Actions |
---|
[f.1r] potest ascendere ad .f. acutum et descendere in .c. grave. Cuius principalis tonus facit talem tropum secundum quem melodia psalmodie regulantur. Item intonancio psalmorum sub hac forma primi toni quantum ad Regiliosos.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.1r; text: Primi toni melodya. cum erecto medio: psallat in directo. psalmus Dilexi. psalmus Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in vita mea; psallam deo meo quam diu fuero. psalmus Laudate pueri dominum.] [ANOTOT 01GF]
[f.1v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.1v; text: Canticum Lauda filia Syon. iubila Israel. Canticum Benedictus dominus deus Israel Canticum. Magnificat, primo modo proprium inicium. Traditor autem. Differencia eius. Stans a dextris eius. Hi sunt. De manu omnium Dominus. Differencia eorum. Spiritu principa] [ANOTOT 02GF]
[f.2r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.2r; text: li. Volo pater. Differencia illorum. Laudate. Speret. Differencia eorum. Que est. Differencia eius. Abraham. Introitus versus. Bonum est confiteri. Inuitatorium. Adoremus. Psalmus. Venite. Responsorium. Gloria.] [ANOTOT 03GF]
[f.2v] Plagalis vero ipsius secundum quem psalmi regulantur patet per tropum sequentem. Et nota quod cantus illius tropi regulariter non incipit vltra .f. finale. descendit ad .g. graue. quod nullus alius tonus facit. nec incipit infra a. graue et ascendit ad bb. acuta. Sequitur.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.2v; text: Secundus in grauibus intonat. medio respirat: sed grauius se collocat. psalmus Dilexi. Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in uita mea. Laudate pueri dominum. Canticum. Lauda] [ANOTOT 04GF]
[f.3r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.3r; text: filia Syon. iubila Israhel In festo duplici maiori. Canticum. Magnificat. Benedictus dominus deus Israel. [Canticum. Magnificat. Canticum. Benedictus dominus deus Israel in marg.] propria Erue afra. Differencia eius. Que nexu. proprium O doctor. O sapiencia. Differencia eorum. Invitatorium Adoremus. psalmus Venite.] [ANOTOT 05GF]
[f.3v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.3v,1; text: Introitus. Bonum est confiteri Responsorium. Gloria.] [ANOTOT 06GF]
Secunda melodya uero cantandi non incipit regulariter vltra .c. acutum. nec infra .c. graue ascendit vsque ad g. superacutum descendit ad d. graue. et hoc quo ad principalem eius tonum cuius hec est regula siue tropus
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.3v,2; text: Tercium flexum sic ordina. fortemque suspende in medio: et in fine precipita. psalmus Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in vita mea. Laudate] [ANOTOT 06GF]
[f.4r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.4r; text: pueri dominum. Canticum. Lauda filia Syon. iubila Israel. Benedictus dominus deus Israel. Magnificat. Qui de terra est. Differencia eius. proprium. Apta tandem. Raro fallit, Intrauit. Homo quidam. Differencia eorum. Vnum] [ANOTOT 07GF]
[f.4v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.4v,1; text: opus feci. Tu puer propheta. Differencia illorum. Omnia quecumque. Differencia eius. Invitatorium, Regem apostolorum. psalmus, Venite. Introitus. Bonum est. Responsorium. Gloria.] [ANOTOT 08GF]
Quo ad plagalem vero tonum eius nota quod non incipit vltra .a. acutum nec infra c. graue eius descensus est vsque ad b. graue. ascensus eius vsque ad c. acutum eius tropus formatur sic.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.4v,2; text: Quartus postquam primo se reprimit. gradatim ascendit:] [ANOTOT 08GF]
[f.5r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.5r; text: sed tandem de alto cadit. psalmus. Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in vita mea: psallam deo meo quam diu fuero. psalmus, Laudate pueri dominum. Dilexi. Canticum. Lauda filia Syon. iubila Israel. Benedictus dominus deus Israel. Magnificat.] [ANOTOT 09GF]
[f.5v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.5v; text: proprium. In odorem. Differencia eius. propria. Dignare me. antiphona, Est secretum va. Differencia eorum. Frange esu. Syon renova. Fidelia. Invitatorium. Cristus. psalmus, Venite. Introitus. Bonum est confiteri. Responsorium.] [ANOTOT 10GF]
[f.6r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.6r,1; text: Gloria.] [ANOTOT 11GF]
Tercie melodye siue modi cantandi principalis tonus regulariter non incipit ultra c. acutum nec infra f. graue ascendit vsque ad a. superacutum descendit vsque ad d. graue. Eius tropus formatur sub hac regula
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.6r,2; text: Quintus alta scandens recidit. rursum erectus figitur: et postremo sic circumducitur. psalmus, Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in uita mea. Laudate pueri dominum. Canticum. Lauda filia] [ANOTOT 11GF]
[f.6v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.6v; text: Syon. iubila Israel. psalmus, Dilexi. Canticum. Benedictus dominus deus Israel. Magnificat. proprium. Haurietis aquas. Differencia eius. Eleuamini. Vestri capilli. Invitatorium. Regem virginum. Venite. Introitus. Eructauit. Responsorium. Gloria.] [ANOTOT 12GF]
[f.7r] Plagalis vero eius non incipit regulariter vltra c. acutum nec infra c. graue ascendit vsque ad g. superacutum descendit vsque ad c graue. Eius regula formatur sic.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.7r; text: Sextus vt primus intonat. medio deflexo: sed et fine reflexo. psalmus, Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in vita mea. Laudate pueri dominum. Canticum. Lauda filia Syon.] [ANOTOT 13GF]
[f.7v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.7v; text: iubila Israel. psalmus, Dilexi. In maioribus duplicibus cantica. Benedictus dominus deus Israel. Canticum. Magnificat. In alys diebus canticum. propria differencia. Ecce venio cito. Differencia eius. Invitatorium. Regem cui omnia psalmus Venite. Introitus. Bonum est confiteri. Responsorium. Gloria.] [ANOTOT 14GF]
[f.8r] Quartus modus cantandi secundum suum principalem tonum non incipit vltra d. acutum et infra g. graue. potest ascendere ad c. superacutum. eius tropus flectitur sic.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.8r; text: Septimum flexum mitiga. ductum in altum conforta: et reduc uaria meta. psalmus. Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in vita mea. Laudate pueri dominum. Canticum. Lauda filia] [ANOTOT 15GF]
[f.8v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.8v; text: Syon. iubila Israel. psalmus, Dilexi. In maioribus duplicibus canticum. Magnificat. Canticum. Benedictus dominus deus Israel. proprium, Angelus ad. Differencia eius. In sanctitate. propria. Non est inuentus. Be-] [ANOTOT 16GF]
[f.9r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.9r,1; text: nedicta. propria. Confortatus est. Differencia eorum. Tulit ergo. Dixit dominus. Differencia illorum. Invitatorium. Venite exulte. psalmus. Venite. Introitus. Puer natus est nobis. Responsorium. Gloria.] [ANOTOT 17GF]
Eius plagalis sic non incipit vltra c. acutum nec infra c. [[infra]] graue. et descendit vsque ad c. graue. et ascendit ad g. superacutum. tropus ipsius formatur sic.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.9r,2; text: Octauus secundum in medio respicit.] [ANOTOT 17GF]
[f.9v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.9v; text: sed in fine despicit. psalmus. Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in vita mea. Laudate pueri dominum. Canticum. Lauda filia Syon. iubila Israel. Dilexi. In maioribus duplicibus canticum. Benedictus dominus deus Israel. Magnificat.] [ANOTOT 18GF]
[f.10r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.10r; text: Canticum. Magnificat. propria, Dabo in Syon. Veni sponsa. Differencia eorum. Hodie. Differencia eius. proprium, Celus domus tue. Hoc est preceptum. Nos qui viuimus. Reponsorium, In conspectu. Introitus. Bonum est confiteri. Responsorium, Gloria.] [ANOTOT 19GF]
[f.10v] Ex predictis exemplis patet. quod aliquorum cantuum toni et principalis et plagalis possunt cognosci penes principium aliquorum penes ascensum et descensum in medio secundum suam legitimam. penes finem vero potest cognosci an sit principalis vel plagalis assignantur per ea varia differencia tonorum penes finem antiphonorum propter diuersa inicia earum sub quadam consonancia post psalmos incipiencia que differencie superius patent. Item nota quod non omnis cantus finitur in sede toni sui. scilicet eius tonus cognoscitur penes aliquem tropum sibi annexum sicut Venite. cognoscuntur quo ad finem communiter penes sua Invitatorium. sic quandoque Lamentaciones. cognoscuntur penes tropum sui alphabeti. sic Introitus. penes suum psalmum. Et Graduale. penes suum versum. Offertorium. et Communio. penes suos tropos cognoscuntur. Similiter Responsoria penes suos versus. Item nota quod sunt aliqui cantus qui gaudent vtroque tono principali videlicet et plagali sicut sunt Sequencie. Cantilene. Cantus figurati. et si qui aly essent qui nostris regulis de regulari ascensu vel descensu datis in hac parte non debent derogare. alias quicunque cantus non mixtus sed simplex visus fuerit predictas legitimas ascendendi vel descendendi excedere peccat in tono sive melodye.
Sequitur Responsorium. Primi toni.
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.10v; text: Gloria patri et fili] [ANOTOT 19GF]
[f.11r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.11r; text: o et spiritui sancto. Responsorium. ii toni. iii. toni. iiii. toni. Gloria patri et filio. et spiritui sancto. Gloria patri et] [ANOTOT 20GF]
[f.11v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.11v; text: filio. et spiritui sancto. Gloria patri et filio.] [ANOTOT 21GF]
[f.12r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.12r; text: Gloria patri et filio. et spiritui sancto. Gloria patri ad Introitum misse secundum omnes tonos, De primo tono.] [ANOTOT 22GF]
[f.12v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.12v; text: tui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. et in secula seculorum. Amen. Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [ANOTOT 23GF]
[f.13r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.13r; text: lorum Amen. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. et in secula seculorum Amen.] [ANOTOT 24GF]
[f.13v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.13v; text: et nunc et semper. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. et in secula seculorum Amen.] [ANOTOT 25GF]
[f.14r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.14r; text: cut erat in principio et nunc et semper. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. et in secula seculorum Amen.] [ANOTOT 26GF]
[f.14v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.14v; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. et in secula seculorum. Amen.] [ANOTOT 27GF]
[f.15r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.15r; text: Omnis vox serua aut est, Monasillaba. Et talis posita in fine clausule vel distinccionis habet accentum predominantem seu acutum, Dissillaba Talis habet accentum predominantem sew eleuatum in prima sillaba siue sit longa siue breuis, Polisillaba, Penultima si est longa in ea erit accentus predominans siue eleuatus, penultima si est breuis tunc accentus predominans erit in antepenultima sillaba, Exempla, Et facta est lux, Credidi propter quod locutus sum, Da michi osculum fili mi, Dixit dominus ad Iob, Et cetera de allis, In principio erat verbum et verbum erat aput deum, Tedet animam meam vite mee, Dimittam aduersum me eloquium meum, Hec dicit dominus deus, Dixit Ysaias propheta, Plenum gracie et veritatis, Responderunt iudei dicentes, Omelia lectionis eiusdem, Leccio Sancti Ewangely secundum Iohannem, Convertimini ad me et salvi eritis, Mors illi vltra non dominabitur, Dixerunt ei discipuli, Ait ad illum dominus, Excipiuntur coniunctiones encletice quia tales in fine non eleuantur sed deprimuntur. Excipiuntur ad verbia deriuata a pro nominibus quorum vltima sillaba debet eleuari. Excipitur hic pro nomen huic quando est dissillabum cuius vltima debet extreme vel moderate eleuari. Excipiuntur ille due dicciones hy et dy que licet scribantur per dux y tamen debent proferri et eleuari tamquam monasilbe. Excipiuntur dicciones indeclinabilis similes in litteris et sillabis diccionibus declinabilibus que ad habendum differenciam acuunt vltimam sillabam extreme vel moderate. Item Excipiuntur nomina barbara indeclinabilia secundum latinam declinacionem siue sint dissillaba siue polisillaba que acuunt vltimas sillabas Quando autem talia declinantur secundum latinam declinacionem tunc obliqui eorum accentuantur regulariter sicut alia nomina latina vt Salamonis Que autem non declinantur latine horum obliqui acuunt vltimas vt Ade Abrahe Moysi et cetera, Similiter excipiuntur nomina barbara terminata in el que eciam acuunt vltimas Sed quando declinantur tunc obliqui eorum eciam debeant accentuari sicut nomina latina. Item excipiuntur vltima sillaba diccionis quam immediate sequitur coniunctio encletica quia talis elevatur vt putas ne dominus seruus que proprie communiterve. Item excipiuntur dicciones quibus finitur interrogacio quam vltima interrogacionis debet elevari. Item excipiuntur composita illorum adverbiorum scilicet Quando Intus Inde longe orsum que habent accentum predominantem in antepenultima sillaba. Et hoc est verum si illa adverbia ponuntur in fine diccionis composite Hoc additur propter li quandoque et similia que seruant accentum regularem. Item similiter excipiuntur ille dicciones composite deinceps et In simul que eciam habent accentum predominantem in antepenultima sillaba. Item excipiuntur ille dicciones vtraque pleraque que habent accentum in penultima licet sit breuis. Item excipiuntur composita a facio et fio in quibus sillaba que habuit accentum predominantem in simplici. talis eciam habet eum in composito. Si autem sillaba que habuit accentum in simplici non manet in diccione composita vt in compositis a facio que non seruant a tunc accentus non potest super ipsam cadere sed debet accentuari regulariter. Putas ne, Dominus seruus que proprie communiterve, Illac istac, Illinc istinc, Illuc istuc, Illic istic, Et similia, Ergo pro causa, Circum, Puta, Pone, vna, vti, Alias, Paterfamilias. Syon, Ioseph, David, Amen, Elizabeth, Ierusalm, Abraham, Moyses, Salomon. Iohel, Rachel, Daniel, Michael, Israel. Quem queris? Quis est qui te percussit? Aliquando, Nequando, Deintus, Deinde, Delonge, Alonge, Deorsum, Seorsum, Retrorsum, Desursum. Nota Dextrorsum et Sinistrorsum non excipiuntur sed habent accentum predominantem in penultima sillaba quia in illis nullum est dubium. quin quelibet sit vna diccio non autem sic est in alys compositis ab orsum et cetera, Benefacit, Calefacis, Calefio, Inficio, Perficis, Deficit, Et huiusmodi, Orefit, Calefit, Tepefit, Acuunt penultimam. Acuunt antepenultimam. Acuunt vltimam.] [ANOTOT 28GF]
[f.15v] [Salzburg, St Peter's, a.VI.44, f.15v,1; text: Item De Accentu Semiduplari. Eciam Semiduplaris quia habet tantum fieri indistinccione clausularum. Distinccio accentus duplaris in triplaris habet fieri et Ewangelis. Vnde Accentus secundum Boecium Est distinccio clausularum punctuacionem oracionum considerans mediante ascensu et descensu cuiuslibet signi Eciam ab ad et cantus. proprium est accentus intendi vel remitti. Et ideo simplex nomen erit accentus cum non intenditur, Coma, Colon, Peryodus, Suspensiuus, Interrogatiuus, Semipunctus, Semipunctus, Exclamatiuus, Admiratiuus, Obelus, Astericus, Parenthesis, Sinodoche, Apposicio, Simplex Est qui facit unisonum in sua punctuacionem. Et eius erit simplex punctum sine versali ut sic, Quare de wlua eduxisti me? et cetera, Grauis est qui in suo gressu quintam facit eo quod omne graue deorsum tendit. Et eius erit vnum punctum cum versali. Nichil enim sunt dies mei. Quid est homo quia magni. Semigrauis dicitur medius grauis qui terciam sub facit cuius sunt duo puncta sine versali ut sic: Parce michi domine: nichil enim sunt, Acutus Est qui in suo descensu ascendit in terciam et eius sunt duo puncta cum versali: Nec dimittis me: vt gluciam saliuam. Circumflexus est qui eandem habet forma sicut acutus nisi quod secundam facit mediocriter Et eius sunt duo puncta cum signo .C. et sic repente precipitas me.] [ANOTOT 29GF]
[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.15v,2; text: Plagales, Autenti, Primus, Secundus, Tercius, Quartus, Quintus, Sextus, Septimus, Octauus] [ANOTOT 30GF]
[ff.16r-17v vacant]
[f.18r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.18r; text: Graues, Finales, Acute, Superacute, Excellentes, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, gg, aa, bb, cc, dd, vt, re, mi, fa, sol, la, [sqb]mi, Primus et Secundus, Tercius et Quartus, Quintus et Sextus, Septimus et octauus, primus [sqb] duralis, primus naturalis, primus b mollis, secundus [sqb] duralis, secundus naturalis, secundus b mollis, tercius [sqb] duralis, Claues regentes, et frequenter. Raro. Rarissime. Ascendens bassam suma. Descendis in alta. Versus Dum sunt hoc b rotundum. mutabisque latenter. Versus Duc vocem lene. si vis cantare bene.] [ANOTOT 31GF]
[f.18v] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.18v; text: Graues, [quasi voces primi aphabeti dicuntur graves. Ideo quia grauiter et remisse sonant. m.rec.], Finales, [Et dicuntur finales eo quod omnes cantus regulares in hys finiantur m.rec.], Acute, [Et dicuntur acute quia acutum reddunt sonum. Alio nomine dicuntur affinales quasi cum finalibus affinitatem habentes quia quandoque cantus in istis terminatur et non regulatur et cetera m.rec.], Superacute, [Et dicuntur superacute eo quod acumine acutas voces superant. m.rec.], Excellentes, [Et dicuntur excellentes quasi omnes alias generalitate procedentes quia excellunt ambitum formalem uniuscuiusque cantus. m.rec.], [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, ee, ff, gg, aa, bb, cc, dd, vt, re, mi, fa, sol, la, [sqb] mi, Primus [sqb] duralis, Primus naturalis, Primus b mollis, Secundus [sqb] duralis, Secundus naturalis, Secundus b mollis, Tercius [sqb] duralis, Sunt prime trine sed sunt trine nec bine. Reformaciones, Proprietates, G [sqb] durum dat c naturam tibi signat et F est b mollis sic septem per tria tollis. Primus et alter d tenet c ternus quoque quartus. f quintus sextus g septimus atque supremus. Primus, Secundus, Tercius, Quartus, Quintus, Sextus, Septimus, Octauus, Autentus, Magister, Dominus, Prelatus, Plgalis, Discipulus, Seruus, Subditus, finalis, Prothus. Deutrus. Tritus. Tetrardus. In Dsolre primus finit tonus atque secundus. Tercium wlt Elami quartumque sibi sociari. Efaut est meta quinto sextoque repleta. Finit Septenum Gsolreut atque supremum. Est primus tonus re la. re fa que secundus Tercius est mi fa sed quartus sit in mi la Fa fa tonus quintus fa la accipit sextus Septimus vt sol Octauus dicitur vt fa, Pri re la se re fa ter mi fa quar quoque mi la Quin fa fa sex sit la sept vt sol oc tenet vt fa, Tenores sunt ille voces in quibus tropus maxime vsatur et presertim versus Responsoriorum et Introituum, Tenor primi, Tenor secundi, Tenor tercy, Tenor quarti, Tenor quinti, Tenor sexti, Tenor septimi, Tenor octaui .Exemplum Tenorum. .Exemplum Affinium. Tenores quantum ad Affines. Nota Quod isti cantus qui in proprio cursu cantari nequeunt vt sepe contingit. necessario habent recursum ad voces superiores proprys id est ad Affines. In eleuacione et deposicione cum eis conuenientibus. et signantur In hoc exemplo. Item Nota quod tropus tetrardus affines non recipit quia d cum g non conuenit in eleuacione et deposicione.] [ANOTOT 32GF]
[f.19r] Nota quod isti cantus qui in proprio cursu cantari nequeunt vt sepe contingit necessario habent recursum ad voces superiores id est ad affines in eleuacione et deposicione cum eis convenientibus et in hac figura iam supra depicto illo in loco vbi scriptum habes Exemplum affinium. Item nota quod Tropus Tetrardus id est tonus septimus affines non recipit quia d cum g non convenit in eleuacione et deposicione. Diceret autem quis In quibus tamen canti possum invenire affines. Respondetur breuiter primo in Responsorio Sancta et immaculata virginitas et finitur in a acuto id est in alamire. Item In graduali Tollite portas. et habetur in officio misse ferie quarte in angaria adventus dominum Item in offerenda Domine fac mecum. et finitur in b-fa-[sqb]-mi provt ponitur in officio misse ferie quarte ante dominicam letare. Item In Graduali Domine deus virtutum. In Graduali Qui regis. In graduali In sole posuit. In graduali A sumo celo que omnia finiuntur in alamire et illa clauis est affinis primi et secundi tonorum et illius clauis dsolre vt supra dicta gradualia ponuntur sabbato quatuor temporum aduentus domini. Item Graduale Ego dixi domine et cetera regit cursum suum per affines et ponitur in missa prime dominice post penthecostem. Item post communio Cantate [corr. supra lin.] Domino eciam canitur per affines et ponitur dominica secunda post penthecostem. pro forma <er>go hec pausa sufficiunt ne prolixitas vox fastidium generet legentibus et cetera
Item legitur in vita beati Eugeny quod dum adhuc officium Ambrosianum magis quam Gregorianum ab ecclesys seruaretur. Adrianus papa concilium conuocauit vbi statutum est quod Gregorianum vniversaliter obseruaretur. Ad quod Karolus Imperator omnes clericos minis et supplicys per diuersas provincias congregabat libros Ambrosiani comburens. Beatus vero Eugenius ad concilium conuocatum veniens inuenit ipsum concilium per triduum iam solutum qui inducens dominum Papam quod omnes prelatos qui concilio interfuerant reuocaret. Concilio iterum congregato omnem patrum vna fuit sentencia quod missale Ambrosianum et [f.19v] Gregorianum super altare beati Petri ponerentur plurimorum episcoporum sigillis munita et fores ecclesie clauderentur et ipsi tota nocte orationi insisterent vt dominus per aliquod signum indicaret quod horum ab ecclesys magis [[ma]] seruare vellet sicque per omnia factum est Marie igitur ecclesiam intrantes. Invenerunt missale Gregorianum penitus dissolutum et huc illucque dispersum Ambrosianum vero solummodo apertum super altare inuenerunt quo signo edocti sunt diuinitus vt Gregorianum officium per totum mundum dispergi. Ambrosianum vero tantum in sua ecclesia obseruari debere et [sic supra lin.] vsque hodie seruatur. [Sicque in marg.] [[Siquid]] tempore Karoli Imperatoris officium Ambrosianum precipue dimissum est et Gregorianum Imperali auctoritate adiuuante diuulgatum. Ambrosius enim multa instituit iuxta ritum grecorum et cetera
Item Augustinus. Quociens me plus delectat cantus tociens me grauiter pectare confiteor. Item Gregorius. Dum blanda vox queritur vita sobria deseritur. Sed si cor est in foro corpus in choro labia in psalmo tunc pessime diuiditur homo. quia vocem dat Deo seipsum dyabolo.
Item Bernhardus. Quid prodest dulcedo vocis sine dulcedine cordis frangis vocem frange et voluntatem servas consonanciam vocum serva concordiam morum vt per exemplum concordes proximo per voluntatem deo et per obedienciam magistro.
Item quando audis cantum modulari caue de tonis nominis temere indicare sed pocius finem cantus prouidenter expecta vel finalem considera ne te locutum fuisse peniteat et cetera