Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[22] Dietrich Gresemund

Lucubratiunculae bonarum septem artium liberalium.

Mainz 1494.

Capitulum quintum.

De Musica.

Aristobolus. Age nunc, si tibi quicquam nervorum est, musicam tueare, cui praeter inanem quandam levitatisque plenam psallendi artem est omnino nihil. Parum igitur in ea sicut et ceteris invenies momenti.

Chiron. Fructus eius quoniam tibi absconditus est, abs te vilipenditur. Quem si nosses, aliter ac jam facis, loquerere. Quemadmodum enim humana corpora gravibus morbis implicata medelis adhibitis curantur, pristinamque resumunt sanitatem, ita et animi nostri, dolore oppressi, ab eo per musicam liberantur. Nam dulces vocum concentus modulationesque suaves abigere mesticiam plerumque consueverunt.

Aristobolus. Sicut ais, musica pro afficiendo gaudio mentibus humanis expedit uti. Reiicienda est ergo.

Chiron. Quamobrem?

Aristobolus. Nam cum leticia soleat quandoque multum obesse, quippe quae interimat etiam, cum scilicet cor sanguine ac spiritibus vitalibus destitutum nimia deficit ariditate, quam solet mors nonnunquam comitari, id nimio gaudio evenit. Quod Sophocli et Philomeni ceterisque nonnullis legimus accidisse. Quid ergo musicam adeo extollis, atque a leticia concitanda laudas, quae perniciosum [23] interdum sequacibus suis exitum praestat?

Chiron. Hi, quorum facis mentionem, non gaudio per musicam affecti interiere. Aliae fuerunt aliaeque causae. Haec enim ars non eam humanis mentibus leticiam ingerit, quae obesse possit, sed maerorem passionemque melancolicam exterminat Quinimmo et gaudium intemperatum potest imminuere. Sunt etiam funebres cantus, tristiaque carmina, quae te, si nimirum fueris elatus, mestum reddent. Sic optimo quodam nostri affectus moderamine temperabuntur, ut nec merore deiecti torpeant, nec plus aequo insolescant. Ad animorum itaque commotionem nihil est (ut ita dixerim) utilius musica. Nam et mentes in rabiem versas mitigat. Hinc de David rege tradunt annales, quemadmodum Saulem spiritu maligno exagitatum cordarum pulsu cytharaeque lusu ab insania revocavit.

Aristobolus. Proh, tantusne vir musicae dedit operam? Quae reges dedecet, utpote nihil ad gubernandam rem publicam adiumenti praebens. Neroni quidem obiectum est probro, quod nimis studiose musicam sectaretur. Et Phillippus Macedo cum psaltem quendam inter coenandum emendare vellet ac de pulsandis fidibus disserere, is, hoc abste, o rex (ait) superi mali avertant, ut melius haec quam ego noscas.

Chiron. Si quis nimio ardore in musicam feratur, reprehensione non caret. Permittitur enim huius artis usus moderatus etiam princibus. Apud quos olim praesertim Graecos magno in precio habita est. Nam Themistocles quod in convivio lyram recusasset, indoctior est reputatus.

Aristobolus. Quaenam audio? In conviviis ergo et inter epulas musica frequentabatur, tanquam ad libidinem provocandam non Cerere Bacchoque (sive quis alget Venus) esset satis, quinimmo ad alenda turpia voluptatum incentiva musicam etiam adhiberent. Heusquam nunc dedecoris plenas affers laudes, quas consultius reticuisses.

Chiron. Expecta audire et me, nec ante diffinias, quam sententiam intelligas partis adversae. Existimasne principes priscos indulsisse [24] voluptati? Quorum tanta exstant domi forisque facinora egregia monumentis tradita literarum! Quae minime gessissent, nisi se a tam dira detestandaque mortalium peste abdicassent. Sed si quando eos fieri tristiores contigisset, (more pythagorico) musicam ad moerorem tollendum, non fovendam Venerem (quam non secus ac letalia horrebant venena) paulisper accersiebant. Quam igitur es mordax, qui in peius interpretaris omnia, quamvis et ego tibi assentiar, musicae plerumque fieri abusum atque per eam animos ad luxuriam pellici carminibus quibusdam impudicis et lascivis. Qua si quis honeste utatur, minime talia sunt timenda.

Aristobolus. Utare musica ut voles, attamen non video, qui possit ex ea fructus oriri, cum habeat rosas easque spinis et sentibus multis interseptas. Nam si ad musicam quis accedat, vix, credo, abibit illaesus, reportabit aculeos, dum sectatur flores, quos contempsisse satis existimari debet.

Chiron. Non riget tribulis musica, si alia non addantur obscoena. Quae ubi accesserint, quis negat pudorem difficilem esse custoditu? Sed nihil fructus habere musicam contendis.

Aristobolus. Nisi hanc velis esse utilitatem, quod ad animorum commotionem prosit.

Chiron. Praeter eam et alia est commoditas.

Aristobolus. Quaenam?

Chiron. Nedum in re privata (ut credis) iucunda salubrisque est musica, sed etiam negotiis publicis est adiumento.

Aristobolus. Quibus?

Chiron. Certaminibus, in quibus percinentes habentur modulatores.

Aristobolus. Sane vulgares sunt hi sonitus, tristesque magis strepitus quam armoniae. Tuba enim raucum quendam gemitum emittit, nec ibi musicae ratio habetur.

Chiron. Negas tubam esse musici quippiam? Quae, etsi (ut sentire videris) modicam prae se fert incunditatem, ad ferociam tamen truculentiamque [25] concitat milites, animat in hostes ac ad conserendas manus reddit ferventiores. Neque tamen hoc sola (ut forsitan credis) molitur tuba, nam proditum est memoriae, Lacedaemones in aggrediendis hostibus non lituis vel tuba (quae solent animos militum evibrare), sed tibiis usos, nihil in principio bellorum salubrius arbitrati, quam si permulcti sonis mitioribus haud immodico ferocitent, et ne sparsim dispalati in certamen proruerent, vis et impetus eorum militaris musicae disciplina cohiberetur. Quod super amplissimas copias ubi congrediendum est, agere nimirum decet. Maximum est enim hoc ad consequendam victoriam momentum.

Aristobolus. Insanis atque deliras, si propter has modulationes rem militarem prosperius successuram arbitraris; an ideo plures ex hostium numero casuros putas, quibuscum res geritur ferro?

Chiron. Nescio recusesne an nequeas me intelligere, alterum malivolentiae, alterum ignaviae adscribendum esset. At quis est adeo tardo hebeteque ingenio, quem lateat, tibiarum praecentione fieri, ut aequabili modulatoque sensim ingressu stipatum agmen non dissolvatur? Quod ubi fuerit distractum, non multum spei de victoria potiunda reliqui esse potest. Non enim fortitudo alacritasque militum quicquam proficeret, nisi certos in ordines distributi coadunatique in aciem hostem aggrederentur. Ad quod modulationes musicae sunt peropportunae. Nam et Halyatus, Lydorum rex, non fistulatores modo et fidicines, sed feminas etiam fidicines traditur in procinctu habuisse.

Aristobolus. Lauda musicam, ut voles, me nullum tenet eius desiderium.

Chiron. Sic es ad lyram asinus?

Aristobolus. His me verbis lacessere noli, ne canem sopori deditum te paeniteat irritasse.

Chiron. Canis ergo es?

Aristobolus. Cessa, per Jovem, ne me qui sim experiare.

[26] Chiron. Licetne salibus uti? Sed redeo ad id quod te ex musica nullam sentire dicis voluptatem

Aristobolus. Voluptas enim semper a me fuit aliena, qua commoveri animi est improbi effeminatique.

Chiron. Tu verba secus ac a meproferuntur, interpretaris. Honestam ego volui voluptatem, tu refers ad turpem. Quod autem musica te non affici dicis, durum te et ferreum ostendit. Musica enim dulcedine sua fera etiam animantia demulcet.

Aristobolus. Id ego nunquam audierim.

Chiron. Habeo tibi in hac re fidem, cum sunt multa quae nesciant bonarum artium impugnatores. Sed audi, obsecro, unum. Proditum est memoriae, delphinos musicae (praesertim simphoniae) amore plurimum trahi. Referam ergo, quibus potero brevioribus verbis, quae de Arione fidicine memoratu digna traduntur. Is enim Periandro, Chorinthiorum regi, artis causa percarus fuit, cumque ab eo in Italiam traiiceret, magna ibi pulsandis fidibus auri vi promerita, rediturus Chorinthios nautas (quibus melius fidebat) ut eum reducerent conduxit. Illi Arione accepto cum in altum navigassent, consilium de necando eo spe praedae inierunt. Arion omnem pecuniam resque suas illis dedit, quominus vita eriperetur. Sed preces ejus neglectae non magis profuere quam quod sua seipse manu interimeret. Unum tamen impetravit, ut priusquam mortem oppeteret, carmen consolatorium caneret. Cumque sic sumptis fidibus in summa puppi stans dulce modularetur, plurimos ad se audiendum delphinos provocavit. Desilicus vero ab eorum uno exceptus est, praetervectusque Thenarum Laconiae oppidum. Is non sua, sed musicae (quam profitebatur) causa mortis evasit discrimen.

Aristobolus. Potest quidem esse, ut ais, delphinos musicis concentibus delectari. At homines (qui non voluptate, sed ratione duci debent) nunquam his levitatibus operam dare decet; adde quod propter multitudinem vehementiamque vocum laeditur cerebrum, laeduntur spiritus vitales cantantium. Quo fit ut ad [27] mores male dispositi reddantur, quos Aristoteles banausos dicit.

Chiron. Numquam ea ex musica sequi mala persuadebis, nisi ob immoderatum eius usum, hoc est, abusum. Quis enim nescit animo advertendum (pro egregia illius comici sententia in omni actione omnique negotio apprime observanda): Ne quid nimis. Ideoque musicam amabo quod vivam, et ideo magis, quod per hanc in templis deus optimus maximus laudatur.

Aristobolus. Jam vero musica relicta, pergamus ad Arithmeticam absolvendam.

Musica vero (quam detestatus es, Aristobole) haud parum habet momenti, cum in rebus humanis (quia mentes nostras moerore deiectas in laetitiam revocat. Ideoque Pythagoricis mos fuit, ut et ubi cubatum irent, et quando mane surgerent, si quid tristitiae inerat, id lyra suaviter concrepante diluerent) tum in rebus bellicis. Ea enim evibrantur militum animi. Quapropter tu, O Aristobole, succumbis.