Vera quamque facilis ad cantandum atque brevis introductio
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 4:345–72.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Luminita Florea Aluas C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1991.
This is a multipart text Next part
Actions |
---|
[345] Vera quamque facilis ad cantandum atque brevis introductio.
Pauperibus ecclesiae Dei clericis, ac religiosis Deo laudes concinere dulciter optantibus frater Johanninus, indignus Cartusiae monachus, salutem, ac illam quam mundus dare non potest, pacem. Vetustos una die, carissimi, revolvens ecclesiae Christi musicos, pium quemdam inter illos Aretinum inveni monachum, nomine Guidonem, sic de modo canendi seu cantum docendi paucis his rithmis tinnulis memorasse:
Solis notare litteris optimum probavimus;
Quibus ad discendum cantum nihil est facilius,
Si frequentetur fortiter, saltem tribus mensibus.
Quod re verum esse comprobans, statui non ut prius fratres meos Cartusienses docendo cantum fatigare, neque tot verborum ambagibus ultra sensus eorum aggravare. Haec ergo sine tot illarum mutationum deliramentis via brevis ad canendum.
Nomina vocum graeca: Proslambanomenos, ypateypaton, parypateypaton et caetera, prout quae sequitur continebit figura. Haec illa quindecim vocum nomina phylosophorum, quae duntaxat sancta recepit in solo genere dyatonico mater ecclesia, rei quidem pulchriter juxta graecam interpretationem appropriata.
Quibus notis usi sint antiqui patres: Loco quorum utique nostri patres his quindecim usi sunt in ecclesia primitiva, notulis dividendo totum in graves finales, superiores et excellentes, ac ritum pristinum graecum in tonis et semitoniis omnino servantes:
[346] [CSIV:346; text: [Gamma] A B C D E F G a b c d e f g aa] [GALRITS1 01GF]
Nam quicquid ultra quindecim has notulas aut hujusmodi subjunctum aspicis, superfluum est, eodem attestante, quod sic ait, Guidone monacho. His, inquit, addimus tetracordum superacutarum; hac a multis superfluae dicuntur. Et alibi: Sunt qui addunt in acutis juxta primam alteram, sed non patri Gregorio placuit haec lascivia, et moderni sapientes hanc neque commemorant, quamvis ergo apud quosdam ipsa fiat vocula, penes multos jure tamen habetur superflua.
Quod quindecim illas tantummodo voces cantus ecclesiasticus occupet. -- Sunt ergo voces ad laudandum Deum non ultra quindecim, quas ita suprascriptus Guido per alphabeti nostri septem distinguit: Litteras graves primas vocitans et acutas superiores A grave, B grave, C grave, D grave, E grave, F grave, G grave; A acutum, B acutum, C acutum, D acutum, E acutum, F acutum, G acutum. Qua quidem consequentia, vox necnon quintadecima dicetur A super acutum et quicquid ultra sit, post antiquos patres additum.
De lineis et spaciis: Si tantum A primum in spatio, quod et grave dicitur juxta nostram practicam, A quippe secundum erit in linea quod et acutum est, et A superacutum in spatio similiter. Caeterae vero litterae se sic habebunt invicem quae probantur esse similes, ut: b b, c c, d d, cum reliquis. Hi sunt nostri termini quos oculo comtemplanter per tonum integrum ac dulce minus semitonium distinguere debemus. Ita quod a spatio semper in lineam et a linea in spatium de duobus enuntietur alter dicendo A [sqb] tonum, [sqb] C semitonium, C D tonum, D E tonum, E F semitonium, F G tonum, G A tonum, tam in gravibus quam in acutis ac superacutis litteris.
De tono: Tonus autem est illud spatium, quod in monocordo resonat in omni primo dimensae cordae passu novem passuum, qui cum duas tantum occupet voces unum nec plus habet intervallum, et a simitonio minori quod est pars minor de duabus suis partibus sola plena prolatione differt.
De minori semitonio: Est namque minus semitonium minor illa pars toni divisi, quam in monocordo metiri potes leviter, duas habens, uti tonus, voces ac solum inter [sqb] B, vel E F tam graves quam acutas occupans intervallum, solaque dulci prolatione quidem ab integra toni durave resonantia differens.
De tribus tonis male sibi succedentibus: Porro duo toni semper a natura post se, vel ante se, vel inter se minus habere semitonium appetunt, quod profecto diligenter a graecis phylosophis observatum est. Attamen secunda diapason species habere locum a [sqb] gravi, ad [sqb] acutum non potuit, nisi duobus illis tonis qui sunt ab F gravi in acutum A tonus adhuc succederet ab eodem A in [sqb] sequens acutum. Hic est procul dubio tritonus discors vehementer, ob quem annullandum inter A et [sqb] quadrum ponitur hoc b rotundum, fitque minus ab A in b rotondo dulceve semitonium, et ab ipso rotondo in [sqb] quadrum majus dissonans ultra modum. Et cui dubium quod hoc ritu tritonus immutetur in tertiam perfectae diatessaron speciem?
[347] Si [Gamma] gamma graecum, aut [sqb] superacutum nobis occurrerit, quid agendum: Quod siquando sub A gravi quamdam additam inveneris notam aut litteram, scito quod sit [Gamma] gamma vel G graecum, ad quod descendere ab A primo, sive gravi, per tonum integrum, ac si descendas ab A secundo vel acuto in G grave sive primum. Hanc etenim vetustissimi post beatum Gregorium musici posuere sub septima notulam loco cujus G cecidit in ordine litterarum reddens ad G grave diapason consonantiam, sed vocitatum est gamma quod sic graece depingitur [Gamma], nec est aliud quam G graecum. Absurdum quippe fuerat ante nostrum A nominare G latinum. Si vero quasdam ultra quintamdecimam additas inveneris notulas, quis non videt, quod ad instar acutarum litterarum te regere per omnia debeas. Nam sicut ab F gravi scandens in [sqb] quadrum evadere nequis, nisi per interpositum b rotondum praefati tritoni duritiam, ita, si conscendas ab F acuto gradatim in [sqb] super acutum. Hortor itaque vestram dilectionem a spiritu pauperes tam clerici quam religiosi, non a modo sensus vestros in ut re mi fa sol la, tam tenaciter occupare potissimum circa vanas illas non dico vocis in vocem, sed ambagis in ambagem mutationes tempus praeciosum atterere, sex mox Deo canere dulci concordia volentes, his quindecim visui subjectis litteris tonos primum ac minora semitonia diligenter inquirere, certi quod quicquid nota dicitur, aliquid denotare debet. Idcirco notae quadrae quibus nunc utimur, nil praeter illas septem representant litteras A B C D E F G scilicet, tam graves quam acutas et superacutas. Quod procul dubio per horam ad plus attendendo capietis, sicut a me capiunt fratres mei Cartusienses. Moxque dicendo per singulas illas notas quadras A, vel [sqb], vel C, vel D, sicque de caeteris, et, ut dixi, voces elevando per tonos et semitonia seu deprimendo, tribus assidue saltem mensibus canere poteritis planum cantum absque tot mutationibus satis competenter verum quia magis valere solent ad exhortandum exempla quam verba, totum ecce, quod ductum est in hac collego figura:
[348] [CSIV:348; text: Solis notare litteris optimum probavimus, quibus ad dicendum cantum nihil est farilius, si frequenter fortiter saltem tribus mensibus. Istae tres rubeae (infimae) sunt aliis post Gregorium additae. Hac his rithmis guido monachus. Nete hyperboleon, aa, Tonus, Paranete hyperboleon, g, Trite hyperboleon, f, Semitonium minus, Nete diezeumenon, e, Paranete diezeumenon, Nete synemenon, d, Trite diezeumenon, Paranete synemenon c, [sqb], Paramese, Trite synemenon, [rob], Mese a, Lycanos meson G, Parypate meson F, Ypate meson E, Lycanos ypaton D, Parypate ypaton C, Ypate ypaton B, Proslambanomenos A; [Gamma]] [GALRITS1 01GF]
[349] Hac sola posse figura quemvis addiscere cantum seu docere faciliter. Verum tamen facilius magisque tenaci memoria, si sic ordinetur in manu sinistra.
Applica nunc ad hanc figuram manus tuae sinistrae palmam et disce Guidonem, causa brevitatis et memoriae labilis, A primum in prima junctura pollicis locasse, dein alias quae sequuntur litteras quamdecenter de juncturis in junctaras sibi succedentes disposuisse. Gamma vero quod asserit a modernis sui temporis additum in ejusdem summitate pollicis jure locutum est. Equidem aliquid novi fabricare nolo. Sed veram hujusce rei doctrinam brevem ac perfacilem, qua nos pius ille Dei servus canere docet per litteras, innovare contendo. Tam decens, oro, tantique monumentum ingenii, quo leva nobis pro libello portatili traditur, vilipendendum absit. Haec illi nostrae subjunxerim figurae, carissimi, vobis ostendere volens paucis illis praemissis, quod per illam solam attendendo tonos ac semitonia discere modulari Deo valeatis breviter ac faciliter, absque tot verborum ambagibus totve nihili, quae vos ita fatigare solent illis litterarum et non vocum mutationibus. Nam si quis manus non habeat, ergo cantum discere non potest? Id credere stultum est. Attamen, ut dixi; voces istae diligenter ibi prius examinatae locentur in manu sinistra, nam et sensus capatior erit, magisque tenax memoria. Quod si quem vestrum delectat, ultra procedere, quaeve de tono fiant, et minori semitonio rimari velit, ac intelligere breviter, ut sciam, illa declarare nitur, quo quisque vires ingenii sui probare valeat. Huc usque rudibus erga sufficiant ad discendum cantum, acutis autem ingeniis nequamquam satis erit.
Quae sint litterae musicales quae sillabae vel dictiones: Sicut apices alphabeti sunt litterae grammaticales nominati, sic et hi de quibus sermo nobis est quindecim phthongi sive soni possunt litterae musicales non incongrue vocitari. Nam ex illis sillabae fiunt ad loquendum et dictiones, ex his vero toni, semitonia, dytoni, semidytoni, diatessaron, diapente sicque de reliquis ad cantandum. De quibus utique Guido sic ait: "Habes itaque sex vocum consonantias, id est tonum, semitonium, dytonum, semidytonum, iatessaron ac diapente". Et rursum. "In nullo enim cantu aliis modis vox voci conjungitur vel intendendo vel remittendo". Haec Guido satis allegatur. Ex quo patet, illum non sex illas excogitasse sillabas pro rei veritatis quae tonus est, cum reliquis abolitione, sed pro parva puerorum ac rudium velut quodam baculo sustentanda capacitate. Cum praesertim, ut audis, tonos ita commendet ac semitonia, nihil penitus scribat de tot illis mutationibus et verborum ambagibus, ubi fatetur in certis suis epistolis se reperisse quidem, ut re mi fa sol la. Crassa necnon delirantis hic Marchetti claruit ignorantia, qui tam facundum virum in verbo capere noluit, eo quod ibi tonum ac semitonium esse consonantias dixerit. Indocte disce Marchette, quod tuis tantum vocabulis non sint scientiae subjectae. Nam et Boetius, quem legisti, nec intellexisti, tonum non esse consonantiam asserit, sed ultra paululum diatessaron, diapente et tonum consonantias vocat. O Marchette! magna nimis amentia tua, qua tu te musicum ostentare volebas, qui, fere sine litteris, cantor verus non fueras; nam et tuum ordinare nescisse tenebrosum fateris Lucidarium, si non a quodam adjutus fratre fuisses. Quid de te concludam? Loquela tua tam inculta te male cultum fuisse demonstrat. Haec dixi, ne tuam omnino nescisse videar inscientiam. His tamen relictis ad id quod coeptum est redeamus, de conjunctione vocum.
De dytono ac semidytono: Quid oro dytonus est nisi duplicatus tonus, et quid semidytonus nisi tonus integer minori semitonio junctus. Qui, quum omnis aggregatio vocum habet minus unum [350] intervallum quam habeat voces, ambo tres phthongos habent sive sonos ac duplex intervallum. In prolatione tamen differunt uti tonus a quo nascuntur et minus semitonium, quod hic patet per exemplum:
[CSIV:350,1; text: A [sqb] C C [sqb] A [sqb] C D D C [sqb] A C C A [sqb] D D [sqb]] [GALRITS1 02GF]
Hi dytoni sunt ac semidytoni suis in omnibus intervallis disponitis
[CSIV:350,2; text: C D E E D C F G A A G F C E E C A F F A] [GALRITS1 02GF]
tanquam per litteras quam et quadras notulas hic rite descripti:
De diatessaron: Diatessaron prima trium perfectarum atque simplicium consonantiarum ea est quae resonat in monocordo primis omnibus divisae cordae quatuor aequalium passibus, dicta quidem a dya, quod est "de" vel "per" et tessara "quatuor", eo quod voces quatuor habeat, intervalla tria, tresque varias species, cumque constet ex supradicto dytono et minore semitonio vel ex ipso semidytono cum integerrimo tono, duos semper habet tonos ac minus, ut hic patet, semitonium:
[CSIV:350,3; text: A [sqb] C D D C [sqb] A A [sqb] D D [sqb] A A C D D C A A D D A] [GALRITS1 02GF]
Haec prima diatessaron in suis intervallis differentia quae procedit e tono, semitonio et tono nec habetur nisi ab A in D vel D in G et e converso.
[CSIV:350,4; text: [sqb] C D E E D C [sqb] [sqb] C E E C [sqb] [sqb] D E E D [sqb] [sqb] E E [sqb]] [GALRITS1 02GF]
Haec per semitonium tonum et tonum secunda, quam tantum habetur a [sqb] in E vel ab E in A.
[CSIV:350,5; text: C D E F F E D C F D C F D C F E C F E C C F F C] [GALRITS1 02GF]
Haec e tono, tono et semitonio differentia semper erit a C in F aut a G in C loco tertia.
De tritono: Est et alia quatuor aggregatio vocum, in caeteris huic diatessaron utique simillima, sed ipsa prolatione, cum tres tonos habeat, contiguas tota discors et contraria. Hanc etsi nil valeat ad cantandum, hic tamen inserere necesse est, ut noscatur ad evitandum.
[CSIV:350,6; text: F G A [sqb] [sqb] A G F F G A b b A G F F G [sqb] [sqb] G F F G b b G F] [GALRITS1 02GF]
Hic tritonus in suis intervallis omni concordiae quidem adversarius quater, ut vides, in tertiam
[CSIV:350,7; text: F A [sqb] [sqb] A F F A b b A F F [sqb] [sqb] F F b b F] [GALRITS1 02GF]
diatessaron speciem necessario mutatus ab F in b tantum modo repertus est.
De diapente: Diapente secunda trium perfectarum etiam consonantiarum ea est, quae resonat in monocordo primis omnibus trium aequalium [351] dimensae cordae passibus, dicta sic a dya, quod es "de" vel "per" et pente, quinque voces etenim ipsa quinque continet, intervalla quatuor et varias quatuor species. Quae dum constet e tono diatessaron addito vera semper est, habens (ut hic claret) in se tres tonos cum minori semitonio.
[CSIV:351,1; text: D E F G A A G F E D D E F A A F E D D E A A E D D F A A F D D G A A G D A D A D] [GALRITS1 03GF]
Haec prima cum suis intervallis diapente differentia procedens ex tono semitonio tono et tono nec discedens a D A vel A E seu e converso.
[CSIV:351,2; text: E F G A [sqb] [sqb] A G F E E F [sqb] [sqb] F E E F G [sqb] [sqb] G F E E G [sqb] [sqb] G E E A [sqb] [sqb] A E E [sqb] [sqb] E] [GALRITS1 03GF]
Haec per semitonium tonum, tonum atque tonum, secundam quae semper habetur ab E in [sqb] nec ultra.
[CSIV:351,3; text: F G A [sqb] C C [sqb] A G F F G C C G F F G A C C A G F F A C C A F F [sqb] C C [sqb] F F C C F] [GALRITS1 03GF]
Haec tertia de tritono fit ac de minori semitonio
[CSIV:351,4; text: F A C C A F F [sqb] C C [sqb] F F C] [GALRITS1 03GF]
nec ab F C discedit unquam ullo modo.
[CSIV:351,5; text: G A [sqb] C D D C [sqb] A G G A D D G A G A [sqb] D D [sqb] A G G [sqb] D D [sqb] G] [GALRITS1 03GF]
Haec quarta de tono, tono, semitonio, et tono
[CSIV:351,6; text: G C D D C G G D D G] [GALRITS1 03GF]
locum habens in C G vel G D sic e converso.
[CSIV:351,7; text: b C D E F F E D C b E F G A b b A G F E] [GALRITS1 03GF]
Hoc etiam diapente sed non verum a [sqb] semper in F, ut hic, aut ab E in b rotundum.
De compositis cum diapente et diapason: Quicquid autem ultra diapente fiet, erit tonus cum diapente vel semitonium, sicque de reliquis usque dum attingas diapason. Nam ultra dicetur tonus cum diapason, semitonium cum diapason, dytonos cum diapason, semidytonus cum diapason, diapason diatessaron, diapason diapente, et bisdiapason cum caeteris hujus modi, compositis usque in infinitum.
De diapason perfectissima consonantiarum: Vides ergo de quindecim illis regulatis sonis sive phthongis creari tonos ac semitonia tanquam sillabae de litteris, e quibus denuo dytoni fiunt ac semidytoni velut sillabae junctae sillabis et ex illis diatessaron et diapente consonantiae simplices, ac si de variis componas sillabas dictiones. Et nunc quis negare velit, diapason, quae constat ex praedictis omnibus, hic proprium habere constructionis locum? Nam et a dya quod est "per" [352] aut "de" et pan "totum" dicitur diapason, eo quod formetur ex diapente et diatessaron aut ex iisdem per contrarium, qua consequentia quicquid melorum enuntiemus totum illa continet, ac concludit. Habet ergo phthongos octo sive voces sive sonos ac cum duobus semitoniis minoribus quinque tonos in monocordo resonans omnibus primis aequalium duorum totius cordae divisae passibus. Habet necnon intervalla septem variasque per consequens species, quas quidem hic per singulas non solum enumerare, sed ex quibus etiam diapente constent speciebus et ex quibus diatessaron disponimus explicare.
[CSIV:352,1; text: A E A A E A A D A A D A] [GALRITS1 04GF]
Haec prima diapason ab A resultat semper in A fitque de prima diapente cum secunda diatessaron differentia vel ex prima diatessaron, ut hic et diapente prima.
[CSIV:352,2; text: [sqb] F [sqb] [sqb] F [sqb] [sqb] E [sqb] [sqb] E [sqb]] [GALRITS1 04GF]
Secunda diapason haec est a [sqb] semper in [sqb] differentia, quae constat ex non vero diapente cum tritono vel ex secunda diatessaron et eadem diapente differentia.
[CSIV:352,3; text: C G C C G C C F C C F C] [GALRITS1 04GF]
Haec diapason a C semper in C tertia differentia constans ex quarta diapente et diatessaron specie tertia, vel ex eadem diatessaron ac diapente tertia.
[CSIV:352,4; text: D A D D A D D G D D G D] [GALRITS1 04GF]
Hanc diapason quarta D cum D monstrat speciem ex prima diapente cum prima diatessaron aut ex eadem, ut hic diatessaron et quarta diapente praecedentem.
[CSIV:352,5; text: E [sqb] E E [sqb] E E A E E A E] [GALRITS1 04GF]
Quinta diapason species ab E semper in E resonat, quam diapente secunda construit ac diatessaron eadem, aut ut hic secunda diatessaron ante diapente primam.
[CSIV:352,6; text: F C F F C F F [sqb] F F [sqb] F] [GALRITS1 04GF]
Sexta diapason ab F in F haec differentia, quam extruit diapente ac diatessaron tertia, vel certe tritonus pessima species et diapente non vera.
[CSIV:352,7; text: G D G G D G G C G G C G] [GALRITS1 04GF]
Haec septima diapason a G semper in G resultat species ultima quam quarta diapente creat cum diatessaron prima vel ejusdem diatessaron tertia et diapente quarta.
De quatuor tropis, tonis sive modis antiquis ecclesiasticis in quatuor autenticos et quatuor plagales postea commutatis et primum de proto: Tam vero descriptis tam per puras litteras antiquo more quam per notas usu moderno quadras septem diapason speciebus, in una quarum necesse est, omne quod canimus, cadere mundanum aut divinum, videre restat, cur a principio quatuor tantum in ecclesia fuere tropi toni sive modi. Quatuor etenim erant longo tempore post beatum Gregorium, quod non solum veteres attestantur ecclesiastici musici, sed et planus cantus, quorum hic aliquantos nomino, quamplurimi. Protus videlicet, qui latine primus dicitur et in D gravi semper finitur; deuterus, qui et secundus [353] in E gravi terminatus; tritus tertius in F gravi finitus et tetrardus in G gravi finem habens, qui de graeco versus in latinum est quartus. Hi quatuor antiqui tropi tetracordum unum, hoc est quatuor sub suo fine voculas habere poterant et unum desuper diapason integrum tuncque perfecti si vero minus haberent imperfecti et si plus aliquas voculas plusquam perfecti. Et quis nesciat si tamen legerit Boetium de constitutionibus aut hunc in prima parte nostrum libellum, quis, inquam, nesciat, viros ecclesiasticos in illis quatuor diapason diatessaron hos quatuor instituisse tropos. Medium enim tenuere beati, nolentes occupare cantus angelicos bisdiapason ne nimis essent intensi, neque solum diapason ne plus aequo remissi. Has lector, quas describo noli, diapason diatessaron quatuorve troporum antiquorum negligere formas, quam arbitrari scire posse, quod sit planus cantus, quod plagalis aut quid autenticus et haec ignorare dementia est. Omnis ergo cantus ecclesiasticus in D gravi finitus nec A grave transgradiens nec D superans acutum, non est plagalis, sed protus ut ab antiquo perfectus, cum sit in prima constitutione diapason diatessaron institutus, quam in libro tertio primae partis hujus opusculi cum undecim litteris alphabeti claram fecimus. Nam antiphona: "Simile est regnum caelorum sagenae missae in mari" cum non paucis aliis hujus formae planis cantibus tam perfectis quam imperfectis et plusquamperfectis, si non sint antiqui proti quaeso quod erunt? Quos praesertim si velis autenticos esse juxta modernas regulas, contradicit prima diatessaron species, quam sub suo fine recipiunt, et si plagales, hoc non suffert eadem consonantia quam supra diapason habent. Haec agitur antiqui Proti perfecta formula quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CSIV:353,1; text: A [sqb] A D F E D F G A D C A D F G A] [GALRITS1 04GF]
Hanc proti monstrat formulam A grave et D acutum.
De deutero antiquo: Omnis autem cantus planus non jam in D sed in E gravi finitus nec [sqb] grave transgrediens nec E superans acutum, non est autenticus non est plagalis sed perfectus, ut ab initio deuterus, quum totus in secunda diapason diatessaron constitutione quamquam [sqb] grave raro tangat vel nunquam instructus, et erit graduale: "A diverto" cum versu suo; "Quam non in finem in exemplum", ac: "Beatus servus tam post communio quam responsorium. Haec igitur antiqui deuteri formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CSIV:353,2; text: E F D G A C E D [sqb] D C [sqb] A G C C G A G F E D C D [sqb] D F A G F G F E] [GALRITS1 04GF]
Hanc monstrat deuteri formam [sqb] gravis et E acutum.
De trito veterano: Omnis vero cantus planus non in D quidem nec in E sed in F gravi finitus necque sub C gravi notam ullam habens et nusquam F acutum superans non est autenticus non est plagalis ullo modo dicendus, sed antiquus tritus atque perfectus, ut est graduale: "Prope et Dominus" cum versu suo: "Laudem dominilo quetur os meum" eo quod sit in illa tertia diapason diatessaron constitutione, quam in prima parte libri discripsimus. Haec igitur antiquissimi triti [354] formula quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CSIV:354,1; text: F F D G F G F F A G CC D E F D C C F G A [sqb] A G F E C D F F G F] [GALRITS1 04GF]
Hanc triti monstrat formulam C gravis et F acutum.
De veteri tetrardo: Omnis denique cantus angelicus non in D nec in E nec in F sed in G grave finitus, neque sub D gravi descendens neque G superans acutum, non est autenticus non est plagalis sed vetus tetrardus et perfectus, ut est graduale. "Qui sedes" cum versu suo. "Qui regis Israel" et plerique similes in quarta diapason diatessaron constitutione compositi veraciter omnes. Datum est itaque tibi lector de perfectis exemplum. Cantus tamen minus habentes imperfecti sunt, et qui plus, ut dictum est, plusquamperfecti. Haec igitur veterrimi tetrardi formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra.
[CSIV:354,2; text: G G D F A G G [sqb] C D C E [sqb] C D D G F D C A F G E D F A G] [GALRITS1 04GF]
Hanc tetrardi dat formulam D gravis et G acutum.
De primis autenticis atque plagalibus tropis sive modis ab antiquo proto descendentibus, quos primos et secundos moderni noncupant abusive tonos:
Exposita breviter, ut scivi et potui, quatuor antiquorum troporum natura supervacuum a nemine sensato reputandum est, si qualiter primus autenticus, quem primum tonum moderni noncupant, et primus plagalis, quem secundum vocitant, ab antiquo proto processerunt, exponam, attestante siquidem Guidone monacho didicimus, novos ecclesiae musicos post auctores veteres unumquemque de quatuor illis antiquis tropis in unum principalem ac intensum et elevatum, quem quidam autenticum nominarunt, et quidam imparem, ac in unum ejus affinem et remissum, plagalem et subjugalem, quosdam parem partitos fuisse, sicque diapason diatessaron constitutiones in solius diapason constitutionibus hac de causa commutasse. Omnis namque diapason diatessaron constitutio cum partim ex gravibus et partim ex acutis omnino constet vocibus, si versus responsorium matutinalium et introituum missarum seu inchoationes post anthyphonas psalmorum et similia magis graves frequentassent dissonabant cum acutis, et si crebrius acutas exercuissent non conveniebant cum gravibus. Hinc est quod non omnes cantus sunt mutati, quam non omnes sub hac conditione reperti. Divisus est ergo primum antiquus Protus a suo fine per diapente sursum, sicut et deuterus tritus ac tetrardus et per diatessaron desuper, et factus est primus autenticus a D gravi in D acutum aut secundum modernos primus tonus in quarta specie vel constitutione diapason. Divisus est etiam in eadem primam diapente speciem desuper et in eandem primam diatessaron sed inferius, et factus est primus plagalis aut subjugalis ab A gravi in A acutum, qui et secundus tonus in prima specie seu constitutione diapason. Omnis ergo cantus divinus in D gravi finitus nil habens sub suo fine nec D superans acutum, non est utique Protus antiquus, sed primus e Proto procedens autenticus primusve tonus perfectus, ut est introitus missae "Statuit ei dominus testamentum pacis". Hac [355] igitur primi toni de proto veteri tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CSIV:355,1; text: D F G A F G E D D F G A D G [sqb] A D A G F G A D F G F E D] [GALRITS1 05GF]
Hic est primus autenticus intra quartam diapason sed per primam diapente, primamque diatessaron.
De primo plagali sive secundo tono: Omnis vero cantus ecclesiasticus in D quoque gravi finitus sed sub fine suo diatessaron habens, nec A superans acutum, non est protus etiam, sed e proto procedens autentici primi primus affinis, plagalis et subjugalis secundus ac tonus perfectus, ut est introitus: "Venite adoremus" qui dominica prima post epiphaniam cantari solet. Haec igitur secundi toni de proto veteri tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CSIV:355,2; text: A [sqb] A D F E D D F G A F G A D C D A D F E D] [GALRITS1 05GF]
Hic est primus subjugalis inter primum diapason sed eidem diapente, subdita diatessaron.
De secundis autenticis atque plagalibus tropis sive modis ab antiquo deutero descendentibus quos tertios et quartuos moderni nuncupant abusive tonos: Divisus est etiam deuterus antiquus a suo fine per secundam diapente speciem ac per secundam diatessaron desuper et factus est secundus autenticus ab E gravi in E acutum aut secundum modernos tertius tonus in quinta specie vel constitutione diapason, divisus est iterum in eandem secundam diapente speciem desuper ac in eandem secundam diatessaron sed inferius et factus et secundus plagalis aut subjugalis a [sqb] gravi in [sqb] acutum, qui et quartus tonus in secunda specie vel constitutione diapason. Omnis ergo cantus planus in E gravi finitus nil habens sub suo fine, nec E superans acutum non est antiquus deuterus, sed secundus a deutero procedens autenticus tertiusque tonus perfectus ut est antiphona: "Nemo te condamnavit mulier". Haec igitur tertii toni de deutero veteri tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CSIV:355,3; text: E F E G A C [sqb] D E D C [sqb] A G C G C F A G E E F] [GALRITS1 05GF]
Hic secundus autenticus inter quintam diapason per secundam diapente, talemque diatessaron.
De secundo plagali sive quarto tono: Omnis vero cantus planus in E quoque gravi finitus, sed sub fine suo diatessaron habens, nec [sqb] quadrum superans acutum, non est etiam deuterus sed a deutero procedens autentici secundi, secundi plagalis quartus tonus perfectus ut responsorium, "Usque quo exaltabitur", in dominicae de passione matutinis, quem cantum in E gravi finitum in [sqb] gravi descendere vidi solum, nec est, ut apparet, imperfectus, quum in versu suo: "Qui tribulant", ut alii multi perficitur. Quod autem in A gravi descendat, etiam nihil refert, quia cum sola diapason per se multam? non habeat varietatem, oportet ut plurimum, quod se juvent invicem. Haec igitur quarti toni de deutero veteri tracta formula quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CSIV:355,4; text: C D C D E F D F C [sqb] E D E C] [GALRITS1 05GF]
[356] [CSIV:356,1; text: A G E A A [sqb] F A E] [GALRITS1 05GF]
Hic secundus subjugalis in secunda diapason sed eidem diapente subdita diatessaron.
De tertius autenticis atque plagalibus tropis sive modis ab antiquo trito derivatis, quos quintos et sextos moderni nuncupant abusive tonos. Divisus est et vetus tritus a suo fine per tertiam diapente speciem et per tertiam diatessaron desuper, et factus est tertius autenticus ab F gravi in F acutum aut secundum modernos quintus tonus in sexta specie vel constitutione diapason, divisus est etiam in eandem tertiam diapente speciem desuper et in eandem diatessaron sed inferius et factus, est tertius plagalis aut subjugalis a C gravi in C acutum, qui et sextus tonus in tertia specie vel constitutione diapason. Omnis ergo cantus ecclesiasticus in F gravi finitus nil habens sub suo fine, nec F superans acutam, non est vetus tritus et tertius a veteri trito procedens autenticus quantusve tonus perfectus, ut est antiphona: "Sicut novit me Pater", quae tempore pascali canitur. Haec igitur quinti toni de veteri trito tracta formula, quam hic describo cum nostris tribus litteris et nota quadra:
[CSIV:356,2; text: F A C C A G D C C C D E F E D C F C G A b A C A F b F] [GALRITS1 05GF]
Hic tertius autenticus infra sextam diapason per tertiam diapente talemque diatessaron.
De tertio plagali sive sexto tono: Omnis vero cantus firmus in F quoque gravi finitus, sed sub fine suo diatessaron habens, nec C superans acutum, non est etiam tritus sed a trito procedens autentici tertii tertius plagalis sextusque tonus perfectus, ut est anthyphona pascalis "Alias oves habeo. Haec igitur sexti toni de veteri trito tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris et nota quadra:
[CSIV:356,3; text: FF D C F G F F A C C A G A b G F F E D C D F G F] [GALRITS1 05GF]
Hic tertius est plagalis, in tertia diapason, sed eidem diapente subdita diatessaron.
De quartis autenticis atque plagalibus tropis sive in modis ab antiquo tetrardo derivatis quos septimos et octavos moderni nuncupant abusive tonos. Divisus est quoque senex tetrardus a suo fine per quartam diapente speciem et per primam diatessaron desuper et factus est quartus autenticus a G gravi in G acutum aut secundum modernos septimus tonus in septima specie vel constitutione diapason. Divisus est iterum in eandem quartam diapente speciem desuper et in eandem primam diatessaron sed inferius et factus est quartus plagalis aut subjugalis a D gravi in D acutum, qui et octavus tonus in quarta specie vel constitutione diapason. Omnis ergo cantus angelicus in G gravi finitus nil habens sub suo fine nec G superans acutum, non est senex tetrardus, sed quartus a sene tetrardo procedens autenticus septimus ac tonus perfectus, ut est anthyphona. "Videntes stellam magi" cum caeteris hujusmodi planis cantibus. Haec igitur septimi toni de sene tetrardo tracta formula, quam hic describo cum, etc.:
[CSIV:356,4; text: G [sqb] C D C [sqb] A G [sqb] C D D G F E D C E F E D D C D G A [sqb] C A [sqb] A G] [GALRITS1 05GF]
[357] Hic est quartus autenticus. In septima diapason sed ex quarta diapente primaque diatessaron.
De quarto plagali seu octavo tono: Omnis vero cantus planus in G quoque gravi finitus, sed sub fine suo diatessaron habens nec D superans acutum, non est etiam senex tetrardus sed a sene tetrardo procedens autentici quarti quartus plagalis et octavus tonus perfectus, ut est responsorium: "Beatum me dicent" et sic de talibus. Verum unde nobis octavus iste tonus cum diapason, quae totum in se concludit musicam nisi septem varias species habeat? Hic recolendum est singulas ante paululum diapason species dupliciter esse divisas, et aliud per diapente nobis ac diatessaron desuper resonare, aliud vero per diatessaron inferius ac desuper diapente. Quamobrem octavus tonus esse potuit, et est non alicui similis, quum eadem quarta diapason speciem, quam primus tonus per primam diapente speciem, ac primam diatessaron desuper dividens inhabitat, ipse per primam quoque diatessaron sed inferius ac per quartam diapente desuper metitur ac possidet. Haec igitur octavi toni de sene tetracordo tracta formula, quam hic describo cum nostris litteris ac nota quadra:
[CSIV:357; text: G F D G F A G G D C [sqb] A G [sqb] A G F E D D E F G F A G C] [GALRITS1 05GF]
Hic est quartus subjugalis. Inter quartam diapason supra finem diapente sub habens diatessaron.
De parvulis planis cantibus ac de caeteris aliis planis in plano cantu frequenter occurrentibus dubiis: Hujusque dante deo tractatum est de tropis ecclesiae tonis sive modis antiquis et modernis, dataque sunt exempla de perfectis cantibus, hoc est suas in quibus creati sunt constitutiones adimplentibus, ut illis cognitis imperfecti, qui debito minus habent vocentur ut supra dictum est, qui vero, metas in aliquo transcendunt debitas plusquamperfecti. Quid ergo de parvulis cantibus dicendum, qui dum paucis constent verbis, paucas etiam necesse est habeant voces, quinque non solum diapason transcendere nequunt, verum etiam diapente saepius non attingunt. Est absque dubio semper in his ad antiquitatem recurrendum. Quisnam dubitare debeat infinitas anthyponas parvulas, ut est: "Quam pulchra es". "De Syon exibit lex". Dominus defensor vitae meae". "Domine probasti me". "Fidelia". "In conspectu angelorum". "Benedictus Domine in eternum". "Sit nomen domini". "Benediximus vobis", quis, in quam, has et multas alias similes ambigat illo in tempore quo et alii cantus ecclesiastici facti sunt inventas? Quo videlicet tempore mater ecclesia quatuor illos duntaxat antiquos tropos habebat quatuorque per consequens versus responsoriorum et introituum, quos nunc habent, adhuc hujusmodi cantus autentici sed et quatuor tantummodo psalmorum intonationes, quas quoque nunc anthyphonae tenent autenticales. Ergo nulla prorsus erat apud priscos decultores de his ambiguitas quum omnis cantus divinus in D gravi finiens protus erat et secundum portum se gerebat magnus, mediocris aut parvus, perfectus, imperfectus, aut plusquam perfectus, et si in E gravi deuterus, et si in F gravi tritus, et si in G gravi tetrardus. Dedere tamen auctores postea plagalium et autenticorum parvulis istis anthyphonis, quae saltem diapente supra suum finem habent inchoationes psalmorum ac terminationes, quae pertinent ad autenticos ut est: "Quam pulchra es", "Dominus defensor", ac multae similes, eis vero, quae solam diatessaron aut minus occupant quae sunt plagalium assignaverunt" intonationes sicuti "De Syon exhibit lex", "Fidelia nec non ac hujusmodi plures. Nullus [358] ergo cantus planus, qualiscumque fuerit, grandis sive parvus, magis frequentans diapente supra suum finem quam diatessaron et nihil ultra nihilque sub eodem fine vel pax habens, esse non potest plagalis; sicut nec frequentans plus diatessaron eodem modo quam diapente nunquam erit autenticus, quemadmodum enim impares et autentici tropi plagalibus atque paribus, ob sui motum ad alta tendentem digniores, et ita diapente consonantia quanto major et virilior tanto parvula diatessaron debilique praestantior atque nobilior. Responsoria vero: "Sint lumbi vestri precincti ac" Fulcite me floribus, quae videntur plagalia versus tamen habent autenticorum, dubrum non est, quod nunquam ab antiquo statu suo quaecunque sint hujusmodi fuere mota, quoniam in illis non est inventa movendi causa. Quare, quia versus eorum: "Qui cordam" erat antiqui proti nunc autem primi toni, talibus cantibus optime convenit, nam licet in A gravi descendant; diapente nihilominus a D gravi frequentant et in A repercutiunt acutum ubi scilicet praefati versus habetur exordium. Quod profecto de "Juravit" anthyphona cum reliquis similibus est dicendum, quae cum plagales nunc appareant tetrardi tamen habent adhuc intonationes sicut antiquitus propter allegatum diapente, quam etsi multum non frequentent, in ea, quod majus est inchoantur et primordium habent. En igitur omnia liquent et aperta sunt nobis, si vocum attendendo constitutiones, quas vera Boetii practica docet, ad antiquos semper quatuor tropos tonos sive modos (recurimus) unde totum habemus.
D planis cantibus in A vel [sqb] etiam in acuto C finientibus. Certi nunc de tropis antiquis et modernis ecclesiasticis quod non sint aliud quam diapason species seu variae constitutiones, merito quaerimus hic, unde nobis et multi cantus in A pauci tamen in [sqb] vel in C terminantes acutis, qui nec ulla via mundi finire queunt cum supracriptis octo tonis, nisi mutent armoniam. Si namque tonus octavus esse non potuit, nisi cadens in ea diapason, in qua cecidit primus qualiter finiendo tamen atque procedendo, quanto magis nonus, ut ita dicam, non erit neque decimus aut undecimus, si non de sequentibus diapason speciebus identidem fiant, consequens est. Aeterna idque domina ratio deposcit, ut sicut quarta diapason species duos in se tonos diversos ob diversos eorum fines et motus excipit, ita quidem et aliae sex hoc agere valeant omnes, nec erunt jam toni solum undecim sed et quatuordecim, etsi tamen octo sint magis famosi, suaviores et plus exercitati. Plani cantus itaque, quos in A finitos acuto vides aut in [sqb] aut in C nihil aliud agunt, nisi quod sicut octavus tonus quartam diapason speciem, sic et isti quintam sextam et septimam per diatessaron et diapente dividunt, quas utique tertius tonus quintus ac septimus per diapente jam ac per diatessaron diviserant. Quod si dicas nostri patres cur aliquos etiam cantus in prima secunda tertia ve diapason per diapente non exquisierunt ac per diatessaron, quas e contra videmus per diatessaron et diapente divisas, dico tibi lector, id agere poterunt, si voluissent, sed si bene perpendis quod clarum est intricabant et ad finiendum inepta loca nimis habebant. Cum ergo negari non possit, anthyphonas "Benedicta tu", "Sicut mirra". "Dominus regit me". Media nocte "cum non paucis" gradualibus, utest: "A summo caelo". "In sole posuit" et cum ceteris matutinarum responsoriis ut: "Si bona suscepimus", et: "Vide quia tribulor" sicque de caeteris, cum, inquam, negari non possit, omnes hujusmodi cantus in A finitos acuto secundam habere sub fine suo diatessaron speciem aut duos per majori parte tonos ac desuper primam diapente speciem et ultra minus aliquando semitonium, extremae dementiae est, eos appellare quartos tonos et irregulares. Quartus [359] namque tonus, si quae supra legisti recolis, secundam per diatessaron ac diapente, distinguit diapason speciem, hi autem cantus quintam e diverso aequa lance penses. Quod si velis eos esse de quarto tono, quia quandam habent cum illo similitudinem in inchoando psalmos propter specierum diapente ac diatessaron affinitatem, dic etiam illos de secundo potius, quam illa duo responsioria matutinalia versus habent, quos nunc tonus habet secundus proprios. Et si vis omnino, quod sint irregulares, eo quod non sint proti neque deuteri, non triti non tetrardi non plagales non autentici propter diversas eorum terminationes, dic et omnes cantus extitisse sine regula quicunque facti sunt antequam tales essent ab ecclesia datae leges. Non ergo sunt hujusmodi cantus ab aliquo de suprascriptis octo tonis denominandi nec irregulares quoquomodo reputani, quin potius in A finali dicendi sunt aut in [sqb], sicut est offertorium: "Domine in misericordia tua" cum postcommunione: "Ab occultis", quae sunt in missis de quadragesima; vel in C, sicut responsorium: "Confortamini manus fatigatae", cum responsorio de coena domini: "Conclusit vias meas, quum ab antiqui tales quales et nunc extiterunt quintamque diapason speciem, qui in A sextam autem qui in [sqb], sed et qui in C septimam per diatessaron ac diapente multis etiam annis ante plagales et autenticos naturaliter ac regulariter occuparunt. Hinc est, quod omnes plagales ab his formam, non (est) dubium, habuerunt et quartus tonus ab antiquis in A finitis anthyphonis psalmorum inchoationes, et secundus tonus versum suum a responsoriis in eodem A terminatis acceperunt, itemque sexti toni versus suos a responsoriis in C finitis et sic de talibus, quam stultum foret nimis velle dicere vetustissimos cantus formam a novis, quae non erant adhuc, habuisse. Non te decipiat ergo lector omnium planorum commixtio cantuum, sed te regat inspectio veritatis et species consonantiarum, omnes enim paucis aut nullis exceptis commixti sunt, hoc est, tam ex suis propriis diatessaron ac diapente speciebus, quam ex alienis compacti, propter quod et sepius esse videntur similes. Quis enim: anthyphonam; "Stetit angelus", et anthyphonam: "Servi domini", leviter unius esse naturae non crederet eo quod quaelibet quartam diapente speciem in ejus exordio non tamen propriam sed alienam et (ut aiunt aliqui) commixtam habeat. Prima nihil ominus in A finitur acuto, secunda vero terminantur in E gravi de quarto tono:
[CSIV:359,1; text: E G A A C [sqb] G A [sqb] A A C D E A C G A [sqb] A F G A [sqb] C A] [GALRITS1 06GF]
Haec est formula cantuum in A finem habentium, per quos quinta diapason ex diapente resonat subdita diatessaron.
[CSIV:359,2; text: G A C [sqb] C A G A [sqb] G F A A G C [sqb] [sqb] C D E F D C D [sqb] [sqb] C C [sqb]] [GALRITS1 06GF]
Haec est formula cantuum in [sqb] finem habentium. Quos sexta diapason elevat ad diapente, subdendo diatessaron.
[CSIV:359,3; text: G A C [sqb] C A G C D C C E G F E D C C D A G A [sqb] A C E D C D C] [GALRITS1 06GF]
[360] Haec est formula cantuum in C finem habentium, quos septima diapason elevat ad diapente subdendo diatessaron.
Ubi per [sqb] quadrum canendum sit et ubi per b rotundum: Totum nunc, quod de tropis sive modis tractatum est, vanum erit, si relicto naturali [sqb] quadro, quibus in locis illegitime exercere b rotondum oporteat, non demonstrarem. Et quidem e naturali vocum ordine [sqb] quadrum oritur b rotondum autem, nisi bipartitus violenter fuerit tonus, non habetur. Itaque sicut aeger amarum ad tempus pro solo morbo pellendo sumere cogitur poculum, quo pulso mox ad assuetum recurrit humanae naturae cibum, ita nos oportet pro sola tritoni duritia vitanda non paucis horribile nimis exercere b rotondum, quo tandem evaso periculo, naturale prout dixi, resumere [sqb] quadrum. Nam ut amara medicina non suo tempore sumpta corpus aegrum non solum non purificat, sed et sanissimum perturbat ac leviter occidit, sic et cantare per b rotondum, ubi non sit tritonus, omnem cantum deturpat ac ejus species confundit. Omnis enim cantus ecclesiasticus, cujuscunque toni sit aut ubicunque finitur, unam diatessaron propriam habet ac unam diapente speciem e quibus constare probatur, ut satis ostensum est, et quicquid in illo vides aliud, non est suum sed commune magis aut alienum. Commune dico quidem, quod est unicuique tono proprium et nihilominus aliis etiam mutuo datum. Nec vereor praedicare prorsus alienum omne, quod cadere probatur extra quodlibet diapason proprium, verbi gratia: Quis nesciat introitum: "Rorate coeli desuper" esse de primo tono cum non paucis istius modi planis cantibus ac in quarta diapason specie seu constitutione per propriam ejus diapente speciem a D gravi in A acutum et per primam diatessaron ab eodem A acuto in D sequens formatum. Et tamen quia sicut ante testatus sum, nulla diapason species multa per se potest, non solum in primo tono sed etiam in omnibus fere planis cantibus alias videbis, quae non sunt illis propriae species non paucas quas quidem moderni vocant admixtas, id est ad succurendum altera alteri communes. Nam si praefatum introitum consideres, est in eo bis saltem tertia diatessaron species a C primum acuto descendens in G grave dein e converso scandens in C acutum, habes etiam ibi quater aut quinques tertiam diapente speciem ab F grave in C acutum et e diverso, tritonum quoque semel, quae nullam prorsus habent cum primo tono proprietatem; vox autem illa, quam vides in C gravi, cum sit prima tertiae diapason constitutionisaut tertia primae vel secunda secundae nec est intra quartam diapason speciem, quid habere potest cum primo tono proprium. Hoc dixi, quod iterum dico, quam vox, quae cadit, extra diapason cujusvis toni proprium, tam gravis quam acuta, nihil habet cum illo, quamquam ab his, qui cantus extruunt visa sit ob armonicam dilatandam necessaria. "Non igitur cantari debet". Rorate coeli de super introitus missae scilicet per b rotondum, nisi propter solum illum, quem habent in se tritonum, ne mutatis speciebus propriis totus cantus immutatus appareat, sicut in omnibus tonis, quartaque diapason species, quae propria primi toni est illico prima fiat. Minus malum tamen est, qualescunque cantus species concorditer immutare, quam voces discordes aggregando multas aures audientium offendere. Nec est, quae discordem tritonum quoquomodo laudabilem approbet aut aequanimiter sufferat ulla ratio, quin potius vana, quae decipit ut plurimum homines sensualitas atque falax opinio. Dicunt namque nostri moderni non cantemus per b molle, nisi sit signatum et alii dicunt tunco cantemus, cum dulce sit magis quam [sqb] quadrum, sic musicam ut vina probare putantes. Quae quaeso frivola sunt haec carissimi, quaeque pueriles ac insipidae nimis opiniones. Ergone psalmos introituum de quarto tono canere debemus per [sqb] quadrum, qui toti [361] jacent in tritono, dulcesque sanctorum et angelicas magisquam humanas modulationes ob nostram ignorantiam duras atque rusticanas reddere? Si nobis non licet absque signo puerorum ac rudium bene canere, non liceat etiam absque signo tubarum aut campanarum manducare. Dulce quidem est b rotondum, ob quandam minoris semitonii molliciem, sed dulcius est mel, quod nimie sumptum facit dolere ventrem. Sint ergo signa b mollis et [sqb] quadri pro pueris et qui non intelligunt tonum ac semitonium rudibus, nos vero sectari decet rationem, quibus sapere donavit Deus nec te moveat quam anthyphona. "Vespere autem" et aliae paucae similes connexos in se duos habeant tritonos, quorum si primum fugeris, incidis in secundum; quoniam in plano cantu proferre tritonum, etsi sit error, non est mortale peccatum, quamvis hoc natura nunquam pateretur in comparatione gravis ad acutum. Porro tritonus licet in omni cantu quis in loco finito saepe nobis accurrat in quanto tamen et sexto tono saepius ob tertiam, quae constat ex tritono minorique semitonio diapente specie, qua propter istud quinti toni responsorium hic ponitur pro tonis omnibus in exemplum:
[CSIV:361,1; text: Ecce jam venit plenitudo tem-] [GALRITS1 06GF]
Hic quantus de quintotono. Quoties vides tritonum tam ascendens quam descendens
[CSIV:361,2; text: poris in quo misit deus filium suum inter-] [GALRITS1 06GF]
canitur per b rotondum. Sic et omnis plani cantus, cujus vis toni fuerint.
[CSIV:361,3; text: ris natum ex virgine factum sub lege ut eos] [GALRITS1 06GF]
Nam quoquo modo tritonis
[CSIV:361,4; text: qui sub lege erant, redimeret.] [GALRITS1 06GF]
occurrat debet destrui:
[CSIV:361,5; text: Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos.] [GALRITS1 06GF]
Versus iste per [sqb] quadrum decantatur fere totus. Sed finem ac repetendam,
[CSIV:361,6; text: Filium suum misit in simititudinem carnis peccati ut.] [GALRITS1 06GF]
per b molle concinimus. Non in solo quinto tono, sed in locis similibus.
[362] De responsoriis a suo fine et suo versu cujus tono sint praesto discernendis: Hucusque de cunctis ecclesiae cantibus tractatum est satis diligenter ac de qua conditione sint, aut unquam esse potuerint juxta parvam nostram intelligentiam declaratum, attamen qualiter a solo fine suo discerni praesto soleant et a suis versibus responsoria matutinarum ac introitus missarum sicut et anthyphonae quidem a suis "Evovae", vel seculorum, non est adhuc aliquo in loco demonstratum. Aliud est enim musicum aut cantorem valde practicum species in quocunque cantu subtiliter indagare consonantiarum, et aliud virum simplicem, ut cantet in ecclesiis praesto cujus toni sit omnis cantus inspecto fine solo discernere. Quod quia doctissimos ecclesiae Christi musicos ac hujus divini modulationis auctores latere non potuit, ita rite cuncta moderati sunt certis distributis regulis, ut non solum cantor doctissimus, sed et quisque vel parum sciolus, cito quod suum est in Dei laudibus providere valeat. Etenim de quatuor diapason diatessaron constitutionibus, ut supra legere potes, quatuor tantum primos fecere tonos, quibus et quatuor aptavere versus dissimiles pro responsoriis mutatinalibus; quorum primus in A semper inchoans acuto, primam ad finem proti reddebat diapente speciem, et est nunc primi toni nostri versus. Secundus autem versus in C primam acuto ponebat voculam, distans a fine deuteri sex vocibus, et est isdem, quem nunc habet tertius tonus. Tertius versus primam vocem in eodem C quidem habebat tertiam a fine triti resonans diapente speciem et hunc habet hodie nostro quintus tonus. Quartus vero semper in D sumpsit acuto primordium quartam a fine tetrardi faciens diapente speciem et est ille versus quem nunc habet septimus tonus. His igitur quatuor versibus antiquissimis quatuor nostris autenticis in hunc modum attributis, quis nesciat et alios quatuor versus post haec inventos pro quatuor plagalibus. Verumtamen in hoc differre noscuntur, quod primi quatuor a fine sui responsorii semper in diapente sursum inchoant excepto tertio tono, qui secundam deserens diapente speciem ob tritonum scilicet in ea latentem duram atque difficilem ad enuntiandum minus rursum (ut audisti) capit ultra semitonium.
Quatuor autem alii versus plagales primam in diatessaron aut supra vocem habentes, nunquam illud transeunt. In his ergo diapente dijudicat autenticos ac in similibus, plagales vero diatessaron e contra demonstrat. Nec est ubi versus omnium planorum cantuum terminentur curandum, quam cujus toni fuerit, omnis cantus originalis ejus erit, et versus, qui sequitur ita, quod etiam alleluia tam paucas assuetum habere voces, versum suum judicabit ubicunque finem habeat. Itaque responsorium in D gravi finitum, si versus ejus in A inchoet acuto, mox autenticum est ac de primo tono; sed si prima infra diatessaron vocem habuerit, ille versus plagalis est et de secundo. Sic in E finitum responsorium habens in acuto, C versum erit de tertio. Sed si in diatessaron de quarta, finitum autem in F ac in C versum habens, erit de quinto, sed si sub aut infra diatessaron, de sexto. Quod si finiatur in G gravi, versus autem inchoatus in acuto D, septimus tonus est; si in diatessaron aut infra primam vocem habuerit, octavus. Nec te moveat responsorium "Ecce nunc tempus acceptabile" quod natura plagale videtur habens versum autenticum; est namque de quatuor veteribus tropis, sicut et alia plura necdum a statu pristino mutata, cum in nulla discordent antiqui versus cum illis. At contra responsorio "Mirabilis deus", et quibusdam aliis nondum etiam ab antiquo ritu suo mutatis, visum est ecclesiae musicis non bene competere versus illos antiquos, ob quod iis dedere plagales noviter ab ipsis inventos.
De plagalibus et autenticis anthyphonis [363] a suo fine et seculorum aut evovae discernendis: Nunc autem ad anthyphonas, quae magis necessariae sunt, veniam propter psalmos, ut pote frequenter in divinis laudibus elevandos, inchoandos aut intonandos. Quae licet eo naturali modo quo caeteri cantus discerni valeant ac eisdem verissimis specierum diapente diatessaron ac diapason subjaceant judiciis, ordinatum est pro majori facilitate nihilominus viris ecclesiasticis quatenus omnis anthyphona, quae fuerit autentica suum evovae vel seculorum a suo fine solo diapente; vel quando plus semitonicum cum diapente prout de responsoriis diximus elevatum habeat, et si sit plagalis, in diatessaron aut infra jugiter incipiat. Omnis igitur anthyphona finem in D gravi faciens ac primam sui seculorum aut evovae voculam in A acuto ponens, haud dubium quod autentica sic ac de primo tono per consequens, ut in his patet novem anthyphonis quarum hic fines atque principia ponam cum singulis evovae vel seculorum differentiis, secundum nostrum ordinem Carthusiae videlicet, quem in hoc non puto differre multum ab aliis. Ut dum et alias haec habere principia repereris anthyphonas non paucas, eas etiam esse de primo tono non dubites et quod eadem habere debeant seculorum aut evovae certum teneas, sicque de tonis omnibus.
Prima primi Toni Differentia:
[CSIV:363; text: Primum querite regnum dei. Finis. Evouae. Secunda Differentia. Dabit ei dominus. Tercia Differentia. Coelum et terra transibunt. Quarta Clamor meus. Quinta Differentia. Dominus. Sexta Differentia. Speciosus. Septima. Differentia. Ecce uere. Octava. Differentia. Appenderunt.] [GALRITS1 07GF]
[364] [CSIV:364,1; text: Nona Differentia. Omnia per ipsum. Finis. Evouae.] [GALRITS1 08GF]
Omnis autem anthyphona similiter in D gravi finita, quae suum evovae vel seculorum in F gravi, quod infra diatessaron est, inceperit, absque dubio plagalis erit, ac de secundo tono, qui sola hanc habet quam hic subscribo pro non paucis similibus differentiam:
Sola secundi toni differentia.
[CSIV:364,2; text: Da nobis domine. Finis. Evouae.] [GALRITS1 08GF]
Omnis anthyphona vero non in D, sed in E gravi finita, cujus evovae vel seculorum in acuto C, quod est ultra diapente minus semitonium inchoaverit, autentica veraciter habere debet, ac de tertio reputari tono, prout in his quinque patet anthyphonis quinque suas differentias demonstrantibus:
Prima tercii toni differentia.
[CSIV:364,3; text: Et respicientes. Finis. Evouae. Secunda Differentia. Internatos. Finis. Evouae. Tercia Differentia. Symeon Finis. Evouae. Quarta Differentia. Tertia. Vidi speciosam. Finis. Evouae. Quinta. Quoniam. Finis. Evouae.] [GALRITS1 08GF]
Omnis autem anthyphona similiter in E gravi finita, cujus evovae vel seculorum non in C, sed in A, quod est diatessaron, inceperit acuto, plagalis siquidem est ac de quarto tono, sicut in his tantummodo tribus apparet suis, quas hic pono differentiis. Ad haec quid dicent nostri moderni cantores? Huic etenim quarto tono quasdam et alias anthyphonarum in A finitarum attribuunt differentias, nulla prorsus rei veritate moti, nisi forte propter similem. quam habere videntur in intonando psalmos concinentiam. Ad quos ego: Si debeat anthyphona "Benedicta tu", quae finitur in A, pluresve similes esse de quarto tono propter eam, quam habent cum anthyphona "Servi domini", conformitatem, quae finitur in E gravi, sint et omnes anthyphonae sexti toni de primo tono, quae tanto majore cum illo videntur habere similitudinem, quanto suos psalmos identidem intonant ac in eodem loco. Nam etsi praedictae similes appareant anthyphonae in sono finire, tamen ac suos psalmos intonare nequeunt in eodem loco. Praeterea, [365] quin non erat iste quartus tonus hae, precor, anthyphonae tunc erant aut non erant. Insanis proculdubio quisquis audes dicere quod non erant. Imo quia tunc erant, de quo, queso, quatuor illorum antiquorum tonorum esse potuerunt. Nunquam enim in D gravi, nunquam in F, nunquam in G finierunt, nec adhuc finire possunt, et quae non fuerunt unquam de tonis antiquis nulla ratione cogente dicuntur esse de novis. Cum ergo nil habeant anthyphonae in A finitae cum quarto tono, quia potius anthyphonae quarti toni quidem novis est formam suos intonandi psalmos ab illis antiquis habuit, quemadmodum et a primo tono sextus, non sunt hic earum describendae differentiae, sed expleto cum suis differentiis octavo tono depingendae:
Prima quarti toni differentia.
[CSIV:365,1; text: Jherusalem. Finis. Evouae. Sexta Diffe Fidelia. Finis. Euouae. Tercia. Servi domini. Finis. Euouae.] [GALRITS1 09GF]
Omnis anthyphona vero non jam in D, vel in E, sed in F gravi finita, si suum evovae vel seculorum in C acuto incipiat, anthentica est, ac de quinto tono, qui solam hanc quam hic subscribo consuerunt habere differentiam.
Sola quinti toni differentia.
[CSIV:365,2; text: Visitavit et fecit. Finis. Evouae.] [GALRITS1 09GF]
Omnis etiam anthyphona similiter in F gravi finita, si suum evovae vel seculorum in A acuto quod est infra diatessaron inceperit, plagalis est, ac de sexto tono, qui solam hanc subscriptam habere solet differentiam.
Sola sexti toni differentia.
[CSIV:365,3; text: Alias oves. Finis. Evaeoe.] [GALRITS1 09GF]
Omnis tandem anthyphona, quae fuerit in G gravi terminata, si suum evovae vel seculorum in D coeperit acuto, authentica est ac de septimo tono, qui quinque tales quales hic describo solet habere differentias.
Prima septimi toni differentia.
[CSIV:365,4; text: Videntes stellam magi. Finis. Evouae. Secunda. Timete dominum. Finis. Evouae.] [GALRITS1 09GF]
[366] [CSIV:366,1; text: Tercia. Differentia. Sacerdotes dei. Finis. Evouae. Quarta. Differentia. Preciosa. Finis Evouae. Quinta. Differentia. Facta est. Finis. Evouae.] [GALRITS1 10GF]
Omnis autem anthyphona in G gravi finita, cujus evovae vel seculorum in C principium habeat acuto, plagalis est ac de octavo tono qui quatuor quas subscribam usitatas habere consuerit differentias.
Prima sequitur octavi toni differentia.
[CSIV:366,2; text: Parvulus filius. Finis. Evouae. Secunda. Dominus in templo. Finis. Evouae. Tercia. Differentia. Suscepit israel. Finis. Evouae. Quarta. Visita nos domine. Finis. Evouae Antiphona. Nos qui vivimus benedicimus domino. Ps. In exitu Israel de Egipto domus Jacob de populo barbaro.] [GALRITS1 10GF]
Est et alius modus post haec ac inchoandum mediandum et finiendum. "In exitu Israhel de Egipto" duntaxat, quo non legi vel ubi repertus, quem hic describam propter quosdam qui dubitant, de quo tono sit, quamquam ubique non fuerit acceptus. Quem si nolis esse de hoc octavo tono, quia nullam haec talis modulatio cum subscriptis quatuor octavi toni differentiis habet affinitatem, dicitur etiam, quod de nullo tono sit, quod est impossibile, quia nullam sortitur cum aliorum tonorum differentiis conformitatem. Verum quis hunc psallendi ritum fieri sub anthyphona, "Nos qui vivimus", ignorat? Que quidem anthyphona parvula cum ad diatessaron usque non consurgat a fine suo plagalis est, ac per consequens de octavo tono. Quis autem nesciat, ejus esse toni psalmorum inchoationes mediationes ac terminationes, cujus sunt anthyphonae earum? Quod si te solicitet in audita post antiquos ecclesiae doctores tantaque novitas, scito lector, jam haec frequenter innovari possent ab cantoribus et similia si tamen placerent et recipirentur a ecclesia. Nonne versus innovatos videmus non paucos in officiis propriis sanctorum et quarundam ecclesiae festivitatum, post responsoria videlicet matutinarum. Numquid et hae quas describo singulorum tonorum differentiae, sunt in [367] multis ecclesiis, etsi non in totum aliqualiter tamen immutatae. Potuit esse quidem, ut hunc ritum decantandi psalmum illum aliquis homo dignitatis adinvenerit pro cujus reverentia placuit multis ac divulgatus est, non aliter quam de gloria laus et honor tibi sit rex Christe legitur. Unus enim imperator quemdam episcopum in vinculis tenebat, quem cum in die palmarum hanc laudem, quam fecerat ad honorem Christi cantare sensisset ad fenestram carceris, multum sibi placuit episcopoque statim in pristinum statum restituto, quod hic cantus divulgaretur per ecclesias voluit.
De finitis in A nonnullis anthyphonis secundum modernos irregularibus.
Expletis tandem octavi toni differentiis, videndae sunt anthyphonarum in A acuto finientium usitatae tres differentiae, quas quidem irregulares esse voluerunt, quod nusquam apud veteres ecclesiae Christi musicos et eloquentiae multae viros invenimus. Ita namque regulariter in A finiuntur acuto, quintam diapason speciem ex diatessaron ac diapente, velut ante probatum est, componendo, sicut et tertius tonus in E gravi terminatur eandem diapason et diapente et diatessaron concludendo. Nec est ullatenus in his anthyphonis per b molle, sine tritono cantandum, ut scilicet quarto tono fiant similes, quum hoc modo posset omnium tonorum immutari natura leviter ac eorum species confundi.
Prima sequitur anthyphonarum in A terminantium differentia.
[CSIV:367; text: Dominus regit (me). Finis. Evouae. Secunda. Differentia. Sicut mirra electa. Finis. Evouae. Tercia. Differentia, Factus sum. Finis. Evouae.] [GALRITS1 10GF]
Inchoationes psalmorum secuntur per singulos tonos ac mediationes: Visis itaque per singulos octo tonos atque cantus in A finitos ad terminandum juxta morem ecclesiae psalmos omnium antyphonarum differentiis restat, ut quo ritu mediari solent et inchoare videamus praemissae videlicet his paucis rithmis facilibus atque tinnulis, quo totum quod datum est, in exemplum commendetur memoriae teancius.
Rithmi faciles ad cujus toni sit anthyphona discernendum.
Pri. per D A cognoscitur. Se. per D F discernitur.
Ter. per E C. Quar. per E A. Quin. per F C. Sex. per F A.
Sep. per G D videbitur. Oc. per G C similiter.
Sed per A D si finiat, in A talis anthyphona.
Hi docent per singulos tonos omnes inchoare psalmos.
Primus tonus inchoatur per F G A; sed acutum,
Et secundum per C D F graves quidem intonatur.
Tertius et per G A C duabus junctis notulis.
Quartus autem per A G A, sed inchoans in acutis.
Quintus vero per F A C primam habens in gravibus.
Sextus quoque sicut primus. Tertiam tangens acutam.
Septimus C [sqb] C, quae tamen erunt acutae.
Octavus et per G A C divisis quippe voculis.
Verum in A finientes per D C D, sed acutas.
[368] [CSIV:368,1; text: Primus tonus sic incipit sic mediatur et sic finitur. Secundus tonus sic incipit sic mediatur et sic finitur. Tertius tonus sic incipit et sic mediatur. et sic finitur. Quartus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Quintus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Sextus tonus sic incipit sic mediatur et sic finitur. Septimus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. Octavus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur. In A finiens sic incipit et sic mediatur et sic finitur. F G A A G A A G F G A G C D F F G F E C D G A C D C C A C b A A G A G A b A G A b A G F E F A C C D C C D [sqb] C A F G A G A A F G A G F C [sqb] C D D E F E D E D E D C [sqb] G C A C D C C [sqb] C A G D C D C D E D C D E C A [sqb] G A C [sqb] C A G] [GALRITS1 11GF]
Haec est formula cantuum in [sqb] quadra finitiorum per quos sexta diapason turpi subdito tritono falsum diapente sonat.
[CSIV:368,2; text: G] [GALRITS1 11GF]
[369] [CSIV:369,1] [GALRITS1 12GF]
Haec est cantuum in C finem habentium, quod septima diapason elevat ad diapente subdendo diatessaron.
Cantus seculares et lascivos, quos moderni discantus appellant figuratos ac mensuratos non esse regulis supra scriptis subjectos.
Hoc demum expleto secundae partis hujus opusculi primo libro nec non quam faciliter modulari planum cantum docere judicare seu discernere per litteras et notas quadras valeamus ostenso, non in totum a proposito quidem arbitror alienum, si cantus laicorum, quos discantus nominant figuratos aut mensuratos, non his subjacere legibus ecclesiasticis nec ab illis discerni posse demonstrem. Quippe qui nullis in locis propriis inchoare seu finire coguntur, nec per certas ac determinatas diatessaron et diapente species incedere, quin potius ad libitum et arbitrium ejus, qui componit illos et excogitat, diriguntur. Quis, oro, scire non debeat nullam prorsus ante Nostri Salvatoris adventum de plano cantu factam esse mentionem, huncque nobis christianis Angelicum ac tantae gravitatis canendi ritum a Spiritu Sancto postea magis quam ab hominibus traditum? Totus namque mundus (ut ita loquar) non sic ante Christum graviter simpliciter et plane cantavit, sed cantus etiam parvos mediocres et magnos, duplices quoque triplices, aut forsitan quadruplices sicut et nunc lascivos ac mensuratos excogitabant, et haec scientia penes maxime graecos phylosophos famosa nimis erat. Parvos autem dico discantus, quos in diapason constitutionibus cadere videres, mediocres eos, qui diapason diatessaron paulo plus paulo minus occupant, magnos vero, qui totam bisdiapason implere videntur. Inquiratur ergo de vanis hujusmodi cantibus, quorum formam viri nequam ecclesiastici sed gentiles invenere primum et antiquissimi phylosophi non cujus toni sint quam tunc necdum erant isti tropi, non sic proti, deuteri, triti, seu tetrardi, cum nec in D gravi nec in E, nec in F, nec in G teneantur finiri, non si plagales vel autentici, cum legibus autenticorum et plagalium sint minime subjecti, quin potius quaeratur in quibus constitutionibus atque diapason speciebus sint extracti. Et si quidem inter A grave et A acutam et A superacutum tota resonet eorum armonia, quovis in loco finierint in prima bisdiapason constitutione constructi sunt, ut est haec quam in verbis et notis excogitavi cantio devota, quamque multis in exemplum esse volui cantoribus, nam si bene discantum ob servis tenorem et contra tenorem. Non est vox inter tres illas litteras, quam non tetigerim ex industria, qui si resonarint inter [sqb] [sqb] [sqb] quadris quae, secundae diapason sunt species, erunt de secundae bisdiapason constitutione, sin autem inter C C C quae tertiae species sunt de tertia, sed si inter D D D quem quartae diapason sunt species, de quarta sint, sicque de reliquis. Et quis hoc modo parvos etiam cantus mensuratos ac mediocres, in qua cadant constitutione presto non judicet. Haec autem dicta sint, non ut mihi cura sit de nostri temporis in cantibus lascivia quam prorsus amore Christi detestatur anima mea, sed ne quemadmodum ignari de Boetio dicunt non tractavit practicam, eo quod se non in suis phantasiis occupat, ita de me dicant, nostras figuras et lascivas mensuras nescivit.
[CSIV:369,2; text: Ave mitis, ave pia, ave quae pandis hostia coelorum] [GALRITS1 12GF]
[370] [CSIV:370,1; text: pecatoribus ad te confugientibus. Tenor. Contratenor.] [GALRITS1 12GF]
[CSIV:370,2; text: Interpretatio, Ave mitis ave pia ave quae pandis hostia coetorum pecatoribus ad teconfugientibus.] [GALRITS1 12GF]
O quam dulcis es domina,
Spargis omnibus bracchia,
Parvulis et magnatibus
Egenis ac divitibus.
Per te mitescunt omnia,
Coelestia terrestria,
Exultat terra laudibus
Coelumque totis viribus.
Nulla tibi par femina
Virgo quanquam castissima
Gignens Deum homibus,
Salutem cunctis gentibus.
O res admirandissima!
Virgo parit purissima,
Plena quidem pudoribus
Prae cunctis mulieribus.
[371]
Virgo mater piisssima
Nos protege, nos adjuva,
Dona tuis fidelibus
Laetari cum coelestibus.
Ubi per [sqb] quadrum canendum sit et ubi per b molle.
Totum nunc, quod de tropis, tonis sive modis tractatum est vanum erit, si relicto naturali [sqb] quadro quibus in locis illegitimum exercere b rotundum oporteat non demonstrem. Et quidem e naturali vocum ordine [sqb] quadrum oritur; b rotundum autem, nisi bipartitus violenter fuerit tonus, non habetur. Itaque sicut eger amarum ad tempus pro solo morbo pellendo sumere cogitur poculum, quo pulso mox ad suetum recurit (sic) humanae naturae cibum. Ita nos oportet pro sola tritoni duritia vitanda non paucis horribile nimis exercere b rotundum, quo tandem evaso periculo, naturale prout dixi resummere [sqb] quadrum. Nam ut amara medicina non suo tempore sumpta corpus egrum non solum non purificat et sanissimum perturbat ac leviter occidit, sic et cantare per b rotondum, ubi non sit tritonus, omnem cantum deturbat, ac ejus species confundit. Omnis enim cantus ecclesiasticus cujuscunque toni sit aut ubicunque finitus, unam diatessaron propriam habet, ac unam diapente speciem e quibus constare probatur, ut satis ostensum est, et quicquid in illo vides aliud, non est suum, sed commune magis aut alienum. Comune dico quidem totum, quod est unicuique tono proprium, et nihilominus aliis etiam mutuo datum, nec vereor predicare prorsus alienum omne quod cadere probatur extra quodlibet diapason proprium, verbi gratia. Quis nesciat introitum. "Rorate coeli desuper" esse de primo tono cum non paucis istius modi planis cantibus ac in quarta diapason specie seu constitutione per propriam ejus diapente primam speciem a D gravi in A acutum et primam diatessaron ab eodem A acuto in D sequens formatum. Et tamen quia sicut ante testatus sum, nulla diapason species multa per si potest, non solum in primo tono sed etiam in omnibus fere planis cantibus alias videbis, quae non sunt illis propriae, species non paucas quas quidem moderni vocant ad mixtas, id est ad sucurendum alteram alteri communes. Nam si prefatum Introitum bene consideres, est in eo bis saltem tertia diatessaron species A C acuto descendens in G grave, deinde converso scandens in C acutum; habes etiam ibi quater aut quinquies tertiam diapente speciem ab F gravi in C acutum, et e diverso tritonum quoque semel, quae nullam prorsus habent cum primo tono proprietatem.
Vox autem illa quam vides in C gravi quum sit prima tertie diapason constitutionis, aut tertia prime, vel secunda secunde, nec est intra quartam diapason speciem, quod habere potest cum primo tono proprium. Hoc dixi, quod iterum dico, quum vox, que cadit extra diapason cujusvis toni proprium tam gravis quam acuta nihil habet cum illo, quamquam ab hiis, qui cantus extruunt visa sit ob armoniam dilatandam necessaria. Non igitur cantari debet "Rorate coeli" (sic) desuper, introitus missae, scilicet per b rotundum, nisi propter solum illum, quem habet in se tritonum, ne mutatis speciebus propriis totus cantus immutatus appareat, sicut in omnibus tonis, quartaque diapason species, que propria primi toni est, illico prima fiat. Minus malum tamen est, qualescunque cantus species, concorditer immutare quam voces discordes aggregando multas aures audientium offendere. Nec est quae discordem tritonum quoquomodo laudabilem approbet, aut equanimiter sufferat ulla ratio, quin potius vana, quae decipit aut plurimum homines sensualitas, atque fallax opinio. Dicunt namque nostri moderni, non cantemus per b molle, nisi sit signatum, et alii dicunt, immo cantemus, dum dulce sit magis quam [sqb] quadrum, sic musicam ut vina probare [372] putantes. Quae frivola sunt hec, carissimi, quaeve pueriles ac insipide nimis opiniones? Ergone psalmos introituum de quarto tono canere debemus per [sqb] quadrum qui totae jacent in tritono, dulcesque sanctorum et angelicas magis quam humanas modulationes ob nostram ignorantiam duras atque rusticanas reddere. Si nobis non licet absque signo puerorum ac rudium bene canere, non licet etiam absque signo tubarum aut campanarum manducare. Dulce quidem est b rotondum, ob quandam minoris semitonii moliciem, sed dulcis est mel quod nimie sumptum facit dolore ventrem. Sint ergo signa b molis et [sqb] quadra pro pueris, et qui non intelligunt tonum ac semitonium rudibus, non vero sectari decet rationem, quibus sapere donavit Dominus. Nec te moveat quod anthyphona "Vespere autem", et aliae pauces similes connexos in se habeant tritonos, quorum si primum fugieris, incidis in secundum, quum in plano cantu profere tritonum, et si sit error, non est mortale pecatum, quamvis hoc natura nunquam pateretur in comparatione gravis ad acutum. Porro tritonus licet in omni cantu, quovis in loco finito, saepe nobis occurat in quinto tamen et sexto tono saepius ob tertiam quae constat ex tritono minorique semitonio diapente specie; quapropter istud quinti toni resposorium hic ponitur pro tonis omnibus in exemplum.
Explicit liber primus secundae partis de ritu canendi per litteras.