Plana musica
Source: Prosdocimo de' Beldomandi, Plana musica and Musica speculativa, ed. and trans. by Jan Herlinger, Studies in the History of Music Theory and Literature, vol. 4 (Urbana and Chicago: University of Illinois Press, 2008), 34–154.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Jan Herlinger E, Magda Dragu C, and Giuliano Di Bacco A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, .
Actions |
---|
[34] <TRACTATUS PLANE MUSICE A PROSDOCIMO DE BELDEMANDIS>
<Prefatio>
<1.> Multorum diversorum auctorum artis pratice cantus plani, musica plana nominate, volumina revolvi, ab ipsismet auctoribus taliter intitulata, in quibus partis theorice cum parte pratice ipsius cantus plani inutilis fit permixtio, cum ipsorum diversa deberent esse volumina, eo quod partes omnino abinvicem distincte sunt, et ob hanc causam ipsos errare gravissime puto, in tantum quod ob hoc soli pratice ipsius cantus plani intendentes, ab ipsorum intento distrahuntur primitias suorum voluminum theoricales sibi difficillimas intuentes, qua de re, motus amore michi fratris dilecti necnon viri scientifici, spectabilis, et egregii magistri Antonii de Pontevico de civitate Brixiensi, hanc artem pratice cantus plani capere cordialiter affectantis, intendo, cum cause prime subsidio, brevem tractatulum huius artis pratice cantus plani etiam cordialiter agredi, solum ad hanc praticam pertinentia, iuxta mei parvi intellectus imbecilitatem, pertractando.
[36] <1><1.> Musica ergo plana est musica notas sive figuras absque ulla determinata mensura considerans, modum cantus planos componendi ac ipsos abinvicem per tonos autenticos et plagales distinguendique demonstrans; et ut hec descriptio melius intelligatur, est sciendum quod ideo hec musica plana musica nominatur quia eius cantus uniformiter quantum ad eorum notas sive figuras, et modo plano, sive absque ulla variatione, proferuntur, et propter hoc tales cantus etiam cantus plani nominantur. Nominantur et etiam cantus firmi et cantus immensurati; cantus firmi quia firmiter absque ulla variatione proferuntur, immensurati vero quia absque ulla mensura determinata pronuntiantur.
<2.> Ulterius sciendum quod figure sive note musicales sunt signa in libris reperta per que debitam elevationem vel depositionem vocum apprehendimus, et talia signa sive note sunt solum sex, talibus diversis nominibus [38] nominate, scilicet ut, re, mi, fa, sol, la; unde per ista sex signa sive notas taliter ordinatas nobis paulatina elevatio denotatur si ab ut incipiamus et ad la per omnia signa sive notas medias ordinate ut superius nominate sunt accedamus, et e converso per ipsas nobis paulatina depositio denotatur si a la incipiamus et ad ut per omnia signa sive notas intermedias ordinate accedamus, sic quod per unum istorum sex nominum parvam apprehendimus elevationem vel depositionem respectu nominis sibi immediate sequentis vel precedentis. Quomodo autem per talem musicam planam modum cantus planos componendi et quomodo etiam per ipsam modum hos cantus per tonos autenticos et plagales distinguendi doctrinam suscipiamus inferius in propriis locis clarissime patebit.
<3.> Sed quia per hec sex nomina notarum superius nominata, scilicet ut, re, mi, fa, sol, la, non possemus omnem debitam ac opportunam elevationem vel depositionem vocum habere absque ipsorum nominum reiteratione, ordinaverunt predecessores nostri viginti dictiones a primis septem literis alphabeti, ut ipsas distinctius haberemus, ordinate incipientes, in quibus dictionibus talia sex nomina pluries ordinate reiterata reperiuntur, et tales dictiones sunt iste, scilicet gamaut, Are, [sqb]mi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, Alamire, bfa[sqb]mi, Csolfaut, Dlasolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, Alamire, bfa[sqb]mi, Csolfa, Dlasol, Ela. Et ut melius ista que dicta sunt memorie commendarentur et clarius haberentur ut moris ipsorum antiquorum erat has viginti dictiones taliter super manu sinistra ordinaverunt, ut hic patet inferius.
[Prosdocimo, Plana, 38,1; text: ut, re, mi, fa, sol, la, Gamma, A, B, n, E, b, F, G, C, D] [PROPLA 01GF]
[40] Unde mos erat antiquorum multa que ab ipsis sciebantur manibus adaptare, ut patet de compotistis, qui quasi omnes suas regulas manibus adaptant, ut de modo inveniendi epatam, pasca, aureum numerum, indictionem, literam dominicalem, et sic de aliis. Si ergo manum suprascriptam bene consideraveris, reperies in predictis viginti dictionibus superius numeratis sex nomina notarum superius nominata, scilicet ut, re, mi, fa, sol, la, pluries reiterari; incipiunt enim primo in gamaut et terminantur in primo Elami; postea incipiunt in Cfaut et terminantur in primo Alamire; postea incipiunt in primo Ffaut et terminantur in Dlasolre; postea incipiunt in primo Gsolreut et terminantur in secundo Elami; postea incipiunt in Csolfaut et terminantur in secundo Alamire; postea incipiunt in secundo Ffaut et terminantur in Dlasol; postea incipiunt in secundo Gsolreut et terminantur in Ela.
Et ut hoc melius intelligas scire debes quod quelibet sillaba dictarum viginti dictionum primis literis ipsarum abstracti est nomen alicuius note, preterquam in gamaut et bfa[sqb]mi, nam in gamaut hoc totum quod dico, gama, stat pro litera una, scilicet pro G, eo quod gama grece idem est quod G latine, et ideo bene dicendo ita possemus dicere Gut sicut dicimus gamaut et ita scribere etiam in principio manus. Ymo sunt aliqui, qui in principio manus loco istius dictionis bisillabe gama ponunt unum G grecum, quod taliter scribitur, [Gamma], et bene, iam quod unum et idem important, sic quod primam dictionem taliter scribunt, [Gamma]ut. In bfa[sqb]mi vero binum reperitur B, primum in principio dictionis et secundum in medio de fa et mi, et scribi habent diversimode, eo quod diversis nominibus notarum famulantur, nam primum B [42] famulatur huic nomini fa ipsum immediate sequenti, et debet scribi sub forma rotunda, ita quod habeat corpus rotundum, ut sic, b, et propter hoc illud fa dicimus cantari per b rotundum; secundum vero B famulatur huic nomini mi ipsum immediate sequenti, et debet scribi sub forma quadra ad differentiam primi, ita quod habeat corpus quadrum, ut sic, [sqb], et propter hoc illud mi dicimus cantari per [sqb] quadrum. Et sic habes quomodo nullum istorum B est nomen alicuius note, sed quodlibet ipsorum notis famulari habet. Quare autem primum B potius scribi habeat sub forma rotunda quam secundum, quod scribitur sub forma quadra, et quare non ita fit e converso, inferius patebit.
<4.> Notandum ulterius quod hee viginti dictiones superius nominate tripartite sunt, quoniam quedam sunt graves, uti sunt octo prime, scilicet a gamaut inclusive usque ad primum Alamire exclusive; quedam vero acute, uti sunt septem sequentes, scilicet ab Alamire primo inclusive usque ad secundum exclusive; relique vero quinque sequentes sunt superacute; et dicuntur hee viginti dictiones graves, acute, et superacute solum in comparatione ipsarum ad semetipsas, quoniam, si bene consideramus, in gradatim voces ellevando per sex nomina iam dicta, ipsa sex nomina totiens reiterando donec ad finem dictionum omnium perveniatur; a gamaut incipiendo et semper per omnes intermedias dictiones usque ad finem ipsarum, cum dicta reiteratione gradatim ascendendo, inveniemus nos in primis octo dictionibus respectu sequentium vocem gravitare et in septem intermediis ipsam vocem acuere et in extremis quinque ipsam superacuere, et ideo prime octo graves vocantur, secunde vero septem acute, et tercie quinque ultime superacute, ipsis adinvicem semper comparatis. Et fuerunt graves [44] numero octo prime dictiones, eo quod omnis vox ab eius loco infimo ad ipsius octavam locum obtinet gravem, cum tenorum locus existat; fueruntque acute sequentes septem dictiones, eo quod omnis vox ab octava sui infimi loci usque ad quintam decimam locum obtinet acutum, cum discantuum locus existat; fueruntque ultime quinque dictiones superacute, eo quod vocem humanam comunem que ad quintam decimam vocem terminatur excedunt, et ideo merito superacute nominate sunt, quia super voces acutas hominum comuniter cantantium elevate sunt.
<5.> Sed ut melius per sex nomina superius pluries nominata agnoscere possemus debitam elevationem et depositionem vocum, ordinaverunt antiqui nostri predecessores quasdam lineas per quas et earum spatia note collocarentur, secundum quod exemplariter scriptum est in palma manus superius depicte, et ex hoc diviserunt ipsi antiqui viginti dictiones superius recitatas, quasdam ipsarum in lineis ponendo et quasdam in spatiis, que qualiter cognoscantur habere potes per hanc regulam que talis est, quod [46] omnis dictio in pari numero existens spatialis esse dignoscitur; omnis vero dictio in impari numero existens linealis esse discernitur. Unde quia gamaut, [sqb]mi, Dsolre, et sic ultra in numero impari existunt, puta in unitate, ternario, quinario, et sic ultra, ideo dicuntur in lineis collocari; et quia Are, Cfaut, Elami grave, et sic ultra in numero pari existunt, ut in binario, quaternario, senario, et sic ultra, ideo in spatiis collocari dicuntur.
<6.> Item sciendum quod antiqui huius artis magistri, volentes modum reiterandi sex nomina notarum superius pluries nominata, que ab aliis sex voces nuncupantur, nobis tribuere, quendam invenerunt modum permutandi unum sex nominum in aliud, per quem fit postea facilis modus talia sex nomina reiterandi, et iste talis modus permutandi apud musicos comuniter mutatio nominatur, que mutatio sic describi potest: Mutatio est unius sex nominum in aliud eiusdem partis manus eadem voce retenta variatio, ut inde voces magis quam per sex continuas varias elevationes vel depressiones elevari vel deprimi possint. Ad cuius descriptionis declarationem est sciendum quod auctores musice septem acceperunt primas literas alphabeti, scilicet A, B, C, D, E, F, et G, et ab istis ordinate incohaverunt quamlibet viginti dictionum superius nominatarum, ut supradictum est atque patere potest cuilibet manum musicalem inspicere volenti; et solum istas septem acceperunt literas, quoniam voluerunt in qualibet parte manus locum octavum ad quamcumque partem precedentem obtinente similem precedenti sumere literam, eo quod octava similis unisono reputatur.
[48] Item notandum quod in qualibet dictarum viginti dictionum, prima litera excepta, quelibet sillaba pro nomine alicuius note sumitur, et vox comuniter apud musicos nominatur, ut supradictum est, et de istis nominibus sive vocibus reperiuntur aliquando tres in unica dictione, et in nulla possunt plures reperiri; aliquando vero reperiuntur solum due et aliquando una, modo ubi una sola vox seu nomen note reperitur nulla potest esse ibi mutatio, cum ibi deficiat aliud nomen in quod possit fieri nominis variatio, ut gratia exempli in gamaut, Are, [sqb]mi, et Ela, in quibus una sola vox pro qualibet dictione reperitur.
In qualibet vero dictione in qua due voces sive duo nomina notarum reperiuntur, due reperiuntur mutationes preterquam in bfa[sqb]mi, et fit prima mutatio de primo nomine in secundum et secunda e converso; ut gratia exempli in Cfaut prima mutatio est de fa in ut et secunda est e converso, scilicet de ut in fa, et sic de aliis dictionibus solum duas voces habentibus. Et dixi preterquam in bfa[sqb]mi, quoniam dato quod in bfa[sqb]mi unum reperiatur nomen in quod aliud mutari possit, non tamen hoc fieri potest eadem voce retenta, ut patebit inferius, quod ponit descriptio mutationis superius posita.
In qualibet vero dictione in qua tres voces sive tria nomina notarum reperiuntur sex reperiuntur mutationes, et fit prima mutatio de primo nomine in secundum et secunda fit e converso; tercia vero mutatio fit de primo nomine in tercium et quarta fit e converso; quinta vero mutatio fit de secundo nomine in tercium et sexta fit e converso, ut gratia exempli in Gsolreut prima mutatio fit de sol in re et secunda fit e converso, scilicet de re in [50] sol; tercia vero mutatio fit de sol in ut et quarta fit e converso, scilicet de ut in sol; quinta vero mutatio fit de re in ut et sexta fit e converso, scilicet de ut in re, et sic de aliis dictionibus tres voces habentibus.
<7.> Sciendum ulterius quod in qualibet gradata elevatione vel depositione vocum per illa sex nomina causatur elevatio quedam vocis vel depositio que tonus nominatur preterquam in elevatione vel depositione vocis que fit a mi ad fa vel e contra, scilicet a fa ad mi, ex quibus quedam imperfecta elevatio vel depositio vocis causatur que apud musicos semitonium nominatur, non quod sit medietas toni sed quia imperfectus, semus, vel incompletus tonus, unde non dicitur semitonium in hoc loco a semi grece quod est medium latine et tonus, sed a semi grece quod aliquando est imperfectum, semum, sive incompletum latine et tonus, sic quod in hoc loco [52] tantum valet semitonium quantum imperfectus, semus, vel incompletus tonus. Et sic habes quod in constitutione semitonii tonus per medium non dividitur sed per partes inequales, et inde postea procreantur semitonia inequalia, quorum unum maius semitonium nominatur et reliquum minus; et qualiter hoc proveniat non est presentis speculationis, sed hoc tanquam verum et probatum ab huius artis theorico habere debemus. Et intelligo per gradatam elevationem quando in elevatione vocis ab uno sex nominum in aliud nullum intercipitur nomen nec linea nec spatium, et similiter per gradatam depositionem intelligo quando in tali depositione vocis ab uno sex nominum ad aliud nullum intercipitur nomen nec linea nec spatium, et ex his talem potes sumere descriptionem toni: tonus est elevatio vel depositio vocis nullo intervallo lineali vel spatiali interposito, ex qua elevatione vel depositione debita, plena, et perfecta insurgit resonantia. Sumere potes etiam descriptionem semitonii talem: Semitonium est elevatio vel depositio vocis nullo intervalo lineali vel spatiali interposito, ex qua elevatione vel [54] depositione indebita, non plena, et imperfecta insurgit resonantia. Ex his ergo que de tono et semitonio dicta sunt patere potest quomodo fa et mi in bfa[sqb]mi acuto sive superacuto existentia non sunt in eadem voce, ut superius dicebatur, quoniam minor est elevatio que fit a mi immediate precedente posito in Alamire acuto ad ipsum fa existens in bfa[sqb]mi acuto quam elevatio que fit a re existente in predicto Alamire acuto ad ipsum mi existens in bfa[sqb]mi acuto, cum ex prima harum elevationum semitonium causetur et ex secunda tonus, ut statim dictum est.
<8.> Sciendo ulterius quod antiqui auctores variationem maximam invenerunt in ordinatione sex nominum notarum pluries superius nominatorum, quoniam in quibusdam locis invenerunt in mutando unum nomen note in aliud voces nichil penitus variari et in quibusdam aliis locis in talibus nominum mutationibus voces magnam sumere variationem, ut dictum est supra de utroque bfa[sqb]mi tam accuto quam superacuto, et propter hoc, secundum quod in diversis partibus manus musicalis tales ordines manus reperiebantur, voluerunt ipsos ordines alio et alio modo cantari debere. Unde voluerunt quod ordo nominum in mutationibus quorum in eadem parte manus musicalis nulla penitus fiebat vocum variatio per naturam cantari diceretur, cuius causa potest duplex assignari. Prima quarum est quia ipsa nomina in suis mutationibus non assuescunt alias sumere voces quam illas quas prius habebant, et ideo hoc est sibi naturale, et merito eius ordo per naturam cantari dicitur, cum illud naturale sit quod non aliter assuescit. Secunda causa [56] est quia humane voci multum facilius est in talibus mutationibus eandem vocem retinere quam ipsam ita paucum variare, ut potest quilibet in se experiri, et sibi ergo naturalius et per consequens naturale, cum illud voci naturalius et pro naturali reputatur quod sibi facilius esse discernitur, nimirum ergo si ordo talium nominum in quorum mutationibus nulla penitus fit vocum variatio per naturam cantari dicatur; et merito propter hoc ergo voluerunt huius artis magistri quod ut repertum in Cfaut et similiter in Csolfaut cum omnibus suis nominibus eum sequentibus, scilicet re, mi, fa, sol, la, per naturam cantaretur, eo quod in eorum mutationibus nulla penitus fiebat vocis variatio. Et dixi cum omnibus suis nominibus, eo quod reliqua quinque nomina sequentia ipsum ut, scilicet re, mi, fa, sol, la, dicuntur eius nomina, cum ab ipso ut tanquam ab eorum principe et principio habeant gubernari, eo quod naturam ipsius ut semper insequuntur.
Voluerunt ulterius antiqui auctores quod ordo nominum in quorum aliquo etiam ipsum in aliud nomen mutando fiebat vocis variatio non per naturam sed alio modo cantaretur, et quia talis vocis variatio in talibus mutationibus nullibi in manu musicali reperiebatur nisi in hac dictione bfa[sqb]mi que per B sumit exordium, ideo voluerunt ipsi talem ordinem nominum in quorum aliquo in aliud nomen mutando fiebat vocis variatio in eadem parte manus musicalis cantari dici per B, et ulterius quia in bfa[sqb]mi binum reperitur B diversimode figuratum, ut visum est superius, scilicet b rotundum et [sqb] quadrum, voluerunt aliquem ordinem per b rotundum cantari dici et aliquem per [sqb] quadrum, et illum cantari dici per b rotundum qui in se fa de bfa[sqb]mi assumebat, illum vero per [sqb] quadrum qui in se mi de bfa[sqb]mi possidere videbatur, hac ergo de causa dixerunt ipsi antiqui quod ut repertum in utroque Ffaut, tam gravi quam acuto, cum omnibus suis nominibus per b rotundum cantabatur, eo quod in tali ordine fa de bfa[sqb]mi positum reperiebatur. Item dixerunt quod ut repertum in utroque Gsolreut, tam gravi quam acuto, cum omnibus suis nominibus per [sqb] quadrum cantabatur, eo quod in tali ordine mi de bfa[sqb]mi mixtum reperiebatur, unde primus ordo per b rotundum cantari dicitur, quia eius fa a quo indicationem sumere videtur b rotundum ipsum b rotundum famulatur, ut dictum est supra; secundus vero ordo per [sqb] quadrum cantari dicitur, quia eius mi a quo indicationem sumere videtur [sqb] quadrum famulatur ipsum [sqb] quadrum, ut etiam dictum est superius.
[58] <9.> Scias tamen, ne in nominibus tibi insurgat difficultas, quod istud binum B, scilicet b rotundum et [sqb] quadrum, solet duobus aliis diversis nominibus nominari, scilicet b molle et [sqb] durum, et merito, quod satis discernitur in voces elevando, quoniam per primum b, scilicet rotundum, vox molliter atque dulciter elevatur cum inde semitonium causetur, quod dulcius tono reputatur, et ideo b molle nominatur; per secundum vero [sqb], scilicet quadrum, vox duriter atque aspere elevatur, cum inde tonus causetur, qui respectu semitonii quodammodo durus reputatur, et ideo [sqb] durum nuncupatur, et propter hoc primum b scriptum fuit sub forma rotunda et absque ullo angulo, et secundum [sqb] sub forma quadra et angulis involutum, quoniam anguli asperitatum causa, ut asserunt naturales esse dicuntur, et defectus angulorum pro lenitatum causa apud ipsos reputatur, qua de causa dicunt celos sub forma rotunda fore procreatos; nec mireris si ista magis per elevationem quam per depositionem vocis agnosci habeant, cum naturalius sit voci ab infimo incipere et ad supremum ascendere quam e contra, eo quod sibi facilius esse videtur, ut potest quilibet in se experiri; item quia nobilior est ascensus quam descensus.
Habes ergo in suma sex nomina notarum triplici variatione cantari posse, scilicet per naturam, per b rotundum sive molle, et per [sqb] quadrum sive durum, ad cuius variationis maiorem noticiam tale solet assignari carmen:
C naturam dat,
F b molle,
G quoque [sqb] quadrum;
quod carmen sic intelligi habet, quod omne ut in dictione per C incipiente repertum cum omnibus suis nominibus cantari habet per naturam, et propter hoc habes quod ut de Cfaut et de Csolfaut cum omnibus suis nominibus cantari habent per naturam; omne vero ut in dictione per F incipiente repertum cum omnibus suis nominibus cantari habet per b rotundum sive molle; quapropter habes quod ut utriusque Ffaut, tam gravis quam acuti, cum omnibus suis nominibus cantari habet per b rotundum sive molle; omne vero [60] ut in dictione per G incipiente repertum cum omnibus suis nominibus cantari habet per [sqb] quadrum sive durum, et propter hoc habes quod ut de gamaut et utriusque Gsolreut, tam gravis quam acuti, cum omnibus suis nominibus cantari debet per [sqb] quadrum sive durum, nec te molestet ut de gamaut cum omnibus suis nominibus in quorum mutationibus nulla penitus fit vocis variatio, quapropter dicere habeas ipsum cantari debere per naturam, et non per [sqb] quadrum sive durum, quia hoc non est nisi ratione defectus nominis in quod aliud nomen mutari possit, scilicet in [sqb]mi tercia dictione, unde si in tali dictione essent ita duo nomina que inter se mutari possent sicut in utroque bfa[sqb]mi tam accuto quam superacuto, ita in ipsa fieret vocis variatio in tali mutatione sicut in aliis; cantari ergo ita habet per [sqb] quadrum sive durum ut de gamaut cum suis nominibus sicut alia ut in aliis dictionibus per G incipientibus reperta.
<10.> Sed quia nomina notarum in lineis vel spatiis positarum absque ullo signo agnoscere non possemus, ut verbi gratia que nota ut nominaretur et que re et que mi et que fa et que sol et que la, invenerunt antiqui quedam signa que in principiis linearum vel spatiorum ponebant et que nomina notarum sparsim per lineas et spatia positarum clare manifestabant, et hec signa fuerunt tria, secundum quod triplex est modus nomina notarum proferendi superius recitatus, scilicet natura, b rotundum, et [sqb] quadrum, que signa sunt tres litere, scilicet b rotundum, C, et F; unde b rotundum acceperunt ut modo cantandi qui b rotundum nominatur famularetur, sed quia in b tali nullum reperitur nomen note quod per b rotundum cantari habeat nisi hoc nomen fa, voluerunt ipsi antiqui, et bene, invenire literas in quarum dictionibus reperiretur fa aliorum duorum modorum, scilicet nature et [sqb] quadri, et hoc ut ars facilior redderetur, quia facilius est memorie commendare quod ubicunque ponitur aliquod istorum trium signorum, sive in linea sive in spatio, habeamus dicere hoc nomen fa quod sic est, quam quod ad quodlibet ipsorum trium signorum dicere habeamus unum nomen per se et ab alio diversum, ut gratia exempli ad b fa, ad C mi, et ad F re, vel aliqua alia nomina ab his diversa; et ob hoc invenerunt predicti antiqui has duas literas, scilicet C et F. Invenerunt nanque C ut [sqb] quadro famularetur, quia in ipso solo C fa [sqb] quadri reperitur; hanc vero literam F invenerunt ut nature famularetur, quia in ipso solo F fa de natura reperitur. Habes igitur quare antiqui has tres literas superius nominatas, scilicet b rotundum, C, et F, pro signis acceperunt, et quomodo intentio ipsorum fuit quod ubicunque poneretur aliquod istorum signorum, sive in linea sive in spatio, ibi diceretur hoc nomen fa, quia volebant, [62] et bene, ut ars facilior redderetur, quod illud nomen note quod per unum illorum signorum importatur per omnia tria signa importaretur.
Voluerunt ulterius isti antiqui quod duo supradictorum trium signorum essent in linea, scilicet C et F, sic quod voluerunt per hoc signum C nos intelligere C accutum, quod in Csolfaut reperitur, et per hoc signum F F grave, quod in Ffaut reperitur, et ratio huius est, et primo de hoc signo C, quoniam si per hoc signum C voluissent intelligere C spatiale et non lineale, statim fuisset dubium an istud C fuisset C de Cfaut an de Csolfa, que ambo spatialia esse ponuntur, et propter hoc dubium removere, voluerunt, et bene, C lineale, quod unicum reperitur, scilicet in Csolfaut, sumere, et non spatiale, quod saltim in duobus locis reperitur, ut visum est. De hoc vero signo F dico quod si ipsum spatiale accepissent et non lineale, tunc nullum habuissemus signum per quod agnoscere potuissemus nomina notarum in dictionibus gravibus existentium, que dictiones, ut supradictum est, locum tenorum tenere videntur. Tercium vero signum, scilicet b rotundum, ab istis antiquis aliquando ponebatur in linea et aliquando in spatio; si in linea, per ipsum b rotundum intelligebant b rotundum in bfa[sqb]mi superacuto existens et non B in [sqb] gravi existens, quia illud est quadrum et non rotundum, et sic scribi habet in manu musicali, dato quod ut plurimum apud ignorantes sub forma rotunda scribatur; si vero in spatio ponebatur, per ipsum b rotundum intelligebant ipsi antiqui b rotundum in bfa[sqb]mi acuto existens.
Scias tamen, ne in deceptionem incurras, quod moderni propter maiorem decorationem has tres literas, que sunt nobis signa, aliter figurant, ut sic, [rob], [ClefC], [ClefF]; unde secundum intentionem horum modernorum primum signum ponitur pro b rotundo, secundum vero pro C, et tercium pro F; et sic habes quomodo signum b rotundi potest multipliciter figurari, ut sic, b, vel sic, [rob]; et similiter signum [sqb] quadri, ut sic, C, vel sic, [ClefC]; et similiter signum nature, ut sic, F, vel sic, [ClefF], vel adhuc sic, [ClefF], secundum alios. Et vocant isti moderni hec signa methaforice claves cantus, uti etiam sua signa vocaverunt [64] antiqui, et bene, et dicunt tam moderni quam antiqui primum signum esse clavem b rotundi sive mollis, secundum vero esse clavem [sqb] quadri sive duri, et tercium esse clavem nature; et sumitur hec methafora hoc modo, quoniam sicut per claves hostia apperiuntur, ut inde pateat introitus cuilibet manifestus, ita per hec signa apperitur nobis introitus ad quemlibet cantum pronuntiandum, eo quod cognito quod in linea vel spatio ubi est clavis dicere habeamus hoc nomen fa, scimus qualiter alias notas superiores vel inferiores nominare habeamus, cum ista sex nomina sciamus sic gradatim ascendere vel descendere, ut re mi fa sol la, la sol fa mi re ut, per debitas lineas atque spatia. Si bene tamen consideramus, perpendere possumus hec signa modernorum satis assimilari signis antiquorum prius acceptis, scilicet tribus literis superius nominatis, licet pauci ad hoc advertant.
Sunt tamen aliqui moderni, non musici sed musice destrutores, qui putantes se magnum miraculum operari, eorum figurant cantus absque ullo signo sive clavi, et pessime, pulcrius in musica dimittentes, quoniam tunc nullam rationem habere possunt quare in aliquo ipsorum cantuum potius dicere habeant ut quam re, et potius mi quam fa, et potius sol quam la, vel aliquod aliud nomen; ymo ubi putant quid laboriosum fecisse nichil operati sunt, cum valde difficilius sit invenire quam inventa dimittere, ymo proprius loquendo unum facillimum et reliquum difficillimum fore comuniter experimur. Ponunt et etiam isti moderni in eorum cantibus aliquando pro clavibus cifras arismetricales, ymo quod plus est, totum cantum cum istis cifris arismetricalibus figurant, saltim in cantu mensurato nullam notam musicalem ibidem apponendo, ex qua figuratione se super alios putant supermilitari, quod totum pessime operatum est, cum diversarum artium diversa debeant esse signa, quod bene apud antiquos notum est, qui alia et alia signa arismetrice et musice applicaverunt, cum signa nobis numeros denotantia arismetrice et signa debitam elevationem vel depositionem vocum nobis denotantia musice tribuerunt.
[66] <11.> Sed pro maiori ac ultimata istius manus musicalis declaratione ad solutionem quorundam dubiorum circa ipsam manum musicalem oriri potentium accedamus, unde primo posset aliquis querere, et bene, quare est quod hec manus musicalis potius incepta est per G, quod est ultima litera septem literarum alphabeti per quas incepte sunt omnes viginti dictiones in hac manu musicali reperte, quam per A, quod est ipsarum septem literarum, ac totius alphabeti, in ordine litera prima, cum hac de causa rationabilius fuisset ipsam manum musicalem incepisse per A quam per G. Pro solutione huius dubii est sciendum quod sex nomina notarum superius pluries nominata non fuerunt ab uno et eodem inventore ac eodem tempore reperta, sed prius inventa fuerunt quatuor nomina intermedia, scilicet re, mi, fa, sol, quam duo extrema, scilicet ut, la, et prius la quam ut, sic quod tunc temporis re primum nomen note erat in ordine, et propter hoc ipsi nomini re, quod tunc primum nomen existebat, A, quod erat septem literarum in hac manu acceptarum, ac totius alphabeti, in ordine primum, associaverunt, et primam dictionem composuerunt, scilicet Are, que tunc temporis prima dictionum in manu existebat, et ipsam in principio manus apposuerunt, sed postquam hoc nomen ut per successores subtili investigatione fuit inventum, et pro duce sive principio aliorum nominum constitutum, voluerunt ipsum nomen ut nomini quod prius principatum obtinebat, scilicet re, tanquam eius subdito, preponere, et unam septem literarum sibi tribuere, sed eorum predecessores, qui alia quinque nomina invenerunt, in honorem habere volentes, eo quod ad ulterius speculandum viam eis tradiderant, mutare nolluerunt ea que ab ipsis predecessoribus acta fuerant, et ob hoc A ipsi re dimiserunt, et G ipsi ut tribuerunt, quia in reiteratione septem literarum superius acceptarum, semper post G sequi immediate debet A, et sic semper ipsum G precedere A, ut notum est, et sic aliam dictionem, que nunc prima in ordine manus existit, scilicet Gut sive gamaut, quod idem est, ut dictum est supra, composuerunt, et sic manum per G et non per A inceperunt, quod est solutio dubii. Memorantes tamen gramaticam nostram ex greca gramatica originem sumpsisse, pariterque musicam, ut hoc ostenderent in principio manus musicalis G grecum apposuerunt, quod sic scribitur, [Gamma], ut visum est supra, atque gama apud ipsos grecos nominatur, secundum quod etiam scripsi superius.
[68] Scias tamen quod postquam inventum fuit hoc nomen ut, apposuerunt inventores ipsum ut in quibusdam aliarum dictionum sequentium, secundum quod eis visum est fore opportunum; unde ubi primitus dicebatur Cfa apposuerunt hoc nomen ut et composita est hec dictio Cfaut; similiter ubi prius dicebatur Ffa appositum est hoc nomen ut et composita est hec dictio Ffaut; similiter ubi prius dicebatur Gsolre appositum est hoc nomen ut et composita est hec dictio Gsolreut; similiter ubi prius dicebatur Csolfa in C acuto appositum est nomen ut et composita est hec dictio Csolfaut; et isto modo non variatis literis post inventionem ipsius ut prolungaverunt inventores ipsius ut quasdam dictiones, eis addendo solum hoc nomen ut, secundum quod visum est.
Ulterius posset dubitare aliquis de ordinatione sex nominum pluries superius nominatorum, scilicet ut, re, mi, fa, sol, la, in suprascriptis viginti dictionibus repertorum, quare scilicet in quibusdam illarum viginti dictionum unicum solum ponitur nomen, in quibusdam vero duo, et in quibusdam tria, cum solum in tribus locis, scilicet in E gravi, C acuto, et A superacuto, appareat duo posse sufficere, scilicet la, ut, et sic solum ibidem posse fieri mutationem; in aliis vero unicum solum, et per consequens ibi nullam mutationem fieri posse, ut sic viginti una dictiones ordinate sint, scilicet Gut, Are, bmi, Cfa, Dsol, Elaut, Fre, Gmi, Afa, Bsol, Claut, Dre, Emi, Ffa, Gsol, Alaut, Bre, Cmi, Dfa, Esol, Fla; hoc ultimum F ipsis viginti dictionibus addendo, ut ordo sex vocum totaliter compleatur, sic quod non possit [70] fieri mutatio nisi de la in ut et de ut in la, ascendendo vel descendendo, et taliter omnes hee dictiones super manu ordinentur, ut hic,
[Prosdocimo, Plana, 70,1; text: G, ut, A, re, mi, E, F, fa, sol, C, la, D, B] [PROPLA 02GF]
Item etiam est dubium quare in aliqua ipsarum dictionum ponuntur magis aliqua ipsorum nominum quam alia ab illis diversa, ut gratia exempli quare in Gsolreut ponuntur potius solreut quam lafami, et sic de aliis.
Item est dubium quare posite sunt iste viginti dictiones potius super manu sinistra quam super manu dextra, et quare etiam sub tali modo quodammodo circulari, scilicet a summitate policis incipiendo et ad ipsius radicem descendendo, postea per omnes radices aliorum quatuor digitorum progrediendo et ulterius super parvo digito ascendendo, et postea per omnes summitates quatuor digitorum procedendo, demum per nodos intermedios progrediendo, et cetera.
Pro declaratione primorum duorum dubiorum est sciendum quod in quibuslibet sex literis consequenter se habentibus in quibus sex nomina notarum ordinate scripta reperiuntur ab ut incipiendo et ad la ordinate per [72] nomina notarum intermedia progrediendo, vel e contra, debet hoc totaliter ordinate scriptum reperiri, sic quod in prima litera debet ut reperiri, et in secunda re, et in tercia mi, et in quarta fa, et in quinta sol, et in sexta la; et ideo in prima litera manus repertum est hoc nomen note ut, scilicet in G greco, quod sic scribitur, [Gamma], ut dictum est supra, et apud ipsos grecos gama nominatur; in secunda vero, scilicet in A, repertum est hoc nomen re; in tercia vero, scilicet [sqb], repertum est mi; in quarta vero, scilicet C, repertum est fa; in quinta vero, scilicet D, repertum est sol; et in sexta, scilicet E, repertum est la. Sed quia ulterius propter nominum defectum absque mutatione aliqua vocem gradatim elevare non poteramus, fuit neccessarium in ipso E facere mutationem, et mutare illud la in mi et non in aliud nomen, ut dicere valeremus in F sequenti hanc vocem fa, quam in ipso F neccessario dicere debebamus propter fugere tritonum in musica valde dissonum et difficillime elevationis et depositionis atque apud musicos omnino dimittendum, qui tritonus causatus fuisset supra fa quod in C gravi reperitur si la in E gravi repertum in aliud nomen quam in mi mutatum fuisset, ut patere potest cuilibet subtiliter inspicienti; quapropter fuit neccessarium associare mi cum la in ipso E gravi, ut inde mutationes de uno in aliud fieri possent, et sic componere hanc dictionem Elami. Item ulterius fuisset neccessarium in D immediate precedenti ponere re, et in C ut, et hoc ut voces quantum ad descensum complerentur. Fuit etiam neccessarium in F immediate sequenti ponere fa, et in G sol, in A acuto la, ut inde voces quantum ad elevationem complerentur. Est autem tritonus duarum vocum combinatio tribus tonis contexta. Item propter similes causas fuit neccessarium mutare la repertum in A acuto in mi si ascendere volebamus ab F gravi ad b acutum, et sic ulterius fuit neccessarium in G gravi immediate precedenti ponere re, et in F ut, et hoc ut voces quantum ad descensum complerentur. Fuit etiam neccessarium in b acuto immediate sequenti ponere fa, et in C sol, et in D la, ut inde voces quantum ad ascensum compleri possent. Item quia de litera in literam sibi similem octava consonans formari debet, que ex quinque tonis et duobus semitoniis constare dicitur, qua de causa accepte fuerunt solum septem litere, ut dictum est supra, et quia etiam in ponendo mi contra fa nunquam fieri potest octava consonans, ut alibi videri habet, eo quod tunc in [74] ipsa octava reperirentur plura semitonia et pauciores toni aut plures toni et pauciora semitonia quam esse deberent, ideo fuit neccessarium ponere in ipso b acuto unum nomen note quod bonam octavam consonantem cum mi reperto in B gravi causaret, sed quia non videbatur aliquod habilius ad hoc quam nomen sibi simile, scilicet mi, ideo ipsum mi in ipso b acuto posuerunt, et ut melius ostenderent hoc mi in b acuto repertum fore simile alteri mi quod in [sqb] gravi reperitur, posuerunt immediate ante hoc mi in b acuto repertum unum B simile [sqb] gravi, scilicet [sqb] quadrum, et inde formata fuit hec dictio bfa[sqb]mi, sic quod [sqb] quadrum posuerunt inter fa et mi huius dictionis bfa[sqb]mi, ut apparet. Et ex hoc fuit postea neccessarium ut inde voces quantum ad descensum compleri possent in A accuto immediate precedenti ponere re, et in G ut; et quantum ad ascensum in C acuto immediate sequenti ponere fa, et in D sol, et in E la; item similiter propter fugere tritonum propter ipsius dissonantiam musice inimicum, et propter ad superiores voces ascendere, fuit neccessarium la repertum in E acuto mutare in hoc nomen mi et non in aliud, si ascendere volebamus a C acuto ad F acutum tritonum dimittendo; et per consequens, ut inde voces quantum ad descensum complerentur, fuit neccessarium in D acuto immediate precedente ponere re, et in C ut, et quantum ad ascensum ponere in F acuto immediate sequenti fa, et in G sol, et in A superacuto la. Item propter eandem causam fuit neccessarium mutare la repertum in A superacuto in mi si ab F acuto ad b superacutum ascendere volebamus tritonum fugiendo; et per consequens, ut voces quantum ad ascensum et descensum complerentur, fuit neccessarium in G acuto immediate precedenti ponere re, et in F ut; item in b superacuto immediate sequenti ponere fa, et in C sol, et in D la. Item propter sumere octavam consonantem ad mi repertum in b acuto fuit neccessarium ponere mi in b superacuto et eodem modo figurare bfa[sqb]mi superacutum sicut figuratur bfa[sqb]mi acutum, sic quod propter hoc fuit ulterius neccessarium ut voces quantum ad ascensum et descensum complerentur ponere in A superacuto immediate precedente re, et in G acuto ut; item in [76] C superacuto fa, in D sol, et in E la. Habes igitur neccessitatem talis compositionis omnium viginti dictionum que in manu reperte sunt.
Sed causa quare predicte viginti dictiones potius posite sunt super manu sinistra quam super manu dextra, quod est tercium dubium in ordine quatuor ultimorum dubiorum superius recitatorum, est hec, quia antiqui voluerunt ad maiorem comoditatem ponere has dictiones super manu a qua incipit modus noster scribendi, qui est a parte sinistra tendens versus partem dextram, qua de causa etiam inceperunt ipsas dictiones in parte sinistra ipsiusmet manus sinistre, scilicet in police. Causa autem quare sub tali modo circulari processit, quod est quartum dubium in ordine quatuor ultimorum dubiorum supratactorum, fuit hec, quoniam antiqui voluerunt in has viginti dictiones super manu sinistra ordinando similem modum observare quem observabant in reiteratione sex nominum notarum superius nominatorum, qui modus et circularis. Sed causa quare potius illam circuitionem ceperunt quam aliquam aliam ab hac diversam fuit ut dictiones graves in loco infimo ponerentur, quod satis rationabile existit, cum etiam tales voces locum infimum obtinere videantur. A police autem inceperunt tanquam a primo manus digitorum.
[78] <12.> Et hec pro totius manus musicalis declaratione pro nunc sufficiant, in qua manu musicali figurari possunt omnes cantus mundi, quapropter fatue operantur multi moderni cantores, qui putantes quid magnum operari quosdam eorum cantus figurant manum musicalem ad infimum vel supremum exeuntes, et male; cum hoc absque neccessitate operentur, quod maximum vitium est in arte, cum ars insequatur naturam in quantum potest, et natura non abundet in superfluis nec deficiat in neccessariis, ut asserit Aristotiles secundo physicorum et tercio de anima.
[80] <2><1.> Declarata parte principali plane musice, que est manus musicalis explanatio, ad secundum intentum, quod est diversitatem tonorum declarare, accedamus, unde sciendum quod tonus quantum ad musicam spectat dupliciter sumi potest, primo pro eo quod contra semitonium distinguitur, qualiter sumebatur superius ubi diffiniebatur tonus et semitonium, et sic non sumitur in proposito; alio modo sumitur pro quodam totali processu cantus alicuius, antiphane, versus, responsorii, introitus, offertorii, psalmi, vel cantus alterius, et sic sumitur in proposito atque sic diffinitur: Tonus est quidam modus notas sive figuras cantus alicuius ordinandi in toto processu cantus alicuius repertus, diversitatem unius cantus ab altero per principium, medium, et finem, necnon per elevationem et depositionem vocum nos agnoscere faciens. Et huiusmodi tonus antiquo more regula atque modus nominatur, eo quod cantum quemlibet taliter regulat et modificat quod unum ab altero clarissime distinguitur. Tropus etiam, sive conversio, quod idem est, appelatur, eo quod in huiusmodi tonis, sive cantuum ordinibus, voces adinvicem taliter convertuntur, hoc est quando ab aliqua voce ascendendo vel descendendo recedimus et postea ad eandem vocem redimus, quod ex huiusmodi diversis conversionibus unus cantus ab altero maximam sumit diversitatem.
<2.> Et fuerunt huiusmodi toni primitus solum quatuor adinventi, istis quatuor diversis nominibus nominati, scilicet protus, deuterus, tritus, et tetrardus, que quatuor nomina sonant primus, secundus, tercius, et quartus; et fuerunt toni solum quatuor inventi secundum quod solum quatuor erant, et sunt, voces in quas quilibet cantus in plana musica reperibilis, tam ascendendo quam descendendo, finiri potest, atque poterat, propter quod est [82] sciendum quod de sex vocibus superius nominatis, scilicet ut, re, mi, fa, sol, la, solum quatuor intermedie, scilicet re, mi, fa, sol, sunt, et erant, que alicuius cantus plane musice finales esse possunt, atque poterant, et hoc est quia solum ille voces sumi debent pro finalibus alicuius cantus plane musice, que huiusmodi cantum, tam ascendendo quam descendendo, finire possunt, cuiusmodi non sunt due extreme voces, scilicet ut, la, quare pro finalibus alicuius cantus plane musice non assumpte sunt, sed bene solum quatuor intermedie, scilicet re, mi, fa, sol, ut dictum est, pro finalibus assumpte sunt, eo quod huiusmodi cantum, tam ascendendo quam descendendo, bene finire possunt, et secundum diversitatem istarum quatuor vocum finalium assumpserunt antiqui quatuor tonos superius nominatos, et ipsos per eorum fines abinvicem distinxerunt, taliter quod voluerunt primum tonum hanc vocem re pro fine sibi sumere, secundum vero tonum in hanc vocem mi, tercium autem in hanc vocem fa, et quartum in hanc vocem sol finiri debere. Habes ergo quomodo istarum quatuor vocum finalium diversitas fuit causa investigationis diversitatis quatuor tonorum superius nominatorum, quia sicut quatuor invente sunt voces finales abinvicem distincte, ita quatuor assumpti sunt toni abinvicem distincti, quorum quilibet suam habet finalem sibi propriam, ut dictum est.
<3.> Sciendum ulterius quod antiqui in istis suis quatuor tonis in cantu aliquo non descendebant sub fine ipsius cantus nisi tonum vel ad plus tonum cum semitonio; ascendebant autem supra finalem eius cantus ad plus usque ad vocem decimam, sic quod inter maiorem descensum et maiorem ascensum duodecimam comprehendebant; sed successores ulterius speculantes alios quatuor invenerunt tonos cum quatuor primis in finalibus concordantes, ab ipsis tamen in vocum ascensu atque descensu, ipsarum finalium respectu, discrepantes, unde ubi primi quatuor descendere non poterant, neque possunt, ad plus nisi tonum cum semitonio, voluerunt isti successores hos quatuor tonos ultimo inventos quintam vocem ad plus descendere posse, semper eorum finalium respectu; et ratio est quia, si bene consideras, primus istorum quatuor tonorum secundo inventorum, qui finiri habet in hanc vocem re, uti et primus quatuor primorum, finiri non potest in primo re, scilicet in Are, quia tunc a primo quatuor primorum per descensum non diversificaretur, eo quod tunc nisi tonum ad plus descendere posset, uti et primus quatuor primorum, ut patere potest subtiliter intuenti; potest bene tamen in secundo re finiri, scilicet in Dsolre, et tunc descendendo usque ad gamaut inclusive [84] bene quintam vocem et non ultra descendere poterit, ut cuilibet apparere potest; et ut omnes isti quatuor toni ultimo inventi equalem descensum haberent, voluerunt isti successores ipsos omnes tonos propter hoc quintam vocem ad plus descendere posse; sed ut postea inter maiorem descensum et maiorem ascensum istorum quatuor tonorum ultimo inventorum duodecima clauderetur, uti et in quatuor primitus inventis, voluerunt isti successores predicti hos quatuor tonos ultimo inventos ad vocem octavam ad plus ascendere posse, semper ipsorum finalium respectu.
Facti ergo in posterum sunt toni numero octo, taliter adinvicem ordinati quod quilibet duo toni eundem finem habentes adinvicem colligati sunt, ut verbi gratia primus quatuor secundorum cum primo quatuor primorum, secundus cum secundo, tercius cum tercio, et quartus cum quarto, et sic insequutus est quilibet alteri colligatus immediate illum cui colligatus est in octo tonorum ordine, quare primus quatuor primorum primus omnium octo factus est, et merito, quia primus quatuor primorum ascensum habentium, qui descensu nobilior reputatur, primus vero quatuor secundorum secundus in ordine est collocatus, ut insequatur immediate primum quatuor primorum cui colligatus est; in tercio vero loco secundus quatuor primorum repositus est, et in quarto secundus quatuor secundorum sibi colligatus; in quinto vero loco tercius quatuor primorum aptatus est, et in sexto tercius quatuor secundorum sibi colligatus; septimus vero locus quarto quatuor primorum attributus est, et octavus quarto quatuor secundorum sibi colligato. Quatuor ergo loca imparia obtinent quatuor toni primitus inventi et quatuor loca paria quatuor ultimo reperti, ut apparet. Propter hoc ergo dividunt moderniores hos octo tonos in duas partes equales, scilicet in quatuor primitus inventos et quatuor ultimo repertos, et vocant quatuor primitus inventos, qui sunt in ordine omnium octo primus, tercius, quintus, et septimus, autenticos, eo quod primitus et ab auctenticis auctoribus inventi sunt; quatuor vero ultimo inventos, qui in ordine omnium octo sunt secundus, quartus, sextus, et octavus, nominant plagales, sive collaterales, quod idem est, eo quod collaterales quatuor primorum esse dicuntur, cum eosdem fines cum illis obtinebant, ut dictum est. Plagis nanque grece latine latus significat, unde plagalis tantum quantum lateralis sive collateralis importat. Secundum alios vero plagis [86] grece latine sequutio, unde plagalis et sequax idem significant; et merito dicuntur isti quatuor toni secundo inventi plagales, id est sequaces, quia finales quatuor tonorum primitus inventorum insequuntur, quapropter omnes octo toni talibus octo propriis nominibus abinvicem distinctis nominati sunt, scilicet protus, plagalis proti, deuterus, plagalis deuteri, tritus, plagalis triti, tetrardus, et plagalis tetrardi. Et scias quod quilibet modus cantandi, sive sit in cantu plano sive in cantu mensurato, est alicuius octo modorum sive tonorum superius nominatorum.
<4.> Alii autem dicunt hos octo tonos aliter inventos fuisse, unde dicunt quod primorum quatuor tonorum superius nominatorum inventores in ipsis suis quatuor tonis magnum ascensum atque descensum comprehendebant, taliter quod in quolibet ipsorum tonorum supra ipsius finalem undecimam ascendebant atque infra ipsam quintam descendebant, vocem quintam decimam humane voci comuni rationabilem inter maiorem ascensum et maiorem descensum comprehendere volentes, sed moderniores, huiusmodi ascensum atque descensum comuniter canentibus tediosum intuentes, quemlibet dictorum quatuor tonorum in duas diviserunt partes, uni quarum ascensum tribuerunt, alterique descensum; et inde postea octo procreati sunt toni, quatuor ascensum possidentes, quatuorque descensum; et ascensum habentibus, qui descensu nobilior reputatur, ut dictum est, nomina prima tribuerunt, que sunt hec, scilicet protus, deuterus, tritus, et tetrardus, atque ipsos autenticos nominaverunt, eo quod nominibus ab autenticis auctoribus inventis nominati erant, atque sunt, vel quia partem altam, sive maiorem scilicet ascensum, sumere videntur, unde autenticus aliquando pro alto sive maiori sumitur, ut hic. Alios vero quatuor tonos descensum habentes plagales, id est partiales, nominaverunt, eo quod primorum partes dicuntur, ut dictum est. Plaga enim aliquando idem quod pars significat, unde dicunt astrologi celum in quinque plagas fore divisum, id est partes, similiterque terra; et ideo plagalis tantum quantum partialis significat; vel plagales, id est subiugales, quia partem subiugalem sive declinem, hoc est descensum, sumere videntur; plagis nanque grece aliquando idem quod subiugalis videtur importare. Ordinati [88] ergo sunt postea omnes octo toni, ut dictum est, plagalem illi cuius plagalis esse dicitur immediate postponendo, nominatique etiam sunt modo supradicto.
<5.> Sciendum ulterius quod istorum octo tonorum alius est perfectus, alius imperfectus, alius plusquamperfectus, et alius mixtus sive commixtus. Perfectus tonus dicitur ille qui modum suum implet superius atque inferius. Implere autem modum suum in tonis autenticis est supra suum finem octavam ascendere et tonum infra ipsius finalem descendere, trito excepto, qui licentiam habet descendendi tonum cum semitonio, eo quod tonum descendere non poterat sub sua finali per unam vocem descendendo, cum ipse tritus cum suo plagali fa finalem accipiat, ut dictum est; oportuit ergo terciam descendere vocem et inde descensum toni cum semitonio suscipere, si magis quam per semitonium, uti et alii autentici, descendere intendebat. Implere [90] autem modum suum in tonis plagalibus est supra suum finem sextam vel septimam vocem ascendere et quintam sub ipso fine descendere. Secundum alios vero inpletio modi in autenticis tonis solum per ascensum cognoscitur, in plagalibus vero per descensum.
Tonus vero imperfectus dicitur ille qui modum suum non implet, sive hoc sit superius sive inferius.
[92] Tonus vero plusquamperfectus dicitur ille qui, si autenticus est, plus quam octavam supra suum finem ascendit; si vero sit plagalis, dicitur ille qui plus quam quintam sub suo fine descendit.
Tonus vero mixtus sive commixtus, quod idem est, dicitur ille qui naturam alterius toni suscipit, et naturam unam terciam ex sua et altera componit, ut verbi gratia si autenticus sit et plagalem suscipiat depositionem, vel si plagalis et autenticam sumat elevationem; vel si cantari debeat per [sqb] quadrum et cantetur per b rotundum, vel e contra. Et scias quod talis tonus mixtus illius octo tonorum esse dicitur cuius naturam magis recipit, cum a predominante fieri debeat denominatio.
[94] <6.> Sed ad istorum octo tonorum maiorem noticiam, est sciendum quod novem sunt ea per que unusquisque octo tonorum ab altero distingui habet et que nos in noticiam ipsorum regulariter ducunt, et sunt ista, scilicet ascensus, descensus, corde, principia, fines, Seculorum amen differentie, species, neume, et distinctiones, que omnia seriatim inferius declarabuntur.
<7.> A primis ergo duobus, que sunt ascensus et descensus, incipiendo, dico quod autentici toni a plagalibus per ascensum et descensum sumunt differentiam, eo quod autentici sub suis finalibus solum tonum cum semitonio ad plus descendere possunt, plagalibus vero sub suis finalibus usque ad quintam licitum est devenire; item plagales ultra septimam supra eorum finales ascendere non permittuntur, autentici vero supra eorum finales usque ad octavam ascendere possunt, quod totum etiam dictum est superius; ex quibus dictis sequitur quod per ascensum et descensum solum utrum tonus autenticus existat sive plagalis agnoscere possumus, nec hoc in totum sufficit nisi tonus suam habeat perfectionem saltim in ascensu si sit autenticus vel saltim in descensu si sit plagalis.
[96] <8.> Si tamen cantus aliquis qui huiusmodi perfectione careat reperiatur, an sit plagalis vel autenticus per eius cordam iudicare possumus, que corda tercium in ordine declarandum existit; quapropter est sciendum quod quilibet tonus autenticus cum suo plagali suam habet cordam sibi propriam, unde F grave primi et secundi toni corda esse dicitur, G vero grave tercio et quarto tono pro corda attribuitur, A vero acutum quinti et sexti toni pro corda reputatur, sed [sqb] quadrum acutum septimi et octavi toni pro corda tenetur. Hoc scito in hunc modum quilibet tonus per eius cordam an sit plagalis vel autenticus est iudicandus, quoniam aspiciende sunt note supra et infra eius cordam existentes, quia si plures sint note supra, autenticus est iudicandus; si vero infra, plagalis. Si vero tot supra quot infra, tunc tonus per cordam iudicari non potest, sed per species, de quibus inferius determinabitur, pro tunc est iudicandus. Puto tamen fore melius atque securius, antequam aliquis cantus cuius toni sit iudicetur, quod omnia novem superius enumerata, scilicet ascensus, descensus, et cetera, considerentur, et inde postea tonus iudicetur; et hoc dico propter tonos mixtos, in quibus omnia hec novem sunt consideranda antequam sub aliquo octo tonorum reponantur. Item etiam hoc dico propter cantus prosaicos, qui sunt cantus ex longa serie verborum contexti, sicut sequentie, antiphane, et responsoria quedam, [98] in quorum noticiam bene pervenire non possumus nisi omnia novem supradicta inspiciamus. Nullo ergo modo contentus existas in consideratione unius vel duorum vel trium vel quatuor vel et cetera novem superius nominatorum, sed omnia novem subtiliter inspicias atque intelligenter et a predominio sumas indicationem, et tunc tonum quemlibet recte iudicabis.
<9.> Pro quarti vero in ordine declaratione, est sciendum quod quilibet octo tonorum, sive sit perfectus sive sit imperfectus sive plusquamperfectus sive mixtus, habet quasdam literas in quarum quamlibet suum habere potest exordium. Primi ergo toni octo sunt huiusmodi litere initiales, scilicet A, B, C, D, E, F, et secundum G gravia, et A acutum. Secundi vero toni sunt iste septem, scilicet primum G grave, hoc est gama, et A, B, C, D, E, et F gravia. Tercii vero toni sunt iste quatuor, scilicet E, F, et secundum G gravia, et C acutum. Quarti vero toni sunt iste sex, scilicet C, D, E, F, et secundum G gravia, et A acutum. Quinti vero toni sunt iste quinque, scilicet D, F, et secundum G gravia, et A et C acuta. Sexti vero toni sunt iste quinque, scilicet C, D, F, et secundum G gravia, et A acutum; sunt tamen aliqui qui [100] addunt literam sextam, scilicet b rotundum acutum, et, credo, male, quoniam nullus cantus supra initium sui Seculorum amen initiari debet, ut de omnibus aliis tonis patere potest. Declarabitur autem inferius loco suo quid sit hoc Seculorum amen. Septimi vero toni sunt iste sex, scilicet F et secundum G gravia, et A, [sqb] quadrum, C, et D acuta. Octavi vero toni sunt iste sex, scilicet C, D, F, et secundum G gravia, et A et C acuta.
<10.> Item sciendum, et est declaratio quinti in ordine declarandi, quod sicut quilibet octo tonorum quasdam habet literas principales, ut dictum est, ita quilibet ipsorum, sive sit perfectus sive imperfectus sive plusquamperfectus sive mixtus, quasdam habet literas in quarum quamlibet suum potest habere finem. Primi ergo et secundi toni insimul sunt huiusmodi litere finales due, scilicet D grave et A acutum; tercii vero et quarti insimul sunt iste due, scilicet E grave et [sqb] quadrum acutum; quinti vero et sexti insimul sunt iste due, scilicet F grave et C acutum; septimi vero et octavi insimul sunt iste due, scilicet secundum G grave et D acutum. Scias tamen quod iste quatuor litere finales, scilicet D, E, F, et secundum G gravia, sunt octo tonorum propriissime finales; cetere vero finales litere, scilicet A, [sqb] quadrum, C, et D acute, per reductionem ad finales proprias finales esse dicuntur. Reducitur nanque A acutum ad D grave, [sqb] vero quadrum acutum ad E grave, C vero acutum ad F grave, et D acutum ad secundum G grave. Quatuor ergo sunt octo tonorum finales proprie et quatuor per reductionem, ut visum est, et hee quatuor finales per reductionem quatuor finalium propriarum [102] confinales esse dicuntur. Alii autem aliter ponunt octo tonorum literas finales, licet non multum differenter a supradictis, unde dicunt primi et secundi toni esse has duas literas finales, scilicet D et A absolute, quia non curando utrum sint graves vel acute vel superacute; tercii vero et quarti esse has duas, scilicet E et [sqb] quadrum, etiam absolute; quinti vero et sexti esse has duas, scilicet F et C, etiam absolute; septimi vero et octavi unicam solam esse literam finalem, scilicet G etiam absolute. Voluntque etiam isti insimul cum aliis has quatuor literas, scilicet D, E, F, et secundum G gravia, propriissimas esse finales et reliquas per reductionem ad propriissimas pro finalibus esse ponendas, atque confinales nominari debere.
<11.> Pro declaratione vero sexti in ordine declarandi, est sciendum quod immediate post antiphanas comuniter reperiuntur Seculorum amen, que per hanc dictionem, Euouae, ut plurimum, importantur. Est nanque Euouae dictio [104] composita ex omnibus literis vocalibus in Seculorum amen repertis, si bene consideras, sic quod Euouae est proprie Seculorum amen demptis omnibus literis consonantibus; et hec dictio Euouae comuniter immediate post quamlibet antiphanam reperitur et per ipsam in noticiam octo tonorum taliter devenire possumus, quoniam aut cantus talis dictionis Euouae, sive Seculorum amen, quod idem est, incipit in voce tercia supra finalem antiphane immediate precedentis aut in voce quarta aut in voce quinta aut in voce sexta. Si in voce tercia, tunc antiphana immediate precedens secundi vel sexti toni infallanter esse dicitur, et si in F gravi sumit exordium, sub secundo reponitur tono; et si in A acuto, sexti toni esse vere reputatur. Si vero incipit in voce quarta, tunc antiphana immediate precedens quarti vel octavi toni esse dicitur, et si in A acuto sumit exordium, sub quarto reponitur tono; si vero in C acuto, octavi toni esse vere reputatur. Si vero incipit in voce quinta, tunc antiphana immediate precedens primi vel quinti vel septimi toni esse dicitur, et si in A acuto sumit exordium, sub primo tono collocatur; si vero in C acuto, sub quinto tono reponitur; si vero in D acuto, septimi toni vere esse reputatur. Si vero incipit in voce sexta, tunc antiphana immediate precedens absque fallo tercii toni esse dicitur; ex quibus omnibus concludas quod per huiusmodi Seculorum amen devenire non potest nisi in noticiam tonorum antiphanarum vel sibi equivalentium, cum ipsa solis antiphanis sive sibi equivalentibus habeant famulari.
[106] Per quasi similia vero etiam in noticiam tonorum omnium introituum devenire potes, unde omnis introitus desinens in D grave cuius versus sive psalmus in F grave sumit exordium primi toni esse dicitur; si vero eundem finem retinendo eius versus in D grave sumat exordium et postea in C grave descendat, ad F grave postea ascendendo, secundi toni esse dicitur. Item omnis introitus desinens in E grave cuius versus sive psalmus in G grave secundum sumit exordium, ad C acutum inde sursum ascendendo, tercii toni esse dicitur; si vero eundem finem observando eius versus in A acutum sumat exordium, quarti toni esse dicitur. Item omnis introitus desinens in F grave cuius versus sive psalmus in eodem F gravi sumat exordium et postea ad A acutum ascendat, ad C acutum ulterius ascendendo, quinti toni esse dicitur; si vero eundem finem observando eius versus in eundem finem, scilicet in F grave, sumat exordium et ad G grave secundum ascendat, iterum ad F grave descendendo, sexti toni esse dicitur. Item omnis introitus desinens in G grave secundum cuius versus sive psalmus in eodem G gravi secundo sumit exordium et ad C acutum ascendat, usque ad F acutum in posterum deveniendo, septimi toni esse dicitur; si vero eundem finem observando in eundem finem eius versus sumat exordium ad C acutum ascendendo, non tamen ad F acutum deveniendo, octavi toni esse dicitur.
Item etiam simili modo in noticiam tonorum omnium responsorum devenire possumus, quoniam omne responsum desinens in D grave cuius versus in A acutum sumit exordium, vel in D grave et ascendit usque ad A acutum, primi toni esse dicitur; si vero eundem finem retinendo eius versus in C grave sumat exordium, vel in eodem D gravi et descendat in C grave, usque in G grave secundum in posterum ascendendo, secundi toni esse dicitur. Item omne responsum desinens in E grave cuius versus in C acutum sumit exordium tercii toni esse dicitur; si vero eundem finem retinendo eius versus in A acutum sumat exordium, vel in E grave et ascendat usque ad A acutum, quarti toni esse dicitur. Item omne responsum desinens in F grave cuius versus in C acutum sumit exordium quinti toni esse dicitur; si vero eundem finem observando eius versus in eundem finem, scilicet in F grave, sumat exordium et etiam ibidem finiatur, sexti toni esse dicitur. Item omne responsum desinens in G grave secundum cuius versus in D acutum sumat [108] exordium ad F acutum in posterum ascendendo, septimi toni esse dicitur; si vero eundem finem observando eius versus in C acutum sumat exordium, vel in G grave secundum et ascendat usque ad C acutum, octavi toni esse dicitur. Et quasi per hunc modum omnes cantus versum habentes cognoscuntur.
Scias tamen quod ad bene cognoscendum modos sive tonos omnium cantuum versus habentium oportet te fines illorum cantuum intuere et ipsorum, et suorum versuum, elevationem et depositionem vocum supra <et infra> finales illorum cantuum versus habentium inspicere, quoniam quilibet cantus cum eius versu eundem modum intonandi, sive tonum, insequi debet.
[110] <12.> Pro declaratione autem specierum, que in ordine septimum declarandum existunt, est sciendum quod species, quantum ad propositum spectat, est prepositionis, postpositionis, ac in medio positionis tonorum atque semitoniorum quedam diversitas in quibusdam vocum combinationibus reperta, sicut gratia exempli in tercia, in quarta, in quinta, in sexta, in septima, in octava, et cetera; sed quia tales diversitates in quibusdam huiusmodi vocum combinationibus reperte proposito nostro utiles non existunt, ideo relinquende et de utilibus nostro proposito est determinandum, que solum due permanent, scilicet dyateseron et dyapente.
Est nanque dyateseron duarum vocum quedam combinatio que a modernis quarta minor, ex duobus tonis et uno semitonio contexta, nuncupatur; et dicitur dyateseron a dya grece, quod importat de latine, et teseron grece, quod latine dicitur quatuor, unde dyateseron nomen grecum est quod latine de quatuor importat, eo quod combinatio talis que dyateseron nuncupatur quatuor in se continet voces, ex quibus duo toni et unum semitonium componuntur. Et hec dyateseron in se tres continet diversitates, que pro nunc species nuncupantur, secundum triplicem modum in ipsa dyateseron semitonium collocandi, unde in dyateseron quandoque semitonium in medio duorum tonorum collocatur, et tunc prima species dyateseron procreatur; quandoque vero huiusmodi semitonium duobus tonis preponitur, et tunc secunda species dyateseron procreatur; quandoque vero huiusmodi semitonium duobus tonis postponitur, et tunc tercia species dyateseron procreatur.
[112] Est autem dyapente duarum vocum quedam combinatio que a modernis quinta maior, ex tribus tonis et uno semitonio contexta, nuncupatur; et dicitur dyapente a dya grece, quod est de latine, et pente grece, quod latine dicitur quinque, unde dyapente nomen grecum est quod latine de quinque importare videtur, eo quod combinatio talis que dyapente dicitur quinque in se continet voces, ex quibus tres toni et unum semitonium componuntur. Et hec dyapente in se quatuor continet species, sicut in ipsa semitonium quadrupliciter collacare possumus. Si ergo supra primam speciem dyateseron tonum adiungamus, statim primam speciem dyapente componimus, que ex tono, semitonio, et duobus tonis constare dicitur; si vero supra secundam speciem dyateseron tonum adiungamus, statim secundam speciem dyapente componimus, que ex semitonio et tribus tonis constare dicitur; si autem supra terciam speciem ipsius dyateseron tonum adiungamus, non terciam speciem dyapente, sed quartam, componimus, que ex duobus tonis, semitonio, et tono constare dicitur. Tercia vero species dyapente ex nulla specie dyateseron sumit compositionem, sed ex se sola componitur, et ex tribus tonis et semitonio constare dicitur, et continet huiusmodi tercia species dyapente ita semitonium in fine, sicut et tercia species dyateseron.
Et scias quod huiusmodi species dyateseron et dyapente cognoscuntur per respectum note inferioris ad superiorem et non e contra, quoniam tunc descensus qui fit a la ad mi sub secunda specie dyateseron, sub qua vere dicitur esse, non collocaretur, sed sub tercia, quia in tali descensu ultimatur semitonium, uti debet ultimari in tercia specie; sed si nota inferior superiori comparetur, uti comparari debet, precedet semitonium tonos, ut in secunda [114] specie dyateseron precedere debet, et sic secunda species dyateseron procreabitur, et bene.
His ergo speciebus sic declaratis, per ipsas in noticiam tonorum taliter pervenire possumus, quoniam quotienscunque super aliqua voce finali cantus alicuius prima species dyapente reperitur et super voce dyapente supra finalem resonante prima species dyateseron invenitur, tunc talis cantus primi toni esse dicitur; si vero supra finalem alicuius cantus prima species dyapente reperitur et infra eandem finalem prima species dyateseron invenitur, tunc talis cantus secundi toni esse dicitur. Omnis vero cantus supra cuius finalem secunda species dyapente reperitur et supra vocem dyapente supra finalem resonantem secunda species dyateseron invenitur tercii toni esse dicitur; si vero supra finalem alicuius cantus secunda species dyapente reperitur et infra eandem finalem secunda species dyateseron invenitur, quarti toni esse dicitur. Omnis vero cantus supra cuius finalem tercia species dyapente reperitur et supra vocem dyapente supra finalem resonantem tercia species dyateseron invenitur quinti toni esse dicitur; si vero supra alicuius cantus finalem tercia species dyapente reperitur et infra ipsius finalem tercia species dyateseron invenitur, sexti toni esse dicitur. Omnis vero cantus supra cuius finalem quarta species dyapente reperitur et supra vocem dyapente supra finalem resonantem prima species dyateseron invenitur septimi toni esse dicitur; si vero supra alicuius cantus finalem quarta species dyapente reperitur et infra ipsius finalem prima species dyateseron invenitur, octavi [116] toni esse dicitur. Et si bene consideras, omnia hec ex his que de ascensu et descensu et literis finalibus tonorum dicta sunt inferri habent fundamentaliter.
Ad maiorem tamen noticiam cantuum qui modum suum non implent sursum nec deorsum, scire debes quod si aliquis sit cantus qui supra eius finalem ultra sextam non ascendat nec sub eius finali sumat aliquem descensum, et qui pluries dyateseron sumat que est ab eius finali ad vocem quartam supra ipsam finalem, tunc, ut plurimum, talis cantus plagalis iudicatur, et tanto certius quanto pluries ipsam dyateseron in se resumit et huiusmodi plagalis quotum finem recipit totus in ordine iudicatur.
<13.> Pro declaratione autem octavi in ordine declarandi est sciendum quod neuma, secundum quod in proposito sumere volo, eo quod apud musicum multipliciter sumi solet, est coadunatio duarum vocum consonantiam [118] vel dissonantiam auribus reddentium, et licet tales neume plures existant, tamen solum tres sunt neume que nos ducunt in octo tonorum noticiam, scilicet dyateseron, dyapente, et dyapason. Quid autem sit dyateseron et dyapente dictum est superius. Dyapason vero est duarum vocum combinatio quinque tonos et duo semitonia in se comprehendentium que apud modernos octava consonans nominatur; et dicitur dyapason a dya grece, quod est latine de, et pason, octo, unde dyapason nomen grecum est quod latine de octo importare videtur, eo quod talis dyapason in se octo comprehendit voces ex quibus quinque toni et duo semitonia componuntur. Per predictas ergo tres neumas taliter in noticiam octo tonorum devenire possumus, quoniam quotienscunque videmus cantum aliquem supra eius finalem quintam sepissime ascendere et sub ipsa ad plus tonum descendere, tunc ipsum cantum autenticum habemus iudicare; et huiusmodi cantus totus in ordine autenticus iudicabitur quotum finem aut quotam speciem ipse resumet. Ipsum etiam cantum autenticum iudicabimus si supra ipsius finalem dyapason sumere pernotabimus. Per neumam autem que dyateseron nominatur taliter in noticiam tonorum devenire possumus, quoniam quotienscunque est aliquis cantus qui multotiens frequenter dyateseron supra ipsius finalem <ascendat>, tunc ipse statim plagalis est iudicandus. Item etiam si in aliquo cantu ab ipsius litera finali ascensum ad quintam sine aliquo intervallo pernotabimus, statim ipsum autenticum iudicabimus; si vero ad quartam, ipsum tonum plagalem pernotabimus. Ex his ergo perpendere potes quantum huiusmodi tres neume iuvant ad octo tonorum differentias cognoscendum.
[120] <14.> Restat modo ultimum declarandum, quod distinctio nominatur. Est nanque distinctio locus in quo pausamus in cantu aliquo antequam ad finem eiusdem deveniamus. Et ut hoc melius intelligas, scire debes quod in quolibet cantu plano antequam ad ipsius finem deveniatur, quedam reperiuntur linee lineas atque spatia eiusdem cantus occupantes, que pause dicuntur, sive distinctiones, et tales linee non debent omnes lineas atque spatia occupare sed solum aliquas et aliqua, ad finalium pausarum differentiam; de quibus distinctionibus, sive pausis, tres regule ab antiquis tradite sunt, quarum prima talis est, quod in quolibet cantu, cuiuscunque toni sit, tot debent esse distinctiones quot principia. Secunda regula est hec, quod nulla distinctio cantus alicuius supra initium sui Seculorum finire debet. Tercia regula est hec, quod in quolibet cantu plura principia possidente reperiri debent plures distinctiones in finalem eiusdem cantus finientes. Dicuntur autem huiusmodi pause distinctiones, eo quod per ipsas unus modus sive tonus ab alio distinguitur atque cognoscitur, quoniam cognotis finalibus ipsarum distinctionum atque ipsarum numero, statim in noticiam tonorum pervenitur. Distinctiones etiam nominantur tales pause, eo quod per ipsas pausas species abinvicem distinguuntur, quod facillime per tales distinctiones specierum in noticiam tonorum pervenitur.
<15.> Declarata sunt ergo omnia novem ad cognitionem omnium octo tonorum neccessaria superius enumerata, que omnia subtiliter inspicias si aliquem tonum iudicare intendis, et in iudicando a predominantibus sume indicationem, et sic operando ad errorem tui iudicii nunquam pervenies.
<16.> Sed quia quando aliquis supradictorum octo tonorum supra A acutum multotiens ascendit est dubium an illum tonum per b rotundum cantare debeamus an per [sqb] quadrum, est advertendum quod in omni modo cantandi evitanda est mutatio in quantum est possibile, eo quod in omni arte bene regulata iuxta possibilitatem est difficultas evitanda. Si ergo aliquando dubietas predicta cantandi per b rotundum vel per [sqb] quadrum tibi occurat, aspice ubi pauciores cadant mutationes, et illum modum assume in quo pauciores mutationes reperte sunt, sive talis cantandi modus b rotundum existat sive [sqb] quadrum.
[122] <17.> Expedito ergo modo cognoscendi tonos in quolibet cantu, psalmis exceptis, restat nunc declarare qualiter psalmi in ipsos intonando abinvicem per octo tonos diversificantur, qui modus per regulas aliquas non habetur, sed solum per exempla aliqua antiquitus usitata traditur, que comuniter assignari solent in scripturis. Et quia talis modus psalmos intonandi duplex reperitur, scilicet modus in diebus solempnibus precipuis sive duplicibus retentus et modus in diebus ferialibus atque dominicis observatus, primo ponenda sunt exempla modorum psalmos intonandi in diebus solempnibus precipuis sive duplicibus cum differentiis suorum Seculorum amen; postque absque medio ponentur exempla modorum psalmos intonandi in diebus ferialibus atque dominicis. Prima ergo exempla sunt hec primitus infrascripta.
Modus primi toni
[Prosdocimo, Plana, 122,1; text: Dixit dominus domino meo. Sede a dextris meis Benedictus dominus deus israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue Magnificat anima mea dominum] [PROPLA 03GF]
[124] [Prosdocimo, Plana, 124,1; text: Seculorum amen Primus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur][PROPLA 04GF]
[126] Modus secundi toni
[Prosdocimo, Plana, 126,1; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis Benedictus dominus deus israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue Magnificat anima mea dominum Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen Secundus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 05GF]
[128] Modus tercii toni
[Prosdocimo, Plana, 128,1; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis Benedictus dominus deus israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue Magnificat anima mea dominum Seculorum amen Tercius tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 06GF]
[130] Modus quarti toni
[Prosdocimo, Plana, 130,1; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis Magnificat anima mea dominum Benedictus dominus deus israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis sue Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen] [PROPLA 07GF]
[132] [Prosdocimo, Plana, 132,1; text: Seculorum amen Quartus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 08GF]
[134] Modus quinti toni
[Prosdocimo, Plana, 134,1; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis Magnificat anima mea dominum Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen Quintus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 09GF]
[136] Modus sexti toni
[Prosdocimo , Plana, 136,1; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis Magnificat anima mea dominum Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen Sextus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 10GF]
[138] Modus septimi toni
[Prosdocimo, Plana, 138,1; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis Magnificat anima mea dominum Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen Septimus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 11GF]
[140] Modus octavi toni
[Prosdocimo, Plana, 140,1; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis Magnificat anima mea dominum Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen Octavus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 12GF]
[142] Alius modus novus octavi toni
[Prosdocimo, Plana, 142,1; text: In exitu de egipto domus iacob de populo barbaro Seculorum amen Nova maneries sic incipit et sic mediatur et sic finitur] [PROPLA 13GF]
Propter hunc modum ultimum intonandi est sciendum quod hic ultimus intonandi modus a quibusdam sub octavo modo collocatur, a quibusdam vero aliis sub nullo octo tonorum reponitur, sed maneries per se et nona in ordine reputatur; unde ubi in exemplo superius posito scribitur nova maneries, scribitur ab aliis nona maneries, eo quod secundum ipsos nona maneries existit in ordine. Sed quicquid sit, puto fore rationabilius ipsum modum ultimum ad aliquem octo modorum debere reduci quam propter ipsum solum nonum modum intonandi reperire, cum solum octo reperiantur toni, ut supradictum est; sed ad quem octo tonorum reduci habeat, dico, propter aliis non contradicere, quod ad octavum, licet magis sapiat naturam quarti, ut michi videtur; unde dicunt multi qui ipsum tonum sub octavo reponunt [144] quod semel diabolus audiens duos monacos in coro existentes, atque inter se supra hanc ultimam maneriem litigantes sub quo scilicet octo modorum hanc ultimam maneriem reponere deberent, eos incepit deridere in hec verba sub predicta ultima manerie suaviter sic prorumpens:
Duo monaci sunt in coro
litigantes, ut in foro,
octavum tonum nescientes
ab aliis distinguere.
Et propter hoc dicunt isti hunc modum reponi debere sub octavo.
Nunc sequuntur exempla modorum psalmos intonandi in diebus ferialibus atque dominicis.
Modus primi toni
[Prosdocimo, Plana, 144,1; text: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen] [PROPLA 14GF]
[146] Modus secundi toni
Modus tercii toni
[Prosdocimo, Plana, 146,1; text: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen] [PROPLA 15GF]
[148] Modus quarti toni
Modus quinti toni
[Prosdocimo, Plana, 148,1; text: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen] [PROPLA 16GF]
[150] Modus sexti toni
Modus septimi toni
[Prosdocimo, Plana, 150,1; text: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen] [PROPLA 17GF]
[152] Modus octavi toni
[Prosdocimo, Plana, 152,1; text: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit. et in cathedra pestilentie non sedit Seculorum amen] [PROPLA 18GF]
Propter omnia exempla superius posita est primo sciendum quod quilibet modus psalmos intonandi, sexto excepto atque secundo, plures retinet in suo fine diversitates, que in exemplis superius positis descripte sunt, et hee diversitates, ut plurimum, in fine antiphanarum reperiuntur, que Seculorum amen nominantur, et docent nos hee diversitates qualiter psalmum immediate ante antiphanam pronuntiandum finire debeamus.
<18.> Item sciendum quod principia psalmos intonandi ultra exempla superius posita per hos versus etiam habere possumus:
Primus, cum sexto, fa sol la semper habeto;
Tercius et octavus, ut re fa, sicque secundus;
La sol la, quartus; ut mi sol sit tibi quintus;
Septimus, fa mi fa sol; sic omnes esse recordor.
[154] Item qualiter ipsi psalmi in ipsos intonando mediantur, etiam ultra exempla superius posita, per hos versus habere possumus:
Septimus et primus et sextus fa mi re mi sibi tenet;
Quintus, sol la sol; fa sol fa dat octavus atque secundus;
Tercius, sol fa mi re fa; quartus ut re mi re sibi iungit.
Versus nanque huiusmodi de se clarissimi sunt, et ideo circa ipsos aliter non insisto. Scias tamen quod psalmi taliter principiantur et mediantur solum in diebus precipuis solempnibus sive duplicibus, ut per exempla visum est superius.
Modi autem intonandi versus introituum et responsorum a quibusdam poni solent, sed quia ipsi distincte per eorum figuras figurati immediate post introitus et responsa reperiuntur, ipsos propter brevitatem dimisi.
<19.> Istis ergo taliter ordinatis poterit quilibet boni ingenii prescripta bene intelligens de se officium novum intonare. Si aliquod tale noviter intonandum sibi fuerit presentatum, et si cum hoc exemplariter in aliis officiis inspexerit, nunquam ad errorem pervenire poterit, neque de hoc aliquam admirationem sumere debes, cum et circa alias scientias laborantes in suis operibus etiam alienis exemplis sepissime operentur, ut verbi gratia in arte metrica operatores nanque huius artis in brevitatem vel longitudinem alicuius sillabe cognoscendo, multotiens exemplo alterius operantur, ymo quod plus est operari exemplariter est una de viis quibus metrorum compositores utuntur, in brevitatem vel longitudinem sillabarum cognoscendo, et hoc quando carmina componere intendunt.
<20.> Sit ergo finis huius parvi operis plane musice per Prosdocimum de Beldemandis patavum, Montagnane, paduani districtus, anno 1412, taliter ordinati. Deo gratias. Amen.
<21.> Explicit tractatus plane musice a Prosdocimo de Beldemandis patavo in castro Montagnane, paduani districtus, anno domini 1412, compilatus. Deo gratias. Amen.