .VI. .VIII.] [ANOSUM 01GF]
[79] De differentiis et convenientiis tam autentorum quam plagalium.
[M 30v in marg.] Consequenter sequitur de comparatione autentorum et plagalium inter se, de quorum differentia cum sufficienter dictum sit, quoniam unusquisque tonus ab altero equali proportione et natura distat, notandum tamen est quod in duabus clavibus omnes conveniunt et concurrunt, scilicet .G. finali et .a. acuta. Nam illae duae claves et solum illae tam autentis omnibus quam plagalibus sunt communes, et tales inquam, quas tangendo aut transcendendo raro aliquis tonus praetermittat.
Ceterae vero claves tam infra quam supra quanto illis duabus plus sunt propinquae, tanto plus sunt communes, et quanto magis sunt remotae ab illis, tanto magis sunt speciales et propriae. Ex qua re evidenter apparet quoniam uterque tonorum extremorum aliquam sortitur clavem propriam sibi soli, eo quod ambitus aliorum tonorum nequaquam attingere potest illas extremas, et haec omnia patent in versibus et figura subscripta:
V 124-139
[DMA A/VIIIa:79; text: c, f, g, .II. .IIII. .VI. .I. .VIII. .III. .V. .VII.] [ANOSUM 01GF]
[M 31r in marg.] Hic oritur dubitatio ex eis quae dicta sunt. Cum enim ita se habeant autenti ad plagales, quod autentis debentur loca superiora, plagalibus vero inferiora, quaeritur utrum maior sit distantia autentorum inter se sive plagalium inter se aut autenti ad suum plagalem, et videtur quod maior sit distantia autenti ad suum plagalem, quam autenti ad autentum, hac ratione: Magis distant illa quae pluribus distant punctis, quam illa quae distant paucioribus, sed omnis autentus pluribus distat punctis a suo plagali, quam ab alio autento, quod patet.
[80] Primus enim autentus sic distat a suo plagali, scilicet secundo, quod ipse tres habet claves supra prohibitas ipsi plagali, et similiter plagalis tres habet claves infra prohibitas ipsi primo. Distat autem ipse primus a tertio tono tantum in uno puncto sive in una clave. Omnes enim claves quas habet tertius tonus, habet et primus excepta una, et omnes quas habet primus, habet et tertius excepta una. Ergo maior est distantia autenti cum suo plagali, quam autenti ad autentum. Item hoc videtur alia ratione: Magis differt homo ab asino, quam homo ab homine, ergo et a simili; magis distat autentus a plagali, quam autentus ab autento vel quam plagalis a plagali. Sed contra, sicut supra habitum est, tonus est regula cantum maxime in fine diiudicans. Cum ergo ex parte finis maxime attendatur iudicium et diversitas, quoruncumque tonorum fines magis sunt diversi, illi magis a se invicem distant et differunt. Sed autentorum inter se sive plagalium inter se magis sunt fines diversi, quam autenti et sui plagales, quibus idem debetur domicilium. Ergo et autentorum inter se sive plagalium inter se maior est distantia, quam autenti et sui plagales, quod concedendum est. Licet || [M 31v in marg.] autenti claves sibi habeant vicinas et communes, tamen secundum finales formas naturaliter diversificantur, et maximas ex eo sortiuntur differentias. Hoc etiam constat ex eo quoniam apud veteres plagalis idem erat cum suo autento conveniens adhuc secum in domicilio, unde licet per clavium distantiam plagalis magis distinctus sit ab autento, minus tamen distat virtute et natura.
Cum ergo obicitur quod sicut magis distat homo ab asino quam homo ab homine, ita similiter autentus plus distet a plagali quam autentus ab autento, dicendum quod non est simile. Homo enim plus differt ab asino quam homo ab homine, nam homo differt ab asino specie; homo enim non differt ab homine nisi solo numero. Non autem sic est de tonis. Possumus enim tonos considerare dupliciter: Aut prout a se invicem distincti ut species oppositae et dicuntur octo toni, et sic autentus non magis differt ab autento quam a plagali, sicut equaliter distare dicimus has species: asinus, leo, capra et caetera. Aut possumus considerare tonos secundum suam primariam convenientiam et identitatem domicilialem qua quidam inter se conveniunt, et sic dicimus quod maiorem habet convenientiam cum suo plagali quam cum altero autento. Sic enim autentus non differt a plagali specie, || [P 42r in marg.] sed familiarius convenit cum eo ut subditus cum suo superiore vel sicut genitor cum suo generato, et tamen nichilominus secundum hanc viam octo distinguimus tonos aliis suis proprietatibus ab invicem differentes. Unde versus:
V 140-157
[81] De regulis tonorum tertium capitulum.
[M 32r in marg.] His habitis cum contingat dubitare plerumque utrum cantus sit autenti an plagalis, hic subiciendum est de regulis et de licentia sive de gratia uniuscuiusque toni.
Prima regula talis est: Omnis cantus autenti regulariter potest ascendere diapason sive ad octavam vocem supra suum finalem et licenter sive de gratia unam cordam supra; secundum quosdam vero duas cordas supra potest attingere. Infra finalem vero potest non regulariter, sed de licentia uno tono descendere, quod conceditur omnibus autentis excepto trito sive quinto, eo quod ipse sub finali tonum non habet; habet enim semitonium.
Secunda regula: Item omnis plagalis supra finalem regulariter potest ascendere ad quintam, sed tamen raro illam tanget, licet regula concedat et indulgeat; sextam vero per licentiam potest attingere, sed hoc erit rarius, verbi gratia: Secundus tonus terminatur in .D. et regulariter potest ascendere ad .a. lamire, sed tamen raro illam cordam tanget, licet regula eam concedat; per licentiam vero potest attingere .b. molle et non .[rob]. quadratum, ut quidam volunt. Tamen secundum quosdam qui magis cantant per .[rob]. durum quam per .b. molle, attingit etiam ipsam septimam licenter sive de licentia, sed tamen rarissime et vice .b. mollis, ut patet in omnibus illis antiphonis O sapientia, O Thoma et caetera. et in his responsoriis Sicut cedrus et Beatus Nicolaus. Aliquando per largissimam licentiam attingit octavam supra vel quintam infra, ut inferius dicetur. Cum ergo graviores cordae deputatae sint plagalibus, non est mirum || [M 32v in marg.] quod ipsi plagales in ascendendo non habent similem virtutem cum suis autentis, cum utique ipsos plagales deceat in gravibus versari et ibi suam habere virtutem. Unde et quintam cordam supra a suo finali debent tangere raro, licet ipsa regula eis concedat, nam et in eadem corda praedominantur virtus et potestas autenti, sicut etiam supra habitum est.
Quare datur et talis regula, scilicet tertia: Si cantus a finali ascendens quintam supra finalem ter vel amplius repercusserit, licet quartam sub finali attigerit semel, potius autento quam plagali deputabitur, ut non maneat cantus irregularis. Tanta est virtus autenti, ut patet in hoc exemplo Ecce tu pulcra, quae est primi toni, licet sub finali ad quartam descendat, et similiter in aliis. Item quarta: Omnis cantus tangens quintam, non descendens sub finali, infallibiliter est autenti et non plagalis. Item quinta regula: Omnis cantus tangens quintam non iterando sive moram in ea faciendo et sub finali saepe descendens, est plagalis et non autenti. Item sexta regula: Omnis cantus non tangens quintam supra finalem, sive descendens sive non, est plagalis et non autenti. Item septima regula: Si autem [82] totiens descenderit infra sub finali, quotiens supra tangit quintam, plagalis est. Et sic habemus quasi septem regulas, quarum duae priores docent, quid et quantum indulgeat ipsa regula tam autento quam plagali, et quid et quantum per licentiam sive per gratiam cuilibet tono concedatur. Per ultimas vero quinque regulas docetur, qualiter discerni habeat cantus autenti a cantu plagalis, eo quod ipsi inter se magis videntur convenire. Possunt autem sumi istae quinque regulae sic dividendo: Omnis cantus aut tangit quintam supra a suo finali vel non: si non: plagalis est, et sic habemus illam regulam: Omnis cantus non tangens quintam et caetera. Si tangit quintam, aut est descendens infra sub finali vel non; si non: autenti est, et sic habemus illam regulam: Omnis cantus tangens et caetera. Si autem tangit quintam descendens sub finali, hoc est tripliciter: aut enim tangit quintam saepius raro descendens sub finali, aut saepius descendens sub finali raro tangit quintam, aut quotiens tangit quintam || [M 33r in marg.] totiens et descendit sub finali.
Si tangit saepius quintam raro descendens sub finali, autenti est, ut ibi Sint lumbi, et sic habemus illam regulam: Si cantus a finali descendens et caetera. Si autem saepius est descendens sub finali, raro tangens quintam, plagalis est, et sic habemus regulam illam: Omnis cantus tangens quintam non iterando et caetera. Si vero totiens descendit quotiens quintam tangit, plagalis est, et sic habemus illam regulam: Si autem totiens descenderit infra et caetera.
Habent autem ordinem suum hae septem regulae, nam prima data est de autentis, altera de plagalibus secundum se acceptis, quinque vero subsequentes datae sunt ad discernendum hos ab illis, nec ordinatione carent inter se. Sicut enim autentus ante plagalem, ita et regulae autentorum ante regulas plagalium, et iterum illae inter se ordinatae sunt, sicut patet inspicienti. Unde versus:
V 158-205
[M 34r, P 42v in marg.] Ex his quae posita sunt, iam satis apparet quoniam quandoque quatuor claves excellentes ultimo inventae locum habent. Cum enim septimus quandoque decimam attingere possit per licentiam, necessarium erat ad huiusmodi licentiam concedendam duas saltem apponere claves. Vel possumus dicere quod illae claves non sunt necessitatis, sed potius commoditatis. Sunt enim ad hoc inventae, ut cum cantum aliquem a gravibus ad acutas transponere cupimus, his clavibus commode utamur. Unde versus:
V 206-210
[83] Sequitur de tenoribus tonorum quartum capitulum.
His visis notandum quod sicut octo tonos habemus, ita habemus octo tonorum tenores, id est inceptiones saeculorum, et sicut quatuor sunt claves finales tonorum, ita et quatuor sunt claves initiales saeculorum, sed differenter. Nam duo toni semper sortiuntur sibi unam clavem finalem, tenores vero aut tres simul unam clavem sibi vendicant aut unus tenor unam clavem. Primus enim tonus et quartus et sextus habent suum || [M 34v in marg.] tenorem in .a. acuta, tertius et quintus et octavus in .c. acuta; solus vero secundus usurpat sibi .F. finalem et septimus .d. acutam.
Solet autem dubitari circa huiusmodi. Videtur enim quod primo tono debeatur saeculorum secundi vel septimi. Obicitur enim sic: primus tonus aut dicitur primus, quia in gravibus est primus vel quia in acutis est primus? Si primus est in gravibus, ergo debetur sibi saeculorum secundi, quod magis declinat ad graves. Si autem primus est in acutis, debetur sibi saeculorum quod maxime est in acutis, hoc autem est septimi. Aut ipse septimus dicetur primus vel secundus erit primus? Solummodo patet per supradicta, quoniam cum unusquisque autentus sit divisus in tonum principalem et eius collateralem, et graviores cordae plagalibus, acutiores vero ipsis principalibus debentur, et secundus sit plagalis primi, saeculorum quod maxime erat in gravibus, maxime conveniebat ipsi secundo.
Similiter cum septimus sit supremus autentus, saeculorum quod erat maxime in supremis, recte collatum est ipsi septimo. Item de tertio quaeritur quare habeat suum tenorem supra quartum et supra sextum. Ad quod convenienter potest dici quod cantus tertii toni inter omnes tonorum cantus maxime vult circa principium elevari et ad ipsam .c. solfaut subito intendi, et propter hoc prae ceteris convenienter etiam extollit psalmodiam et tenorem. Unde versus:
V 211-221
Sequitur de differentia tonorum secundum tenores.
Post praedicta hic notandum occurrit quoniam omnibus tonis commune est non habere tenorem sub suo finali et ultra quintam tenorem non habere, excepto solo tertio qui tenorem habet in sexta pro ipsa quinta. Conveniunt autem autenti specialiter in eo inter se, quod omnes tenorem suum incipiunt in quinta, excepto solo tertio qui incipit a sexta. Item conveniunt autenti in eo, quod suos tenores habent supra tenores suorum plagalium ad duas cordas, excepto solo septimo qui octavam transcendit tantum in una corda. Item notandum quod omnibus plagalibus [84] est commune, quod tenore suo reflectantur ad sua domicilia, quod minime convenit autentis, unde in hoc valde distant tenores plagalium a tenoribus autentorum. Unde datur pro brevi regula: omnis tenor est ad domicilium rediens vel non; si non, autenti est; si sic, plagalis est. Item notandum pro regula quod omnis tenor aut est ultra quartam incipiens aut in ipsa quarta aut sub quarta; si est incipiens ultra quartam, autenti est; si in quarta vel sub quarta, plagalis est. Unde versus:
V 222-234
Postmodum videndum est in quibus clavibus incipiat || [P 43r in marg.] unusquisque tonus suum Gloria sive psalmodiam. Sciendum ergo quod primus || [M 35v in marg.] tonus, quintus et sextus incipiunt suum Gloria in .F. finali, secundus in .C. gravi, tertius et octavus in .G. finali, quartus in .E. finali, septimus vero in .[rob]. quadrato. Tamen secundum consuetudinem diversarum ecclesiarum haec variantur. Unde versus:
V 235-239
His habitis restat dicendum de differentiis saeculorum cuiuslibet toni. Istae autem differentiae secundum diversitatem principii variantur et multiplicantur, unde quot modis principium cuiuslibet toni variari contingit, tot differentias quilibet tonus de iure secundum regulam sortiri deberet, licet secundum usum diversarum ecclesiarum plures vel pauciores fortassis habeantur. Videndum est ergo quot principia habeat quilibet tonus.
Habet igitur primus quinque principia, quae inter se vel a se differunt: Inter se per diversas claves a quibus incipiunt. A se, hoc est per arsim et thesim, per arsim ut Lazarus, per thesim ut Reges Tharsis, quae duae licet habeant idem principium, altera tamen ascendit et altera descendit, et ita ex hoc proveniunt diversae differentiae. Primum principium est .C. gravis, secundum .D. finalis, tertium .F. finalis, quartum .G. finalis, quintum .a. acuta; habet autem sex differentias. Secundus tonus habet quatuor principia et nullam differentiam; primum principium est .A. gravis, secundum .C. gravis, tertium .D. finalis, quartum .F. finalis.
Tertius vero magis se regulariter habet; quot enim habet principia, tot habet et differentias, nam tria habet principia et totidem differentias; primum principium est .E. finalis, secundum .G. finalis, tertium .c. acuta. Quartus etiam habet sex principia et totidem differentias; primum principium est .C. gravis, secundum .D. finalis, tertium .E. finalis, quartum .F. finalis, quintum .G. finalis, sextum .a. acuta.
[85] Quintus habet tria principia et unam differentiam; primum principium est .F. finalis, secundum .a. acuta, tertium .c. acuta. Sextus habet duo principia et unam differentiam; primum principium est .C. gravis, secundum est .F. finalis. Septimus habet quinque principia et quatuor differentias; primum principium || [M 36r in marg.] est G. finalis et quatuor suprema. Octavus vero habet septem principia et quatuor differentias; primum est .C. gravis, ultimum est .c. acuta cum omnibus clavibus intermediis excepta .[rob]. acuta. Et his versibus subscriptis designantur:
V 240-251
Ex praedictis patere potest quoniam tantum decem sunt claves, in quibus omnes toni sua habent principia; quaedam autem ex his decem sunt propriae quibusdam tonis quantum ad sua principia; quaedam vero sunt communes. Propriae sunt sicut .A. gravis, quae soli debetur secundo, et similiter .[rob]. acuta et .d. acuta, quae soli debentur ipsi septimo. Communium autem clavium quantum ad sua principia alia est communis tribus tonis, verbi gratia .E. finalis est communis tertio, quarto et octavo, alia communis est quatuor, utpote .c. acuta tertio, quinto, septimo et octavo, nulla communis est tantum duobus tonis, alia communis quinque tonis, sicut .C. gravis et .D. finalis, quae communes sunt primo, secundo, quarto, sexto et octavo. Et similiter .G. finalis communis est quinque, videlicet primo, tertio, quarto, septimo et octavo. Et similiter .a. acuta communis est quinque tonis, scilicet primo, quarto, quinto, septimo et octavo. Alia communis est sex tonis, videlicet .F. finalis sola, quae communis est primo, secundo, quarto, quinto, sexto et octavo. Et nota, quod nulla clavis magis est communis quam ad sex tonos quantum ad sua principia.
Et nota quod || [M 36v in marg.] sicut nullus tonus ultra quintam a suo finali habet tenorem nisi solus tertius, ita et nullus tonus ultra quintam a suo finali habet principium nisi solus tertius, eo quod ipse maxime ascensivus est, sicut dictum est supra. Unde versus:
V 252-276
[M 37r in marg.] Ex supradictis notari potest quod autenti in eo conveniunt inter se et differunt ab ipsis plagalibus, quoniam autenti sub suis domiciliis sive finalibus nulla habent principia excepto solo primo, qui in .C. gravi habet principium.
Item autenti conveniunt in eo, quod omnes habent principia in quinta supra a suo finali excepto solo tertio, qui pro quinta in sexta supra habet principium. [86] Item plagales inter se talem habent convenientiam, quod nec infra nec supra habent principia ultra quartam a suo finali excepto solo octavo, qui principium habet in .C. gravi. Unde sicut ipse prothus inter autentos solus excedit autentorum convenientiam, sic et ultimus plagalium, scilicet octavus, solus etiam excedit convenientiam ipsorum plagalium. Unde versus:
V 277-288
[P 43v in marg.] [Item alius dicit sic:
Cantus habens primum, medium iustum simul ymum,
Iustus erit talis, et sic est legittimalis.
Si secum invenias, usum dicas vel abusum.]
His visis colligi iam potest, quis cantus sit regularis et quis irregularis. Nam sicut regularem dicimus illum cantum qui regulam et fas sibi indultum non excedit, ita et irregularem dicimus omnem illum cantum qui sive sursum sive deorsum excedit metas sibi praescriptas. Similiter et irregularem dicimus illum cantum qui vel || [M 37v in marg.] domicilio vel proprio caret principio. Sciendum autem quod quaedam irregularitas excusabilis est, quaedam vero non. Excusabilis est illa irregularitas sive excessus, quando cantus decenter et moderate et propter aliquam rationem transgreditur metas in suo medio. Inexcusabilis vero est, quando cantus errat a proprio domicilio vel principio, vel etiam quando immoderate et sine ratione excedit metas toni in suo medio. Unde notandum quod si autentus usus est clave quam licentia infra indulget eidem, nequaquam ultra decimam poterit ferri supra et eandem decimam vix tanget. Et similiter si ad quartam descenderit infra ipsius plagalis, ultra octavam nequaquam feretur supra et tamen nisi semel tanget ipsam quartam. Nisi enim toni refrenatam haberent licentiam, contingeret redire in veterem dissonoritatem et errorem. Item sciendum quod sicut autenti ratione aliqua excusante transgrediuntur normam vel infra vel supra, sic et plagales similiter, licet non tanto excessu. Plagales enim infra nonnisi ad unam clavem extra suum ambitum descendere possunt. Si vero septimam supra tangere voluerint, oportet quod infra ambitum non excedant, sicut dictum est et de autentis, quia et infra et supra pariter excessus omnino inexcusabilis habetur. Conveniunt igitur in hoc plagales cum autentis, quia sicut autenti non possunt tangere decimam supra suum ambitum, nisi infra suo ambitu sint contenti, ita nec plagales septimam attingere possunt supra, nisi infra contenti sint sua norma. Unde versus:
V 289-310
[87] His habitis sciendum quod cantus excusabilis tali habet ratione excusari, quae sit ydonea, utpote per antonomasiam, per exclamationem et per huiusmodi rationes in materia.
Sicut enim contingit in grammatica, quod aliqua oratio quae apud communem usum simpliciter est incongrua, habito tamen aspectu ad intentionem auctoris non solum admittitur, sed etiam coloris rethorici ut pondus importans plerumque approbatur, sic accidit et in musica, quod aliquis cantus qui simpliciter esset irregularis, habito tamen aspectu ad rationalem intentionem ipsius imponentis admittitur et toleratur, sicut patet in multis. Beatus enim Gregorius ratione altitudinis materiae alicuius excellentis, utpote de beata virgine, eo aspectu ut altitudinem et excellentiam eius tam cantu quam verbis innueret vel cantum materiae magis redderet continuum, saepius cantum audacter extulit supra tonum, ut patet in primo responsorio de nativitate domini Hodie et caetera et ibi Sicut cedrus et in multis aliis. Ratione etiam exclamationis cantus ultra tonum extollitur, ut quando ipse imponens suae ammirationi quam habet circa materiam, quodam mero modo cantum proportionari pariter intendit, ut ibi de sancto Nicolao O Christi pietas. Ratione etiam dolendi vel causa indignationis videtur aliquis excessus excusari, ut in illo responsorio de passione domini Viri impii et caetera. Imponens enim considerata impietatis irregularitate de qua tractabat in materia, cantum rei consonum reddere volens irregulariter imponebat. || [M 38v in marg.] Item sicut causa maioris devotionis aliqua oratio admittitur quae simpliciter esset nugatoria apud grammaticos, ita et in musica causa maioris devotionis plerumque excusatur enormitas, ut cum in materia in qua devotionem principaliter excitare intentio desiderat, imponentis vox supra tonum extollitur, ut ad devotionem excitatus oportunius impetret affectus elevatus, sicut ibi Beatus Nicolaus et caetera et similiter patet in aliis. Unde versus:
V 311-318
His omnibus praenotatis nota quod cuilibet tono debetur sua neuma, per quam || [P 44r in marg.] unusquisque tonus tanquam per signum posterius consequens ab altero distinguitur. Item iuxta octo tonos octo sunt modi sive melodiae incipiendi psalmum secundum suum tonum, quae nec in principio nec in medio, sed ex parte finis solummodo secundum tonorum differentias variantur. Item iuxta octo tonos octo sunt modi cantandi psalmos officiorum. Item iuxta octo tonos octo sunt modi cantandi versus responsoriorum; versus enim responsoriorum non vendicant sibi aliquem specialem tonum, sed continentur sub suorum tonis responsoriorum. Nota igitur quod octo versus responsoriorum qui quotidiani ita distincti [88] sunt, quod quilibet versus ibi habet principium, ubi tenor sive saeculorum illius toni principium habet, excepto secundo et sexto qui hoc non semper tenent. Et haec omnia tam per versus quam per alias notulas subsequentes compendiosius possunt memoriae commendari.
[89] Sequuntur neumae tonorum.
[DMA A/VIIIa:89; text: I Primum quaerite regnum dei, II Secundum autem simile est huic, III Tertia dies est quod haec facta sunt, IV Quarta vigilia venit ad eos, V Quinque prudentes virgines intraverunt ad nuptias, VI Sexta hora sedit super puteum, VII Septem sunt spiritus ante thronum dei, VIII Octo sunt beatitudines] [ANOSUM 02GF]
[90] [DMA A/VIIIa:90; text: Primus psalmus ab F surgens hac lege notatur, II Cumque secundus habens sic in psalmis variatur, M 39r, III A G suspende neumam sic tertius exit, IV Quartus ab E scandens tibi talia cantica texit, V Quinti psalmus ab F conscendens sic reboatur, VI Sextus amans primum per metam dissociatur, VII Septimus in psalmis a [rob] fluit ordine tali, VIII Octavus sibi G rapit hac neuma sociali] [ANOSUM 03GF]
[91] [DMA A/VIIIa:91; text: Prima aetate creatus est Adam et Eva et positi sunt in sede beata, Gaudete, Secunda aetate natavit archa diluvio passim fluente, Ecce, Salve, Temptatus Abraham tertia aetate dilectum Ysaac mactare paravit, Confessio, Quarta aetate Moyes legis tabulas accepit in monte Synai, Resurrexi, Quinta aetate praevaluit David in funda et lapide contra Goliam, Ecce deus adiuvet, Salvator noster Ihesus Christus aetate natus <est> in sexta, In medio, Septima aetate omens resurgemus reddituri rationem meritorum, Oculi mei, Octava aetate quae carebit fine perpetua pace fruemur, Benedicta sit] [ANOSUM 04GF]
[92] [DMA A/VIIIa:92; text: P 44v, Iste est primi toni sonus saeculorum amen, Iste est secundi modus saeculorum amen, Tertii hoc canitur modo saeculorum amen, Hoc quartus melos habet saeculorum amen, Hic modulus quinto datur tono saeculorum amen, Talis est modulatio sexti saeculorum amen, Septimus hoc tenore finitur saeculorum amen, Octavus canitur taliter saeculorum amen] [ANOSUM 05GF]
[93] Sequuntur inceptiones tonorum et differentiae saeculorum. Et nota quod per exempla subscripta satisfit non arti penitus sed solummodo inceptionum tonorum et differentiarum saeculorum, quia condescendi antiphonario vel potius usui ne dicem abusui. Excipitur differentia una pro sexto et una pro octavo, quas non repperi. In multis tamen inceptionibus et differentiis superflua.
Primi toni:
[DMA A/VIIIa:93,1; text: Beatus, Tecum principium, principalis, evovae, Qui vult venire post me, prima differentia, Euge, secunda, Vos amici mei estis, tertia, Estote fortes, quarta, Volo pater, quinta, Exi cito, sexta] [ANOSUM 06GF]
Secundi toni:
[DMA A/VIIIa:93,2; text: Speciosus, Salve, In universa terra, Scuto, evovae] [ANOSUM 06GF]
[94] Sequuntur tertii toni:
[DMA A/VIIIa:94,1; text: Dum complerentur, evovae, Omnia, prima, Vivo ego, secunda, Salva nos, tertia] [ANOSUM 07GF]
Quarti toni:
[DMA A/VIIIa:94,2; text: Ne reminiscaris, prima, evovae, Benedicta tu, secunda, Dignari me, Iusti autem, tertia, In mandatis, quarta, O mors ero, quinta, Benedicite, Augustini, sexta] [ANOSUM 07GF]
Sequuntur quinti toni:
[DMA A/VIIIa:94,3; text: Alma, O sacrum, evovae, Elevamini, prima] [ANOSUM 07GF]
Secuntur sexti toni:
[DMA A/VIIIa:94,4; text: Quasi modo geniti, Gaudent in caelis, evovae] [ANOSUM 07GF]
[95] Secuntur septimi toni:
[DMA A/VIIIa:95,1; text: Hic accipiet, Exaudi nos domine, venite benedicite, evovae, Eduxit dominus, Confortatus, P 45r, Dixit dominus, Sit nomen, Angelus, Exortum est] [ANOSUM 08GF]
Octavi toni:
[DMA A/VIIIa:95,2; text: Sapientia, Lux fulgebit, Octo sunt beatitudines, Domine in virtute, Miserere, Servite, evovae, Hoc est praeceptum meum, In sole, Nos qui vivimus] [ANOSUM 08GF]
[96] [DMA A/VIIIa:96; text: I Magnificat, Benedictus dominus deus Israel, evovae, II, III, IV, V, VI, VII, VIII] [ANOSUM 08GF]
[97] [DMA A/VIIIa:97,1; text: I, II, III, Beata nobis gauda, O gloriosa domina, Decus tuorum militum, Ihesu nostra redemptio, Proles de caelo proditi, Martir dei qui unicum, Aeterna christi munera, Iste confessor domini sacratus, IV, V, VI, VII, VIII] [ANOSUM 09GF]
[DMA A/VIIIa:97,2; text: Si quis singulorum cupit tonorum, scire melodiam, hanc attendat normam, et sic fine brevi, studioque levi, poterit hoc scire, tonos diffinire, I, II, III, IV, V, VI, VII, VIII] [ANOSUM 09GF]
[98] [DMA A/VIIIa:98; text: I Ut re mi primus tibi sit tonus incipiendus, M 39v, II Ut re faque tono debetur iure secundo, III Ut re fa canitur quo tertius incipiatur, IV Mi sol la quartus est unicuique canendus, V Ut mi sol quisque quinti modulamina pange, VI Ut re mi sextum censebis rite canendum, VII Mi fa sol vero maneat tibi septimus ordo, VIII Ut re fa tandem tenet octavi modulamen] [ANOSUM 10GF]
[99] [M 39v in marg.] Sequuntur quedam metra magistri johannis de velle de ambitibus et diuisionibus tonorum
Gracia grata tonis fas omnibus exspaciandi
Lacius indulget quod nondum regula prebet
At naturales et plus licitas fore claues
Plusque reor proprias quas donat regula quam fas
Norma dat octauam nonamque licencia clauem
Autentis supra. differre scias tamen ista || [M 40r in marg.]
Nam licite tanges quas dat tibi regula claues
Quasque licencia dat debes attingere raro
Et sinit et prohibet decimam contrarius vsus
His tonus est subtus. quem non dat norma sed vsus
Hinc sub fine tonum. quia non habet excipe quintum
Scandere permittit quintam non sepe plagales
Regula. vix sextam semel aut bis tangere fas est
Septima corda tamen datur et quandoque licenter
Subtus eis quartam dat norma. licencia quintam
Nec mirum si non in ascen<den>do plagalis
Autento similis. cum debeat usque morari
Ceu minor in grauibus. et raro tangere quintam
Si quintam vitare decet. plus denique sextam
Cantus multociens tangens in acumine quintam
Ad quartam quandoque licet se deferat infra
Seruiet autento potius quam collaterali
Preualet autentus tantum probat Ambulet Ecce
Fortius et quintam tangens non subspaciando
Autento debet subdi nunquam dubitando
Subspacians crebro si quintam non iterando
Attingit. maneat sub lege plagalis oportet
Non tangens autem quintam seu subspaciari
Contingat. seu non. plagibus debet sociari
Si quotiens tangit. totiens vires et ab ymis
Descendens recipit. communis dicitur esse
Est ea permittens nec semper regula cogens
Ut prior octauam scandat. quintamque plagalis
[100] Ne fas excedat cantus caueat. quia nulli
Gracia tanta datur. nisi qui racione iuvatur
His septem normis iudex celer esse doceris || [M 40v in marg.]
Autentis prima. plagibus datur altera. quinque
Distinguunt similes. patet ordo si bene penses
Diuide sic quinque normas. veniant ut aperte
Aut quintam tangit. aut non modulacio. si non
Collateralis erit. si sic. aut subsonat. aut non
Si non. autenti est. si tangit subresonando
Aut crebro tangit. et raro subspaciatur
Et sic autenti est. aut crebro subsonat infra
Et raro tangit. et sic est collateralis
Aut quotiens tangit. totiens et ad yma recurrit
Et tunc ad placitum vult communisve notari
Ad sex dicta tonos sunt aptius hec referenda
Raro prescriptas excedunt hi quia metas
Iure tamen priuat primus quandoque plagalem
Nam sicut sub se rapit inicium violenter
Sic quoque vi cantum trahit in sua iura alienum
Sed tunc concomitans imperfectus tonus illum
Distinguit socius co<nt>rarius vtitur eius
Nam licet vtatur et eo quandoque secundus
Fine tamen primus solet vti crebrius ipso
Hic ascendendo finem petit. alter ab ymis
Altera forma datur qua que restant duo ptongi
Distingui possunt et certius ambo notari
Si quis ab hospicio cantus gradiens cito quintam
Occupat. et resilit. rursus quintam gradiendo
Seu tangat seu non. autento seruiet ille
Ast a finali si quis volat. et redit ante
Quam quintam tangat. quamuis post tangat eandem || [M 41r in marg.]
Ac ultra scandat subdetur collaterali
Sepe. nisi forsan sextam pulsauerit. et tunc
Subdi supremo debet. placet ut tibi guido
Qui tamen ad quartam caput inclinauerit infra
Sepe licet tangat sextam. manet ille plagalis
Ad quartamque caput si quis tollit saliendo
Incipit indiciis seruire plagi quasi certis
Nam sicut vires autentis dat diapenthe
Sic quoque virtutem plagibus diatesseron affert
Hinc veteres normam talem posuere notandam
In cuius capite caudaque sonat diapenthe
Autentum dicas. sed si diatesseron audis
Dummodo non tangat sextam. manet ille plagalis
A quarta si quis surgens tangit cito sextam
Seruiet autento deinceps quocumque feratur
[101] Qui vero quarta natus sextam gradiendo
Non statim tangit. sed pronus visitat eius
Hospicium. rursus quintam sextamve resurgens
Seu tangat. seu non. vult dici collateralis
Ortus ab A primis est censendus tibi normis
Cetera principiis discernuntur manifestis
Septime cum decimam vix audes tangere cordam
Rursum de celsis redit hec dubitacio cordis
Cur sint inuente si non attingere fas est
Est opus illorum. nam sinit cantus ad acutas
Quos sua transponi cogit natura sub ipsa
Dum nolunt apte grauium regione locari
Tunc et in his cordis plus comoditatis habemus || [M 41v in marg.]
Est igitur cantus directus transpositusque
Est defectiuus. communis. transgrediensque
Est et vitandus dictus vagus et sine norma
Incipit hic recte recte quoque desinit. alter
Incipit atque finit in cordis per diapente
Tercius inicio proprio sine fine carebit
Eius sed finis simili vult voce iuvari
Quartus vtrique tono racione pari manet aptus
In medio quintus extra metas spaciatur
Vltimus obscenus nulla racione iuuatur
Hec magister iohannes de velle