Ars ad discantandum contrapunctum
Source: Pier Paolo Scattolin, "Il trattato teorico di Paolo da Firenze," in Mensurabilis musicae tractatuli, vol. 2, Antiquae musicae italicae scriptores, vol. 1 (Bologna: Università degli Studi di Bologna, Istituto di Studi Musicali e Teatrali - Sez. Musicologia, 1975), 63–79.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Peter Slemon E, Jessica Sisk C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2003.
Actions |
---|
[63] INCIPIT ARS AD DISCANTANDUM CONTRAPUNCTUM SECUNDUM MAGISTRUM PAULUM DE FLORENTIA
Circa tractatum artificialis musice primo sciendum est quot sunt consonantie biscantus et quot sunt eiusdem disonantie.
Quantum ad primum est sciendum quod consonantie biscantus sunt sex, videlicet unisonus, quinta, octava, duodecima, quintadecima et decimanona.
Disonantie vero equaliter sunt sex, videlicet tercia, sexta,
decima, terciadecima, decimaseptima et vigessima.
Item notandum est quod capiendo vocem parem cum tenore vel octavam vel quintamdecimam, per ut capitur fa vel ut, fa in descendendo, ut vero in ascendendo, per re capitur sol vel re, per my capitur la vel my, per fa capitur fa, per sol capitur sol vel ut, per la capitur la vel re, sicut infra dicetur.
[64] Ulterius sciendum est quod capiendo supra ipsum tenorem quintam vel duodecimam vel decimamnonam, per ut capitur sol vel ut, per re capitur la vel re, per my capitur my, per fa capitur fa vel ut, per sol capitur sol vel re, per la capitur la vel my, sicut clare hic inferius et patenter ostenditur:
Exemplum 1
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 64; text: in manu quintadecima non est, quinta, octava, duodecima, pari] [PAULARS 01GF]
[65] Ulterius notandum est quod capiendo terciam, decimam vel decimamseptimam debet supra ut capi my, per re debet capi fa, per my capitur sol, per fa debet capi la, per sol capitur my, per la capitur fa.
Item nota quod capiendo supra tenorem sextam vel terciamdecimam vel vigesimam, per ut capitur la, per re capitur my, per my capitur fa [vel ut], per fa capitur sol [vel re], per sol capitur la vel my, per la capitur fa, sicut hic inferius patet:
Exemplum 2
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 65] [PAULARS 01GF]
[66] Item notandum est quod descendendo de octava in quintam per unam vocem parem debet fieri depressio usque ad quartam et similiter e converso, ascendendo de quinta in octavam per unam parem debet fieri ascensus ad quartam, sicut hic apparet:
Exemplum 3
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 66,1] [PAULARS 01GF]
Item advertendum est quod eundo de octava in quintam per unam parem debet inclinari ad terciam, similiter eundo de quinta in octavam per unam parem debet etiam tercia sublevari, tamen oportet poni sexta id est ascendere per unam vocem et postea per unam aliam, antequam tenor sublevetur, sicut patet:
Exemplum 4
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 66,2] [PAULARS 01GF]
[67] Item sciendum est quod eundo de octava in quintam per
terciam sursum debet inclinari et deprimi una et e converso, ut hic ostenditur patenter:
Exemplum 5
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 67,1] [PAULARS 02GF]
Nota etiam quod eundo de octava in quintam per quartam
sursum debet cantor in voce pari consistere et pariformiter per contrarium, ut hic patet:
Exemplum 6
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 67,2] [PAULARS 02GF]
[68] Nota consimiliter quod eundo de octava in quintam per quintam sursum debet sublevari una et similiter per oppositum, ut hic patet:
Exemplum 7
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 68,1] [PAULARS 02GF]
Nota consimiliter quod eundo de octava in quintam per sextam sursum debet sublevari tercia et e converso, ut hic patet:
Exemplum 8
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 68,2] [PAULARS 02GF]
[69] Ulterius nota quod eundo de octava in quintam per unam
sursum absque alia consonantia debet primo descendere tercia et est tunc quinta, post modum vero priusquam tenor saliat, debet sublevari quarta et est octava, postea quidem inclinari tercia et est tunc quinta et e converso, ut hic patet:
Exemplum 9
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 69] [PAULARS 02GF]
Sciendum est per regulam quod iste videlicet modus predictus contrapunctandi tenetur similiter in volendo devenire de quintadecima in duodecimam et de duodecima in quintamdecimam.
Superius dictum est de vocum consonantiis, nunc vero [70] restat dicere de ipsis disonantiis que inter consonantias concidunt.
Igitur notandum est quod inter quintam et octavam cadit sexta, inter duodecimam et quintamdecimam cadit terciadecima et quo modo fit sexta, eodem modo fit terciadecima et ideo de sexta dicendo etiam dicendum est de terciadecima, tamen quia sexta magis frequentatur, de ea sit dicendum.
Est igitur advertendum quod omnis disonantia ut inquiunt periti huius scientie debet consistere in medio duarum consonantiarum, quamvis interdum propter licenciam pratice fiant multe insimul dissonantie et non debet fieri sexta si tenor non descendit per unam solam, unde si forent due note pares et postea inclinetur una, si biscantus est in octava debet fieri descensus ad terciam et est sexta, deinde sublevare unam et est octava et si biscantus est quinta debes elevare unam et postea unam aliam et est octava, ut hic patet:
[71] Exemplum 10
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 71,1] [PAULARS 02GF]
Et si forent tres note quarum seconda ellevaret unam vocem et postea descenderet etiam per unam et biscantus esset in octava in prima, vero debes descendere per unam et est sexta, debes etiam salire aliam et est octava, ut hic patet:
Exemplum 11
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 71,2] [PAULARS 02GF]
Item nota quod si forent tres note quarum seconda ellevaret tertiam a prima et postea tercia vero illarum trium descendat per unum gradum a seconda, si tunc biscantus est octava, [72] tunc super primam stat firmiter et est sexta, postea sublevare unam et est octava, ut hic patet:
Exemplum 12
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 72,1] [PAULARS 03GF]
Ulterius considera quod si forent tres note quarum seconda ellevaret quatuor et tercia deprimet unam, biscantus qui sit in octava, supra primam debes levare unam et eris in sexta, postea ellevare aliam et eris in octava, ut hic patet:
Exemplum 13
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 72,2] [PAULARS 03GF]
[73] Et aliud notabile subsequitur, videlicet, quod si forent tres note et seconda deprimat unam et tercia unam similiter, expedit quod discantus sit supra primam quinta, postea debet stare firmiter supra secondam discendentem et erit sexta, postea elevare unam et erit octava, ut hic patet:
Exemplum 14
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 73] [PAULARS 03GF]
Postquam dictum est qualiter debet fieri quinta cum octava et octava cum quinta etiam dictum est de consonanciis et dissonanciis ipsius, nunc videndum est de duodecima ad octavam et de octava ad duodecimam.
Igitur sciendum est quod ille modus qui tenetur in eundo [74] de duodecima in octavam equiformiter tenetur de decimanona in quintamdecimam et veniendo de quinta in parem et etiam ille modus qui tenetur in eundo de octava in duodecimam, similiter tenetur in eundo de quintadecima in decimamnonam et de pari in quintam.
Quare concluditur quod eundo de duodecima in octavam per unam parem debet inclinari quinta et similiter per contrarium, scilicet eundo de octava in duodecimam per unam parem debet sublevari quinta, ut hic patet:
Exemplum 15
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 74] [PAULARS 03GF]
Item nota quod eundo de duodecima in octavam per unam sursum debes inclinare terciam antequam tenor moveatur et eris in decima, postea debes inclinare unam supra secondam tenoris [75] et eris in octava et [...] postea elevare terciam et eris in decima antequam ipse tenor moveatur et postea elevare aliam super terciam tenoris et eris in duodecima, ut hic patet:
Exemplum 16
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 75,1] [PAULARS 03GF]
Ulterius intende quod eundo de duodecima in octavam per terciam sursum debet inclinari tercia, similiter et e converso, ut hic patet:
Exemplum 17
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 75,2] [PAULARS 04GF]
[76] Item sciendum est quod eundo de duodecima in octavam per quartam sursum debet inclinari una et e converso, ut hic patet:
Exemplum 18
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 76,1] [PAULARS 04GF]
Nota etiam quod eundo de duodecima in octavam per quintam sursum debet stare pariformiter et similiter fit per contrarium, ut hic patet:
Exemplum 19
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 76,2] [PAULARS 04GF]
[77] Adhuc ulterius possumus notare quod eundo de duodecima in octavam per sextam sursum debet sublevari una et sic per contrarium, ut hic patet (superius):
Exemplum 20
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 77] [PAULARS 04GF]
Superius dictum est de consonantiis; restat modo dici de disonantiis que veniunt inter ipsas consonantias.
Unde notandum est quod qualiter fit decima, taliter fit tercia et decimaseptima et ideo dico de una ut aliis patenter inteligetur.
Audi ergo si forent tres note salientes singulatim scilicet [78] una post aliam et discantus sit in duocecima, tunc debes inclinare unam et eris in decima et postea unam aliam et est octava et si tenor deprimeretur in eo modo quo biscantus salit, debes elevare unam et est decima et post modum unam aliam et est duodecima, ut hic patet:
Exemplum 21
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 78] [PAULARS 04GF]
Postremo notandum est quod si essent due note pares et
una postea inclinetur, si discantus est in duodecima, debes inclinare terciam et est decima, post modum levare unam et est duodecima et si biscantus foret in octava, debes levare terciam et est decima, postea vero unam aliam et est duodecima, ut patet hic inferius:
[79] Exemplum 22
[Paulus de Florentia, Ars ad discantandum, 79] [PAULARS 04GF]
In conclusione notandum est posito quod sis in qua consonantia velis, si tenor elevat unam, biscantus debet deprimere unam et est in illamet disonantia que magis prope constat a parte inferiori, postea debes ellevare unam et est in illamet consonantia.
Et hec ad presens de contrapuncto perfecto dicta sufficiant.
Deo gratias. Amen.