Tractatus de punctis
Source: Johannis Tinctoris Opera theoretica, ed. Albert Seay, 3 vols. in 2, Corpus scriptorum de musica, vol. 22 ([Rome]: American Institute of Musicology, 1975-78), 1:185–98.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1992.
Actions |
---|
[185] Scriptum Magistri Johannis Tinctoris, in legibus licentiati Regisque Magnae Siciliae capellani, insuper musicalibus feliciter incipit.
Prologus
Cum ego Johannes Tinctoris inter musicae professores minimus, diversorum compositorum opera perscrutans punctos notis appositos esse similis formae, diversi tamen effectus invenissem, utilissimum arbitratus sum super his aliqua scribere. Quo in expertis circa singularia ad ipsam artem spectantia id quod formae similitudo obscuraret, diversi effectus distinctio declararet, cuius quidem rei susceptam institutionem, Deo dante, peracturi a diffinitione ipsius puncti voluimus proficisci.
Capitulum I--De puncti diffinitione et eius divisione.
Punctus est minimum signum quod notae appositum eam dividit, aut augmentat aut perficit.
Triplex igitur est punctus notae accidens, videlicet punctus divisionis, punctus augmentationis et punctus perfectionis.
Capitulum II--De puncto divisionis.
Punctus divisionis est signum quo notae minores a suis maioribus aut similes a suis similibus quas huiusmodi regulariter imperficerent aut cum quibus numerari deberent dividi ostenduntur. Quiquidem punctus maximae non accidit, quia non dividitur eo quod maiorem non habeat quam imperficiat, nec cum suis similibus numerari debeat. Certus etenim numerus in maximis non requiritur. Caeteris autem notis punctus iste accidens est. Namque maiores habent quas regulariter imperficere possunt et cum suis similibus [186] propter numeri certitudinem in eis requisitam numerandae sunt. Hinc isto solum utimur puncto in quantitatibus perfectis, quo fit ut longae accidat in modo maiori perfecto, brevi in modo minori perfecto, semibrevi in tempore perfecto et minimae in prolatione maiori, ut hic patet:
[ClefC4,Od,3LP,3LP,3LP,MXv,pt,Lv,MXv,Lig2vd,Bv,pt,Bv,Bv,Lv,Lv,pt,Sv,Bv,Sv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Lig2vcssnod,Mv,pt,Mv,Sv,Lv on staff5]
Exemplum
Capitulum III--De puncto augmentationis.
Punctus augmentationis est signum quo notae dimidietate valoris proprii ostenduntur augmentari, et eo solum utimur in quantitatibus imperfectis. Acciditque omnibus notis maximae in modo maiori imperfecto, longae in modo minori imperfecto, brevi in tempore imperfecto, semibrevi in prolatione minori, et minimae in proportione dupla, quae propter dualitatem imperfectae quantitati aequiparatur, ut hic patet
[ClefC4,C,2LP,2LP,MXv,pt,Lv,Lv,pt,Bv,Bv,pt,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,pt,M,M,M,Lv on staff5]
Exemplum
Capitulum IV--De puncto perfectionis.
Punctus perfectionis est signum quo notae maiores naturaliter perfectae, quae sine huiusmodi signo a suis minoribus eas praecedentibus aut sequentibus regulariter imperficerentur, in perfectione naturali permanere ostenduntur. Quiquidem punctus minimae non accidit quae, quom perfecta numquam sit, aliquando in perfectione permanere nequit. Caeteris autem notis iste punctus accidens est, eoquo quod quantitatibus perfectis in quibus tantum hoc utimur puncto, subiectae sint. Unde fit ut maximae accidat in modo maiori perfecto, longae in modo minori perfecto, brevi in tempore perfecto et semibrevi in prolatione maiori, ut hic patet:
[187] [ClefC4,Od,3LP,3LP,3LP,MXv,pt,Lv,pt,Bv,Lv,Lig2vacddx,Bv,pt,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Bv,Lig2vLacddx,Lv,MXv on staff5]
Exemplum
[Capitulum V--Summa distinctio puncti praepositi aut postpositi.
Et quoniam propter diversas compositiones, ex mixturis diversarum quantitatum in uno et eodem cantu uni et eidem notae punctus appositus divisionis et augmentationis et perfectionis esse potest, necessarium est ut, procedendo per ordinem notarum quibus puncti accidunt, distinctiones aptissimas secundum ipsas quantitates diversas faciam quibus, qualis sit punctus cuilibet notae appositus in promptu cognoscatur. Hinc prius haec summa distinctio memoriae committenda est quod punctus qui notae apponitur aut ei praeponitur aut postponitur, si praeponitur indistincte divisionis est, ut hic patet:
[ClefC4,Od,3LP,3LP,3LP,MXv,pt,Lv,MXv,Lv,pt,Bv,Lv,Bv,pt,Sv,Bv,Sv,pt,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,MXv on staff5]
Exemplum
Si vero postponitur et divisionem et augmentationis et perfectionem significare potest. Super est igitur tantum ut de cognitione qualitatis huiusmodi postpositi puncti, eo quod praediximus ordine scribamus.
Capitulum VI--De puncto maximae postposito in modo maiori perfecto
Punctus maximae postpositus in modo maiori perfecto indistincte perfectionis est, ut hic patet:
[ClefC4,O,3LP,3LP,3LP,MXv,pt,Lv,Lig2vMXcddxaMXcddx,pt,Lv,Lig2vcdsnod,Sv,Mv,Mv,pt,M,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto maximae postposito in modo maiori imperfecto.
Praeterea punctus maximae postpositus in modo maiori imperfecto etiam [188] indistincte augmentationis est, ut hic patet:
[ClefC4,C,2LP,2LP,MXv,pt,Lv,Lig2vcdsnod,MXv,pt,Lig2vLacddx,Lv,Lig2va,MXv on staff5]
Exemplum
Capitulum VII--De puncto longae postposito in utroque modo perfecto.
Punctus longae postpositus in utroque modo perfecto divisionis est, nisi aliquae minores notae vel pausae praecedant aut sequantur eam a quibus ut maior sine puncto regulariter imperficeretur, quia tunc punctus ipse perfectionis est, ut hic patet:
[ClefF3,O,3LP,3LP,3LP,MXv,Lv,pt,Lv,Lv,MXv,pt,Sv,pt,Mv,Sv,Lv,pt,Lig2vcdsnod,Sv,Lv,MXv,Lv,pt,BP,Lv,Bv,Lv,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto longae postposito in modo maiori perfecto et modo minori imperfecto
Praeterea punctus longae postpositus in modo maiori perfecto et modo minori imperfecto divisionis est, nisi brevis seu aequivalens praecedat aut sequatur eam immediate vel per syncopam, quia tunc punctus ipsae augmentationis erit, cui brevis huiusmodi seu aequivalens connumerabitur, ut hic patet:
[ClefC4,C,2LP,2LP,2LP,MXv,Lv,pt,Lv,Lig2MXdMX,Sv,pt,M,M,MXv,Lv,pt,Lv,MXv,Lv,pt,SP,Sv,Lv,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto longae postposito in modo maiori imperfecto et modo minori perfecto
Praeterea punctus longae postpositus in modo maiori imperfecto et modo minori perfecto indistincte perfectionis est, ut hic patet:
[ClefF3,O,3LP,3LP,3LP,MXv,Lv,pt,Bv,Lv,MXv,Lv,pt,Sv,pt,Mv,Sv,Lv,Lig2va,Lv,Sv,pt,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
[189] De puncto longae postposito in utroque modo imperfecto
Praeterea punctus longae postpositus in utroque modo imperfecto etiam indistincte augmentationis est, ut hic patet:
[ClefC4,O,2LP,2LP,Lv,pt,Bv,Bv,Sv,pt,Mv,Sv,Lv,pt,Bv,Bv,Sv,pt,Sv,Mv,Sv,Bvcsdx on staff5]
Exemplum
Capitulum VIII--De puncto brevi postposito in modo minori perfecto et tempore perfecto.
Punctus brevi postpositus in modo minori perfecto et tempore perfecto divisionis est, nisi aliquae minores notae vel pausae praecedant aut sequantur eam, a quibus ut maior sine puncto regulariter imperficeretur, quia tunc ipse punctus perfectionis est, ut hic patet:
[ClefC4,Od,3LP,3LP,3LP,MXv,Bv,pt,Bv,Bv,Lv,Bv,pt,Bv,Bv,Lv,pt,Mv,Mv,Mv,Bv,pt,Lig2vcssna,Sv,Bv,Lv,Bv,pt,MP,MP,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Sv,Bv,Lv,Bv,Lv,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto brevi postposito in modo minori perfecto et tempore imperfecto
Praeterea punctus brevi postpositus in modo minori perfecto et tempore imperfecto divisionis est, nisi semibrevis seu aequivalens praecedat aut sequatur eam immediate vel per syncopam, quia tunc ipse punctus augmentationis erit, cui brevis huiusmodi seu aequivalens connumerabitur, ut hic patet:
[ClefC4,C,3LP,3LP,Lv,Bv,pt,Bv,Lv,Sv,Lig2va,Lv,MP,Mv,Lig2va,pt,Lv,Lv,Bv,pt,Sv,Bv,MXv on staff5]
Exemplum
[190] De puncto brevi postposito in modo minori imperfecto et tempore perfecto
Praeterea punctus brevi postpositus in modo minori imperfecto et tempore perfecto indistincte perfectionis est, ut hic patet:
[ClefC4,O,2LP,2LP,2LP,Lv,Bv,pt,Sv,pt,Mv,Sv,Sv,Bv,Mv,Lig2vcssna,Mv,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto brevi postposito in modo minori imperfecto et tempore imperfecto
Praeterea punctus brevi postpositus in modo minori imperfecto et tempore imperfecto etiam indistincte augmentationis est, ut hic patet:
[ClefC4,Cd,2LP,2LP,Lv,Bv,pt,Sv,Lig2va,Lig3vcssndod,Lv on staff5]
Exemplum
Capitulum IX--De puncto semibrevi postposito in tempore perfecto et prolatione maiori.
Punctus semibrevi postpositus in tempore perfecto et prolatione maiori divisionis est, nisi aliqua minima seu aequivalens praecedat aut sequatur eam, a qua ut maior sine puncto regulariter imperficeretur, quia tunc punctus ipse perfectionis est, ut hic patet:
[ClefC4,Od,3LP,3LP,3LP,Lv,Sv,pt,Sv,Sv,Bv,pt,Mv,Sv,pt,Mv,Mv,Sv,Bv,Sv,pt,SMP,Sv,SMv,SMv,Sv,pt,Mv,SMv,SMv,Lig2cssnod,S,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto semibrevi postposito in tempore perfecto et prolatione minori
Praeterea punctus semibrevi postpositus in tempore perfecto et prolatione minori divisionis est, nisi minima seu aequivalens praecedat aut seqnatur [191] eam immediate vel per syncopam, quia tunc ipse punctus augmentationis est, cui minima huiusmodi vel aequivalens connumerabitur, ut hic patet:
[ClefC3,O,3LP,3LP,Bv,Sv,pt,Sv,Bv,Mv,Sv,pt,Sv,Bv,MP,Sv,Sv,pt,Mv,Mv,M,M,Sv,pt,Mv,pt,M,Mv,Mv,Sv,Lig2vcdsnod,Lv on staff5]
Exemplum
De puncto semibrevi postposito in tempore imperfecto et prolatione maiori
Praeterea punctus semibrevi postpositus in tempore imperfecto et prolatione maiori indistincte perfectionis est, ut hic patet:
[ClefC4,Cd,2LP,2LP,2LP,Lv,Bv,Sv,pt,Mv,Sv,Bv,Sv,pt,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto semibrevi postposito in tempore imperfecto et prolatione minori
Praeterea punctus semibrevi postpositus in tempore imperfecto et prolatione minori etiam indistincte augmentationis est, ut hic patet:
[ClefC4,C,2LP,2LP,Bv,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Sv,Bv,Sv,pt,Sv,Mv,Sv,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
Capitulum X--De puncto minimae postposito in prolatione maiori.
Punctus minimae postpositus in prolatione maiori divisionis est, nisi praecedant aut sequantur eam immediate vel per syncopam una minima impleta vel reflexa vel duae impletae et reflexae, quia tunc ipse punctus augmentationis est, cui minima huiusmodi impleta vel reflexa vel duae impletae et reflexae dupla proportione connumerabuntur, ut hic patet:
[ClefC4,Od,3LP,3LP,3LP,Lv,Lig2vcssna,Mv,pt,Mv,Sv,Lig2vcdsnod,Sv,Mv,Mv,Mv,pt,M,Mv,pt,SM,SM,Mv,Sv,Mv,M,Mv,pt,Mv,Mv,pt,SMv,Mv,Bv,Sv,Mv,pt,Mv,Sv,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
[192] De puncto minimae postposito in prolatione minori
Praeterea punctus minimae postpositus in prolatione minori indistincte augmentationis est, ut hic patet:
[ClefC4,C,2LP,2LP,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,pt,M,M,M,Sv,pt,Mv,pt,M,Mv,Sv,Bv,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
Capitulum XI--De punctis in uno et eodem cantu sub quantitatibus fixis et mutatis concurrentibus.
Ex praemissis tamen advertendum est quod in uno et eodem cantu sub fixis quantitatibus uni et eidem notae accidit punctus divisionis et perfectionis aut punctus divisionis et augmentationis, numquam tamen punctus perfectionis et augmentationis. Sed si in uno et eodem cantu mutentur quantitates, tunc uni et eidem notae non solum accidit punctus divisionis et perfectionis, aut punctus divisionis et augmentationis, sed etiam punctus perfectionis et augmentationis tantum, aut punctus perfectionis, augmentationis et divisionis simul, ut patet hic:
[ClefC4,O,3LP,3LP,3LP,MXv,Lv,pt,Lv,MXv,Lv,pt,Bv,Lv,Lig3vcdsndod,C,3LP,3LP,Bv,Bv,pt,Bv,Lv,Lig3vaacddx,Bv,pt,Sv,Bv,Lv,O,2LP,Bv,pt,Sv,Lv,Sv,Bv,C,2LP,2LP,Bv,pt,Sv,Lig2vcssnod,Mv,Mv,Sv,Cd,BP,Bv,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,C,Bv,Sv,pt,Sv,Od,Bv,Sv,pt,Sv,Bv,Lig2vcssna,Lig2vcssna,Lig2vcssnod,Lv on staff5]
Exemplum
Capitulum XII--Qui puncti notae apponantur pro ea tantum et qui pro ea et aliis simul.
Postremo sciendum est quod punctus perfectionis aut augmentationis alicui notae non apponitur nisi pro ea tantum, sed punctus divisionis notae [193] apponitur interdum pro ea tantum, interdum pro aliis tantum et interdum pro ea et aliis simul.
Capitulum XIII--De puncto divisionis apposito notae pro ea tantum
Apponitur ideo notae punctus divisionis pro ea tantum, quando per eum sola nota minor a maiori vel similis a simili seu similibus quam sine huiusmodi signo regulariter imperficeret vel cum qua seu cum quibus numerari deberet, dividi ostenditur, ut hic patet:
[ClefC4,rob,Od,3LP,3LP,3LP,Lv,pt,MXv,Lv,MXv,Lig2vd,Bv,pt,Bv,Lv,MXv,Sv,Mv,pt,Mv,Mv,Sv,Bv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto divisionis apposito notae pro aliis tantum.
Apponitur notae punctus divisionis pro aliis tantum, quando per eum sola nota minor a maiori quam sine huiusmodi puncto regulariter non ut nota minor unita, sed ut plures unitae imperficeret, dividi ostenditur, ut hic patet:
[ClefC3,rob,Cd,2LP,2LP,2LP,MXv,pt,Bv,MXv,Lv,Lig2va,Lv,Lv,pt,Sv,Lv,Lig3vcssndod,MXv on staff5]
Exemplum
De puncto divisionis apposito notae pro ea et aliis simul
Apponitur notae punctus divisionis pro ea et aliis simul, quando per eum non solum ipsa nota minor, cui punctus iste appositus est, seu alia seu plures notae minores cum ea a maiori vel simili seu similibus, quam sine huiusmodi signo regulariter simul imperfecerent, vel cum qua seu cum quibus numerari deberent, dividi ostenduntur, ut hic patet:
[ClefC4,rob,Od,3LP,3LP,3LP,Lv,pt,Lig2vcssna,Lv,Lig4vaaLacddx,pt,Mv,Mv,Mv,pt,Mv,Mv,Mv,Sv,Bv,Lig2vcssnod,Sv,Lv,Sv,Mv,Mv,pt,Mv,Sv,Mv,Mv,Sv,Sv,Bv,MXv on staff5]
Exemplum
[194] Capitulum XIV--De punctis, accidentibus et pausis.
Et quamvis multa quae notis accidunt accidant et earum pausis, non tamen punctus perfectionis, nec punctus augmentationis alicui pausae potest accidere, eo quod nulla pausa sit quae vel imperfici vel augmentari possit. Punctus autem divisionis accidit pausis eo quod sint divisibiles. Unde sicut longae, brevi, semibrevi et minimae punctus iste accidens est, ita et earum pausis, ut hic patet:
[ClefC3,rob,Od,3LP,3LP,3LP,MXv,3LP,pt,Lig2vLacddx,MXv,Bv,2LP,pt,2LP,Bv,Lv,MXv,Lv,Lv,BP,pt,Lig2va,Lv,Sv,pt,SP,Sv,Lig2vcdsnod,Lv,Sv,Mv,pt,MP,Mv,Lig2vcssna,Bv,Sv,Lig2vcssna,Mv,pt,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
Capitulum XV--De abusu punctorum divisionis et perfectionis.
Nec praetermittendum est quod nonnulli sint compositores aut exscriptores puncto divisionis et perfectionis sive quoad notas sive quoad pausas abutentes, verbi gratia, si aliquae notae minores seu pausae praecedant aut sequantur maiores quas regulariter imperficiunt, illis punctum apponunt quem divisionis dicunt. Et hoc nihil est absurdius, namque talis punctus ipsas notas non dividit, immo potius non dividi, quod supervacuum est, ostendit, ut hic patet:
[ClefC4,Od,3LP,3LP,3LP,MXv,Lv,pt,MXv,3LP,Lig3vcdsndod,pt,Bv,Lv,Lig2vcdsnd,Bv,SP,pt,Bv,Sv,Bv,Lv,Mv,Mv,pt,Lig4vcdsnodadMXcddx on staff5]
Exemplum
Et si nullae minores notae seu pausae praecedant aut sequantur maiores quas regulariter imperficere possint istis punctum postponunt per quem de se perfectas et ab illis regulariter imperfectibiles, in sua perfectione, quod etiam supervacuum est, ostendere volunt, ut hic patet:
[195] [ClefC3,Od,3LP,3LP,3LP,MXv,pt,MXv,pt,Lig2vLacddx,Lv,pt,Lig2vcdsnod,pt,BP,Lig2vcssnod,pt,Mv,Mv,Mv,Lig3vcdsndod,MXv on staff5]
Exemplum
Quidquidem puncti vulgariter dicuntur asinei, eo quod ipsis abutentes tamquam asini rationis expertes ignorent quae notae minores regulariter maiores imperficiunt, aut quae in naturali perfectione sine puncto persistunt.
Capitulum XVI--De punctis prolationis et morae generalis.
Praeter autem praedictos duo puncti sunt quibus utuntur compositores, quorum alter prolationis, alter morae generalis esse dicitur, de quorum quolibet pauca scribendum mihi videtur.
Capitulum XVII--De puncto prolationis.
Punctus prolationis est signum in medio circuli perfecti aut semicirculi a parte dextra aperti positum, quo prolatio maior ostenditur, ut hic patet:
[ClefC4,Od,3LP,Lv,Bv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,pt,Mv,Sv,Cd,Bv,Lig2vcssna,Lig2va,Lig2vcssna,Sv,Mv,pt,Mv,Sv,MXv on staff5]
Exemplum
Capitulum XVIII--De puncto morae generalis.
Punctus morae generalis est signum in medio semicirculi ab inferiori parte aperti positum, quo in illis notis supra quas constituitur ab omni parte cantus generaliter est morandum, ut hic patet:
[CSM22/1:195; text: Supremum, Tenor, Contratenor] [TINTDP 01GF]
[196] [CSM22/1:196,1] [TINTDP 01GF]
Et hic punctus vulgariter punctus organi vocatur.
Capitulum XIX--De punctus repetitionis.
Sunt et alii quatuor puncti semper simul positi quos repetitionis dicunt sicque diffiniunt: Puncti repetitionis sunt signa quibus in fine partis aut totius cantus post plures generales longarum pausas inter eos continue positas tot vicibus pars cantus aut ipse totus, quot interpositae sunt huiusmodi pausae, repeti ostenditur, ut hic patet:
[CSM22/1:196,2; text: Supremum, Tenor, Contratenor] [TINTDP 01GF]
[197] [CSM22/1:197,1] [TINTDP 02GF]
Capitulum XX--De punctis acceptionis.
Utuntur aliqui etiam tribus punctis in modis figurae triangularis supra notam alicuius partis cantus; simul positis a quorum summitate virgula reflexa educitur. Quibus hiis quos paussae fastidunt acceptio designatur. Quosquidem punctos acceptionis dicunt. Hinc eos sic diffiniunt: Puncti acceptionis sunt signa supra notam alicuius cantus posita, per qua acceptio alicuius partis post pausas suas ostenditur, ut in exemplo subsequenti, etc.:
[CSM22/1:197,2; text: Cantus, Tenor] [TINTDP 02GF]
[198] Capitulum XXI--Operis conclusio.
Et haec de punctis mihi scripsisse sufficit in quoquidem scripto. Si aliquos punxerim, parcant mihi, precor, quoniam, si me circa aliquid errasse invenerint et pungere voluerint, eis profecto levissime parcam.
Finis.