Actions |
---|
[f.60r] Carmen Johannis de Gersonis super recogitacione mortis
CErne quis es. quid agis moreris dic, duc [cor in alta. supra lin.]
Cor cruce compungant spes timor ardor amans
Cantica, saltum, lamentum, planctumque frequenta.
Iungito iocundum psalterium cythare.
Concine sicut olor tua dum mors imminet, o mors
Mortua morte Iesu, sis michi porta poli
Tempus adest anima quo sponsa cubile beatum
Sponsi conscendas federe perpetuo.
Ergo cantet himen mens, os, cor, lingua vigorque
Plaude sali coram, te iubilus rapiat.
Te tamen et tua fle tua sit spes vnica Cristi
Passio, sit meritum gracia sola tuum.
Buccinet aure tua sonitu vario tuba duplex
Terreat ite tonans blanda venite leuet
Turturis hec faciens iunges suspiria, suaui
Quid vel a lauda canit vel philomena melos
Cor tremet ob tractus varios, dum leticie vis
Cor vehit in altum, mox premit anxietas
Carmina nocte deus tibi dat dum te peregre fers
Fac resonet sua laus iugiter ore suo.
De Laude Musice.
MUsica diuini noua pulsu que fit amoris
Extolli nulla laude satis poterit.
Cor recreat. curas abigit. falstidia [[f]] mulcet
Fitque peregrinis quos vehit apta comes.
Per medias hiemes per soles carmine fisus
Ibo spe paciens, letus, alacris, ouans.
Nam fugiunt tristes cantu per inania cure
Omnis et insidians hostica pestis hebet.
Vertitur occursu psallentum Saul velut alter.
Factus homo psallit fitque propheta nouus.
[f.60v] [Item Solinus in de mirabilibus mundi dicit quod in Alesina regione est fons quietus semper et numquam manans nisi ad cantum vel ad cytharam sive ad tybiam. sed statim vero ad sonum melodie tumescit et alium suum excedit. in marg.]
[Item. Versus. Collige sex causas quare vocaliter oras. Vt torpor cede mentis deuocio crescat. Vt cor mundetur et proximus edificetur. Lingua laudetur opifex, demonque fugetur. in marg.]
Exagitat nequam dum spiritus hunc, cytharedus
Pastor per numeros cogit abire David
Vatidicus deerat Helizeo spiritus olim,
Dum cecinit psaltes protinus implet eum.
Pithagoras motus fuerat componere cordis
Adiectis cythare compositis numeris.
Spiritus ecce monet spirans per carmina vatum
Ad domini laudes cuncta creata simul.
Vt iubilent, psallant, exultent, vt cytharam dent,
Tympana cum cordis, organa, nabla chorum
Corpora spiritibus sunt organa consona. mundus
Est chorus vnus quo ludere noys amat.
Carmine mundano sibi dissona praua voluntas
Concordans toti, fit moderante deo
Ornat et ipsa notis breuibus longis ve camenam
Improba viuendi mors variando vices.
Discantum mollem miserans dat gracia, raucis
Stridet de penis culpa tenore graui.
Hew fuge te tali fuge deprecor esse tenore
Vt sis sub molli molle cor adde tibi.
Quid quod corporibus curandis musica prodest.
Dum cor letificat, lenit et alleuiat
Dant vtrumque tibi gentiles, pulcer Appollo
Carnis, et medice Phebe repertor opis.
Colligitur pulsu venarum musica cordis.
Que sit temperies que frasis, atque thesis.
Hoc medicus tactu iuuenis coniecit amorem
Cuius in Agnete cor furit igne graui
Carmina non loquimur nunc execranda magorum.
Nec nisi misticus est ipse poeta placet.
Amphion ac Orpheus cantu mouisse feruntur
Hic lapides diras hic furias Herebi.
Moribus hec duris si transfers instituendis
Mutandique bona dogma salubre canunt
Adde quod in populis mutat vel iam variatos
Insinuat mores musica cuique sua
Est grauis huic petulans illi mollis vel agrestis
[f.61r] Vnaque dilatans cor vehit ista premit
Est diatesseron est diapente cum diapason
Triplex legitimis copula nexa tonis.
Rursus in octo tonos finem medium caput omnes
Cantus partiri suscipit ecclesia.
Antiphonas dedit ad psalmos Ignacius aptas
Monte prout quodam desuper audierat.
Turpibus et fedis infantum queso cauete
Flexibiles animos cantibus inficere.
Festinat in teneras energia carminis aures.
Vret vt vrtice cor tibi [[lud]] lubrica vox.
Vrit cantando facit idem sepe videndo.
Femina, flagicy fundit vtrumque vnus
Quid numeremus aues humano que capiuntur.
Cantu nec cantum despicit vlla suum.
Pisces et cerui mulcentur cantibus, egris
Antidotum varys musica crebro fuit.
Prebe fidem grecis delphinus Ariona vexit.
Fluctus per medios dum lira mulcet eum.
Fistula pastoris pecudes armenta gregisque
Solatur nec eas terret ymago lupi
Pascua tunc secura metum, minuitque magistro.
Tedia pascendi rusticus iste sonus
Fistula Pan Phebi cythare certauit agrestis
Iudice te Mida victus Appollo fuit.
Iudicium nam cuique suum sua cuique voluptas
Sic natura suum grande [[melod]] melos variat
Buccina terribilis animosum pectus equorum
Bellis exacuit militis ira viget
Femina dum texit donec pueroque soporem.
Ducens in cunis cantat inepta rudis.
Celica turba Iesu nati fescennia cantat.
Pax homini terris gloria celsa deo
Rusticus arua colens, an vociferando iocatur
Cantat et alleuiat inde viator iter.
Artem quisque suam mulcet durumque laborem
Qualicumque sono, sit licet asperior.
Vox devota deum placat iratum, placet armis
[f.61v] Ciuibus, ipsa choris concinit angelicis.
Vocibus ecclesie pater Augustine fateris
Motum te lacrimis ora rigasse pys.
Felix cuius erant peccata retecta Maria
Que tociens voces celitus aure capis.
Organa dum cantat sibi soli, corde canentem
Corde deo pleno Ceciliam legimus.
Cordibus vt nostris psallamus Paule monebas
Actio nam talis iure beat duplici.
Inchoat hic et nunc celum, viteque beate.
Moribus et ritu degit in exilio
Mors venit in terra que carnis vincula resoluit
Cantantem in psalmis victor in alta vehit.
Ecclesiasticorum exhortacio Ad Cantum.
<S>Emper in ore tuo sit laus sint cantica Syon.
Quamvis captiuum te Babylone doles.
Fac hoc precipue, cui cantus ecclesie dant.
Absque labore cibos veste domoque tegi.
Hoc leue pondus, et hoc tibi sponte iugum posuisti
Fer, nec dum viues rumpe vel excucias.
Sed tedet dices eadem tociens iterari
Mentem cum cerebro vox reboando grauat
Quo crucier doleamque modo nescitis amici.
Fundere sufficiat corde preces domino
Frater nil magnum sine magno vita labore.
Fert hominum, perstes, vsus alacris erit.
Tu tibimet crebro dic ecclesie vice fungor.
Psallentisque dolor vertitur in meritum
Paucis crede [[das]] datur constans oracio cordis.
Laudandum sed opus, dum canis ore, facis
Reddis vota deo, tua fratrum debita soluis
Corpus dum torques frigore, fame, siti.
Lex hec est hominis veteris, labor et sudor hec sit.
Posterius requies ve sine, cantica, laus.
Viuere non fas est homini semper prout optat
Optet quod lex vult, et sua tempora dant.
Redde prius Domino quod debes, deinde vacabis.
Scripto vel studio seu meditare silens.
Scito valere nichil studium. non martirium. nec
Cor raptum. nisi sit iussio facta dei
[f.62r] Inde metire tuos instinctus, quando sequendi.
Nam motus cordis fallere crebro solent.
Te desiderio cordis committere noli.
Commentisque tuis sed patris imperio.
Esto tuis ita solicitus studijs, quasi semper.
Cor sit ad arbitrium presto redire tuum.
Gracia dux hoc sola potest conferre, precemur
Gracia sit iutrix, sit comes assidua.
Tristis es equo tunc animo psallens tibi vim fac.
Vim patitur celum, vim faciamus es.
Mox veniet, gaudet, mors te de carcere soluens
Psalmis cantantem victor ad alta vehet.
De Laudibus elegie spiritualis.
<Q>Visquis amas prosam metris ignoscito nostris
Sponte stilo veniunt, corque lepore trahunt.
Diuos blanda libens elegia cantet amores
Tracta malis tociens serua libidinibus.
Soletur senium, iam non captiua refectis.
Vnguibus et casto coniugis apta thoro
Cur non ancille fronesis si libera fiat.
Mundaque complacito confoueare sinu.
Non maiestati dictorum, detrahit vsus
Metrorum maius pondus eis tribuit
Versibus omnimodis vates scripsisse sciuntur
Vt Ieremias, Iob sic David, et Moyses.
Carmina composuit Salomon rex milia quinque.
Cantata est mulier fortis ab ore suo.
Frenant ne vaga sit metra mentem plurima paucis
Arcant et prestant esse sui memores
Plus sensus, plus lucis habent plus ordine pollent
Versus, si cor eis cum studio dederis.
Verius et breuius seruantur scripta ligata.
Metro, nam vicium protinus insinuant.
Forcior est vox que per stricta [[form]] foramina transit.
Quam que decursu liberiore meat.
Non aliter metris sentencia pressa canoris.
Vi maiore sonat, percutit, et penetrat [et cetera Hec Jo. Ger. man.rec.]
[ff. 63r-68v vacant]