Constitutiones capellae pontificiae
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 3:382–96.
Electronic version prepared by Bradley Jon Tucker E, Benito V. Rivera C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
Actions |
---|
[382] Constitutiones capellae pontificiae.
Communicavit mecum qui hodie Capellae pontificiae praeest Iosephus Santarelli.
Pauli III. Pontificis maximi anno undecimo 1545. Cantorum pontificii systematis in maiori sacrario Constitutiones.
Roma capta, et in direptionem impiis data, tempore Clementis VII. Praedecessoris nostri, etiam scripta, quae nulli usui in rapinam, fuere igne absumta: tunc inter haec et Musicorum maioris sacrarii leges periere. Quae igitur vel memoria retentae sunt, vel etiam innovandae sunt visae, Pauli III. Pontificis maximi iussu, curaque Reverendi Domini Ludovici Assisiensis Episcopi, dictae capellae cantorum Magistri instauratae, stabilitae in perpetuam memoriam editae huiusmodi sunt, videlicet.
Caput I.
In Capella Sanctissimi Domini Nostri Papae est antiqua consuetudo, quod et quando Reverendus Dominus Magister dictae Capellae fuerit requisitus, ut in servitiis dictae Capellae aliquem cantorem admittat, praefatus Magister teneatur facere diligentiam et investigare, an dictus cantor instans sit bonus vir, honestae famae, honestae vitae, et bene morigeratus: et si in eius vita et moribus aliquem defectum notabilis infamiae inveniret, non debet eumdem proponere collegio cantorum dictae Capellae.
Caput II.
Modus proponendi novos cantores.
Ab antiquo etiam consuetum est, quod quando novus cantor est recipiendus in dicta Capella, Reverendus Dominus Magister ipsius Capellae tenetur collegialiter congregari facere omnes cantores in dicta Capella; quibus sic congregatis debet proponere dictum cantorem instantem, et monere eosdem cantores, ut eum examinare debeant, et si sufficiens repertus fuerit, ut in servitium Dei et summi Pontificis velint illum recipere. Sequitur modus examinis.
Caput III.
Modus examinis.
Postquam Reverendus Dominus dictae Capellae Magister proposuerit collegio cantorum praefatum cantorem instantem per dictum collegium examinandum, primo considerandum est, si cantor examinandus habeat bonam et perfectam vocem; secundo, si cantet bene cantum figuratum; tertio, si cantet sufficienter contrapunctum; quarto, si cantet bene cantum planum; quinto, si sciat bene legere.
Caput IV.
Scrutinium super admissionem novi cantoris.
Facto examine praefati cantoris per dictum collegium, Reverendus Dominus Magister praedictae Capellae in loco per eum deputando vocabit antiquiorem cantorem secrete, et delato sibi iuramento interrogabit eumdem, quid sibi videtur de cantore examinato, an sit sufficiens pro servitio dictae [383] capellae; et dictus cantor secrete dabit votum suum per fabam: et successive dictus Magister Capellae teneatur per ordinem reliquos cantores singulatim secrete examinare de sufficientia praefati cantoris examinati, et habitis votis praefatorum cantorum faltem a duabus tertiis partibus, et uno voto eorumdem approbantibus cantorem examinatum praedictum esse sufficientem pro servitio Capelllae, publicabit praefatis cantoribus eumdem cantorem esse approbatum pro sufficienti, et cantores debent eum admittere ad dictum collegium. Si vero a duabus tertiis partibus et uno voto approbatus non fuerit, praefatus Magister Capellae non debet ulterius dicto collegio eumdem cantorem proponere, nisi in casu rationabili, et ad tempus.
Caput V.
Modus dandi cottam et iuramentum novo cantori.
Novo cantori approbato sufficienter, Magister dictae Capellae eidem novo cantori approbato cottam tradere tenetur in signum verae receptionis et admissionis ad vitam, hoc videlicet modo. Sedente praefato Magistro Capellae, caeteris cantoribus coram eo per ordinem stantibus, cantor examinatus constituat se genibus flexis coram eodem Magistro Capellae, quem idem Magister induet cotta, et idem cantori sic cotta induto praestari facit iuramentum ad sancta Dei Evangelia, tactis scripturis sacrosanctis, quod erit fidelis Sancti Domini Nostri Papae et caetera prout in principio adnotandum est.
Caput VI.
Modus admissionis novi cantoris.
Praestito iuramento idem novus cantor, sicut praefertur cotta indutus, deosculabitur manus praefati Magistri Capellae, et accedens ad antiquiorem cantorem amplexabitur, et deosculabitur omnes cantores, et praefati cantores dictum cantorem novum ad osculum pacis recipere debent, in signum verae receptionis et admissionis ad vitam.
Caput VII.
De salario consignando novo cantori.
Si novus cantor fuerit admissus ante vigesimum diem mensis, habebit integram solutionem salarii illius mensis.
Caput VIII.
Novus cantor tenetur solvere duos ducatos pro cotta.
Cantor receptus seu admissus in dictam Capellam infra duos menses immediate sequentes a die suae receptionis computandos, duos ducatos auri in auro de camera pro cotta, seu praerogativis capellae collegio cantorum solvere tenetur; et si infra duos menses dictos duos ducatos collegio cantorum non solverit, Abbas pro tempore existens, in tertio mense de salario dicti novi cantoris retinere, et collegio praefatorum cantorum consignare teneatur, absque spe remissionis; et dicti duo ducati in negotiis capellae exponentur. Et simili modo dictus cantor noviter receptus debeat infra terminum trium mensium a die receptionis suae pro facultate litigandi in Rota iuxta formam concordiae inter collegia factae, scutorum trium aureorum [384] in auro solvere; qui si non solverit, idem abbas pro tempore existens de eius salario retinere possit, et eidem collegio notario Rotae nomine talis cantoris solvere.
Caput IX.
Novus cantor tenetur solvere decem ducatos pro Regalibus participantibus.
Si novus cantor pro regalibus provenientibus in dicta capella participare voluerit, ducatos decem auri in auro de camera collegio cantorum solvere tenetur, et si praefatus cantor infra triginta dies antequam fuerit admissus computandos realiter et cum effectu dictos decem ducatos solverit, elapsis triginta diebus a die solutionis computandis, de omnibus regalibus provenientibus in dicta capella particeps erit: si vero dictis triginta diebus elapsis infra duos menses a die suae receptionis seu admissionis computandos decem ducatos non solverit, sed alio quocumque tempore illos solverit, non participabit de aliquibus regalibus provenientibus in dicta capella per sex menses immediate sequentes, a die huiusmodi solutionis computandos.
Caput X.
Quomodo inter cantores sint dividenda regalia.
Quando novus cantor sua regalia solverit in manibus abbatis pro tempore existentis in dicta Capella, et dicta regalia inter cantores participantes, et admissioni dicti novi cantoris inter absentes, vel Romae commorantes, etiamsi essent infirmi, dividenda sunt: etsi novus cantor infra tempus statutum in praecedenti capitulo sua regalia, ut praefertur, non solverit, sed alio quocumque tempore illa solverit, tunc de ipsis regalibus a novo cantore solutis non debent esse participes, nisi cantores, qui tempore admissionis ipsius novi cantoris Romae erant praesentes et participes.
Caput XI.
De silentio observando stante divino.
Cum divinum officium celebratur, cantores assistentes in choro silentium observare, et suas cottas indutas habere debent, nisi intervenerit causa legitima, quae notificari debet antiquiori cantori existenti in choro antedictae Capellae, pro tempore existenti punctatori: ne simul alloqui, nec aliquas litteras legere, seu novos cantus stante divino officio ostendere praesumant, alias qui non observaverit praemissa, punctabitur in duplum ad arbitrium praefati antiquioris cantoris, seu punctatoris. Si vero dictum officium fuerit in praesentia Sancti Domini Nostri Papae, vel Sancti Collegii Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, aut in die consistorii publici, cantor, qui non habuerit suam cottam, cum aliis consedebit, et quoad regalia ex dicto officio eisdem cantoribus provenientia, reputabitur tamquam si non esset praesens.
Caput XII.
Modus servandus in choro.
Si aliquis cantor in principio divini officii non adesset, sed alia quacumque hora intrasset Capellam, facta prius oratione et induta cotta cum magna attentione et reverentia cum aliis cantoribus divino officio interesse tenetur, et [385] non praesumat recedere a choro causa eundi ad sacristiam vel alium locum ad dicendum officium, aut spatiatum per Capellam, vel aliquid per palatium negotiandum, stante divino officio in dicta Capella: et qui in praemissis contravenerit, punctabitur in duplum officii, quod tunc temporis celebrabitur, arbitrio antiquioris cantoris seu punctatoris dictae Capellae.
Caput XIII.
De licentia eundi extra chorum pro aliquo particulari negotio.
Nullus cantor pro aliquo particulari negotio absque licentia antiquioris cantoris in choro existentis, seu dicti collegii punctatoris, stante divino officio servitium Capellae praetermittere praesumat; et qui contravenerit, punctabitur iuxta ordinem divini officii et capitulorum infrascriptorum.
Caput XIV.
Non debent extra Capellam Missam decantare.
Non licet cantoribus extra dictam Capellam divinis officiis servire, ideo si unus, duo, vel tres aut plures cantores intuitu alicuius amici vel alterius cantoris cuiusvis personae absque licentia dicti collegii cantorum Missam aut vesperas vel aliud divinum officium extra dictam Capellam decantaverit, quilibet ex dictis cantoribus punctabitur in iuliis decem: et si ex officio extra dictam Capellam, ut praefertur, decantato aliquod salarium seu commodum reportaverit, ultra praedictos decem iulios in duplum salarii, praemii seu commodi per dictos cantores percepti punctari debet: hoc tamen declarato quod in eventum, in quo aliqui cantores obtenta licentia a praefato collegio cantorum extra dictam Capellam aliquod officium decantaverint, et ex huiusmodi officio decantato aliquod praemium seu salarium perceperint, dictum salarium inter cantores participantes et Romae commorantes distribuatur.
Caput XV.
De officio ultimi et penultimi.
Ultimo cantori pertinet amovere libros, et penultimo illos situare in legio seu facistorio, iuxta ordinationem cantorum, videlicet contralti hebdomadarii seu Decani dictae Capellae: item ultimus et penultimus cantores tenentur in processionibus libros ipsius Capellae necessarios in ipsis processionibus deferre.
Caput XVI.
De cantore praevaricante a servitio Capellae.
Nullus cantor admissus in collegio cantorum dictae Capellae praesumat provisionem sive salarium ab alio patrono tamquam cantor recipere, et in eventum, in quem aliquis cantorum in servitiis alicuius patroni existerit, et salarium ab eodem perceperit, non debet admitti ulterius in loco suo, nec potest dici, quod sit amplius de collegio cantorum: sed si recipiendus est, recipiatur per Magistrum Capellae et collegium cantorum, si eis placuerit, et non alias in collegio praedicto est recipiendus, quia censetur esse novus cantor: et si receptus fuerit, tamquam novus cantor noviter receptus solvere tenetur sua regalia, et in ultimo loco sedere.
[386] Caput XVII.
De cantore scaldalum faciente.
Quia optimum est obviare scaldalis, ut inter cantores pax observetur, maxime in dicta Capella, ubi quotidie per dictos cantores divina officia celebrantur, ideo prout ab antiquis Praedecessoribus ordinatum, et in observantia extitit, quicumque cantor existens in dicta Capella tam durante divino officio, quam in congregationibus praefatorum cantorum pro negotiis Capellae peragendis, aut alio quocumque tempore, quovis modo, aut quovis quaesito colore verba iniuriosa adversus seu contra alium cantorem dixerit etiam quod scandalum sit, punctabitur arbitrio societatis cantorum; et si huiuscemodi notabile scaldalum oriatur in praesentia Papae aut Reverendorum Cardinalium sive Magistri Capellae, punctabitur arbitrio eiusdem Magistri Capellae, cum collegio cantorum. Et si aliquis cantor intra vel extra dictam capellam persuasionibus, seu provocatus verbis alicuius cantoris, pugno, calce, baculo vel armis alium cantorem percusserit, vel alias quovis modo in eum manus violentas iniecerit, condemnabitur arbitrio Magistri Capellae tantum, et cantor provocans alium cantorem ad huiusmodi scandalum faciendum, similter condemnabitur arbitrio Magistri cum collegio. Si vero extra dictam Capellam inter cantores fiet scandalum, condemnabitur arbitrio collegii cantorum, semper interveniente Magistro Capellae.
Caput XVIII.
De cantore condemnnato, et revelante decreta collegii.
Cantor, qui pro errore per collegium cantorum condemnatus, aut alias aliqua alia de causa senserit se gravatum, non debet extra collegium appellare, nec reclamare, aut aliquos intercessores quaerere, nisi ad Sanctum Dominum Nostrum Papam, vel Magistrum Capellae. Et si talis cantor condemnatus, aut alias ut supra gravatus extra dictum collegium praeterquam Sanctissimo Domino nostro aut Magistro Capellae conquereretur, aut quovis modo secreta collegii revelaverit, tamquam periurus gravi poena puniendus sit per Magistrum Capellae unacum collegio.
Caput XIX.
De habitu honesto deferendo.
Quia cantores dictae Capellae sunt Capellani Papae, propterea in habitu decenti et honesto incedere debent: ideo quicumque cantor publice per urbem spatiatum, aut aliquod negotium peragendum in locis honestis seu tribunalibus, in habitu scholari incesserit, punctabitur in uno iulio pro qualibet vice, absque spe remissionis.
Caput XX.
Modus in conregatione cantorum servandus.
Quando cantores collegialiter congregantur super aliquibus negotiis dictae Capellae, antequam proponatur casus, antiquiores cantores hinc inde proximiores accedent Magistro Capellae, si interfuerit, sin autem, Decano dictae Capellae successive per ordinem unusquisque in [387] loco suo; cum ea modestia et reverentia, quae debetur antiquioribus: et si aliquis cantorum in huiusmodi congregationibus tam arroganter seu tumultuose loquetur, quod eius verba dent impedimentum ad concludendum negotium Capellae, punctabitur ad libitum collegii cantorum, et Magistri Capellae, si sit praesens.
Caput XXI.
Quando erit contentio inter cantores.
Si in collegio cantorum erit contentio super aliquam propositionem concludendam, ita quod omnes cantores non consentiant conclusioni propositionis pro quacumque re ad instantiam cuiuslibet petentis, debet fieri partitum, et cum pallis albis et nigris unusquisque cantor secrete dabit votum suum: et si propositio erit super aliqua poena imponenda vel relaxanda, aut alio quocumque negotio dicti collegii, et per duas tertias partes et unum votum cantores consentient, propositio huiusmodi erit facienda, alias non. In rebus vero liquidis quilibet sit dominus ratae sibi tangentis, et Decanus Capellae debet monere omnes cantores, quatenus unusquisque debeat dare votum suum absque amore, timore vel odio, aut alia aliqua corruptela, et quod nullus cantor ostendat alteri cantori, nec publicet votum seu pallam albam vel nigram.
Caput XXII.
De licentia exeundi extra urbem.
Cantor absens sine licentia possit esse cum puncto ordinario usque ad quatuor dies exclusive, et deinde punctetur arbitrio cantoris; et si ultra decem dies, punctabitur arbitrio Magistri Capellae.
Caput XXIII.
De licentia eundi ad partes.
Quotiescumque aliquis cantor pro aliquibus importantibus negotiis summopere ad partes accedere indiget, congregato capitulo ipsorum cantorum proponat casus, et idem capitulum intellectis propositis, si cantor fuerit nationis Ultramontes, illam per decem menses concedat, si vero esset Italus, per quinque menses dumtaxat, in quibus mensibus concedetur provisio seu salarium consuetum, et impetrata licentia huiusmodi a praefato capitulo, cantor licentiatus similiter impetrabit licentiam a Reverendo Domino Magistro dictae Capellae, cuius manus in discessu deosculabitur. Et casu, quo cantor, sicut praefertur licentiatus, infirmatur in partibus, tunc et eo casu dictus cantor maneat arbitrio Magistri Capellae. Et licentiae huiusmodi non sint concedendae, nisi cantoribus, qui per quinquennium dictae Capellae inservierint.
Caput XXIV.
De cantore ex partibus reverso.
Cantor licentiatus in partibus existens si per totum dictum tempus occuparetur negotiis suis, seu in suis beneficiis residentiam faceret per unum, duos, tres vel plures annos, et deinde Romam reverteretur, in loco suo admittendus est, dummodo salarium non acceperit ab aliquo ut supra, et in mense, in quo redierit, non debet punctari, nec partem recipere in punctis dicti mensis, sed solum de aliis regalibus occurrentibus particeps erit, et interim semper intelligatur de collegio, et semper describatur in rotulo.
[388] Caput XXV.
De cantore in servitiis Capellae per 25. annos existente.
Cantor, qui per 25. annos in servitiis dictae Capellae steterit, merito est gratificandus, ideo divino officio ordinario dictae Capellae debet esse exemtus, sed solum in primo Kyrieeleison teneatur comparere, seu quando decantatur officium coram Sancto Domino Nostro Papa, aut Sancto collegio Reverendorum Dominorum Cardinalium, et in diebus dominicis, et in quibus fiat consistorium, et in festivitatibus Beatae Virginis Mariae et Apostolorum et Evangelistarum, aut consecrationis, et invocationis Capellae ad officium totum, et quando fiet officium extra Capellam dumtaxat interesse tenetur. Et si in huiusmodi officiis non interfuerit, punctabitur prout alii cantores, qui non fuerint exemti, et non debet participare de aliquibus punctis in dicta Capella occurrentibus. Hoc tamen declaratur, quod si contigerit, duos, tres vel plures cantores facientes unam et eamdem vocem, videlicet duo soprani, vel contralti, tenores vel bassi, eodem tempore excedere dictum tempus 25. annorum, (non) gaudebit de exemptione huiusmodi, nisi ille cantor, qui de dicta voce antiquior erit.
Caput XXVI.
De cantore infirmo.
Si aliquis cantorum non bene se haberet, quod Deus avertat, tenetur se excusare collegio cantorum, videlicet eiusdem collegii pro tempore existenti Procuratori stante officio divino, et si non fecerit huiusmodi excusationem medio iuramento, punctabitur iuxta ordinationem dictae Capellae, et (si) cantor infirmus, ut praefertur excusatus, post excusationem huiusmodi admissam reperiretur quod iret per urbem spatiatum, aut aliquod negotium peragendum a quocumque cantore, ipse infirmus repertus fuerit taliter incedens, debet notificari collegio praefatorum cantorum, et infirmus praedictus sic excusatus seu notificatus in duplum ordinarii officii punctabitur.
Caput XXVII.
De cantore infirmo revertente ad officium Capellae.
Item si dictus cantor, ut praefertur excusatus, ut infirmus per decem dies tardaret, quod non iret ad Capellam, et post dictos decem dies ad dictam Capellam accederet animo serviendi, si non interfuerit ordinario quotidiano officio, debet puctari, et non erit particeps de punctis tam sibi quam aliis cantoribus in huiusmodi mense factis. Et si praefatus cantor excusatus ut infirmus, ad Missam Papalem seu consistorium publicum se conferret, et diebus sequentibus in servitiis dictae Capellae deficeret, non debet participare de regalibus ex ipsa Missa Papali, seu consistorio publico.
Caput XXVIII.
De cantore infirmo ultra annum.
Item si cantor excusatus ut infirmus indies gravaretur infirmitate, ita quod per unum annum integrum non accederet ad servitium dictae Capellae, non participabit de aliquibus regalibus provenientibus in dicta Capella durante dicta infirmitate, sed solum et dumtaxat [389] quolibet mense suum salarium seu provisionem ordinariam, et mancias ordinarias a summo Pontifice elargitas, habebit scaptulam confectionum in turno suo, et de faculis cerae in festo Purificationis, aut in exequiis summorum Pontificum aut Reverendorum Cardinalium dictis cantoribus elargitas, etiamsi contigerit in qualibet distributione facularum inter cantores praesentes turnus duplicari seu triplicari, cantor infirmus in qualibet distributione unam faculam dumtaxat habebit; et in distributione facularum huiusmodi idem ordo servatur cum aliis cantoribus infirmis, etiamsi per annum non essent infirmitate gravati et detenti.
Caput XXIX.
De cantore mortuo.
Mortuo cantore Reverendus Dominus Magister sacrista, cantores omnes Capellani, clerici, scriptores, et custos librorum accedere debent ad locum, ubi mortuus est cantor, et praecedente Magistro cum sacrista, si aderit, cantores, et alii secundum eorum antiquitatem bini bini post corpus ire debent, et ubi sepelitur, decantare in cantu figurato illud Responsorium libera me Domnine, et salarium mensis, in quo moritur, habeant heredes, si sint, alias detur pauperibus pro eius anima, et intestatus si decesserit sine heredibus, vel heredes absentes fuerint, tunc administratores bonorum talis defuncti sint deputandi per Reverendum Patrem Dominum Magistrum cum collegio, donec alicui a Domino Nostro Papa ordinatum fuerit; salarium vero mensis sequentis capiat tunc temporis abbas, et dum placuerit heredibus vel cantoribus, celebrabuntur exequiae, et de illo salario idem abbas emet tortias ponendas duas super sepulchrum, et faculas quatuor super altare, et candelam unam pro quolibet cantore comburendam per totam Missam; residuum vero distribuatur, ut moris est, inter cantores participantes. Et idem dicendum est de Magistro, sacrista, capellanis et clericis; et qui praesens vel excusatus non fuerit, punctabitur in carolenis duobus.
Caput XXX.
Qualiter inter cantores scaptulae confectionum sint dividendae.
In quibuscumque Missis seu vesperis Papalibus, quas Romano Pontifici celebrare contingerit, cantoribus tradi et concedi debet in tinello maiori ipsius Pontificis ... et unam scaptulam confectionum, quae scaptula dividenda est inter cantores participantes, et qui sua regalia solverunt, et in Romana curia, etiamsi essent infirmi, per ordinem ipsorum incipiendo ab antiquioribus usque in finem, et si aliquis cantor de participantibus reverteretur de partibus, debet habere huiusmodi scaptulam in loco suo, et si turnus scaptularum huiusmodi fuerit decursus, debet exspectare novum turnum, et intrare in locum suum, ut novus cantor.
Caput XXXI.
De creatione novi Pontificis.
Quando aperitur conclave in creatione novi Pontificis, omnes cantores processioni, quae fit ad Sanctum Petrum, suis cottis induti interesse tenentur, et iuxta formam ceremonialis decantare: Ecce sacerdos magus, et caetera et qui in huiusmodi processione [390] aut saltem in porta, quae est ante ingressum porticus Sancti Petri, non interfuerit, punctabitur in iuliis decem. Et novus Pontifex debet dare Magistro, sacristae, cantoribus, capellanis, clericis altaris, scriptoribus et custodi cannas quatuor panni fini rubei, videlicet granae vel rosati pro quolibet, et duplicem manciam, et unam cottam telae cortinae, et in quolibet septennio in consecratione Agnus Dei etiam debet unicuique cantori dare unam cottam telae Turchinae.
Caput XXXII.
De regalibus per novos Cardinales cantoribus solvendis.
Cum Pontifex post creationem Cardinalium intendit aureos annulos factis solitis ceremoniis ipsis Cardinalibus noviter in publico consistorio tradere seu donare, tunc omnes cantores cottis induti tenentur, et iuxta formam ceremonialis tempore congruo decantare Te Deum et caetera et cantor a praemissis absens perdet regalia ex pileis seu ex creatione ipsorum Cardinalium provenientia: quae regalia sunt triginta ducati aurei auri de camera a quolibet Cardinale noviter creato solvendi praefatis cantoribus, et in eventu, in quo solutio dictorum regalium tunc per ipsos Cardinales facta non fuerit, sed postmodum alio quocumque tempore fuerit solutum, cantores, qui fuerunt absentes in decantatione Te Deum et caetera de illis non participant, sed dumtaxat illi, qui in praemissis interfuerunt, Te Deum et caetera decantaverunt, et erant de participantibus. Et si contigerit, quod Cardinalis noviter creatus fuerit absens a Romana curia, et antequam decantetur Te Deum et caetera solverit huiusmodi regalia ipsis cantoribus, omnes cantores, qui tempore creationis novi ipsius Cardinalis erant in Romana curia praesentes et participantes, etiamsi essent infirmi, debent de huiusmodi regalibus participare.
Caput XXXIII.
De exequiis Summorum Pontificum.
Quando summi Pontificis sunt celebrandae exequiae, omnes cantores se constituere debent in Sancto Petro suis cottis induti, et antequam incipiantur exequiae, debet camerarius solvere cannas quatuor panni nigri primae sortis pro quolibet Magistro, sacrista, cantoribus, capellanis, clericis altaris, scriptoribus et custodi librorum; et per novem dies decantatur Missa pro defunctis, et quotidie debentur ipsis cantoribus facularum cerae librae quadraginta, et duae torciae ipsarum exequiarum, quae torciae dividendae sunt duobus primis cantoribus antiquioribus, et successive per ordinem singulariter inter alios cantores praesentes usque in finem dictarum exequiarum, et de distributione torciarum huiusmodi cantores non participabunt. Cantor, qui absens fuerit a qualibet Missa exequiarum, non participabit de regalibus ipsius Missae, qua defuerit, et de faculis ipsius diei participabit tamquam infirmus, et punctabitur in iuliis quinque pro qualibet Missa, in qua defuerit.
Caput XXXIV.
Quando ingreditur conclave.
Finitis exequiis summi Pontificis die per Reverendos Dominos Cardinales ad ingrediendum conclave deputato omnes cantores interesse tenentur cottis induti, et decantare Missam [391] de Spiritu sancto, qua finita fit processio usque ad conclave decantando iuxta formam ceremonialis hymnum Veni Creator Spiritus et caetera et cantor, qui non interfuerit, punctabitur prout in Missis Papalibus.
Caput XXXV.
Modus servandus Cardinalibus in conclavi existentibus.
Clauso conclave quotidie cantatur Missa de Spiritu sancto, usque ad creationem novi Pontificis in loco et hora per Magistrum domus Sancti Palatii deputandis, et qui non interfuerit quotidie in Missa, punctabitur prout in ordinario officio dictae Capellae consuetum est punctari: et in huiusmodi officio non admittuntur excusationes, infirmitatis dumtaxat excepta; et praefatus Magister domus Sancti Palatii tenetur quotidie dare cantoribus prandium in tinello maiori usque ad creationem novi Pontificis, ratione familiaritatis. Simili modo idem Reverendus Dominus Magister domus a die indictionis vacantiarum usque ad diem reassumtionis causarum in Rota tenetur singulis diebus de mane eisdem cantoribus realiter et cum effectu dare unum flascum sex pocalium boni et puri vini graeci, et cacchiatas panis recentis duas more tinellis maioris pro collatione.
Caput XXXVI.
De exequiis Reverendorum Dominorum Cardinalium.
In exequiis Reverendorum Dominorum Cardinalium omnes cantores interesse tenentur sine cottis ad effectum cantandi Missam ipsarum exequiarum; et pro decantatione huiusmodi exequiarum debentur praefatis cantoribus ducati quindecim auri in auro de camera, et facularum cerae librae quadraginta, et pro duobus sopranis, qui inceperunt decantare officium dictarum exequiarum, debentur duae torciae cerae, et in dictis exequiis ardendae, et quilibet cantor absens in fine epistolae Missae dictarum exequiarum habebit tantum unam faculam, et punctabitur in carolinis duabus.
Caput XXXVII.
De negotiis Capellae per Deputatos pertractandis.
Reperitur in observantia aliqua, quod cantores existentes in dicta Capella, licet aliunde sint oriundi, reducuntur et dividuntur in tres nationes videlicet Italicam, Gallicam et Hispanicam, prout unusquisque commodius applicari poterit, et linguam maternam illius patriae seu nationis expertus fuerit. Et quotiescumque aliquod negotium pro dicta Capella sollicitare seu pertractare contigerit, cantores collegialiter congregati tres cantores, unum videlicet ex qualibet natione eligere seu nominare debent, qui habita commissione a praefato collegio non excedendo limites commissionis, negotia eisdem commissa diligenter sollicitabunt seu pertractabunt, et alius quicumque cantorum absque licentia seu commisione dicti collegii in negotiis Capellae se intromiserit, mulctabitur poena per collegium eidem imponenda.
Caput XXXVIII.
De Abbatia.
In dicta Capella est dignitas electiva ad nutum collegii praedicti amovibilis, Abbatia vulgo nuncupata, et quolibet anno ad huiusmodi abbatiam regendam [392] creatur unus de collegio cantorum, in cuius manibus omnes provisiones ordinarias seu extraordinarias, salarium, stipendia, regalia, emolumenta et obventiones praefato collegio cantorum quomodocumque aut qualitercumque provenientia consistunt, et cantor, sicut praefertur electus, habebit duplicem manciam, in festo purificationis duas faculas cerae a Sancto Domino Nostro elargitas, prout Decanus Capellae consuevit habere.
Caput XXXIX.
Quomodo novus abbas est eligendus.
In creatione novi abbatis post primam, et ante sextam diem mensis Ianuarii omnes cantores per Decanum ipsius Capellae collegialiter congregari debent: et si cantor alias electus in abbatem pro regimine seu administratione huiusmodi abbatiae habilis et sufficiens repertus fuerit, poterit confirmari de novo pro sequenti anno. Si vero commiserit aliquod grave delictum, vel fraudulenter se habuerit in admissione dictae abbatiae, aut reperiretur inhabilis, seu dicto collegio alias bene visum fuerit, debet privari, et de novo alium cantorem ex alia natione, videlicet Italica, Gallica vel Hispanica, quae erit in turno, idoneum et sufficientem ad huiusmodi Abbatiam regendam et gubernandam in abbatem eligere debent: qui praestare debet iuramentum in manibus Decani de bene et fideliter se habendo in administratione dictae abbatiae. Hoc tamen delarato, quod quilibet abbas tenetur reddere rationem de administratione facta per eum de dicta abbatia.
Caput XL.
De Punctatore.
Est etiam in dicta Capella electivus ad nutum dicti collegii amovibilis Punctator vulgariter nuncupatus, et debet exerceri per unum de antiquioribus cantoribus habilem, idoneum, et expertum in constitutionibus et observantiis dictae Capellae. Ad cuius electionem omnes cantores collegialiter interesse tenentur, et facta electione Decanus dictae Capellae defert iuramentum eidem cantori electo, quod iuramentum idem cantor electus in manibus Decani praestabit, quod bene et fideliter se habebit in dicto officio sibi tradito, et facto iuramento dabitur sibi facultas eligendi unum cantorem modernum ex alia natione ad scribendum et punctandum quoties opus fuerit: et si quis aliquis cantor super executione huiusmodi officii contra dictum Punctatorem altercaverit, seu puncta sibi tangentia solvere recusaverit, debet puniri per dictum collegium cantorum, qui altercando contra dictum officialem totum collegium vituperavit; et si dictus Punctator electus malitiose aliquem cantorem falso punctaverit, debet puniri tamquam periurus, ut supradictum est de cantore revelante secreta Capellae: qui Punctator habebit mancias duplices sicut Decanus et Abbas.
Caput XLI.
Quando leguntur constitutiones Capellae.
Dominus Decanus cantorum pro tempore existens in dicta Capella quolibet anno in creatione novi Abbatis et Punctatoris in pleno capitulo per eum ad huiusmodi effectum congregando, ac etiam [393] secunda vel tertia die, qua dictus novus cantor sua regalia solverit eidem novo cantori, particulariter omnes constitutiones collegii dictae Capellae legere tenetur, et lectis dictis constitutionibus idem Decanus defert iuramentum eidem novo cantori, quod ipse novus cantor in manibus dicti Decani praestabit medio iuramento, velle observare omnes praedictas constitutiones coram eodem, ut praefertur, lectas, et ab ipso novo cantore bene intellectas, praesente dicto collegio cantorum.
Caput XLII.
De regalibus solvendis particulariter Decano.
Cantor noviter receptus particulariter solvere tenetur Decano dictae Capellae ducatum unum auri in auro de camera pro uno bireto, et ipse Decanus tenetur adnotare seu scribi facere diem admissionis ac nomen et cognomen, ac dioecesis praedicti cantoris noviter recepti in libris, ubi admissiones huiusmodi ac nomina et cognomina aliorum cantorum describuntur, ac eidem novo cantori docere modum seu stilum cantandi lectiones seu prophetias et antiphonas in dicta Capella: et hoc postquam eidem Decano fecerit debitum suum, ut supra.
Caput XLIII.
De divino officio celebrando in dicta Capella per eosdem cantores et collegium.
Imprimis Clerici campanarii in mane per horam post ultimum sonum campanae Sancti Petri tenentur sonare campanellam Palatii, et tempore sonitus campanellae praedictae omnes cantores obligati sunt intrare capellam Sancti Pauli, et primitus ante Deum orare, et facta oratione suis cottis se induere, ac unus sopranorum hebdomadariorum cantorum incipere secrete Pater noster, et deinde alta voce Domine labia mea aperies et caetera. Et si tunc aliquis cantorum non interesset in principio officii in capella, videlicet in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi, punctabitur in baioccis tribus.
Caput XLIV.
Qualiter Prima celebranda est in die Dominico.
In Dominico die alta voce legendo celebrari debet officium Primae, et quicumque cantorum non interfuerit capellae in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi, punctabitur in baioccis tribus.
Caput XLV.
Qualiter Prima celebranda in aliis diebus totius anni.
In aliis diebus tam festivis quam ferialibus, demta dominica, officium Primae celebrandum est cantando, et quicumque cantorum non fuit praesens in capella tempore quo finitur Gloria Patri et caetera primi psalmi, venit punctandus in quatrinis duobus.
Caput XLVI.
De Tertia.
Officium Tertiae singulis diebus totius anni decantandum est, et si aliquis cantor fuerit absens in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi, punctari debet in quatrinis duobus.
[394] Caput XLVII.
De Missa.
Missa celebranda est cantando, ut est consuetum, et quicumque cantor absens extiterit in fine epistolae ipsius Missae, puncto notabitur in baioccis tribus.
Caput XLVIII.
De sexta tempore Quadragesimae.
Sextae officium singulis diebus totius anni, demtis vigiliis, cantabitur in fine Missae, et cantor absens, ut praefertur, in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi punctabitur in quatrinis duobus.
Caput XLIX.
De Nonis, Vesperis et Completoriis.
Sonatis campanis Sancti Petri hora ordinaria clerici campanarii sonabunt campanam Palatii, et tunc omnes cantores tenentur esse praesentes in capella, et vestire cottis suis, et hebdomadarii incipere Nonas, et successive et insimul et Vesperas et Completorium cantando perficere: et quicumque cantorum in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi dicti officii Nonarum ab ipsa capella absens extiterit, puncabitur in quatrinis sex.
Et finito officio Nonae hebdomadarius incipiet cantare Vesperas; et quicumque cantorum non fuit praesens in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi dictarum vesperarum, punctabitur in quatrinis viginti duo cum dimidio.
Et finitis Vesperis unus cantor sopranus incipiet cantare Iube Domine benedicere in loco consueto, et hebdomadarius prosequetur suum officium, et si aliquis cantor deficiet in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi dicti completorii, punctandus est in quatrinis sex.
Caput L.
De versiculis cantandis in capella.
Versiculi omnes singularum horarum tam in capella continua, quam in vesperis Papalibus et matutinis cantari debent a sopranis cantoribus, videlicet ultimo et penultimo, quando scilicet sunt cantandi; et non requiritur, quod sint sacerdotes, si intersunt ultimo admissi in capella; et in diebus ferialibus unus ipsorum sopranorum, videlicet ultimus, cantare solus tenetur.
Caput LI.
De Missis Papalibus celebrandis per summum Pontificem.
Quando summus Pontifex intendit celebrare Missam in Sancto Petro, aut alibi, cantores debent in choro cantare tertiam interim quod Papa ipsam Tertiam dicit legendo; et quicumque cantorum non reperietur praesens in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi dictae Tertiae, punctabitur in iuliis duobus: et qui per totum introitum, videlicet a Kyrie eleison Missae similiter in choro non reperietur, punctabitur in aliis duobus iuliis, et qui per totam missam absens fuerit, punctandus est in totum, videlicet in iuliis decem. Item cantores sint semper advertentes in respondendo summo Pontifici, praesertim in diebus paschatis Resurrectionis, quando Sanctitas sua dicit per omnia secula seculorum, et dum vult dicere Pater noster; nam cantores non debent respondere amen ex eo, qui in tali die, dum quidam summus Pontifex celebraret, et cantaret per omnia secula seculorum, Amen Angeli responderunt.
[395] Caput LII.
De Vesperis Papalibus.
In Vesperis Papalibus in capella Sixti, et in Basilica Sancti Petri aut alibi celebrandis cantores omnes interesse tenentur, videlicet in choro suis cottis induti exspectantes summum Pontificem aut collegium Reverendorum Dominorum Cardinalium, ad vesperas ire seu celebrare volentem. Et quicumque cantor absens fuerit in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi dictarum vesperarum, punctabitur in iuliis quinque, et si in totum fuerit absens a dictis vesperis, in totum punctabitur, videlicet in iuliis decem.
Caput LIII.
De Missis Papalibus.
Similiter in Missis Papalibus in Capella Sixti, aut in Sancto Petro seu alibi celebrandis praesente summo Pontifice aut collegio Reverendorum Dominorum Cardinalium, dummodo missa papalis sit, omnes cantores suis cottis induti in choro adesse tenentur, exspectantes summum Pontificem seu collegium Cardinalium venturum ad celebrandam Missam. Et cantor qui absens fuerit a choro per totum Introitum, videlicet ante Kyrie eleison, punctabitur in duobus iuliis: quod si in fine epistolae etiam absens extiterit, punctabitur in iuliis quinque et perdet regailia ipsius missae: si vero per totam Missam fuerit absens, punctabitur in totum, videlicet in iuliis decem, et perdet regalia ipsius Missae.
Caput LIV.
De Matutino noctis Nativitatis Domini.
In Matutinis Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi omnes cantores accedere tenentur ad capellam, et suis cottis induti, hora videlicet per summum Pontificem deputanda, et incepto Matutino per summum Pontificem aut aliquem Reverendum Dominum Cardinalem, cantandum est Invitatorium dicti matutini, videlicet Christus natus est nobis et caetera per duos sopranos cantores, et chorus debet replicare idem in cantu plano maiore prima voce et ultima vice chorus similiter continuabit Venite adoremus et caetera in cantu plano maiori, ut est consuetum: et tres primae antiphonae primi nocturni in contrapuncto, item primum Responsorium similiter in contrapuncto decantandae sunt ab ipso choro replicando, ut est consuetum: et aliae antiphonae aliorum duorum nocturnorum non cantantur in contrapuncto, nec alia responsoria, excepto octavo responsorio, quod cantatur in contrapuncto. Et quicumque cantorum absens fuerit in fine Gloria Patri et caetera primi psalmi dicti matutini, punctabitur in iuliis quatuor, et qui absens similiter extiterit in fine Gloria Patri et catera secundi nocturni, punctabitur in iuliis tribus; et si a toto officio absens fuerit et a Missae dictae noctis, punctabitur in totum, videlicet in iuliis decem, et perdet regalia ipsius missae. Advertatur, quod Pontifex intonat Te Deum laudamus et caetera quando est praesens.
Caput LV.
De Matutinis tenebrarum.
Officium in matutinis tenebrarum cantari solet cantu firmo et devote, et non cantu contrapuncto, et omnes cantores interesse tenentur, et exspectare [396] summum Pontificem aut Reverendos Dominos Cardinales venturos in capella consueta; et cantor, qui non interfuerit in choro in fine primi psalmi, punctandus est in iuliis quinque, et si per totum officium non interfuerit, punctabitur in iuliis decem.
Caput LVI.
De Vespera et Matutinis Mortuorum.
Vesperae mortuorum dicuntur hora consueta, et si aliquis cantor non fuerit praesens in fine primi psalmi dictarum vesperarum, punctabitur in iuliis quinque, et similter si non fuerit praesens in fine primi psalmi primi nocturni matutinorum, punctandus est in totum in iuliis decem.
Caput LVII.
De lectionibus et prophetiis recitandis.
In matutinis Papalibus cantores tenentur cantare lectiones, quando a Cardinalibus non cantantur, et ultimus cantor incipiet cantare primam lectionem, penultimus secundam, et successive caeteri cantores prosequi debent per ordinem secundum antiquitatem ipsorum; et similiter in prophetiis fiendum est, et novi cantores debent instrui ab antiquioribus de modo cantandi ipsas lectiones et prophetias. Et si aliquis cantor lectionem seu prophetiam sibi tangentem cantare non posset aliqua de causa, tunc procurabit, quod alius cantor pro eo lectionem seu prophetiam cantet, et cantor, qui non reperietur praesens in fine primae prophetiae Sabathi sancti, punctabitur in iuliis duobus.
Caput LVIII.
De Processione et Missa Corporis Christi.
Hora deputanda per summum Pontificem cantores omnes in die festivitatis Corporis Christi accedent ad Capellam Sancti Pauli, ubi suis cottis induti exspectabunt summum Pontificem cum Reverendis Dominis Cardinalibus venturum in dicta Capella; et quicumque cantor dicta hora non accesserit ad dictam Capellam, et cum aliis cantoribus non erit cum cotta in processione, dum alii cantores in processione fuerint, antequam Crux exeat portam Palatii, punctandus est in iuliis quinque, et similter si non fuerit praesens in fine epistolae Missae celebrandae in Sancto Petro, punctabitur in iuliis decem.
Caput LIX.
De Missa cantanda extra Capellam.
Quotiescumque cantatur Missa extra Capellam, tam coram uno, vel pluribus Cardinalibus ad votum Reverendi Domini Magistri Capellae, vel collegii cantorum, dum tamen extra Capellam decantetur, quicumque cantorum non fuerit praesens in fine epistolae, punctabitur in Carolenis duobus, et perdet regalia ipsius Missae, si aliqua fuerint.
Nos Magistri et cantores infrascripti unanimiter praemissa omnia acceptavimus, provisimus et iuravimus, ideo subscripsimus.
Ita est. Ludovicus Episcopus Assisiensis Magister Capellae.
Sequuntur alia nomina et subscriptiones dictorum Cantorum.