Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[261] Mutetus est cantus mensuralis per triplum vadens in quo discantus habet textum proprium et medium eciam non habet textum proprium diversificatum a discanto sed tamen uterque textus una cum suis notis ita bene concordant quod haec difformitas uniformitatem videtur parere tenor autem nullum textum habet sed occurit utrique suaviter se inmiscendo.

Rundelus est cantus mensuralis solum per duplum valens in quo discantus cum dulci proporcione occurrit suo tenori interdum tenorista silente et discantorista cantante aut e converso aut quia contra se voces porrigit coequatas et rursum concordantes suo procedit quisque choro aut est melodum habens duas partes quarum una habet clausuram alia vero caret prorsus clausura.

Facetum est cantus mensuralis per triplum vadens in quo tenor et medium et contratenor quilibet habet suum textum sibi coapropriatum sic comensuratum quod procedunt in modum rote in gravibus sibi decenter obviantes in vocibus et in omni pausa illius cantilene possunt sistere ubi volunt nullo eorum in tali cantu silente.

Trumpetum est cantus mensuralis per quatuor choros procedens in quo quilibet suo fungens officio in cantando via sua cantacionis directa progreditur sed quartus obviat omnibus voce sonora aliquantulum rauca in modum tube gallicane sine hoc quod alicui faciat suo occurrsu caccofoniam seu malam et dissidentem sonoritatem.

Rotulum est cantus mensuralis per dupplum aut triplum cantibilis (!) sine tenore in quo cantantes ponunt tres choros secundum proporcionatam armoniam et unusquisque procedit sua differencia generando eciam quasi in infinitum et in se tociens quociens placuerit regenerando textu variato aut non variato sed per aliquas pausas ac clausulas tamen permutato.

Balida est cantus mensuralis in quo discantus habet tres partes et una pars habet suum clausorium ab aliis distinctum quibus tenor quarta parte obvians concorditer omnibus dissonat et dissonanter omnes concordant melodia suavissima et una queque pars suo incessu dulcissime progrediendo.

[262] Stampania est cantus mensuralis dulcissimus summa mensura in pausis et elevacione et depressione nec secundum altum nec secundum bassum progrediens qui tanto ingenio repertus est ut stampania sit mensura omnium mensurarum et est una cantilena duodecim modis continens in se differencias quarum tamen quamlibet bis repetit.---

Cantilena in genere est omnis modulacio cuiusque mensure ac modi existat dum modo acutorum et gravium sonorum vocalium mixtura humanis auribus prurit resonancias quoniam species cantuum mensuralium vero potest ad perfectum enumerare quanto ingenio natatur influit vocibus humanis diversitates ideo hoc uno vocabulo cantilene omnium cantacionum mensuralium vocabuntur diversitates.

flatu humano mediante aut sola percussione aut follium flatu aut flatu et percussione vel appulsu vel quocumque alio modo

Monocordum est instrumentum longum in modum canne longum intus concavum habens foramen et desuper unicam cordam nervalem que pertransit novem particulas alfabeto prepulcre divisas cuius corda percussa cum penna aut ligno prius tamen sinistra manu registrata multum artificialiter docet omnem melodiam confingere et est instrumentum [quod] quasi manu ducit in omnia instrumenta intelligenda et artis musice docet perfectam investigacionem cuius primus repertor dicitur fuisse Bohecius. (fol. 162, col. 3)

Clavicordium est instrumentum oblongum in modum cistule habens cordas metallinas geminatas et clavos abante quorum quidam ostendunt tonos quidam semitonia sed breviores claves ostendunt b molles quo cum suo calcatorio datur magnum preambulum in studium organorum et aliorum ut in isto instrumento bene edoctus illius per se accipiat scienciam et est instrumentum vere musice tradens consonanciarum agniciones.

Clavicimbalum est instrumentum mire suavitatis in simfonisando habens cordas metallinas per omnes suos choros et abante claves uti organum qui formisecus digitti tactu per pennam introrsus coannexam faciunt cordas resonare dans modum in artis musicalis introitum et apprehensionem omnium differenciarum in tonis et vocibus et concordat in percussione cum clavicordio nisi quod dulcius et sonorosius sonat.

Dulce melos est instrumentum oblongum uno tantum foramine cavatum in cuius superficie perambulant corde metalline dans voces et sonos mire suavitatis dum tum ligniculo percutitur aut penna indura aliquantulum modicum iudurata dulce melos dicibile quod dulcissimam facit armoniam suo tonitu et inter universa mihi placet resonancia.

Psalterium est instrumentum forme trigonalis et interdum quadrate in modum clavicimbali dispositum dulcissime melodie psalterium dicibile a David psalte domini qui ipse huius instrumenti primus dicitur fuisse repertor in quo frequenter canendo psalmos meditabatur confingere et diversa canticorum genera cum penna percutitur tenta in manu uti cithara.

Arfa est instrumentum trigonale nervalibus cordis unguum percussione resonans ab Orfeo primo huius instrumenti repertore arfa dicta porrigens sonos ad longam distanciam et longiorem quam quodcumque aliud instrumentum praeter tubam organa et portativum quod potest se contemperare cum omni instrumento musicali et in tactum forciorem aut minus fortem.

[263] Cithara est instrumentum musicum conveniens communis ceteris propter sonorum suorum subtilitatem habens quinque choros chordarum semper duplatas et novem ligaturas in collo faciens sonorum varietates digitorum tamen registracione cuius concavum pectoris clibanum habet officium foramen vero oris collum vero habet similitudinem canne pulmonis super quod digiti perambulantes habent officium epigloti percussio autem chordarum habet similitudinem penularum pulmonis et quibus vox efflagitatur sed corde nervales gerunt lingue et officium quibus vox formatur citarista autem habet officium intellectus registrantis cantum.

Sistrum smiczocz est instrumentum cithare per omnia simile quo ad formam unitam ac habens cordam nervalem quae traccione crinium de caudis equorum et registracione digittorum in collo uti in cythara fabricat voces symphoniales dulcissime melodie que si cithare coniungitur in vocum sonoritate contemperant se tanta suavitate ut nulla instrumenta tam dulciter se copulare valeant in vocibus et hiis duobus instrumentis quinterna est aptissima.

Organum est instrumentum habens cannas in modum fistularum sursum errectas quae habent naturam gutturis humani folles vero perflantes et a profunditate fistelle seu burdone emergentes habent proprietatem clibani pectoralis digittus vero tangens clavos (!) forinsecos habet naturam epigloti et pedales calcantes registrant notas graves et hoc in instrumento utitur in templis qualis aut sit modus cantandi in hoc instrumento et in aliis pertranseo brevitatis ob causam.

Portatiwum (!) est instrumentum minus organo similiter folliculo uno et digitorum tactu sonos emittens ut organum differens ab organo secundum unum eo quod minus est portativum dicibile ab hoc quod in manu gestari potest dat voces temperaciores quam organum et [fol. 162, col. 4] qui scit cantare in organis sciet et in isto instrumento sed non e converso quod plura requiruntur ad organa quam ad portativum.

Virginale est instrumentum habens formam in modum clavicordii habens cordas metallinas facientes sonoritatem clavicimbali habens choros chordarum triginta duos percussione digittorum in clavos pereminentes et in tonos et semitonia resonans suaviter virginale dictum quod uti virgo dulcorat mitibus et suavissimis vocibus.

Cimbalum est nola parva introrsus habens lapillum in omnibus partibus divisa ad quinque differencias dans sonos suavissimos ad citharam et alia instrumenta ex metallo non uno sed pluribus fusa non enim solum es daret tantam sonoritatem nec solum calibs sed illa et alia in fusione simul connexa.

Tintinabulum est instrumentum metallinum calibeum subtilissime calibris quod percussum cum cambucella eiusdem metalli dat voces multum contemperatas quod instrumentum habet se in modum strepis inferius latum superius vero gracilius ut quanto magis in sursum tendit possit dare voces accuciores et istum instrumentum potest se contemperare cum omnibus instrumentis simfonicis hoc est cum cithara nablis psalterio dulce melos clavicimbalo et organis.

Calcastrum est instrumentum plus trigonale quam quadrangulare habens multas cordas nervales per transversum latitudinaliter super quod psaltes cum digittis cordas tangens perficit sue cantacionis intencionem oportet autem ungues huius instrumenti registrator laciores et aliquantulum acuciores habere ad huis instrumenti registracionem.

[?]nnportile est instrumentum mire suavitatis habens in uno dorso positivum in alio vero cordas metallinas in modum clavicimbali stans errectum in sursum in modum medie ale quorum utrumque una percussione ad clavos [264] dat suas voces proporcionabiliter se contemperans cum alio positivum autem habet suum follem sed clavicimbalum suam ladulam portativi percussione complens suas sonoritates.

Ala integra est instrumentum perfecti trianguli sed media ala semitrianguli habens cordas metallinas in sursum levatas quam canora cum penna utraque sicut cithareda in cithara percuciens perficit sue artis sonoritates melodia multum dulci et pauci sunt qui sciunt totam aliam (!) percutere sed plures mediam solum.

Ysis est instrumentum in modum rote introrsus habens cordas nervales grossas et fortes et rotam interius cum pice registratam et exterius clavos cerastes quos eciam canens registrat cum digittis Ysis dictum quoniam ab ysi inventrice primitus est repertum quo instrumento comuniter mulieres solent suum victum querere.

Tubalcana est instrumentum ligneum intus concavum sicut monocordum trigonum in cuius superficie transit corda nervalis magna qua ad medium et a medio tortuose alia in modum tube retorte et supra est coriugia quam tubalcanator asservit quam pro manu aliam et cum crinibus ducendo super eam facit precise sonum tube ut vult sicut sistrum.

Ormfa quae a vulgo dicitur Barbara est instrumentum musicum habens tres fistulas et follem quarum una fistula ab hominis ore dirigitur flatus in saccum coringialem et post replecionem sacci de spiritu humano fit conpressio sacci sub ascellis et registracio...

[Reliqua desunt]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License