Regulae supra contrapunctum
Source: Johannes Hothby, De arte contrapuncti, ed. Gilbert Reaney, Corpus scriptorum de musica, vol. 26 (n.p.: American Institute of Musicology, 1977), 101–3.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Kirk Ditzler C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
Actions |
---|
[101] Regulae Hothbi supra contrapunctum
Fa 34 (33)
Quamvis species sive consonantiae discantus infinitae sint, tamen in praesentiarum communiter novem utendae reperiuntur, videlicet unisonus, tertia, quinta, sexta, octava, decima, duodecima, tertia decima, et quinta decima. Quarum quinque dicuntur esse perfectae et quatuor imperfectae, alternatim procendendo: id est, unisonus, quinta, octava, duodecima, et quinta decima sunt perfectae; imperfectae vero sunt tertia, sexta, decima, et tertia decima. Quibus dantur 8 regulae, quarum 4 dicuntur essentiales et 4 accidentales, ante quarum declarationem duo vitia sunt intelligenda et deinde removenda. Quorum primus est [sqb] quadrum contra b rotundum et f, ac b rotundum contra e cantare, et e contrario; secundum vitium est reditiones specierum nimis cantare: istis retro spretis, declarandae sunt 8 regulae supradictae.
Quarum prima est: discantum incipere et finire per consonantias perfectas. Secunda est: quando cantus planus sive tenor est gravis, contrapunctum, sive discantum cantare acutum, et e contrario; et si tenor sit mediocris, contrapunctus sit etiam mediocris. Tertia est: quando tenor in eodem loco firmiter manet, discantum move, et e contrario. Quarta regula: unam notam discantus iuxta praecedentem ponere, et absque intervallo si fuerit possibile. Et istae dicuntur regulae essentiales.
Regularum vero accidentalium prima est: cantare duas vel plures consonantias perfectas dissimilles tam ascendendo quam descendendo. Secunda est: duas vel tres vel plures consonantias tam similles quam dissimilles [102] cantare tam ascendendo quam descendendo. Tertia regula est: cantare discantum per gradum tam ascendendo quam descendendo, quando tenor movetur per saltum per consonantias perfectas. Quarta regula est: quando tenor movetur per gradum tam ascendendo quam descendendo, similiter potest se movere discantus. Et istae regulae dicuntur accidentales.
Sunt et duo regulae appellate placabiles quae dantur gradibus. Quarum prima datur gradibus descendentibus, secunda vero ascendentibus. Prima est quod si volumus in fine alicuius gradus ascendentis facere unam quintam, ante eam debemus facere unam tertiam vel plures secundum quantitatem gradus. Si volumus facere octavam, ante eam debemus ponere sextam vel plures secundum quantitatem gradus. Si duodecimam, ante eam debemus facere decimam vel plures. Si quintam decimam, ante eam debemus facere tertiam decimam vel plures.
Secunda regula est quod si volumus in fine alicuius gradus ascendentis facere unisonum, ante eum debemus facere tertiam vel plures secundum quantitatem gradus ascendentis. Si volumus facere quintam, ante eam debemus facere unam octavam. Si octavam, ante eam debemus facere decimam.
Sed quoniam per anglicos iste modus canendi vocatur discantus visibilis, modum infra quatuor lineas illum videre docebo, cui modo dantur novem regulae.
Prima regula est: octavam ponere aequalem tenori. Secunda est: ponere sextam sub tenore per tertiam. Tertia est: ponere quintam sub tenore per quartam. Quarta est: ponere tertiam sub tenore per sextam. Quinta est: ponere unisonum sub tenore per [103] octavam. Et istae regulae sunt de octava inclusive subtus.
Sexta est: ponere decimam per tertiam sub tenore. Septima est: ponere duodecimam per quintam supra tenorem. Octava est: ponere tertiam decimam per sextam supra tenorem. Nona est: ponere quintam decimam per octavam supra tenorem. Et istae regulae sunt de octava supra exclusive.
Unde octava dicitur consonantia media in qua, incipiendo et sursum ascendendo per rectam lineam, consonantias inveniemus. Si consonantias infra octavam volumus, retro numerando consonantias inveniemus. Et sic finis.