Complexus effectuum musices
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 4:191–95.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Luminita Florea Aluas C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1992.
Actions |
---|
[191] Complexus effectuum musices
Editus a Magistro Johanne Tinctoris in legibus licentiato Regisque Siciliae capellano.
Prologus.
Illustrissimae dominae Beatrici de Aragonia, Regis Siciliae, Jherusalem et Ungariae probissimae filiae, Johannes Tinctoris inter legum artiumque mathematicarum professores minimus immortalem servitutem. Scienti mihi, beatissima Beatrix, quam ardenti, quamque vehementi studio ingenue arti musices operam impendas occurit quosdam ingentes effectus ipsius compendiose tuae celsitudini exponere. Quibus licet animum tuum instar illius a quo coelestem duxit originem, arbitror constantissimum exciteris numquam abs tam insigni opera desistere. Quod quidem agressus [192] ego sum non minus amore tui quam artis inductus. Enim vero ut quam gratissimum mihi est musicen cui me ab ineunte aetate dedidi studio tam illustris tam prudentis tamque formosae dominae, regiae filiae gloriossimam fore, sic et beneficio ipsius artis quam caeterarum potentissimam Plato, pulcherrimam Quintitianus, divinamque scientiam Augustinus asserit, tuum semper animum ab omni dolore purificatissimum expeto. Neque me credas velim omnes effectus ipsius liberalis ac honestae musices (sic eam Aristoteles vocat hoc in opusculo) complecti verum tantum modo viginti, ut sunt
Deum delectare,
Dei laudes decorare,
Gaudia beatorum amplificare,
Ecclesiam militantem triumphanti assimilare,
Ad susceptionem benedictionis divinae praeparare,
Animos ad pietatem excitare,
Tristitiam depellere,
Duritiam cordis resolvere,
Dyabolum fugare,
Extasim causare,
Terrenam mentem elevare,
Voluntatem malam revocare,
Homines laetificare,
Aegrotos sanare,
Labores temperare,
Animos ad praelium incitare,
Amorem allicere,
Jocunditatem convivii augmentare,
Peritos in ea glorificare,
Animas beatificare.
Quos quidem admirabiles et ut ita dicam divinos effectus tum rationibus, tum auctoritatibus sacris, tum philosophorum, hystoricorum ac poetarum dictisque, Cicerone teste, peti solent ad faciendam fidem, comprobare decrevi ac ordine debito de quolibet ut liquidius pateant.
Et huic licet editioni (eo quod ardua sit) tum theologiam, tum philosophiam, tum poesim concernens ingenuum cantoris impar agnoscas; haud me vitii praesumptionis profecto accusabis si non ignores in ardua tendere proprium est virtutis.
Capitulum I.
De primo effectu musicae.
Primo, Musica Deum delectat.
Proprium etenim est cujuslibet artificis suo delectari artificio maxime dum id perfectum fuerit. Unde cum Deus qui opus imperfectionis non novit ut habetur in capitulo Majores de baptismo et ejus effectu extra in antiquis, hanc artem perfectissimam operatus fuerit tenendum est quod ab ea prae caeteris delectatur. Hinc a dilectissima sponsa sua quam fideles ecclesiam credunt optat dulcedinem voces audire quam sola musica potest efficere. Quippe per Salomonem canticorum secundo capitulo sic alloquitur illam: "Sonos vox tua dulcis in auribus meis" et sequitur: "Vox enim tua dulcis". Quasi dicit eo quod vox tua dulcis, id est melodiosa sit, opto ut sonet in auribus meis; neque vocis dulcedinem audire Deus optaret si eum quovis modo non delectaret.
Capitulum II.
De secundo effectu.
Secundo, Musica laudes Dei decorat.
Hinc in ecclesia triumphanti perpetuus Dei laudibus insistentes eas quo magis decorentur; unde Johannes in apocalypsi capitulo quarto decimo refert vocem cantantium quasi canticum novum ante sedem Dei fuisse sicut cytharedorum cytharizantium in cytharis suis. Hinc Virgilius fingit eos qui erant in Campo Elysio laudes [193] Appollinis sapientiae Dei canere, nam in sexto libro Eneidos de Enea qui cum Sibilla in illum bonum devenerat, ita dicit:
Conspicit ecce alios dextra levaque per herbam
Vescentes, laetumque choro paeana canentes.
Sacerdotes etiam sub Evandro more archadico deo Herculi laudes in decorem canebant, de quo idem Virgilius in octavo sic inquit:
Tum Salii ad cantus, insensa altaria circum,
Populeis adsunt evincti tempora ramis:
Hic juvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
Herculeas, et facta ferant, etc.
Numaque Pompilius, sacrorum Romanorum piissimus institutor, voluit salios laudes deorum musicis decorare versibus. Unde Quintilianus in libro primo Institutionum oratoriarum: "Versus quoque saliorum carmen habent". Sed haec ad falsam religionem pertinent. Rex autem David verae religionis cultor, Dei laudes decorari cupiens, cantores instituit qui coram archa faederis illas decantarent, de quo Ecclesiastici capitulo quadragesimo septimo: "Stare fecit cantores juxta altare et in sono eorum dulces fecit modulos". Hinc ille ab omnibus variis instrumentis musicis Dei laudes decorari expetens, postquam dixit in psalmo centesimo quadragesimo sexto: "Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio", subjungit in ultimo "Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cythara; laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo; laudate in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis, omnis spiritus laudet dominum". Instar cujus regiae institutionis, Ambrosius primum in ecclesia militanti laudes Dei musica decorari ordinavit. Quo effectum est ut hac tempestate praestantissimi inveniantur cantores Dei laudibus accuratissime vacantes, quorum quidem cantorum tanto praestantius est officium, quantum Deus cui cantando devote serviunt, rebus caeteris praestat.
Capitulum III.
De tertio effectu.
Tertia: "Musica gaudio beatorum amplificat". Credimus enim beatitudinem esse statum omnium bonorum aggregatione per scilicet quam si beati sint assequenti delectabilissima quae bona sunt eis deesse non possunt. Unde quoniam octavo, ut inquit philosophus in Politicorum, musica sit delectabilissimorum quod musicarum concordiarum dulcedo gaudia eorum amplificet rationem, concludimus hinc quoniam felicitatem animorum beatorum instrumenta musica significant, ut patet per Ovidium in quarto Metamorphoseos ita dicentem: "Liraeque tibiaque et cantus animi felicia laeti argumenta sonant". Pictores, quando beatorum gaudia designare volunt, angelos diversa instrumenta musica concrepantes depingunt. Quod ecclesia non permitteret nisi gaudia beatorum musica amplificari crederet; nec extra propositum Virgilius gaudiis Camporum Elysiorum qui amena vireta, locos laetos fortunata, nemora sedesque beatas appellat musicam interresse finxit. Unde in sexto libro Eneidos de hiis quae in illis campis congaudebant haec inquit:
Pars pedibus plaudunt choreas, et carmina dicunt.
Nec non Traycius cum longa veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum;
Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.
Capitulum IV.
De quarto effectu.
Quarto: "Musica ecclesiam militantem triumphanti assimilat". Unde Bernardus super cantica: "Nihil in terris ita representat quemdam caelestis habitationis statum sicut alacritas laudantium [194] Deum". Pro quo facit Augustinus, ita dicens in capitulo quarto decimo decimi septimi libri de Civitate Dei: "Diversorum sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compacta bene ordinatae Dei insinuat unitatem civitatis."
Capitulum V.
De quinto effectu.
Quinto: "Musica ad susceptionem benedictionis divinae preparat". Unde quarti Regum tertio capitulo: "Cum caneret psaltes, facta est super Elyseum manus Domini".
Capitulum VI.
De sexto effectu.
Sexto: "Musica animos ad pietatem excitat". Unde Augustinus in libro decimo Confessionum: "Adducor cantandi consuetudinem approbare in ecclesia ut per oblectamenta aurium animus infirmior ad effectum pietatis assurgat."
Capitulum VII.
De septimo effectu.
Septimo: "Musica tristitiam depellit". Unde Jacobi capitulo quinto: "Tristatur aliquis vivorum, oret aequo animo et psallat." Hinc de Poliphemo Virgilius in tertio libro Eneidos ait:
Solamenque mali, de collo fistula pendet.
Et quoniam in amore plurimum tristitiae accidit, hanc musica quodam innato solamine depellere solet. Unde idem Virgilius de Orpheo tristi propter absentiam Eurydicis quam flagranter amabat, proprio instrumento se consolante, in quarto libro Georgicorum, sic inquit:
Ipsa cava solans aegrum testudine amorem,
Te, dulcis conjux, te solo in littore secum,
Te veniente die, te decedente canebat.
Capitulum VIII.
De octavo effectu.
Octavo: "Musica duritiem cordis resolvit". Unde Augustinus in libro nono Confessionum: "Flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis ecclesiae tuae vocibus commotus acriter. Hinc eo quod populus judaicus durae cervicis erat, Domino teeti Exodi tricesimo secundo capitulo multorum instrumentorum musicorum usus erat ei necessarius quibus cordium suorum duritia resolveretur. Ut patet per sanctum Thoma in secunda secundae, questione nonagesima prima, articulo secundo. Et Orpheum eo quod musica modulatione duritiam rudium et agrestium animorum resolveret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est; haec Quintilianus in libro primo Institutionum oratoriarum. Simili cujus Amphyon fecisse dicitur, de quo Horatius in suis odis: "Movit Amphyon lapides canendo.". Et Stacius libro primo Thebaidos: "Quo carmine muris jusserit Amphyon Tyrios accedere montes". Immo poetae ad ostendendum majorem efficatiam musicae circa duritiam cordis resolvendam fingunt ipsum Orpheum et manes et judices et monstra inferorum suo cantu movisse, de quo Virgilius in quarto Georgicorum haec dicit:
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
Et caligantem nigra formidine lucum
Ingressus, manesque adiit regemque tremendum,
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
Ac cantu commotae Erebi de sedibus imis
Umbrae ibant tenues, simulacraque luce carentum.
Et paulo post sequitur:
Quin ipsae stupuere domus, atque intima lethi
Tartara, caeruleosque implexae crinibus angues
Euminedes; tenuitque inhians tria Cerberus ora;
Atque Ixionii vento rota constitit orbis.
[195] Capitulum IX.
De nono effectu.
Nono: "Musica diabolum fugat". Unde primi Regum sexto decimo capitulo: David tollebat cytharam et psallebat manu sua, refocillabaturque Saul et levius habebat et recedebat ab eo spiritus malus." Super quo rhetor....