Actions |
---|
[308] Nicolai Capuani Compendium musicale.
* * * * * * * * * * *
[309] Ad laudes sanctisssimae Trinitatis ac gloriosissimae Virginis Mariae dulcissimae matris suae et totius curiae coelestis incipit Compendium Musicale a multis doctoribus editum et compositum et per presbyterum Nicolaum de Capua ordinatum sub anno millesimo quadringentesimo quintodecimo.
Cum igitur humana natura scire desiderat, ideo divina clementia philosophis peritiam artium inveniendi concessit; ut unusquisque valeat per eas bona comprehendere et ad meliores consistentias sublimari.
Sicut scribunt philosophi, musica inter septem liberales artes sola tenet principatum; nam musica est illa quae in ecclesia triumphanti et militanti Deo servit dulcisona, quam sancti ipsius de votibus amplectuntur, qua laeti hilariores efficiuntur, qua saepe vexati leviter se habent, qua pugnantes animosiores efficiuntur, de qua Isidorus dicit in libro etymologiarum: Non minus est dedecens nescire canere quam litteras ignorare, quum sancti cum angelis et archangelis, cum tronis et dominationibus et omni militia coelestis exercitus non cessant cantare quotidie ante tronum Deitatis dicentes Sanctus, sanctus, sanctus, et caetera.
Apparet ergo quod est nobilior scientia et quod eam quilibet debet apte scire prae omnibus aliis; et hoc idem potest probari, nam nulla scientia ausa fuit intra fores ecclesiae praeterquam ipsam musicam.
Antequam aliud determinemus, necesse est scire quid est musica et quis fuit illius inventor.
Boetius: Musica est scientia potestatem canendi subministrans.--Quid est scientia?--Scientia est donum Dei.--Quis fuit doctor musicae?--Moyses dicit inventor artis musicae fuisse Tubalcain ante diluvium: sed post diluvium philosophi dicunt Pythagoram fuisse repertorem, sonitu malleorum, cordarum extensione percussa.
[310] Guido: Musica est scientia quae docet nos veraciter cantare et ad omnem perectionem cantus est via recta facilis et apta.
Isidorus: Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens et est una ex septem liberalibus artibus.
Bernardus: Musica est ars humana spectabilis et suavis quum sonus in coelo et n terra modulatur.
Guido: [Quid] est musicus?--Musicus est ille qui pensat rationes musicales et scientiam canendi assumit; nam
Musicorum et cantorum magna est distantia;
Isti dicunt, illi sciunt quidquid est in musica;
Nam qui facit quod non sapit diffinitur bestia.
Unde versus:
Bestia, non est cantor qui non canit arte sed usu.
Non vox facit artis cantores, sed documentum.
Quid est ars?--Ars est cujuslibet scientiae multorum praeceptorum ad finem tendentium copia.
Quid est introductio?--Introductio est brevis rei demonstratio aperta.
Quid est cantus?--Cantus est dulcis consonantia vocum. Vel cantus est elevatio vel depositio vocum.
Quid est discantus?--Discantus dicitur quia diversus cantus; et formatur ex consonantiis aliquorum diversorum cantuum in quibus diversi cantus per longas, breves et semi-breves proportionaliter adaequantur.
Quid est concordia in musica?--Concordia est sonus prolatus a voce humana in debitis figuris sive speciebus ordinatus; vel sic: concordantia est idem quod consonantia.
Quid est consonantia?--Consonantia est duarum vocum dissimilium in una redacta concordia.
[311] Quid est dissonantia?--Dissonantia est dura collisio et aspera vocis permixtio.
Quid est sonus?--Sonus est res sensibilis; sed sonus in musica est propria vox quae cantatur vel instrumentis pulsatur.
Quid est nota?--Nota est figura quae proprie voces musicales representat.
Quid est theorica?--Theorica est cognitio veritatis et illuminatio intellectus.
Quid est pratica?--Pratica est illa quae habet theoricam susceptam demonstratam.
Quid est harmonia?--Harmonia est diversarum vocum coadunatio in unum.
Quod sunt genera cantus?--Musica angelica, musica humana et musica instrumentalis. Musica angelica est illa quae ab angelis ante conspectum Dei semper administrat. Musica humana est illa quae ab humana voce profertur, et ab ista formatur cantus ecclesiasticus, vel cantus planus qui quotidie cantatur in ecclesia Dei et fuit compositus per beatissimum Gregorium papam. Musica instrumentalis est illa quae instrumentis musicalibus exercetur sicut in Psalmista continetur: Laudate Dominum in tympano et choro, in cordis et organo.
Quis ordinavit cantum in sinistra manu?--Guido monachus.
Quot sunt litterae latinae?--Septem, scilicet: a, b, c, d, e, f, g et una littera graeca quae notatur gamma et est in principio manus.
Quot sunt litterae graves?--Septem, scilicet: A, B, C, D, E, F, G.
Quot sunt litterae acutae?--Septem, scilicet: a, b, c, d, e, f, g.
Quot sunt litterae superacutae?--Quinque, scilicet: aa, bb, cc, dd, ee.
Quot sunt voces?--Sex, scilicet: Ut, re, mi, fa, sol, la.
Quot sunt proprietates?--Tres, scilicet: [sqb], natura et [rob]. Unde versus:
C natura dat, F b molle tibi signat;
G quoque semper b quadrum habeas caniturum.
Quid est b molle?--B molle est quaedam dulcis proprietas.
Quid est natura?--Natura est medialis et naturalis proprietas.
Quid est [sqb] quadrum?--[sqb] quadrum est quaedam dura proprietas.
Quid est proprietas?--Proprietas est distinctio cantus, ut supra diximus; est [sqb] quadrum, natura et [rob] molle.
Quot sunt reformationes?--Septem, scilicet: ubicumque est ut ibi est reformatio; prima in gammaut, secunda in C grave, tertia in F grave, quarta in G grave, quinta in c acuto, sexta in f acuto et septima in g acuto.
[312] Quot sunt claves?--Duae, prima in F grave, secunda in c acuto.
Quot sunt signa quae figurantur in cantu?--Duo, scilicet: [sqb] quadrumet [rob] molle.
Quot sunt species in plana musica?--Tresdecim, scilicet: unisonus, tonus, semitonius, ditonus, semiditonus, diatessaron, tritonus, diapente, diapente cum tono, diapente cum semitonio, diapente cum ditono, diapente cum semiditono et diapason.
Quid est species?--Species est conjunctio duarum vocum cum aliquo numero ordinata.
Quid est mutatio?--Mutatio est variatio nominis vocis et dimissio proprietatis.
Quid est conjunctio?--Conjunctio est ordinatio vocum in syllabis et dictionibus.
Quot sunt toni?--Octo, scilicet: primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus et octavus.
Ubi finiuntur?--Regulariter finiuntur in quatuor litteris gravibus, scilicet: primus et secundus finiuntur un D grave, tertius et quartus in E grave, quintus et sextus in F grave, septimus et octavus in G grave. Exceptionaliter vero primus et secundus finiuntur in a acuto, tertius et quartus in [sqb] acuto, quintus et sextus in c acuto, septimus et octavus semper in G grave. Unde versus:
Est in D vel in a primus tonus atque secundus;
Tertius et quartus in E vel in [sqb] quadro;
Quintus et sextus in F vel in c dominantur;
Septimus et octavus in G non mutantur.
Quot sunt toni authentici?--Quatuor, scilicet: primus, tertius, quintus et septimus.
Quot sunt toni plagales?--Quatuor, scilicet: secundus, quartus, sextus, et octavus.
Quomodo toni authentici efficiuntur perfecti?--Quando toni authentici ascendunt ad octavam supra suam hanc finalem, tunc sunt perfecti; si vero plus ascendunt, plusquamperfecti sunt; si autem minus ascendunt, imperfecti sunt.
Quomodo plagales efficiuntur perfecti?--Quando toni plagales descendunt ad quatuor voces sub suam hanc finalem, tunc sunt perfecti; si vero plus descendunt, plusquamperfecti sunt; si autem minus descendunt, imperfecti sunt.
Quid est tonus mixtus?--Tonus mixtus est ille qui miscetur cum suo socio, scilicet: primus cum secundo, vel secundus cum primo, tertius cum quarto, vel quartus cum tertio et sic de aliis.
Quid est tonus commixtus?--Tonus commixtus est ille qui non miscetur suo socio, sed alio; quando primus miscetur cum quarto vel quinto et non cum secundo.
Quot sunt consonantiae in plana musica?--Duae, scilicet: diatessaron et diapente.
[313] Quot sunt cordae per quas toni recte cognoscuntur?--Quatuor, videlicet: corda namque primi et secundi toni est F grave, corda tertii et quarti est G grave, corda quinti et sexti est a acutum, corda septimi et octavi est [sqb] acutum.
Quomodo cognoscuntur toni in antiphonis?--Primus ad quintam supra suam litteram finalem, secundus ad tertiam, tertius ad sextam, quartus ad quartam, quintus ad quintam, sextus ad tertiam, septimus ad quintam et octavus ad quartam.
Quomodo toni cognoscuntur in responsoriis?--Primus ad quintam, vel est equalis, secundus equalis, vel unam inferius, tertius ad sextam, quartus ad quartam, quintus ad quintam, sextus est equalis, septimus ad quintam et octavus ad quartam vel est equalis.
Quomodo cognoscuntur in introitibus?--Primus ad tertiam, secundus una inferius, tertius ad tertiam, quartus ad quartam, quintus equalis et octavus equalis. Et nota quod responsorium indicatur cum suo versu, alleluia scilicet cum suo versu et gradualis cum suo versu, et caetera.
Sciendum est quod musicae gregorianae exemplar in sinistra manu fuit compositum et ordinatum per Guidonem monachum, et in principio sui operis. Haec habet [Gamma] quae latine sonat gamma, istud est signum graecum et ideo in principio sui operis tale signum apposuit ad perpetuam memoriam graecorum philosophorum. Ac etiam describit nomen dicti Guidonis et ideo hos versus intitulavit in quorum principiis litteras sui nominis per ordinem scripsit:
Gymnasio musas placuit invocare solutas,
Ut pateant parvis habitae vix hactenus altis;
Invidiae zelum perimat dilectio caecum.
Dira quidem pestis tulit omnia commoda terris.
Ordine me scripsi primo qui carmina finxi.
[314] Dimissa theorica dictae scientiae, procedendum est ad ejus veram practicam. Et primo sciendum est quod viginti duo signa sunt in manu, bino numero duplicato. Item septem sunt litterae latinae quibus in musica utimur, scilicet: A, B, C, D, E, F, G. [Gamma] qui est in principio manus, non est littera latina, sed graeca. Item praedictae septem litterae latinae resumuntur per totam manum sicut infra apparet. Septem sunt litterae graves, scilicet: A, B, C, D, E, F, G. Septem sunt acutae a, b, c, d, e, f, g et quinque super acutae aa, bb, cc, dd, ee. Dicuntur autem graves quia a graviori sono componuntur; dicuntur acutae quia ab acuto sono componuntur; dicuntur superacutae quia ab agiliori sono componuntur. Item sex sunt voces per quas tota musica cantatur, scilicet: ut, re, mi, fa, sol, la. Item tres sunt modi vel proprietates a quibus tota musica regitur, videlicet: [sqb] quadrum natura et [rob] molle. Unde versus:
C natura dat, F [rob] molle e contrario signat
G quoque [sqb] durum semper habeas caniturus.
Unde dicitur: omne ut incipiens in G cantatur per [sqb] quadrum cum omnibus suis descendentibus, scilicet: re, mi, fa, sol, la; omne ut incipiens in F cantatur per [rob] molle, cum omnibus suis descendentibus.
Item septem sunt reformationes in manu, videlicet prima in gamma ut, secunda in C grave, tertia in F grave, quarta in G grave, quinta in c acuto, sexta in f acuto, septima in g acuto. Dicuntur reformationes quia omnes aliae voces formantur et descendunt a voce ut, quoniam ut est principium et origo omnium aliarum vocum.
Item duae sunt claves, et alii faciunt tres per quas totus cantus aperitur; videlicet una in F grave, et una in c acuto; ut hic: [ClefF, ClefC]
clavis est reseratio notarum.
Item duo sunt signa quae in cantu figurantur, scilicet: b molle et b quadrum. Reperiuntur ambo ista signa in bfa bmi, et sunt differentes in figura; unum est rotundum [rob] et alius est quadratum [sqb]. Et nota quod in illo loco ubi invenitur b rotundum, dicitur fa et cantatur per bmolle; et in illo loco ubi invenitur b quadratum, ibi dicitur mi et cantatur per b quadrum.
Item non quaerendum est FA, id est clavis, tanquam si fa inveniretur sub litteris gravibus, illa proprietas debet denotari gravis; si sub litteris acutis, [315] debet denotari acuta; si sub litteris superacutis, illa proprietas sive deductio debet denotari superacuta. Sequitur de mutationibus.
Videndum quid sit mutatio. Mutatio est dimissio unius proprietatis propter aliam, sive variatio nominis vocis sive notae in eodem spatio vel linea sub uno sono et etiam sub uno signo, id est sub una littera.
Item sciendum est quod in gammaut, in Are, in Bmi, et in Ela, nulla est mutatio, cum in quolibet istorum non est nisi una sola vox et opportet quod sint duae voces ad faciendam mutationem, id est, immutando unam vocem in aliam. Quodlibet istorum signorum habet unam vocem et non plus, et per unam vocem solam, mutatio non est facienda. Item nota quod gammaut ponitur in linea, Are in spatio, Bmi in linea et sic de singulis. Item sciendum est etiam quod in bfa bmi acuto et superacuto nulla est mutatio. Ratio est quod omnis mutatio debet fieri sub uno signo, ut supradictum est, et in bfa bmi sunt duo signa, scilicet b rotundum et b quadratum, quae habent magnam differentiam, ut hic: [rob] [sqb]. Ideo nulla est mutatio, quia sicut differt b rotundum a b quadrato, ita differt fa a mi et mi a fa. Alia ratio est quia omnis mutatio ad minus fit per tonum et in bfa bmi non est nisi semitonius, scilicet fa-mi; ergo nulla est ibi mutatio. Etiam fa et mi sunt voces mediatae et non immediatae. Sed si aliquis dixerit: videtur esse sub unam lineam, nam [rob] et [sqb] utrique dicitur? Ad quod respondendum quod non sic est; cum una ex illarum litterarum dicatur [rob] et ista dicitur clavis b mollis; alia vero dicitur b quadrum et sic figuratur [sqb]. Itaque est diversae naturae nomine et figura. Et in omnibus aliis locis ubicumque sunt duae voces, ibi sunt duae mutationes: exinde in Ffaut sunt duae voces, ibi sunt duae mutationes, scilicet fa-ut et ut-fa et sic de aliis. Item ubicumque sunt tres voces, ibi sunt sex mutationes; exinde in Gsolreut ubi sunt tres voces, ibi sunt sex mutationes, videlicet: sol-re est prima, re-sol secunda, sol-ut tertia, ut-sol quarta, re-ut quinta et ut-re sexta. Et nota quod non debet fieri mutatio nisi causa necessitatis. Item sciendum est quod omnis mutatio quae fit in ut aut in re, aut in mi dicitur ascendendo, quia plus habet ascendere quam descendere; et omnis mutatio quae fit in fa aut in sol, aut in la dicitur descendendo, quia plus habet descendere quam ascendere. Et sic de ascendentibus. Item nota quod omnes habentes originem in C proferuntur per naturam, in F per b molle, in G per b quadrum. Item nota quod in octo litteris gravibus quatuordecim voces inveniuntur; sub septem litteris acutis decem et octo voces inveniuntur, sub litteris superacutis quatuordecim voces reperiuntur. Item nota quod in tribus locis invenitur b quadrum scilicet in gammaut, in a acuto et aa. Item in duobus locis invenitur natura scilicet in C et in a. In duobus locis invenitur b molle, scilicet in F et in f. Item nota quod septem sunt deductiones, quarum prima incipitur in C et finitur in G; secunda in C et finitur in a. Tertia in F et finitur in d acuto; quarta in E et finitur in e; quinta in c et finitur in aa; sexta in f et finitur in dd.
[316] Sequuntur tredecim species quae reperiuntur in plana musica per quas tota cognoscitur musica et ordinatur.
Et primo quod sit unissonus et quomodo species formantur. Unissonus dicitur aequalis sonus et formatur per duas voces aequales positas in una linea vel spatio, sub uno signo, id est sub una littera et quum una vox vel consonantia vel plures voces in una linea vel spatio; et etiam unissonus est quodcumque fit cum violenta percussione verberati aeris ad aures immediate devenientis et supra totum in una linea vel spatio.
Tonus formatur per duas voces tam ascendendo quam descendendo et dicitur a tonando et constat ex duobus vocibus. Et nota quod re mi ascendens est tonus in perfectione et ideo additur ista figura [signa] quae vocatur dia......
......... continens in se tres tonos cum uno semitonio. Dicitur autem diapente a dia quod est duo et pente quod est quinque; eo quod de quinque vocibus composita est. Et est secunda consonantia in plana musica.
Diapente cum tono formatur a sex vocibus continens in se quatuor tonos cum uno semitonio.
Diapente cum semitonio formatur a sex vocibus, continens in se tres tonos cum duobus semitoniis.
Diapente cum ditono formatur a septem vocibus, continens in se quinque tonos cum uno semitonio.
Diapente cum semiditono formatur a septem vocibus continens in se quatuor tonos cum duobus semitoniis.
Diapason est ultima species, et formatur ab octo vocibus, continens in se quinque tonos cum duobus semitoniis. Est autem diapason consonantia, et dicitur a dia, quod est duo, et pason, quod est totum, eo quod omnes supradictas species in se continet; et nota quod supradictae species, scilicet omnes, possunt formari sane vel gradatim, et in vocibus unius-cujusque inveneris A cum a, B cum b, C cum c, similis cum simili, id est diapason.
Dictum de speciebus, sciendum est quod omnis ecclesiasticus cantus formatur et componitur ex praedictis speciebus. Unde, secundum Gregorium papam, [317] octo sunt toni vel modi compositi et ordinati in ecclesia Dei; scilicet primus secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus et octavus. Et antiquitus non erant nisi quatuor et sic vocabantur protus, deuterus, tritus et tetrardus. Modus autem protus dicitur primus, deuterus dicitur tertius, tritus dicitur quintus, tetrardus dicitur septimus. Isti quatuor supradicti talem potestatem habebant quod unusquisque ipsorum poterat ascendere ad decimam vocem et descendere per quintam, quod valde laboriosum erat voci humanae proferre. Et ideo considerans beatissimus Gregorius talem ascensum et descensum, alios quatuor tonos adjunxit et sic sunt octo, ut supradictum est. Et est sciendum quod primi quatuor, scilicet primus, tertius, quintus, septimus vocantur principales, quia primo inventi fuerunt, ideo digniores sunt. Illis quatuor fuerunt adjuncti scilicet secundus, quartus, sextus et octavus; vocantur collaterales, seu subjugales, sive plagales. Alii dicuntur authentici, quia altas elevationes tenent in cantu. Plagales dicuntur quia mediocriter elevationes et depositiones tenent in cantu.
Sequitur de formationibus dictorum tonorum. Sciendum est quod primus et secundus tonus formantur a prima specie diapente, quae est re-la. Tertius et quartus formantur a secunda specie quae est mi-mi, scilicet diapente. Quintus et sextus formantur a secunda specie diapente quae est fa-fa, vel ut-sol per b molle. Septimus et octavus formantur a quinta specie diapente, quae est sol-sol vel ut-sol ut hic patet per exemplum:
[De La Fage, 317,1; text: primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, octavus.] [NICCOM 01GF]
Item sciendum est quod unusquisque dictorum tonorum habet unam diatessaron quae formatur super suam diapente. Et haec est diatessaron primi toni: la-re. Tertius tonus habet istam diatessaron, quae est mi-la et formatur super suam diapente, quae est mi-mi. Quintus tonus habet istam diatessaron, quae formatur super suam diapente scilicet fa-fa vel ut-fa diatessaron. Septimus tonus habet istam diatessaron, quae formatur super suam diapente, scilicet: sol-sol, ut hic apparet per exemplum:
[De La Fage, 317,2] [NICCOM 01GF]
[318] Plagalium secundus tonus, habet duas diatessaron, scilicet: re sol et sol re; quartus tonus habet istas duas diatessaron, scilicet: mi la et la mi; sextus tonus habet istas diatessaron, scilicet: ut fa per b mollem et fa-ut per naturam; octavus tonus habet istas duas diatessaron, scilicet: ut fa et sol-re, ut hic:
[De La Fage, 318,1] [NICCOM 01GF]
Et nota quod cum toni plagales habent supradictas diatessaron, dicuntur perfecti. Sed sciendum est quod authentici efficiuntur perfecti in ascensu, plagales vero in descensu. Et nota quod omnes supradictae species tam in authenticis quam in plagalibus possunt poni in principio cantus, aut in medio, aut in fine; sane vel gradatim:
[De La Fage, 318,2] [NICCOM 01GF]
Sequitur de potestate dictorum tonorum quando ascendere et descendere debent. Nota quod omnes toni authentici possunt ascendere regulariter ad octavas voces vel ad decimas, et possunt descendere per unam vocem regulariter et ad tertiam vero licentialiter. Et est sciendum quod quum toni authentici ascendunt ad octavam vocem et descendunt per unam vocem, sunt perfecti. Si vero non ascendunt ad octavam, sunt imperfecti; si autem plus ascendunt vel descendunt, sunt plusquamperfecti.
Item nota quod toni plagales habent potestatem ascendere ad quintam vocem regulariter supra litteras finales suas. Licentialiter autem possunt ascendere ad sextam, raro autem ad septimam et possunt ascendere ad quartam vocem regulariter et ad quintam licentialiter. Et est sciendum quod cum toni plagales ad quintam ascendunt et ad quartam descendunt, sunt perfecti. Si vero non ascendunt ad quintam et non descendunt per quartam, sunt imperfecti. Si autem plus ascendunt vel descendunt, plusquamperfecti sunt.
Et nota quod toni authentici efficiuntur perfecti in ascensu, sicut plagales in descensu; quia naturaliter cantus tonorum authenticorum gaudent in ascensu, plagalium vero in descensu. Unde sciendum est quod alii toni reperiuntur perfecti, alii imperfecti, alii plusquamperfecti, alii mixti, alii commixti. Per ordinem de omnibus videndum est.
Notandum est quod toni perfecti authentici sunt illi qui servant regulam eis [319] datam ab autoribus et non transeunt terminum in ascensu neque in descensu. Et idem de plagalibus.
Per ordinem exempla sequuntur:
Exemplum de primo tono perfecto, ut apparet in introitu Statuit ei Dominus
[De La Fage, 319,1] [NICCOM 02GF]
Exemplum de primo tono imperfecto, ut apparet in introitu Gaudeamus omnes in Domino:
[De La Fage, 319,2] [NICCOM 02GF]
Exemplum de primo tono plusquam perfecto, ut apparet in introitu: Suscepimus Deus viam tuam et sic intelligendum de omnibus aliis authenticis qui in suis speciebus formantur:
[De La Fage, 319,3] [NICCOM 02GF]
Exemplum de secundo tono perfecto, ut apparet in introitu: Adultae tribulationes justorum:
[De La Fage, 319,4] [NICCOM 02GF]
Exemplum de secundo tono imperfecto, ut apparet in introitu: Salve sancta parens:
[De La Fage, 319,5] [NICCOM 02GF]
[320] Exemplum de secundo tono plusquamperfecto, ut apparet in offertorio: Veritas mea et misericordia mea. Et sic intelligitur de omnibus aliis plagalibus qui in suis speciebus formantur:
[De La Fage, 320,1] [NICCOM 03GF]
Exemplum de primo tono mixto cum secundo:
[De La Fage, 320,2] [NICCOM 03GF]
Exemplum de secundo tono cum primo:
[De La Fage, 320,3] [NICCOM 03GF]
Exemplum de tertio tono mixto cum quarto:
[De La Fage, 320,4] [NICCOM 03GF]
Tonus mixtus est ille qui mixitur cum suo socio; scilicet primus cum secundo, tertius cum quarto, quintus cum sexto, septimus cum octavo et e converso.
Exemplum de quarto tono cum tertio mixto:
[De La Fage, 320,5] [NICCOM 03GF]
Exemplum de quinto tono mixto cum sexto:
[De La Fage, 320,6] [NICCOM 03GF]
Exemplum de sexto tono mixto cum quinto:
[De La Fage, 320,7] [NICCOM 03GF]
[321] Exemplum de septimo tono mixto cum octavo:
[De La Fage, 321,1] [NICCOM 04GF]
Exemplum de octavo tono mixto cum septimo:
[De La Fage, 321,2] [NICCOM 04GF]
Exemplum de primo tono commixto cum sexto tono:
[De La Fage, 321,3] [NICCOM 04GF]
Et sic intelligendum est de omnibus aliis tonis ut per modorum species cognosces.
Exemplum de secundo tono commixto cum quinto:
[De La Fage, 321,4] [NICCOM 04GF]
Item sciendum est quod tonus commixtus est ille qui capit immixtionem cum alio quam cum suo socio; scilicet quum primus non mixitur cum secundo, neque secundus cum primo, tertius cum quarto, quintus cum sexto et septimus cum octavo.
Et nota quod tonus authenticus commixtus dicitur ille qui non mixitur cum suo plagali, et tonus plagalis non mixitur cum suo authentico, ut de his omnibus exemplum patet.
Et nota quod hic auctor ponit specialem regulam et vult quod primus tonus possit ascendere et descendere infra easdem species. Per voluntatem autoris discurrendo, non est intelligendum quod semper hoc debeat facere actum, sed potestate, cum exigit necessitas. Ratio talis est: primus tonus est principalis omnium tonorum et dignior, propterea hanc specialem regulam sibi attribuit.
Item concessum est quod quintus tonus possit descendere per semiditonum, si regulariter formatur, quamvis omnis tonus authenticus descendere debeat per unam vocem sub sua littera finali. Itaque talis descensus sit uniuscujusque toni authentici, et si quintus descenderet per unam vocem, plus non haberet quam semitonium sub se: et ideo conceditur quod possit descendere per semiditonum.
[322] Item concessum est quod versus responsorii tertii toni incipiat ad sextam, sed omnes alii toni authentici incipiunt ad quintam super suam litteram finalem; sed excluditur tertius tonus. Ratio talis est quod si inciperet ad quintam, inciperet in bfa bmi, ubi sunt contraria signa et locus suspectus propter tritonum. Ideo conceditur quod possit incipere ad sextam vocem.
Notandum est quomodo debemus diversos tonos cantare.
Nota quod primum tonum debemus cantare per naturam vel per b quadrum, quum ita possumus ad implendum modum suum; quia in ipso prima species diapente et diatessaron reperiuntur, a quibus rationabiliter formatur; quod si sic non esset, cantaretur per b molle.
Et est sciendum quod si cantus primi toni in c ascendat et non plus, tunc saepe per naturam et per b quadrum cantatur; si vero ascendit in [rob] acutum et non plus, tunc per naturam et per b molle ad evitandum tritonum.
Et notandum est quod si mutatio fit in aliquo tantum primi toni vel secundi: in a sive a natura in b molle, sive a natura in b quadro, cum diversus cantus descendat et iterum tangat a, in acuto debemus dicere la ad petitionem diversorum tonorum, ad speciem inveniendam, quae est re la, cum dicta species in primo et in secundo tono quantum possumus uti debemus. Et sic intelligatur de omnibus aliis speciebus a quibus toni formantur.
Secundus tonus cantatur per naturam et b molle, quia ultra sextam a suo finali raro ascendit et si plus ascendit cantatur per b quadrum.
Tertius tonus cantatur per naturam et per b quadrum; cujus ratio talis est, quod omnis tonus a suo fine diapente sursum reddit; raro autem per b molle.
Quartus tonus cantatur per naturam et per b quadrum, ratione dicti tertii. Sed sunt aliqui cantus istius toni ascendentes in b et non plus; quum sic ascendit cantus cantatur per naturam et per b mollem ad evitandum tritonum.
Quintus tonus cantatur per b molle. Ratio talis est quod in b molle nascitur. Sed sunt aliqui cantus istius toni ascendentes in e acutum et non plus; quum sic ascendunt, cantantur per b quadrum ad evitandum tritonum. Si vero plus vel minus ascendunt, cantantur per b molle. Et nota quod sunt aliqui finales versus istius toni qui cantantur per b quadrum et aliqui cantantur per b molle. Debemus enim cantare per b quadrum quum reinceptio responsorii cantatur per b molle et tunc finis versus debetur cantari per b molle; similiter cum versus finis in principio reinceptionis una et eadem sequentia tenetur.
Sextus tonus cantatur per naturam et per b mollem, ratione dicti quinti et alias cantatur per b quadrum ad evitandum tritonum.
Septimus tonus omnino cantatur per b quadrum et per naturam acutam; b mollem non debet habere propter diatessaron, quae non potest fieri a b usque ad e acutum.
Octavus tonus cantatur per b quadrum et alias per b mollem juxta finem ut plurimum. Et hoc ad evitandum tritonum. Et est sciendum quod sunt aliqui cantus istius toni et in aliis tonis in quibus cantamus per fictam musicam, ut apparet [323] in reinceptione responsorii Sancta et immaculata virginitas, in loco illo Quem coeli capere et in similibus; et in..... de Apostolis et in pluribus locis.
Et nota quod octavus tonus magis appetit b quadrum quam b mollem; sed appetit b mollem cum tangit b; cum non tangit b, cum autem tangit a, b quadrum desiderat. Et haec regula in omnibus aliis tonis. Propter quod in quinto et sexto tono quum debent cantari per b mollem et si per b mollem concederetur octavo tono, esset sicut secundum qui non ascendit per sextam; conceditur vero quum esset tritonus, essentia et necessitate.
Et nota quod toni non semper terminantur in suis finalibus, neque in confinalibus et hoc propter inconvenientias quae in eis cadere possunt; sed terminantur in aliis locis ubi species ipsorum melius reperiri possunt. Apparet in illa communione Habitus sum quae terminatur et figuratur multoties in a et est de tertio tono: quin sic reperitur cantatur principium et finis per b molle, medium autem per b quadrum. Terminatur iste tonus improprie, quia in alio loco quam in suo finem habet, et hoc ut species ejus melius reperiri possint. Dicitur iste talis tonus acquisitus eo quod species ejus acquiruntur per varietatem signorum b mollis et b quadrati.
Item sciendum est quod sunt nonnulli cantus qui simplices vel anomali dicti sunt; verbi gratia: quum ascendunt ad quintam vocem supra suam litteram finalem et non plus, et non descendunt inferius. Per aliquos notandum tales esse toni mixti: sunt et qui communales vocantur, quia miscitur tunc authenticus cum plagali, vel plagalis cum authentico. De quibus advertendum est quod si talis cantus majorem partem recipit in elevatione quam in depositione, cantus ille authenticus erit. Et quod multoties aliquis cantus aequaliter partem recipit per medium de authentico et de plagali; tunc ille cantus dicitur esse mixtus et judicandus est per chordam; verbi gratia: quod, si notae quae sunt super chordam sunt plures quam illae quae sunt infra, ille cantus est authenticus et si notae quae sunt infra sunt plures, cantus ille plagalis est.
Et nota quod notae quae sunt in chorda non debent numerari cum superioribus, neque cum inferioribus, sicut supradictum est, quod chorda primi et secundi toni est F, tertii et quarti est G grave, quinti et sexti a, septimi et octavi est b.
[324] Exemplum de authentico et plagali:
[De La Fage, 324; text: Tonus authenticus. Tonus plagalis.] [NICCOM 05GF]
Etsi aliter inveniuntur propter diversitatem modernorum qui subtiliores magistri volunt videri.
Sequitur de principiis tonorum.
Quum multi Seculorum vel multae differentiae reperiuntur in tonis, ita et multa principia habent.
Unde sciendum est quod primus tonus habet quatuor principia. Et ista sunt principia primi toni, scilicet in C, in D grave, in F, in a; mixtus autem in A et commixtus in G. Ille qui tenet principium in A dicitur mixtus, quia mixtionem facit cum plagali; et ille qui tenet principium in G dicitur commixtus, quia tale principium in tertio et quarto competit.
Secundus tonus habet quatuor principia perfecta: in A, in G, in D et in F et unum plusquamperfectum in [Gamma], sed raro reperitur.
Tertius tonus habet quatuor principia: in G, in F, in C et in c.
Quartus tonus habet quinque principia regulariter: in D, in E, in F, in G et in a, et unicum irregulariter, scilicet in c.
Quintus tonus habet quatuor principia regulariter in F, in G, in a et in c; et unum irregulariter in D.
Sextus tonus habet tria principia regulariter in C, in D et in F. Irregulariter potest habere in C et in a, et in b, sed non sunt in usu secundum Gregorium.
Septimus tonus habet sex principia in F, in G, in a, in b, in c, et in d.
Octavus tonus quinque habet principia scilicet: in D, in F, in G, in a et in c et unum plusquamperfectum in C.
Et isti sunt fines tonorum. Sciendum est quod omnis tonus judicatur per ultimam notam. Scilicet primus et secundus finiuntur in D regulariter; licentialiter in a. Tertius et quartus finiuntur in E regulariter; licentialiter vero in b quadro. Quintus et sextus finiuntur in F regulariter; licentialiter in c. Septimus et octavus finiuntur in G regulariter, sed septimus licentialiter in d; tamen raro reperitur; Unde versus:
Est in D vel in a primus atque secundus.
Tertius et quartus in E vel in [sqb] requiescunt.
Quintus et sextus in F vel in c dominantur.
Septimus et octavus in G. Raro mutantur.
[325] Et haec de tonis sufficiant.
Sequitur de intonationibus tonorum. Et primo videndum est de primo tono. Unde sciendum est quod multae sunt antiphonae incipientes in ut et non multum ascendentes, sicut aliqua quinta integra vel sana; sic plurimi toni debent intonari per hunc seculorum, scilicet: La la sol fa sol la sol fa mi re. Et nota quod tales seculorum non possunt halere nisi antiphonas quae incipiuntur in ut et ascendunt sicut dictum est.
Si non habet aliquam notam, scilicet: re ante ut vel mi, vel aliam et habet diapente, vel incipiat in ut et ascendat in re, tunc per istud, scilicet: La la sol fa sol la sol.
Si vero incipiat in re et habet diapente puram, tunc intonatur per reascensum ad diapente, scilicet: La la sol fa sol fa sol la.
Si non incipiat in re et habeat descensionem in ut antequam ascendat, tunc sic intonatur, scilicet per semiditonum la la sol fa sol la sol fa.
Si non ascendit gradatim et tantum per unissonum, sive per unisonantiam, quum sic est intonatur per hunc seculorum: La la sol fa sol fa re.
Si non incipiat in fa et descendat antequam ascendat, tunc intonatur sic per rectissimum ditonum: La la sol fa sol la.
Si non ascendat, antequam descendat, tunc per demissum tonum: La la sol fa sol la sol.
Nota quod nulla antiphona primi toni incipit in sol; si vero incipiat in la, tunc per unisonantiam, ut supra dictum est: La la sol fa sol sol la.
Nota quod primus tonus saepe incipit in fa ad intonandum. Item nota quod prima nota antiphonae debet respondere ultimae notae seculorum.
Sequitur de secundo tono. Unde sciendum est quod secundus tonus non habet nisi unum vel duo (et raro) seculorum. Et nota quod secundus tonus incipit in ut ad intonandum, scilicet in Cfaut; Ut re fa fa fa fa mi ut re re ou fa fa fa fa ut re.
Sequitur de tertio tono. Unde sciendum est quod tertius tonus habet tres differentias, vel tres inceptiones antiphonarum. Ergo aliquae antiphonae sunt quae principiunt in mi et tunc intonatur per remissum diatessaron Fa fa mi mi re ut re [ut ut si si la sol la].
Aliquae antiphonae sunt incipientes in sol et habentes quartam integram, quae sic intonantur: Fa fa fa re fa mi re [ut ut ut la ut si la].
Si ascendit aliqua antiphona quartam gradatim, tunc intonatur per unisonantiam, sive per seculorum quod est Fa fa re fa mi re [ut ut la ut si la].
Si autem habet aliquam notam ante quartam gradatim, tunc intonatur per unisonantiam: Fa fa fa mi re mi re ut [ut ut si la si la sol].
Aliquoties aliquae antiphonae incipiunt in csolfaut: quum sic, intonatur per [326] unisonantiam, quamvis alias non ponatur hoc seculorum: Fa fa fa fa re fa fa [ut ut ut ut la ut ut].
Et nota quod tertius tonus saepe incipitur in ut ad intonandum in Gsolreut scilicet in festivis.
Sequitur de quarto tono. Ad quem sciendum est quod omnes antiphonae quarti toni cantantur per artem duplam et habent quatuor inceptiones; quod aliquae antiphonae incipiunt in D-solre, et quum sic, intonantur per remissmum tonum et semiditonum: La sol mi fa la sol fa sol.
Et aliquae antiphonae incipiunt in mi et tunc intonantur per hanc unisonantiam: La sol mi fa ut re per b molle [la sol la si [rob] sol la].
Et aliquae in la et tunc intonantur per intensum tonum: La la la la la sol.
Et nota quod quartus tonus saepe intonatur in alamire: La la la sol la sol.
Sequitur de quinto tono et sexto. Unde sciendum est quod ille qui magis utitur alamire, ille est sexti toni; et quocumque magis utitur csolfaut, ille est quinti toni. Unde quintus tonus utitur ditono et ubicumque incipitur habet unum seculorum et raro duo et ponitur in Cfaut et incipitur ad intonandum in Ffaut et ascendit per unum ditonum et unum semiditonum ut hic: Ut ut re mi fa re [ut ut re si ut la] vel sic: Ut ut re mi fa re fa [ut ut re si ut la ut].
Sextus tonus habet unum seculorum ubicumque incipiatur. Et incipitur ad intonandum in Ffaut, ad modum primi toni: La la fa sol la sol fa.
Sequitur de septimo tono. Unde sciendum est quod septimus tonus habet quinque inceptiones et septem seculorum. Sed quum aliqua antiphona incipitur in Gsolreut, tunc per intonationes remissi toni: Re re mi re fa mi re [re re mi re ut si la].
Et si incipitur in alamire, tunc intonatur per unissonantiam: Re re mi re fa mi [re re mi re do si].
Quandoque in bfa bmi, tunc intonatur per remissum semiditonum: Sol sol la sol fa sol fa [re re mi re ut re ut].
Et aliquando in csolfaut et tunc per unisonantiam intonatur: Sol sol la sol fa sol fa [re re mi re ut re ut].
Quandoque in dlasolre et tunc intonatur per intensum tonum: Sol sol la sol fa re mi [re re mi re ut la si].
Et nota quod septimus tonus semper intonatur per csolfaut, ut scilicet: Fa mi fa sol [ut si ut re], vel aliquoties in dlasolre.
Sequitur de octavo tono. Et primo sciendum est quod octavus tonus habet quinque principia sive inceptiones antiphonarum et quatuor diversa seculorum et aliquae antiphonae incipiuntur in Csolfaut; et quando sic, intonatur per unisonantiam: Fa fa re fa sol fa [ut ut la ut re ut].
Aliae vero antiphonae sunt quae incipiuntur in alamire et aliae in Gsolreut et [327] aliae in Ffaut. Istae omnes habent unum seculorum: Fa fa mi fa re ut [ut ut si ut la sol].
Sunt vero aliae antiphonae incipientes in Cfaut, et habent intonationem novam et incipitur in alamire ad intonandum, et intonatur per remissum tonum: Fa fa re mi re [ut ut la si sol].
Inde sciendum est quod octavus tonus saepe incipitur in Gsolreut ad intonandum, scilicet per Ut re fa [sol la ut] diebus festivis. Et sic intelligendum est de aliis.
Et haec de tonis dicta sufficiant. Amen. Deo gratias.
Hae sunt conjunctiones venerabilis Boetii. Et prima conjunctio est quae signatur et figuratur per b molle in bmi [si] et habet suum principium in Ffaut:
[De La Fage, 327,1] [NICCOM 05GF]
Secunda conjunctio Boetii est quae signatur et configuratur per b quadrum, id est in Cfaut, et habet suum principium in Are:
[De La Fage, 327,2] [NICCOM 05GF]
Tertia conjunctio Boetii est quae signatur et figuratur per b molle in Elami grave et habet suum principium in bmi [si]:
[De La Fage, 327,3] [NICCOM 05GF]
Quarta conjuncto Boetii est quae signatur et configuratur per b quadrum in Ffaut grave et habet suum principium in Dsolre; et haec est musica ficta gravis:
[De La Fage, 327,4] [NICCOM 05GF]
Quinta conjunctio Boetii est quae signatur et figuratur per b molle in alamire acuto et habet suum principium in Elami grave:
[De La Fage, 327,5] [NICCOM 05GF]
[328] Sexta conjunctio Boetii est quae signatur et configuratur per b quadrum in csolfaut et habet suum principium in alamire acuto:
[De La Fage, 328,1] [NICCOM 06GF]
Septima conjunctio Boetii est illa quae signatur et figuratur per b in elami acuto et habet suum principium in bfa bmi [si] acuto:
[De La Fage, 328,2] [NICCOM 06GF]
Octava conjunctio Boetii est illa quae signatur et figuratur per b quadrum in Ffaut, et habet suum principium in dlasolre:
[De La Fage, 328,3] [NICCOM 06GF]
Et nota quod clavis est reseratio notarum in cantu quibus signatur: nam sicut per clavim reseratur ostium ad conservandum quae intus sunt, sic per clavim in cantu, ipse cantus reseratur, et notarum nomina conservantur.
Et nota quod cum cantus ascendit gradatim ab F grave usque ad c acutum et iterum revertitur ad F ex parte ante, cantatur per b quadrum, sed ex parte post, per b molle.
Et nota quum facit saltum ab F grave usque ad b acutum, vel ad c acutum, vel ad d acutum, semper debet cantari per b molle.
Et nota quod b molle tribus de causis fuit inventum, et fuit inventum per Boetium. Primo causa tritoni; secundo causa essentiae; tertio causa necessitatis. Causa tritoni est quum cantus ascendit gradatim ab F grave usque ad b acutum, et post modum descendit in eadem corda. Causa essentiae ut in quinto et in sexto tono multum competit, scilicet: ut mi sol mi ut [fa la ut la fa] per b molle grave incipiendo. Causa necessitatis est quum cantus per saltum incipiens in F grave: ut fa fa ut [fa si[rob] si[rob] fa], vel: ut sol sol ut [fa ut ut fa], sane vel gradatim, ut per exempla inferius:
[De La Fage, 328,4; text: In omnibus tonis praeterquam in quinto et sexto. Causa tritoni. Causa essentiae. Causa necessitatis.] [NICCOM 06GF]
[329] [De La Fage, 329,1; text: Idem.] [NICCOM 07GF]
Nota quod haec est prima regula ad intonandum psalmos in antiphonis, scilicet sicut supradictum est, verbi gratia quod octo sunt toni; scilicet primus et secundus finiuntur in re; primus ad quintam re la, secundus ad tertiam re fa. Tertius et quartus finiuntur in mi: tertius ad sextam mi fa [mi ut]; quartus ad quartam mi la. Quintus et sextus finiuntur in fa, quintus ad quintam fa fa [fa ut], vel ut sol [fa ut] per b molle, sextus ad tertiam, scilicet: fa la. Septimus et octavus finiuntur in sol; septimus ad quintam sol sol [sol re], vel ut sol [sol re] per b quadrum et octavus ad quartam, ut fa [sol ut], vel sol fa [sol ut].
Item intonare debes per hos versus:
Primus cum sexto fa sol la semper habeto;
Tertius et octavus ut re fa atque secundus;
La sol la quartus; ut mi sol sit tibi quintus;
Septimus est fa mi fa sol sic omnes esse recordas.
Exempla sequuntur, sive carmina cum tonis et modis et forma ad intonandum omnes psalmos tam in festivis vel festivitatibus quam in ferialibus.
Et primo de festivis videndum est:
[De La Fage, 329,2; text: 1. Primum suaviter tange, cujus sunt octo differentiae. Euouae.] [NICCOM 07GF]
[330] [De La Fage, 330; text: 2. Duo sunt secundi qui debent sic terminari. 3. Videtur tertius flectere qui quadriformis est in fine. 4. Miserere sibi quartus qui quadriformis petit finem. Euouae. Abest tonus quintus. 6. Hanc unicam retinendo. 7. Ex tolle septimum tonum qui septem habet Seculorum.] [NICCOM 08GF]
[331] [De La Fage, 331; text: 8. Quatuor sunt octavi et sex principalia tenent. Euouae. In exitu Israel de AEgypto Domus Jacob de populo barbaro.] [NICCOM 09GF]
Exempla tonorum superius posita sunt exempla qualiter in omnibus tonis fiunt flexiones et terminationes majorum duplicium et minorum. Inferius sequuntur exempla tonorum ferialium festivitatum et dierum ferialium.
Sciendum est quod primus tonus incipitur in solemnitatibus in F; in ferialibus vero in a. Secundus vero tonus in solemnitatibus in C, in ferialibus vero in F. [332] Tertius tonus incipitur in solomnitatibus in G, in ferialibus vero in c. Quartus tonus incipitur in a festivum, et feriale. Quintus tonus in solemnitatibus incipitur in F; ferialis in c. Sextus tonus solemnis incipitur in F, ferialis vero in a. Septimus tonus solemnis incipitur in c acuto, ferialis vero in d. Octavus tonus solemnis incipitur in G, ferialis vero in c, ut exempla inferius patent:
[De La Fage, 332,1; text: 1. Dixit Dominus Domino meo. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [NICCOM 10GF]
Exempla superius posita sunt exempla tonorum in diebus ferialibus et in festis simplicibus. Exempla quae sequuntur sunt exempla tonorum ad Magnificat et ad Benedictus per solemnitates festorum duplicium majorum et minorum:
[De La Fage, 332,2; text: 1. Magnificat anima mea Dominum. Et exultavit spiritus meus. 2. 3. 4.] [NICCOM 11GF]
[333] [De La Fage, 333,1; text: 5. Magnificat anima mea Dominum. Et exultavit spiritus meus. 6. 7. 8.] [NICCOM 12GF]
Exempla quae sequuntur sunt exempla ferialia pro diebus festivis simplicibus et diebus ferialibus ut inferius:
[De La Fage, 333,2; text: Magnificat anima mea Dominum. Et exultavit spiritus meus.] [NICCOM 12GF]
Exempla quae inferius ponuntur sunt exempla quomodo intonantur Gloria patri in versibus responsoriorum matutinalium. Itaque per ista exempla potest cognosci cujus toni sunt quilibet versus responsorii. Cujus toni est Gloria patri ejusdem toni est versus in quo intonatur Gloria patri.
Et haec est prima regula ad cognoscendum tonos in responsoriis, scilicet: Primus et secundus finiuntur in re, tertius et quartus finiuntur in mi, quintus et sextus finiuntur in fa, septimus et octavus finiuntur in sol. Versus primi ad quintam vel est aequalis; secundus est aequalis, vel una inferius. Tertius ad sextam, scilicet: mi fa [mi ut], quartus ad quartam, scilicet: mi la; quintus ad quintam, scilicet: ut sol [fa ut]; sextus est aequalis fa fa vel ut ut, id est faut grave per b molle; septimus ad quintam sol sol [sol re] vel ut sol [sol re] per [sqb]; octavus tonus ad quartam, scilicet: ut fa [sol ut] vel est aequalis, scilicet: ut ut [sol sol], ut hic inferius patet.
[De La Fage, 333,3; text: 1. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [NICCOM 13GF]
[334] [De La Fage, 334; text: 2. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [NICCOM 13GF]
Exempla quae sequuntur sunt exempla tonorum psalmorum introitus ad missam. Itaque in quocumque psalmo introitus intonatur Gloria patri inferius, annotati tam psalmi quam Gloria patri sunt ejusdem toni. Et haec est regula ad cognoscendos ipsos tonos in introitibus; verbi gratia: primus ad tertiam, scilicet: fa sol la, secundus una inferius, scilicet: ut re fa, tertius ad tertiam ut re fa in C grave; [335] quartus ad quartam, scilicet: mi la, quintus est aequalis, scilicet: ut mi sol per b molle [fa la ut], sextus est aequalis, scilicet: fa sol la sicut primus. Septimus est aequalis, scilicet: ut fa mi fa sol [sol ut si ut re], et octavus est aequalis, scilicet: ut re ut fa [sol la sol ut], ut hic inferius patet:
[De La Fage, 335; text: 1. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen. 2. Caetera desiderantur.] [NICCOM 14GF]
Sciendum est quod contrapunctus est firmamentum discanti secundum Guidonem monachum; ut sicut aedificium non potest bene regere sine fundamento, ita et homo non potest bene discantare nisi prius sciat contrapunctum.
Notandum est quod septem sunt species contrapuncti, scilicet: unissonus, tertia, quinta, sexta, octava, decima et duodecima; quarum quatuor sunt consonantiae et tres dissonantiae. Consonantiae sunt istae, scilicet: unissonus, quinta, octava et duodecima; dissonantiae sunt istae, scilicet: tertia, sexta et decima.
Sciendum est quod debemus incipere et finire per consonantias, sed penultima debet esse dissonantiam.
Item sciendum est quod non possumus facere duas similes consonantias unam post aliam sequentes, scilicet: duos unissonos, nec duas quintas, nec duas octavas, nec duas duodecimas. Et neque de supradictis dissonantiis possumus facere duas vel tres dissonantias ascendendo vel descendendo cum tenore, scilicet: duas vel tres tertias, sextas aut decimas. Item sciendum est quod si tenor [336] descendit, contrapunctus debet ascendere et e converso et per hanc regulam si tenor descendit, unissonus requirit tertiam, et tertia requirit quintam, et quinta requirit sextam, et sexta requirit octavam, et octava requirit decimam, et decima requirit duodecimam; et semper debemus dare talem contrapunctum. Si vero tenor ascendit, duodecima requirit decimam, et decima requirit octavam et octava requirit sextam, sed sexta semper requirit octavam; quinta requirit tertiam et tertia requirit unissonum. Sic debemus facere cum tenor ascendit. Et hoc intellige cum tenor recte ascendit, tunc duodecima requirit decimam, et caetera; et si tenor recte descendit, tunc unisonnus requirit tertiam, et caetera. Hoc dicto, si notae tenoris ordinate vel gradatim ascendunt ad tertiam vocem, tunc contrapunctus potest descendere scilicet ad tertiam vocem. Et ita si notae tenoris descendunt ad tertiam vocem, contrapunctus debet ascendere ad tertiam vocem. Et si ascendunt vel descendunt ad quartam, vel ad quintam vocem, tunc est ad libitum cantoris, servata tamen regula supradicta. Et quantum possumus unam consonantiam et alias dissonantias facere debemus. Exempla hic inferius patent:
[De La Fage, 336,1; text: Tenor omnium vocum] [NICCOM 15GF]
Et nota quod ad omnes dissonantias additur ista figura # quae vocatur diesis, quia ista figura # habet perficere imperfectum, puta tertiam, sextam et decimam. Hoc intellige cum tertia datur ante quintam, tunc in illa tertia additur ista figura #: similiter cum sexta datur ante octavam, et similiter cum decima datur ante duodecimam Exemplum ut hic:
[De La Fage, 336,2] [NICCOM 15GF]
Item sciendum est quod duo sunt modi in contrapuncto: unus vocatur modus octavae et alius vocatur modus duodecimae. Modus primus cantatur per [rob] quadrum et formatur in G grave per ordinem usque ad ut re mi fa sol la et de praedicto contrapunto habemus super:
Gammaut sol mi ut Gsolreut la sol mi ut
Are la fa re Alamire la fa re
Bmi sol mi ut [rob]fa#mi sol mi ut
Cfaut la fa re u Csolfaut la fa re
Dsolre sol mi re Dlasolre sol mi ut
Elami la fa mi ut Elami la fa re ut
Ffaut sol fa re
Item secundus modus cantatur per naturam et formatur in c acuto per ordinem ut re mi fa sol la et de praedicto contrapuncto habemus super:
Cfaut sol mi ut Csolfaut la sol mi ut
Dsolre la fa re Dlasolre la fa re
Elami sol mi ut Elami sol mi ut
Ffaut la fa re ut Ffaut la fa re
Gsolreut re mi sol Gsolreut sol mi ut
Alamire la fa mi ut Alamire la fa re ut
[rob]fa#mi sol fa re
Et est sciendum quod in b fa b mi non possumus habere diapente per istos duos modos, nisi per fictas musicas; et ideo de ipsa videndum est. Nam si tenor est [rob] fa # mi, in voce mi, opportet nos formare proprietatem contrapuncti id est de acuto et tunc habemus suum diapente, scilicet: mi [fa#] ut hic:
[De La Fage, 337] [NICCOM 15GF]
Item possumus habere contrapunctum per fictam musicam, videlicet ubicumque possumus per ordinem dare ut re mi fa sol la; vocatur enim ficta seu falsa musica, non tamen est falsa, sed inusitata. Ad quod dicendum est quod falsa musica non est inutilis, imo necessaria propter bonam consonantiam inveniendam et malam evitandam. Et ideo cum non possumus habere consonantias per rectam musicam, tunc debemus recurrere ad fictam seu ad inusitatam et ea operare.
Et est sciendum quod duo sunt signa falsae musicae scilicet b rotundum [rob] et b quadratum [sqb]. Et nota quod in illo loco ubi ponitur b rotundum, ibi dicitur fa et in illo loco ubi ponitur b quadratum, ibi dicitur mi. Boetius autem invenit [338] fictam musicam propter duas causas; causa necessitatis et causa pulchritudinis cantus. Causa necessitatis, quod non poteramus habere consonantias in omnibus locis, ut supradictum est; causa vero pulchritudinis ut patet in cantilenis. Et haec de contrapuncto sufficiant.