Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.a1r] Erotemata MVSICAE PRACTICAE, EX PROBATISSIMIS QVIBVSQVE huius dulcissimae artis scriptoribus accurater et breuiter selecta, et exemplis puerili institutioni accommodis illustrata,

IAM PRIMVM ad usum scholae Luneburgensis, et aliarum puerilium in lucem edita, à

LVCA LOSSIO.

ITEM.

Melodiae sex generum carminum vsitatiorum, in primis suaues, in gratiam puerorum selectae et editae.

NORIBERGAE, M. D. LXIII.

Cum Priuilegio ad decennium.

[f.a1v] IN LAVDEM MVSICES.

LUCAS LOSSIVS.

Fluctibus Ausonijs fidicen mergendus Arion.

Lesboo lusit carmine dulce melos.

Carmine quo captus delphinus Ariona vexit.

Per mare supponens terga repanda viro.

Ille tenet laeua citharam, dextraque pererrat

Ludens: icta sonos pollice chorda dedit.

Carmina delectant delphinas: carmina pontum,

Et Lyrici Phocas detinuere soni.

Carmina non moueant, humanas, dulcia mentes,

Musica cum brutas sic capit ipsa feras.

Musica diuinas laudes cantare reperta est.

Musica delectant carmina casta Deum.

Grunniat adiunctus suibus sus carmina si quem

Musica non capiunt, Aonidumque chori.

[f.a2r] PRAESTANTI INDOLE ET MAGNA SPE EXCELLENTIS SAPIENtiae, doctrinae, virtutis et pietatis, adolescentibus, Friderico, Ioachimo, et Thomae Moller, fratribus, clarissimi et doctissimi viri, D. Doctoris Ioachimi Moller Hamburgensis, Illustrissimorum Principum Luneburgensium, consiliarij filijs, Lucas Lossius salutem dicit.

MERCVRIVS ILle Deorum interpres et orator apud Homerum in Hymnis chelyn suam [naulon? kai erateinon athurma] appellat, hoc est, honestum et amabile ludicrum. Nam est Musica honestum et iucundum oblectamentum, dignum liberalibus ingenijs. Et non solum uetus eius delectatio, atque usus apud Graecos in sacrificijs, spectaculis, [f.a2v] et conuiuijs fuit: sed etiam sanctissimi Reges et Prophetae in magnis doloribus mitigandis usi sunt Musicis concentibus. Verum non tantum delectatio spectanda est in hac arte, quam ut Fabius inquit, natura ad tolerandos labores, quasi muneri dedisse hominibus uidetur, sed ingens etiam eius utilitas consideranda. Nam Psalmodia usitata semper in Ecclesia Dei fuit, atque ad eam Propheta Dauid hortatur, cum inquit: Cantate Domino canticum nouum, et in Psalmis iubilate nomini sancto eius. Rectè igitur haec iucundissima, et utilissima ars, unà cum caeteris disciplinis liberalibus, in scholis traditur iuuentuti, ut motus in ferocioribus naturis ea sedentur, comodius tolerentur graues occupationes et curae, in [f.a3r] Ecclesia, rebuspublicis et scholis, atque admiranda beneficia Dei, exhibita nobis in filio, Musica Harmonia celebrentur, et conseruentur in publicis congressibus. Hanc igitur Methodum artis Musices in publicum usum scholae nostrae puerilis, et aliarum, autoritate et consilio eorum; quibus ratio docendi iuuentutis cognita est, edidimus, ut eadem forma Methodica hanc etiam artem; qua caeteras dicendi, schola nostra haberet, traditam dilucidè. et breuiter, absque ullis declamatiunculis, et [parergois], quae iuuentutem in discenda hac arte, sicut et in alijs saepe remorantur. Extant iam quidem et huius artis, ut aliarum dicendi trium, quas in similes methodos contraximus, libelli multorum eruditi, et copiosi; sed experimur, qui pueros [ f.a3v] docemus, huiusmodi methodis pueros plus proficere, quam illis longioribus quasi commentarijs, quibus multa praeter praecepta, quae artem continent, [parerga], admiscentur. Non igitur dubitamus pueritiae formandae doctos, et hunc libellum nostrum Methodicum, utilem scholis iudicaturos. Si qui aliud existimabunt, hos saltem illud rogamus, ut uoluntatem nostram perpetuam iuuandi puerilia studia, honestam, et piam, calumnijs non deforment, aut sigillent, memores illius Poëtae:

Vt desunt vires, tamen est laudanda voluntas.

Nos methodum libelli, quasi praeformauimus, sed Musicis exemplis suauibus, et accommodis excoluit, et auxit, uir pius, et eruditus Ioannes Bertramus, uester popularis, Musices in schola nostra Lector, qui postea ad ministerium Euangelij in [f.a4r] Ecclesia nostra uocatus est.

Vobis autem, optimi adolescentes, dedicare placuit hunc libellum Musicum, ut aliqua saltem significatio nostri erga uos amoris, et studij publicè extaret, et hoc uos munusculo literario ad discendum hanc utilissimam et suauissimam artem magis accenderemus. Deinde, ut patri etiam uestro uiro clarissimo, excellenti doctrina, uirtute, sapientia, et pietate, nostram et collegarum, pro acceptis beneficijs gratitudinem, utrunque uicissim, declaremus, et libellus propter uos, tanti uiri liberos, scholis esset commendatior. Vos munusculum beneuolo animo accipite, artisque inde Musicae praecepta, ut coepistis, discite, et nostram uoluntatem, et collegarum gratificandi uobis propensam parenti [f.a4v] uestro commendate. Bene ualete. Data Luneb. Anno 1562. 8. Sept. quo die, anno post natum Christum 73. Hierosolyma â Tito direpta et combusta est. AEternus pater domini seruatoris, et Emanuelis nostri Iesu Christi, defendat, regat, et conseruet coelestem Hierosolymam, hoc est, Ecclesiam sui filij, inter nos, contra furores Mahometicos et aliorum, qui eam delere conantur, restituat et conseruet etiam consensum inter Doctores et gubernatores Ecclesiae, et excitet multos eius nutritios similes parentis uestri, ad nominis sui sanctissimi gloriam, et nostrum omnium salutem aeternam Amen.

[f.a5r] EROTEMATA MVSICAE PRACTICAE.

Quid est Musica?

Musica, est benè, ac modulatè canendi scientia.

Quotuplex est Musica?

Duplex, Theorica, et Practica.

Quid est Musica Theorica?

Est, quae diuersorum sonorum proportionem ingenio, et ratione considerat, reique tantum cognitione contenta est.

Quid est Musica Practica?

Est, quae circa sonorum, ac consonantiarum praxim, seu usum consistit.

Quotuplex est Musica Practica?

[f.a5v] Duplex: Choralis, et Figuralis.

Quid est Musica Choralis?

Est, quae in suis notulis aequalem seruat mensuram, absque incremento, uel decremento prolationis.

Quid est Musica Figuralis?

Est, quae in suis notis secundum signorum, ac figurarum diuersitatem, diuersam habet sonorum mensuram.

Liber Primus.

DE MVSICA chorali.

[f.a6r] Quot sunt Musicae Choralis capita praecipua?

Septem.

Quae?

1. De clauibus, et uocibus in eis contentis.

2. De uocum mutatione.

3. De cantu.

4. De solmisatione.

5. De clauium transpositione.

6. De interuallis.

7. De Tonis.

Quorum omnium cognitio et ad Musicam Figuralem requiritur.

CAPVT PRIMVM.

De clauibus et uocibus in eis contentis.

[f.a6v] DE CLAVIBVS.

Quid est clauis Musicalis?

Est uocis formandae index lineae adhaerens, aut linearum interuallo, cantus uim et naturam indicans.

Quot sunt claues Musicales?

Viginti, quae patent ex sequenti figura, quam Graeci [sustema], uulgus Scalam appellat, cum propter formam, tum etiam propter usum.

Quid est Scala?

Est constitutio linearum, et spaciorum, in qua claues cum suis uocibus ordine debito compraehensae sunt.

Recita Scalam.

[f.a7r] Quinque claues signatae.

[Lossius, Erotemata, f.a7r; text: Geminatae quinque, Minutae septem, Capitales octo, Finales quatuor, Graues, ee, dd, cc, bb, aa, g, f, e, d, c, b, a, G, F, E, D, C, [sqb], la, sol, fa, mi, re, ut] [LOSERO 01GF]

[f.a7v] REGVLA.

Omnes claues ab eadem litera incipientes distant per octauam.

Quotuplices sunt claues Musicales?

Triplices.

Quomodo?

{Capitales,

{Minutae, et

{Geminatae.

Quot sunt Capitales? Octo.

Quae?

{G       sol  re  ut 

{F fa ut
{E la mi
{D sol re
{C fa ut
{[sqb] mi
{A re
{[Gamma] ut

[f.a8r] Quare dicuntur Capitales?

Quia capitalibus, siue maiusculis literis scribuntur.

Quomodo diuiduntur capitales?

Capitalium aliae sunt graues, aliae finales.

Quot sunt graues?

Quatuor. Quae?

{C       fa  ut 

{[sqb] mi
{A re
{[Gamma] ut

Quare dicuntur graues?

Quia respectu aliarum grauem sonum edunt.

Quot sunt finales?

Quatuor. Quae?

{G  sol re ut 

{F fa ut
{E la mi
{D sol re

[f.a8v] Quare dicuntur finales?

Quia omnis cantus regulariter in his clauibus desinit.

Dic uersus de capitalibus?

Quatuor ex octo capitalibus inferiores

Esse graues, reliquas finales dicito claues.

Quot sunt minutae?

Septem. Quae?

{g  sol re    ut 

{f fa ut
{e la mi
{d la sol re
{c sol fa ut
{b fa [sqb] mi
{a la mi re

Quare dicuntur minutae?

Quia minutis siue pusillis literis s<cr>ibuntur.

[f.b1r] Quot sunt geminatae?

Quinque. Quae?

{ee  la 

{dd la sol
{cc sol fa
{bb fa [sqb] mi
{aa la mi re

Quare dicuntur geminatae?

Quia geminatis siue duplicatis literis scribuntur.

DE CLAVIBVS signatis.

Quid est clauis signata?

Est, quae expressè in cantus exordio ponitur.

Quot sunt claues signatae?

[f.b1v] Quinque. Quae?

{dd      la  sol 

{G sol re ut
{C sol fa ut
{F fa ut
{[Gamma] ut

Typus clauium signatarum.

[Lossius, Erotemata, f.b1v; text: In cantu Chorali. In cantu Figurali. dd, g, G, c, 3, 9, [Gamma]] [LOSERO 01GF]

Dic uersus de clauibus signatis.

[f.b2r] Linea signat<a>s claues complectitur omnes

Mutuò distantes inter se per Diapenten,

F licet ab [gamma] distinguat septima tantum.

REGVLA.

Hae quinque claues signatae dicuntur principales. Sunt autem adhuc duae, quae minus principales uocantur, scilicet b rotundum et [sqb] quadratum.

Claues unde conflantur?

Ex literis, et syllabis.

Quot literis?

Septem: A B C D E F G, quibus [Gamma] praeponitur, ut appareat Musicam à Graecis ad Latinos translatam esse.

Quot syllabis?

Sex: ut, re, mi, fa, sol, la, quae et uoces appellantur.

[f.b2v] DE VOCIBVS.

Quid est uox Musicalis?

Est syllaba, qua clauium tenor exprimitur.

Quot sunt uoces?

Sex. Quae?

Vt, re, mi, fa, sol, la.

Dic uersus de uocum definitione, diuisione, et earum ordine.

Quo melos effertur, signum modulaminis est uox:

Et sunt sex uoces, quibus omne melos modulamur:

Infima uox est ut, re sequens, mi tertia, quarta

Extat in ordine fa, sol quinta, suprema la fertur.

Quomodo differunt uoces?

Aliae sunt molles, aliae naturales, aliae durae.

Quae sunt uoces molles?

Vt, fa

[f.b3r] Quare dicuntur molles?

Quia mollem sonum reddunt.

Quae sunt naturales?

Re, sol.

Quare dicuntur naturales?

Quia naturalem et mediocrem sonum emittunt.

Quae sunt durae?

Mi, la.

Quare dicuntur durae?

Quia durum sonum efficiunt.

Hoc modo.

[Lossius, Erotemata, f.b3r] [LOSERO 01GF]

EXEMPLVM SEX

uocum Musicalium.

[f.b3v] [Lossius, Erotemata, f.b3v; text: Discantvs. Tenor.] [LOSERO 02GF]

[f.b4r] [Lossius, Erotemata, f.b4r; text: Altvs. Bassvs.] [LOSERO 02GF]

[f.b4v] Aliud Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.b4v; text: Discantvs. Tenor.] [LOSERO 02GF]

[f.b5r] [Lossius, Erotemata, f.b5r; text: Altvs. Bassvs.] [LOSERO 02GF]

[f.b5v] CAPVT SECVNDVM.

De uocum mutatione.

Quid est uocum mutatio?

Est unius uocis, in aliam, in eadem claue, consona uariatio, ob uocum paucitatem et cantus pluralitateni inuenta.

Quot uocibus fit uocum mutatio?

Duabus.

Quibus?

Re, et la.

Dic uersus de uocibus, quibus fit mutatio?

Vocibus utaris solùm mutando duabus,

Per re quidem sursum mutatur, per la deorsum.

[f.b6r] Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.b6r; text: re, la, Amice quomodo huc intrasti?] [LOSERO 03GF]

Quot sunt Regulae de uocum mutatione?

Tres praecipuae.

Quae est prima?

In cantu [sqb]durali ascendendo sumimus re in D sol re, d la sol re, et dd la sol: Descendendo la in A re, a la mi re, et aa la mi re, E la mi, e la mi, et ee la.

Quae est secunda?

In cantu bmollari ascendendo, sumimus re in [Gamma] ut, [ f.b6v] G sol re ut, et g sol re ut: Descendendo la in D sol re, d la sol re, et dd la sol: A re, a la mi re, et aa la mi re. De octauis enim idem est iudicium.

Quae est tertia?

Si uocem la una tantum notula, per secundam ascendendo excesserit, ea canatur per fa, sine mutatione, maximè in canticis primi et secundi tonorum.

EXEMPLVM DE uocum mutatione.

[Lossius, Erotemata, f.b6v; text: Discantvs. dd, g] [LOSERO 03GF]

[f.b7r] [Lossius, Erotemata, f.b7r; text: Tenor. Bassvs.] [LOSERO 03GF]

[f.b7v] Aliud exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.b7v; text: Discantvs. Tenor.] [LOSERO 03GF]

[f.b8r] [Lossius, Erotemata, f.b8r; text: Bassvs.] [LOSERO 03GF]

[f.b8v] CAPVT TERTIVM.

De Cantu.

Quid est cantus Musicalis?

Est sex uocum Musicalium continua et apta deductio.

Quotuplex est Cantus?

Duplex: Regularis et Irregularis siue fictus.

DE CANTV Regulari.

Quotuplex est cantus Regularis?

Triplex: Naturalis, b mollaris, et [sqb] duralis.

Quis est cantus Naturalis?

Qui habet ut in C fa ut, et in suis Octauis, et neque mollem, neque duram uocem in b fa [sqb] mi attingit, sed [ f.c1r] tantum sex uocibus Musicalibus est contentus. Incipit in C fa ut, et quiescit in a.

Quis est cantus bmollaris?

Qui habet ut in F fa ut, et fa in b fa [sqb] mi.

Quis est cantus [sqb] duralis?

Qui habet, ut, in G sol re ut, et mi in b fa [sqb] mi.

Dic uersus.

G durum gignit, medi<a>t C, perficit hunc E.

C naturalem, mediat F, terminus est a.

F mollem monstrat, mediat b, perficit hunc d.

DE CANTV IRREGVlari siue Ficto.

Quid est cantus Fictus?

Est uocis in uocem contra clauis cantusque naturam permutatio.

[f.c1v] Quot sunt uoces fictae?

Duae: mi et fa, quae in omnibus clauibus poni possunt.

Quomodo signantur?

Fa per signum cantus bmollaris, b: Mi per signum [sqb] duralis, [sqb] uel [x].

EXEMPLVM CANtus Naturalis, in cantu Chorali.

[Lossius, Erotemata, f.c1v,1] [LOSERO 04GF]

EXEMPLVM CANtus b mollaris.

[Lossius, Erotemata, f.c1v,2] [LOSERO 04GF]

[f.c2r] EXEMPLVM CANtus [sqb]duralis.

[Lossius, Erotemata, f.c2r,1] [LOSERO 04GF]

EXEMPLVM CANtus ficti.

[Lossius, Erotemata, f.c2r,2] [LOSERO 04GF]

Exemplum cantus naturalis, in cantu Figurali.

[f.c2v] [Lossius, Erotemata, f.c2v; text: Discantvs. Tenor. Bassvs.] [LOSERO 04GF]

[f.c3r] Exemplum cantus bmollaris.

[Lossius, Erotemata, f.c3r; text: Discantvs. Tenor. Bassvs.] [LOSERO 04GF]

[f.c3v] Exemplum cantus [sqb]duralis.

[Lossius, Erotemata, f.c3v; text: Discantvs. Tenor. Bassvs.] [LOSERO 05GF]

[f.c4r] Exemplum cantus ficti.

[Lossius, Erotemata, f.c4r; text: Discantvs. Tenor. Bassvs.] [LOSERO 05GF]

[f.c4v] CAPVT QVARTIVM.

De Solmisatione.

Quid est solmisatio?

Est uocum Musicalium continua et expedita expressio.

Quot sunt regulae obseruandae in solmisatione?

Sex.

Quae est prima?

In solmisatione omnium primum clauis signata, quae cantum, tanquam clauis ianuam aperit, intuenda est.

Quae est secunda?

Si cantus in principio ascenderit, uox inferior primae clauis sumenda est, sin descenderit, superior.

Quae est tertia?

[f.c5r] Vbicunque b rotundum scriptum fuerit, fa cantabitur.

Quae est quarta?

Cum ex b fa [sqb] mi, in qua fa signatum est, saltus fit per 4. 5. uel 8. fa cantandum est: cum fa non signatum est, per mi, iuxta uersiculum:

De mi duc ad mi, de faque salubrius ad fa.

Quae est quinta?

Quotiescunque signum b rotundi siue [sqb] quadrati, praeter cantus naturam signatum fuerit, fa uel mi cantabitur, quoad durauerit.

Quae est sexta?

In solmisatione uidendum est, an clauium fiat transpositio.

CAPVT QVINTVM.

De clauium transpositione.

[f.c5v] Quid est Clauium transpositio?

Est clauis signatae ob cantus ascensum uel descensum, de linea ad lineam translatio, propter linearum inopiam adinuenta. Sicut autem mutatio non debet fieri praeter necessitatem: Ita nec clauium tranpositio.

Quae est regula de transpositione clauium?

Est haec: Quantum clauis transposita ascendit, tantum nota immediatè sequens, à suo situ descendit. Et contra: Quantum clauis descendit, tantum nota ascendit. Iuxta uersiculos:

Quantum conscendit clauis, tantum nota rursus

Descendit, uerso quoque sic intellige sensu.

Exemplum transpositionis.

[Lossius, Erotemata, f.c5v; text: Discantvs. Haec sunt conuiuia quae tibi] [LOSERO 05GF]

[f.c6r] [Lossius, Erotemata, f.c6r; text: placent o patris sapientia. Tenor. Altvs. Bassvs.] [LOSERO 05GF]

[f.c6v] CAPVT SEXTVM.

De modis seu interuallis.

Quid est interuallum?

Est uocis à uoce distantia.

Quotuplex est interuallum?

Duplex: Simplex et Compositum.

Quot sunt interualla simplicia?

Quinque.

Quae?

Vnisonus, Tonus, Diatessaron, Diapente et Diapason.

Quid est unisonus?

Est duarum uel plurium notarum, in eodem loco unisona reiteratio, aliorumque interuallorum fundamentum et principium.

[f.c7r] [Lossius, Erotemata, f.c7r,1] [LOSERO 05GF]

Quid est tonus?

Est uocis à uoce in proximam progressio, tantum fa, et mi demptis, quae tamen cum alijs uocibus sursum, ac deorsum connexae, et ipsae tonum constituunt. Dicitur autem tonus, maior siue perfecta secunda.

[Lossius, Erotemata, f.c7r,2; text: Tonus.] [LOSERO 05GF]

Quid est Diatessaron?

Est distantia uocis à uoce per quartam, constans duobus tonis, et semitonio, cuius tres sunt species, ut fa, re sol, mi la.

[f.c7v] [Lossius, Erotemata, f.c7v,1] [LOSERO 05GF]

Quid est Diapente?

Est distantia uocis à uoce per quintam, et fit ex tribus tonis, et semitonio, cuius quatuor sunt species: ut sol, re la, mi mi, fa fa.

[Lossius, Erotemata, f.c7v,2; text: ut, sol, re, la, mi, fa] [LOSERO 06GF]

Quid est Diapason?

Est distantia uocis à uoce per octauam, quinque tonis, et duobus semitonijs constans, cuius septem sunt species. Nam à qualibet litera uel claue ad sibi similem fit Diapason.

[f.c8r] [Lossius, Erotemata, f.c8r; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7] [LOSERO 06GF]

Quot sunt interualla composita?

Quinque.

Quae?

Semitonium, Semiditonus, Ditonus, Semitonium cum Diapente, Tonus cum Diapente.

Quid est Semitonium?

[f.c8v] Est imperfecta secunda, quae fit quoties à mi ad fa, uel à fa ad mi immediatè ascenditur uel descenditur.

[Lossius, Erotemata, f.c8v,1; text: Semitonium, imperfecta siue minor secunda.] [LOSERO 06GF]

Quid est Semiditonus?

Est distantia uocis à uoce, per tertiam imperfectam, continens unum tonum, cum semitonio; à quo etiam imperfecta dicitur: Eius duae sunt species, re fa, mi sol.

[Lossius, Erotemata, f.c8v,2; text: Semiditonus, tertia imperfecta siue minor.] [LOSERO 06GF]

Quid est Ditonus?

[f.d1r] Est distantia uocum per tertiam perfectam, quae à duobus tonis sic dicitur, et habet duas species, ut mi, fa la,

[Lossius, Erotemata, f.dlr,1; text: Ditonus, Tertia perfecta siue maior.] [LOSERO 06GF]

Quid est Semitonium cum Diapente?

Est intentio uocis ad sextam imperfectam, tres tonos cum duobus semitonijs in se continens.

[Lossius, Erotemata, f.dlr,2; text: Semitonium cum Diapente, sexta minor siue imperfecta.] [LOSERO 06GF]

Quid est tonus cum Diapente?

[f.d1v] Est distantia uocum per sextam perfectam, constans quatuor tonis, et semitonio.

[Lossius, Erotemata, f.d1v,1; text: Tonus cum Diapente, sexta maior siue perfecta.] [LOSERO 06GF]

Exercitium interuallorum in cantu usitatiorum.

[Lossius, Erotemata, f.d1v,2; text: Ter trini sunt modi quibus omnis cantilena contexitur, scilicet: Vnisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus] [LOSERO 06GF]

[f.d2r] [Lossius, Erotemata, f.d2r; text: Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum Diapente, tonus cum Diapente, Ad hos sonat Diapason, Si quem delectat canere, haec interualla cognoscat. EVOVAE.] [LOSERO 06GF]

[f.d2v] Aliud exemplum in cantu figurato.

Est autem fuga duarum uocum, in homophonia, post unum tempus.

[Lossius, Erotemata, f.d2v] [LOSERO 07GF]

[f.d3r] [Lossius, Erotemata, f.d3r] [LOSERO 07GF]

[f.d3v] CAPVT SEPTIMVM.

De Tonis.

Quid est Tonus?

Tonus est certa regula; qua cuiuslibet cantus natura dirigitur.

Quot sunt Toni?

Octo.      Qui?

Primus, Secundus,
Tertius, Quartus,
Quintus, Sextus,
Septimus, Octauus.

Tonus quotuplex est?

Duplex: Autentus, et plagalis.

Quis est tonus Autentus?

Qui maiorem ascendendi autoritatem habet quàm plagalis, uocaturque clamosus.

[f.d4r] Qui sunt toni Autenti?

Primus, tertius, quintus, et septimus: Sic dicti, quòd crebrò octauam suprà notam finalem contingunt.

Versus:

Impare de numero tonus est autentus in altum,

Cuius neuma salit, sede à propria Diapason

Pertingens, à qua descendere uix datur illi.

Quis est Tonus plagalis?

Est, qui maiorem uim descendendi autento habet, diciturque obliquus siue humilis.

Qui sunt toni plagales?

Secundus, Quartus, Sextus, et Octauus, qui suprà finalem uocem Diapentem habent, Diatessaron uerò infrà eandem uocem constituunt.

Versus:

Vult pare de numero tonus esse plagalis in ima,

Ab regione sua descendens ad Diapenten.

Cui datur ad quintam, raroque ascendere sextam.

[f.d4v] Quot modis toni cognoscuntur?

Tribus.

Quibus?

Principio, medio et fine: Iuxta uersum:

Regula principij, medij, finis tonus esto.

Quomodo cognoscitur cantus in principio?

Omnis cantus, qui in principio ultrà notam finalem mox ascendit ad quintam, toni est autenti, qui uerò non, est plagalis.

Quomodo in medio?

Omnis cantus, qui in medio supra notam finalem octauam habet, toni est autenti, qui uerò non, est plagalis.

Quomodo in fine?

Per extremas uoces.

[f.d5r] Quomodo?

[Lossius, Erotemata, f.d5r,1; text: Omnis cantus exiens in G sol re ut, F fa ut, E la mi, D sol re, est, 7, 5, 3, 1, uel, 8, 6, 4, 2, toni] [LOSERO 06GF]

Qui est cognitio cantus irregularis, seu transpositi?

[Lossius, Erotemata, f.d5r,2; text: Omnis cantus exiens in C sol fa ut, A la mi re, G sol re ut, est, 5, 3, 1, uel, 6, 4, 2, toni] [LOSERO 07GF]

Quando cantus transpositus in b claue habet mi, est primi uel secundi Toni. Si fa non habuerit, est tertij uel quarti.

DE TONO MIXTO.

Versus:

[f.d5v] Qui uelut autentus conscenderit atque plagalis

Depressus fuerit tonus, ipsum dicito mixtum.

DE TONORVM Tropis, eorumque differentijs.

Quid est Tonorum Tropus?

Est breuis concentus in cuiusque toni repercussione incipiens, quae singulis Psalmorum et Responsorium uersibus in fine additur, subiectis his literis EVOVAE, quae seculorum Amen significant.

Primus Tonus.

[Lossius, Erotemata, f.d5v; text: Adam primus homo. Tropus. 1. differentia. 2. 3.] [LOSERO 07GF]

[f.d6r] [Lossius, Erotemata, f.d6r,1; text: 4. Secundus Tonus. Noë secundus. Tropus.] [LOSERO 07GF]

In hoc Tono non reperitur peculiaris differentia, nisi in Octauum fiat mutatio.

Tertius Tonus.

[Lossius, Erotemata, f.d6r,2; text: Tertius Abraham. Tropus. 1. differentia. 2. 3.] [LOSERO 08GF]

[f.d6v] [Lossius, Erotemata, f.d6v; text: Quartus Tonus. Quatuor Euangelistae. Tropus. 1. differentia. 2. 3. 4. Quintus Tonus. Quinque libri Moysi.] [LOSERO 08GF]

[f.d7r] [Lossius, Erotemata, f.d7r; text: Sextus Tonus. Sex hydriae positae. Tropus. 1. differentia. Septimus Tonus. Septem sunt scholae artes. 2. 3. 4. 5.] [LOSERO 08GF]

[f.d7v] [Lossius, Erotemata, f.d7v; text: Octauus Tonus. Sed octo sunt partes. Tropus. 1. differentia. 2. 3.] [LOSERO 08GF]

Est adhuc Tonus aut Tropus, qui uocatur Peregrinus, non quod Peregrinorum sit, sed eò quòd in concentibus nostris rarus admodum, et peregrinus sit, ita dictus: Quia non nisi in Psalmo: In exitu Israël, eiusque Antiphona: Nos qui uiuimus, et cetera usurpatur.

[f.d8r] [Lossius, Erotemata, f.d8r; text: Peregrinus Tonus. Tropus. In exitu Israel de AEgypto, domus Iacob de populo barbaro.] [LOSERO 08GF]

Tripliciter autem utimur Tropis, in Chorali cantu, scilicet in Psalmis, Responsorijs, et Introitibus.

Quotuplices sunt Psalmi?

Duplices: Maiores et Minores.

Qui sunt Psalmi Maiores?

Qui ex sacro Euangelio deprompti sunt, ut Canticum D. Virginis [f.d8v] Mariae: Magnificat, Et canticum Zachariae: Benedictus, quibus addunt et canticum Simeonis: Nunc dimittis.

Qui sunt minores?

Omnes alij praeter dictos, puta Dauidis, et cantica ueteris testamenti.

DE INTONATIONE Psalmorum.

Quot sunt regulae obseruandae in Intonatione Psalmorum?

Quinque.

Quae est prima regula?

Circa initium cantus primum uide, que clauis finem imponat carmini: Deinde diligenter considera [f.e1r] tonum. Eo enim cognito, reliqua facilè assequi poteris.

Quae est secunda?

Autentotum cantilenas profundè, Plagalium acutè, Mixtorum uerò mediocriter incipere studeas. Nam hoc praecepto non benè obseruato, saepissimè uox, uel propter nimiam carminis intentionem deficiet, uel propter profunditatem euanescet.

Quae est tertia?

Psalmi Maiores cum ascensu, Minores uerò aliquot notis in unisono positis, inchoari debent.

Quae est quarta?

Psalmi primi et sexti Tonorum, Item secundi et octaui, in principio concordant, in fine discrepant. Ideò post medium uidebis, ne à uero deflectas, [f.e1v] quia facilimè, praesertim ab incautis ea in re error committitur.

Quae est quinta?

In Psalmis Minoribus, quando medium desinit in dictiones Hebraicas, peregrinas, aut proprias: Item Monosyllabicas aut indeclinabiles, tum ultima eius nota eleuari debet.

SEQVITUR intonatio psalmorvm maiorvm et minorum, per omnes tonos.

[f.e2r] [Lossius, Erotemata, f.e2r; text: Primi Toni. EVOVAE. Intonatio Psalmi Minoris. Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Intonatio Psalmi Maioris. Magnificat anima mea Dominum.] [LOSERO 09GF]

[f.e2v] [Lossius, Erotemata, f.e2v; text: EVOVAE. Secundi Toni. Intonatio Psalmi Minoris. Laudate pueri Dominum, Laudate nomen Domini. Intonatio Psalmi Maioris. Magnificat anima mea Dominum.] [LOSERO 09GF]

[f.e3r] [Lossius, Erotemata, f.e3r; text: EVOVAE. Tertij Toni. Intonatio Psalmi Minoris. Confitebor tibi Domine in toto corde meo, In concilio iustorum et congregatione. Intonatio Psalmi Maioris. Magnificat anima mea Dominum.] [LOSERO 09GF]

[f.e3v] [Lossius, Erotemata, f.e3v; text: EVOVAE. Quarti Toni. Intonatio Psalmi Minoris. Beatus vir qui timet Dominum, In mandatis eius uolet nimis. Intonatio Psalmi Maioris. Magnificat anima mea Dominum.] [LOSERO 09GF]

[f.e4r] [Lossius, Erotemata, f.e4r; text: EVOVAE. Quinti Toni. Intonatio Psalmi Minoris. Laudate Dominum omnes gentes. Laudate eum omnes populi. Intonatio Psalmi Maioris. Magnificat anima mea Dominum.] [LOSERO 10GF]

[f.e4v] [Lossius, Erotemata, f.e4v; text: EVOVAE. Sexti Toni. Intonatio Psalmi Minoris. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, In domum Domini ibimus. Intonatio Psalmi Maioris. Magnificat anima mea Dominum.] [LOSERO 10GF]

[f.e5r] [Lossius, Erotemata, f.e5r; text: EVOVAE. Septimi Toni. Intonatio Psalmi Minoris. Laudate pueri Dominum, Laudate nomen Domini. Intonatio Psalmi Maioris. Magnificat anima mea Dominum. uel sic:] [LOSERO 10GF]

[f.e5v] [Lossius, Erotemata, f.e5v; text: EVOVAE. Octauus Tonus. Intonatio Psalmi Minoris? Ad te leuaui oculos meos, Qui habitas in coelis. Intonatio Psalmi Maioris? Magnificat anima mea Dominum.] [LOSERO 10GF]

Forma psallendarum dictionum Hebraicarum, propriarum, Item monosyllabarum in psalmis minoribus, quae in medio accentu acuto sunt proferendae.

[f.e6r] [Lossius, Erotemata, f.e6r; text: Primus Tonus. Credidi propter quod locutus su<m>. Secundus Tonus. Memento Domine Dauid. Tertius Tonus. Dominus regnauit, decorem indutus est. Quartus Tonus. Te decet hymnus Deus in Syon.] [LOSERO 11GF]

[f.e6v] [Lossius, Erotemata, f.e6v; text: Quintus Tonus. Deus in nomine tuo saluum me fac. Sextus tonus. Domine ne in furore tuo arguas me. Septimus Tonus. Domine in uirtute tua laetabitur rex. Octauus Tonus. Te decet hymnus Deus in Syon.] [LOSERO 11GF]

[f.e7r] Formulae uersuum Responsoriorum communiorum.

[Lossius, Erotemata, f.e7r; text: Primi toni. Gloria patri et filio, et spiritui sancto. Qui uiam, Secundi toni.] [LOSERO 11GF]

[f.e7v] [Lossius, Erotemata, f.e7v; text: Gloria patri et filio, et spiritui sancto. Dominus dedit, Tertij Toni.] [LOSERO 11GF]

[f.e8r] [Lossius, Erotemata, f.e8r; text: Gloria patri et filio, et spiritui sancto. Et malum, Quarti Toni. Quem Ioannes] [LOSERO 12GF]

[f.e8v] [Lossius, Erotemata, f.e8v; text: Quinti toni. Gloria patri et filio, et spiritui sancto.] [LOSERO 12GF]

[f.f1r] [Lossius, Erotemata, f.f1r; text: Sexti Toni. Gloria patri et filio, et spiritui sancto. Fera, Septimus Tonus.] [LOSERO 12GF]

[f.f1v] [Lossius, Erotemata, f.flv; text: Gloria patri et filio, et spiritui sancto. Ecce, Octaui Toni. Et hoc] [LOSERO 12GF]

[f.f2r] MELODIA VERSVum in Introitibus Missarum per omnes Tonos.

[Lossius, Erotemata, f.f2r; text: Primi Toni. Secundi] [LOSERO 13GF]

[f.f2v] [Lossius, Erotemata, f.f2v; text: Tertij toni. Quarti, Quinti] [LOSERO 13GF]

[f.f3r] [Lossius, Erotemata, f.f3r; text: Sexti Toni. Septimi, Octaui] [LOSERO 13GF]

[f.f3v] Liber Secundus.

DE MVSICA FIGVRALI SEV mensurali.

Quid est Musica figuralis?

Musica figuralis est, quae in suis notis, secundum signorum, ac figurarum diuersitatem, diuersam habet sonorum mensuram.

Quot sunt Musicae figuralis capita praecipua?

Duodecim.

Quae?

1. De notarum figuris.

2. De pausis.

3. De notarum ligaturis.

[f.f4r] 4. De tribus Musicae gradibus eorumque signis.

5. De augmentatione.

6. De diminutione.

7. De imperfectione.

8. De Alteratione.

9. De quadruplici punctorum genere.

10. De Tactu.

11. De Syncopatione.

12. De proportionibus.

CAPVT PRIMVM.

De notarum figuris.

Quid est nota?

Nota est signum uocis intentionem et remissionem soni demonstrans.

Quotuplex est nota?

Duplex: Simplex et Ligata.

[f.f4v] Quae est simplex nota?

Est, quae nulli adhaeret, ut: [Lv,Bv,Sv]

Quae est ligata?

Est, quae alteri continuè iungitur, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.f4v,1] [LOSERO 13GF]

Quot sunt figurae Notarum simplicium?

Octo.

Quae?

Maiores ligabiles et perficiendae.

[Lossius, Erotemata, f.f4v,2; text: ualens tactus. 8, 4, 2, 1, 12, 6, 3] [LOSERO 13GF]

Punctus à tergo notae additus dimidio eam ualore auget, ut:

[f.f5r] [Lossius, Erotemata, f.f5r,1; text: Minores illigabiles et imperfectae. Quarum, 2, 4, 8, 16, faciunt tactum.] [LOSERO 14GF]

Quot sunt regulae generales de notis simplicibus?

Tres.

Quae est prima?

Idem est in notis simplicibus, cauda sursum ne trahatur an deorsum, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.f5r,2] [LOSERO 14GF]

Quae est secunda?

Punctus à tergo notae additus, dimidio eam ualore auget, ut:

[Lossius, Erotemata, f.f5r,3; text: 12, 6, 3] [LOSERO 14GF]

[f.f5v] Quae est tertia?

Nota duabus caudis descripta, nullam habere putatur. [Lossius, Erotemata, f.f5v,1] [LOSERO 14GF]

Item quando uirgula per caudam ducitur, ut:

[Lossius, Erotemata, f.f5v,2] [LOSERO 14GF]

Exemplum figurarum simplicium.

[Lossius, Erotemata, f.f5v,3; text: Discantvs. Tenor.] [LOSERO 14GF]

[f.f6r] [Lossius, Erotemata, f.f6r; text: Altvs. Bassvs.] [LOSERO 14GF]

[f.f6v] [Lossius, Erotemata, f.f6v; text: Discantvs. Tenor.] [LOSERO 15GF]

[f.f7r] [Lossius, Erotemata, f.f7r; text; Altvs. Bassvs.] [LOSERO 15GF]

[f.f7v] CAPVT SECVNDVM.

De Pausis.

Quid est pausa?

Est uirgula per lineas ac spacia transuersè ducta, silentium quantitatis notulae suae indicans. Sicut enim canendo notulis, ita et tacendo pausis utimur.

Cur inuentae sunt pausae?

Primò propter anhelitus refectionem, ne scilicet spiritus canenti deficiat. Secundò, fugarum formandarum gratia, quae mirum in modum concentus dulcedinem augent. Tertiò, propter difficilem notulae in compositione locationem, ad duarumque concordantiarum perfectarum distinctionem, [f.f8r] quae nusquam, nisi pausae uel concordantiae alterius interpositione, se sequi permittuntur.

Quot sunt species pausarum?

Totidem, quot notularum. Singulae enim notulae, suas peculiares habent pausas, quibus ualore correspondent, dempta Maxima, cuius loco duae longae pausae ponuntur.

Quomodo discernuntur pausae?

Per uarios linearum attactus.

Si qua uirgula per integra quatuor spacia transuersè protensa, quinque lineas contingit, ea uocatur pausa Modi maioris, seu Maximae perfectae, sed huius nullus est usus, praeterquàm [f.f8v] in finibus cantuum: et tunc generalis dicitur, quia omnes uoces simul cessare significat

[Lossius, Erotemata, f.f8v,1] [LOSERO 15GF]

Maxima perfecta, siue pausa generalis.

Si qua autem ad quartam lineam perting<.>t, pausa Modi minoris, siue longae perfectae, ea uocatur, seu pausa Modalis.

[Lossius, Erotemata, f.f8v,2] [LOSERO 15GF]

Longa perfecta, seu pausa Modalis.

Quae uirgula tertiam lineam attingit, ea est pausa longae imperfectae.

[Lossius, Erotemata, f.f8v,3] [LOSERO 15GF]

Longa imperfecta.

[f.g1r] Breuis pausa est, quae duas lineas proximè attingit.

[Lossius, Erotemata, f.g1r,1] [LOSERO 15GF]

Breuis pausa.

Semibreuis pausa est, quae à linea ad medium duntaxat spacij demittitur.

[Lossius, Erotemata, f.g1r,2] [LOSERO 15GF]

Semibreuis pausa.

Pausa minimae, quae et suspirium uocatur, est quae à linea in medium spacij ascendit.

[Lossius, Erotemata, f.g1r,3] [LOSERO 15GF]

Minimae pausae.

Pausa semiminimae siue semisuspirium est, quae ad medium spacij [f.g1v] à linea ascendens, uncum supernè reflexum habet.

Semiminimae pausa.

[Lossius, Erotemata, f.glv,1] [LOSERO 15GF]

At si geminum habeat uncum, fusae pausa appellatur.

Fusae pausa.

[Lossius, Erotemata, f.glv,2] [LOSERO 15GF]

Si triplicem semifusae.

Semifusae pausa.

[Lossius, Erotemata, f.glv,3] [LOSERO 15GF]

[f.g2r] Hae pausae per omnia aequiualent suis notulis, praeterquam quòd ipsae perfectae, ab omni imperfectione ac alteratione immunes, perfecti signi quantitatem, quoad ipsum durat, retinent.

Sunt ne aliae pausarum species?

Sunt. Est enim alia pausa generalis, alia repetitionis.

Quae est pausa generalis?

Est uirgula, quae in principio, medio, ac fine cantus posita, omnibus eius partibus aliquantisper esse cessandum indicat. In principio autem plerunque ponitur semibreuis pausa cum suspirio, ne uidelicet mutila fiat temporum computatio, si non [f.g2v] praefigantur. In medio cantu, si uoces suauiter concurrant, semibreuis tantum pausa scribitur: In fine uerò per omnes lineas spaciaque una, uel duae uirgulae ductae, uel hemicyclus cum punctulo inserto supra uel infra notulam scriptus, communem uniuersis cantilenae partibus cessationem indicunt.

Quae est pausa repetitionis.

Est uirgula per lineas ac spacia perpendiculariter ducta, quae in medio, aut prope finem cantus constituta, eius initium toties repetendum esse significat, quoties puncta utrinque ascripta sunt.

[f.g3r] [Lossius, Erotemata, f.g3r; text: Pausa generalis in principio cantus. Pausa generalis in medio. Pausa generalis in fine cantus. Pausa repititionis.] [LOSERO 16GF]

Exemplum pausarum.

[f.g3v] [Lossius, Erotemata, f.g3v; text: Discantvs. Tenor.] [LOSERO 16GF]

[f.g4r] [Lossius, Erotemata, f.g4r; text: Altvs. Bassvs.] [LOSERO 16GF]

[f.g4v] CAPVT TERTIVM.

De Ligaturis.

Quid est Ligatura?

Ligatura est legitima simplicium figurarum per uirgulam in dextro uel sinistro latere copulatio.

Quotuplex est Ligatura?

Duplex: Recta et Obliqua.

Quae est recta?

Est cuius nota quadrato corpore pingitur, ut: [<.>]

Quae est obliqua?

Est cuius nota transuerso et oblongo pingitur corpore, ut: [Lig2vod on staff 5]

Quot sunt notae ligabiles?

[f.g5r] Quatuor: [MXv,Lv,Bv,Sv]

Quotuplices sunt?

Triplices: Alia initialis, alia media, alia finalis.

Quae est initialis?

Qua ligatura incipit.

Quae est media?

Quaelibet inter primam et ultimam.

Quae est finalis?

Quae ligaturam finit.

DE INITIALIBVS.

Quot sunt regulae de Initialibus?

Quinque.

Quae est prima?

Prima carens cauda, fit longa cadente secunda.

[f.g5v] Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.g5v,1; text: 4, 2] [LOSERO 16GF]

Quae est secunda?

Prima carens cauda breuis est, scandente secunda.

Exemplum:

[Lossius, Erotemata, f.g5v,2; text: 2] [LOSERO 16GF]

Quae est tertia?

Prima manum ad laeuam, breuis est caudata deorsum.

[f.g6r] Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.g6r,1; text: 2, 4] [LOSERO 16GF]

Quae est quarta?

Semibreuis prima est sursum caudata, sequensque.

Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.g6r,2; text: 1] [LOSERO 17GF]

DE MEDIIS.

Quot sunt Regulae de medijs?

Vnica est.

Quae?

Quaelibet è medio breuis est, at proxima adhaerens

Sursum caudatae, pro semibreui reputatur.

[f.g6v] Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.g6v,1; text: 2, 1] [LOSERO 17GF]

DE VLTIMIS.

Quot sunt regulae de ultimis?

Tres.

Quae est prima?

Vltima conscendens breuis est quaecunque ligata.

Exemplum:

[Lossius, Erotemata, f.g6v,2; text: 2, 1] [LOSERO 17GF]

Quae est secunda?

[f.g7r] Vltima dependens quadrangula sit tibi longa.

Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.g7r,1; text: 4, 2] [LOSERO 17GF]

Quae est tertia?

Est obliqua breuis semper finalis habenda:

Quas tamen excipias te regula quarta docebit.

Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.g7r,2; text: 4, 2, 1] [LOSERO 17GF]

Quae est regula de Maxima?

Maxima nulla potest uariare ligata ualorem: Vel sic:

Maxima principio, medio, quoque Maxima fine.

[Lossius, Erotemata, f.g7r,3; text: 8, 2] [LOSERO 17GF]

[f.g7v] Exemplum de Ligaturis.

[Lossius, Erotemata, f.g7v; text: Discantvs. Tenor. 4, 2, 1] [LOSERO 17GF]

[f.g8r] [Lossius, Erotemata, f.g8r; text: Altvs. Bassvs. 2, 4, 1] [LOSERO 17GF]

[f.g8v] CAPVT QVARTVM.

De tribus Musicae gradibus, eorumque signis.

Quid est gradus Musicae?

Est certa ratio, qua ualor notarum principalium, signo aliquo prae posito, deprehenditur.

Quot sunt species graduum?

Tres.

Quae?

[Lossius, Erotemata, f.g8v; text: Modus, Tempus, Prolatio, et, <r>espiciens] [LOSERO 18GF]

DE MODO.

Quid est Modus?

Est debita Longarum, Maximarumque mensura.

[f.h1r] Quotuplex est modus?

Duplex: Maior et Minor.

Quid est modus maior?

Est debita Longarum in Maxima mensura.

Quotuplex est modus maior?

Duplex: Perfectus et Imperfectus.

Quid est modus maior perfectus?

Est qui maximam tribus longis: Longam tribus breuibus: Breuem tribus semibreuibus mensurat, cuius signum est [O3]

[f.h1v] [Lossius, Erotemata, f.h1v; text: Figura ualorem Maximae notae in Modo maiore explicans. O3] [LOSERO 18GF]

Quid est modus maior imperfectus?

Est, qui Maximam duabus longis, longam duabus breuibus, breuem tribus semibreuibus mensurat, cuius signum est [C3].

[f.h2r] [Lossius, Erotemata, f.h2r; text: Figura Maximae ualorem in Modo maiore imperfecto declarans. C3] [LOSERO 18GF]

DE MODO MINORE.

Quid est Modus minor?

Est mensura breuium in longis.

Quotuplex est Modus minor?

Duplex: Perfectus et Imperfectus.

[f.h2v] Quid est Modus minor perfectus?

Est cum longa ualet tres breues, cuius signum est:

[Lossius, Erotemata, f.h2v,1; text: O2, 6, 2] [LOSERO 18GF]

Quid est modus minor Imperfectus?

Est cum longa duas tantum breues ualet, cuius signum est:

[Lossius, Erotemata, f.h2v,2; text: C2, 4, 2] [LOSERO 18GF]

DE TEMPORE.

Quid est Tempus?

Est breuium notarum dimensio.

Quotuplex est Tempus?

[f.h3r] Duplex: Perfectum et Imperfectum.

Quid est tempus perfectum?

Est cum breuis notula tres [Sv,Sv,Sv] in se continet semibreues, [Bv] cuius signa sunt [O3] [C3] [O].

[Lossius, Erotemata, f.h3r; text: Valor notarum in tempore perfecto. O] [LOSERO 18GF]

[f.h3v] Quid est tempus imperfectum?

Est cum breuis duas [Sv,Sv] ualet semibreues, [Bv] cuius signa sunt: [O2] [C2] [C]

DE PROLATIONE.

Quid est Prolatio?

Est mensura, quae semibreuem notam tribus aut duabus metitur minimis.

Quotuplex est Prolatio?

Duplex: Perfecta seu maior, et Imperfecta seu minor.

Quid est Prolatio perfecta seu maior?

[f.h4r] Est quando semibreuis [Mv,Mv,Mv] nota tres ualet minimas, [Sv] Cuius signum est [Od] [C]

Quid est prolatio imperfecta seu minor?

Est quando semibreuis [Mv,Mv] duas ualet minimas, [Sv] Cuius signum est puncti absentia. [O] [C].

[f.h4v] Valor notarum prolationis perfectae, seu maioris, ac temporis perfecti.

[Lossius, Erotemata, f.h4v] [LOSERO 19GF]

[f.h5r] Valor notarum prolationis perfectae seu maioris, ac temporis imperfecti.

[Lossius, Erotemata, f.h5r] [LOSERO 19GF]

[f.h5v] DE SIGNIS graduum.

Quid est signum graduum?

Est figura gradus Musicales in cantu indicans.

Quotuplex est signum graduum?

Duplex: Externum et Internum.

DE SIGNIS GRAduum externis.

Quid est signum graduum externum?

Est, quod in principio cantus expresse ponitur, et signatur puncto, circulo, et numero.

Quot sunt Regulae de signis externis praecipuae?

Quatuor.

[f.h6r] Quae est prima?

Circulus absolutè positus tempus indicat. Et hoc, si perfectus sit, perfectum: Sin autem imperfectus, imperfectum: Cum uerò numero iungitur, modum declarat.

Quae est secunda?

Circulus numero ternario iunctus, modum maiorem: Binario uerò sociatus, minorem repraesentat.

Quae est tertia?

Ternarius numerus circulo iunctus, temporis perfecti est indicium: Binarius uerò imperfecti.

Quae est quarta?

Punctus circulo aut semicirculo inscriptus, prolationem maiorem indicat: absentia puncti, minorem, quae nihil differt à tempore.

[f.h6v] Signorum aliud est:

[Lossius, Erotemata, f.h6v; text: O3, C3, O2, C2, O, C, Modi maioris, minoris, Temporis, Prolationis, Perfecti, Imperfecti] [LOSERO 19GF]

[f.h7r] Tabula in qua quantitas cuiuslibet notulae pro signorum uarietate explicatur

[Lossius, Erotemata, f.h7r; text: O3, C3, O2, C2, O, C, 1/2, 1, 2, 1, 3, 4, 6, 9, 12, 18, 20, 27, 36] [LOSERO 20GF]

[f.h7v] DE SIGNIS GRAduum Internis.

Quid est signum graduum internum?

Est, quo gradus Musicales abique signo externo, tantum ex ipsa cantilena, cognoscuntur: Idque uel ex pausarum geminatione, uel notarum denigratione.

Quomodo ex signis internis cognoscuntur gradus?

Modvs.

1. Duae pausae modales iunctae, modum maiorem perfectum designant, ut: [MXP,MXP on staff4]]

2. Vnica pausa modalis, uel tres longae denigratae, indicant modum minorem perfectum ut:

[Lossius, Erotemata, f.h7v,1] [LOSERO 20GF]

Tempvs.

3. Duae pausae semibreues coniunctae uel tres breues coloratae, tempus perfectum ostendunt.

[Lossius, Erotemata, f.h7v,2] [LOSERO 20GF]

[f.h8r] Prolatio.

4. Duae pausae minimae positae eodem loco aequaliter, uel tres semibreues denigratae, prolationem indicant, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.h8r,1] [LOSERO 20GF]

DE SIGNIS MInus principalibus.

Sunt ne adhuc alia signa in canendo obseruanda?

Sunt utique dicta minus principalia.

Quae sunt ea?

[Lossius, Erotemata, f.h8r,2; text: Signum, Repetitionis, Concordantiae, Conuenientiae, Dealbationis, Erroris, pro] [LOSERO 20GF]

[f.h8v] Exemplum de tribus Musicae gradibus.

[Lossius, Erotemata, f.h8v; text: Tenor. Modus minor perfectus. Discantvs. Prolatio maior. Augmentatio prolationis maioris.] [LOSERO 20GF]

[f.i1r] [Lossius, Erotemata, f.i1r; text: Altvs. Prolatio maior. 4, 2, Bassvs. Tempus perfectum.] [LOSERO 20GF]

[f.i1v] CAPVT QVINTVM.

De Augmentatione.

Quid est Augmentatio?

Est ualoris notarum auctio, quae ipsis uel ex certis signis uel canonibus, ultra communem ac essentialem ipsarum ualorem, accedit.

Quot modis augmentatio significatur?

Quatuor.

Quibus?

1. Per signum prolationis maioris in una tantum parte cantilenae positum. [Od] [Cd]

2. Per paucitatem notularum in una item duntaxat cantilenae parte, sine signo repetitionis, repertarum.

[f.i2r] 3. Per Canones cantionibus adiectos, ut crescit in duplo, triplo, quadruplo, et cetera. Vel Breuis sit Maxima, semibreuis longa.

4. Per principaliter praescriptas proportiones Minoris inaequalitatis, quando uidelicet omnes notulae ac pausae sequentes, toties in sese multiplicantur, quoties inferior numerus superiorem continet: Vt sunt:

Subdupla 2

Subtripla 1/3

Subquadrupla 1/4

et id genus caeterae.

Quot sunt de Augmentatione Regulae praecipuae?

Tres.

Quae est prima?

In Augmentatione figura minima mensuratur tactu integro.

[f.i2v] Quae est secunda?

Pausae non secus, ac notae augentur et minuuntur.

Quae est tertia?

Augmentatio, praeter Maximam, alias omnes notarum species compraehendit.

Exemplum Augmentationis.

[Lossius, Erotemata, f.i2v; text: Discantvs.] [LOSERO 21GF]

[f.i3r] [Lossius, Erotemata, f.i3r; text: Tenor. Bassvs.] [LOSERO 21GF]

[f.i3v] CAPVT SEXTVM.

De Diminutione.

Quid est Diminutio?

Est certum quoddam essentialis ualoris notarum ac pausarum, per certa signa aut canones, decrementum.

Quot modis Diminutio significatur?

Quatuor.

Quibus?

1. Per uirgulam circulum uel semicirculum intersecantem [Orvd] [Crvd] [Odrvd] [Cdrvd]

2. Per numerum circulo aut semicirculo additum, [O2] [C2] [Od2] [Cd2]

2. Item per numerum proportionatum, ut sunt dupla 2/ tripla 3/ quadrupla 4/4.

[f.i4r] 3. Per semicirculi inuersionem, [CL] [CLd]

4. Per Canonis inscriptionem, ut Maxima sit longa, Longa sit breuis, Item decrescit in duplo, triplo, quadruplo, et cetera.

Quae est Regula de Diminutione?

Omnis diminutio aufert dimidiam partem notarum, ac pausarum, excepta Canonica et proportionali, ubi interdum plus, interdum minus aufertur, id quod ex Canone uel numero proportionato iudicari oportet.

[f.i4v] Exemplum de Diminutione.

[Lossius, Erotemata, f.i4v; text: Discantvs.] [LOSERO 21GF]

[f.i5r] [Lossius, Erotemata, f.i5r; text: Tenor. Bassvs.] [LOSERO 21GF]

[f.i5v] CAPVT SEPTIMVM.

De imperfectione.

Quid est Imperfectio?

Est tertiae partis, ualoris notarum perfectarum, quae tres suarum minorum ualent, ablatio: fitque tantum in gradibus perfectis.

Quot sunt notae Imperfectibiles?

Quatuor: [MXv,Lv,Bv,Sv]

Quot sunt notae imperficientes?

Similiter quatuor: [Lv,Bv,Sv,Mv]

Quot modis fit Imperfectio?

Tribus: Nota, pausa, et colore.

Quomodo fit imperfectio per notam?

Quando ante uel post notam [f.i6r] perfectam, figura minoris speciei collocata reperitur, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.i6r,1] [LOSERO 22GF]

Quomodo fit imperfectio per pausam?

Quando post notam perfectam, pausa minoris speciei collocatur, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.i6r,2] [LOSERO 22GF]

Quomodo fit imperfectio per colorem?

Quando note perfecte denigrantur, quarum color tertiam partem [f.i6v] notulis auferri significat, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.i6v] [LOSERO 22GF]

Quot sunt Regulae de Imperfectione praecipuae?

Tres.

Quae est prima?

Nota à fronte, et à tergo imperficit: Pausa tantum à tergo, eandemque pausa uim imperficiendi habet, quam nota.

Quae est secunda?

Quando duae semibreues pausae contiguae post breuem in tempore perfecto subsecutae fuerint, nulla fit imperfectio. Item, quando [f.i7r] punctus perfectionis eam sequitur: uel ligatura duarum semibreuium, duabus breuibus interponitur.

Quae est tertia?

Pausa imperficit, sed nunquam imperficitur.

Exempla de perfectione et imperfectione passim obuia sunt in cantionibus signorum perfectorum, et imperfectorum, quare hoc in loco addere, non est necesse.

CAPVT OCTAVVM.

De Alteratione.

Quid est Alteratio?

Est ualoris alicuius notulae, propter ternarij numeri perfectionem, duplicatio.

Quot sunt notae alterabiles?

[f.i7v] Quatuor: [Lv,Bv,Sv,Mv]

Quot sunt Regulae de Alteratione?

Quatuor:

Quae est prima?

Alteratio nusquam est, nisi in gradibus perfectis, tantum ideò inuenta, ut ternarius numerus constaret.

Quae est secunda?

Quandocunque in Modo maiori perfecto duae longae, uel in minori duae breues, aut in Tempore duae semibreues, ac in prolatione duae minimae ultra ternarium numerum residuae fuerint, ibi tum in posteriori fit alteratio In secundam enim semper cadit alteratio, et non in primam.

[f.i8r] Quae est tertia?

Notam, quae alterari debet, inter maiores locari, aut diuisionis puncto indicari oportet. His enim deficientibus, nullum scias alterationi locum esse.

Quae est quarta?

Inter duas figuras perfectas, pausa cum sua notula locata, si primum ponitur pausa, tum nota alteratur: Sin pausa sequitur notam, alteratio non habet locum quia notae tantum alterantur, non pausae.

Per quid indicatur alteratio?

Per punctum supra alterabilem notam positum. Interdum uerò absque puncto, per intrinsecum signum, nempe per solam numeri ternarij obseruationem, cognoscitur.

[f.i8v] [Lossius, Erotemata, f.i8v] [LOSERO 22GF]

CAPVT NONVM.

DE QVADRVPLICI punctorum genere.

Quid est punctus?

Est minimum quoddam signum notulis adiectum, ut eas uel perficiat, diuidet, alteret, uel media parte ualoris augeat.

Quotuplex est punctus?

Quadruplex: Perfectionis, Additionis, Diuisionis, et Alterationis.

[f.k1r] Quis est punctus perfectionis?

Est, qui notae perfectae postpositus eam defendit ab imperfectione, ne à sequenti minori imperficiatur, nihil ei addens uel auferens, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.k1r,1; text: 6, 3, 1] [LOSERO 22GF]

Quis est punctus additionis?

Est, qui notae à latere additus media eam parte ualoris auget, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.k1r,2; text: 12, 6, 3] [LOSERO 22GF]

Quis est punctus diusionis?

[f.k1v] Est qui inter duas notas paulò altius quàm additionis locatus, eas nec auget nec minuit, sed unam praecedenti alteram sequenti, ut tempora discernantur, connumerandam esse indicat, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.k1v] [LOSERO 22GF]

Quis est punctus Alterationis?

[f.k2r] Est, qui in suo ualore duplicat secundam notam in ordine sequentem illum punctum: Vel est, qui in capite siue uertice notae positus, eam bis cantandam esse, propter ternarij numeri repraesentationem in signo perfecto admonet, hoc modo:

[Lossius, Erotemata, f.k2r] [LOSERO 22GF]

CAPVT DECIMVM.

De Tactu.

Quid est Tactus?

Est successiua manus motio, omnium notularum ac pausarum in cantu mensuram dirigens.

Quotuplex est Tactus?

[f.k2v] Triplex: Maior, Minor, et Proportionatus.

Quid est tactus maior?

Est, qui notulam breuem non diminutam, unico complet tactu.

Quid est tactus minor?

Est, qui semibreuem notulam suo motu mensurat.

Quid est tactus proportionatus?

Est, qui tres semibreues, ut in Tripla, aut tres minimas, ut in prolatione perfecta compraehendit.

Atque haec est communis diuisio tactus, recepta in scholis propter faciliorem captum discentium. Si autem artem ipsam canendi, iuxta consuetudinem ueterum Musicorum considerare uolumus, duo tantum genera tactus constituenda erunt, perfectus scilicet et imperfectus, [f.k3r] iuxta duplicia signa perfecta et imperfecta.

CAPVT VNDECIMVM.

De Syncopatione.

Quid est Syncopatio?

Est, quando minores notae contra maiores sub aequali tactu inaequaliter canendo efferuntur: Ve<> quando notulae minores per maiores separatae ad se inuicem reducuntur. Cauendum autem ne nimis longa sit, nec per pausas differatur, neque per nimis magnas notulas, qualis esset, si minimae per longas differrentur.

Exemplum de Syncopatione.

[f.k3v] [Lossius, Erotemata, f.k3v; text: Discantvs. Altvs. Tenor.] [LOSERO 23GF]

[f.k4r] [Lossius, Erotemata, f.k4r; text: Vagans. Bassvs.] [LOSERO 23GF]

[f.k4v] [Lossius, Erotemata, f.k4v; text: Discantvs. Altvs. Tenor.] [LOSERO 23GF]

[f.k5r] [Lossius, Erotemata, f.k5r; text: Vagans. Bassvs.] [LOSERO 23GF]

[f.k5v] CAPVT DVODECIMVM.

De Proportionibus.

Quid est Proportio?

Est numerorum perpendiculariter positorum collatio: Vt, 2 ad 1 dicitur proportio dupla, 3 ad 1 Tripla, 4 ad 1 quadrupla, et sic deinceps.

Quotuplex est proportio?

Duplex: AEqualitatis et inaequalitatis.

Quid est proportio aequalitatis?

Est duarum aequalium quantitatum collatio, hoc est, comparatio aequalis numeri ad aequalem, ut: 2 ad 2. 3 ad 3. 4 ad 4. 5 ad 5. et cetera. [f.k6r] De qua hoc loco nihil dicitur, quia respicit cantica eadem signa in omnibus uocibus habentia, in quibus prorsus nulla accidit differentia.

Quid est proportio inaequalitatis?

Est quando duae inaequales quantitates inter se conferuntur, hoc est, cum maior numerus ad minorem, hoc modo: 2/1 / 3/2 / 4/3.

Aut è diuerso minor ad maiorem confertur hoc modo:

1/2 / 2/3 / 3/4.

Quotuplex est proportio inaequalitatis?

Duplex: Maioris et Minoris inaequalitatis.

[f.k6v] Quid est proportio maioris inaequalitatis?

Est, quando maior numerus supernè locatus conspicitur, ut:

2/1 / 3/1 / 4/2 / 6/3 et repraesentat diminutionem.

Quid est proportio minoris inaequalitatis?

Est, quando minor numerus supernè positus apparet, ut: 1/2 / 1/3 / 2/4 / 3/6 ostendens Augmentationem.

Quae est Regula de proportionibus.

Omnis proportio per signa aut proportionem contrariam destruitur.

Quot sunt proportionum species usitatiores?

Quinque:

[f.k7r] [Lossius, Erotemata, f.k7r; text: Dupla, Tripla, Quadrupla, Sesquialtera, Sesquitertia. Maioris inaequalitatis.] [LOSERO 24GF]

DE DVPLA PROportione.

Quid est proportio dupla?

Est, quae omnis generis notulis ac pausis dimidium sui ualoris adimit, ita ut duae eiusdem speciei figurae unius ualori respondeant. Cognoscitur autem quando superior numerus inferiorem bis continet, ut: 2/1 4/2 6/3 8/4 12/6

[f.k7v] Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.k7v; text: Discantvs. Tenor. Bassvs.] [LOSERO 24GF]

[f.k8r] [Lossius, Erotemata, f.k8r] [LOSERO 24GF]

DE TRIPLA PROportione.

Quid est Proportio tripla?

Est quae figurarum ualorem triplo minuit. Tres enim breues pro una ponuntur: Item tres semibreues uni semibreui respondent, et sic deinceps: Fit autem quoties cantui praefiguntur duo numeri, quorum superior continet inferiorem ter, ut: 3/1 6/2 9/3 12/4.

[f.k8v] Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.k8v; text: Discantvs. Tenor.] [LOSERO 24GF]

[f.l1r] [Lossius, Erotemata, f.l1r; text: Bassvs.] [LOSERO 24GF]

Sequitur aliud exemplum, in quo Tripla est in omnibus uocibus simul.

[f.l1v] [Lossius, Erotemata, f.l1v; text: Discantvs. Altvs.] [LOSERO 25GF]

[f.l2r] [Lossius, Erotemata, f.l2r; text: Tenor. Bassvs.] [LOSERO 25GF]

[f.l2v] DE PROPORTIOne quadrupla.

Quid est proportio quadrupla?

Est, quae figurarum ualorem quadruplo minuit. Fit autem in cantu, cum superior numerus inferiorem quater compraehendit, ut: 4/1 8/2 12/3 16/4.

Exemplum proportionis quadruplae.

[Lossius, Erotemata, f.l2v; text: Discantvs.] [LOSERO 25GF]

[f.l3r] [Lossius, Erotemata, f.l3r; text: Tenor. Bassvs.] [LOSERO 25GF]

[f.l3v] DE PROPORTIONE Sesquialtera.

Quid est proportio sesquialtera?

Est, in qua tres notae contra duas sibi specie similes proferuntur. Cognoscitur autem quoties numerus superior inferiorem semel continet, atque insuper alteram, hoc est, dimidiam eius partem, ut: 3/2 6/4 9/6 12/8.

Exemplum Sesquialterae.

[Lossius, Erotemata, f.l3v; text: Discantvs.] [LOSERO 26GF]

[f.l4r] [Lossius, Erotemata, f.l4r; text: Tenor. Bassvs.] [LOSERO 26GF]

[f.l4v] DE PROPORTIONE Sesquitertia.

Quid est proportio sesquitertia?

Est in qua numerus superior inferiorem semel cum tertia ipsius parte continet, hoc est: quando quatuor notae aequiualent tribus sibi consimilibus: Eius signa sunt 4/3 8/6 12/<9> 16/12.

Exemplum.

[Lossius, Erotemata, f.l4v; text: Discantvs.] [LOSERO 26GF]

[f.l5r] [Lossius, Erotemata, f.l5r; text: Tenor. Bassvs.] [LOSERO 26GF]

[f.l5v] DE HEMIOLA.

His quinque proportionum speciebus usitatioribus annumeratur et Hemiola, quae, ut nomen refert, nihil aliud est, ac sesquialtera. Graeci enim sesquialteram [hemiolion] uocant. Atque canuntur in Hemiola proportione tres quoque notae contra duas, sicut in sesquialtera, à qua tantum colore differt. Quidam autem uolunt Hemiolam proportionem significari, cum notae denigratae aequaliter in omnibus cantilenae partibus procedunt: Et tum à Musicis pro Tripla proportione usurpatur.

Exemplum, in quo Hemiola proportio simul est in omnibus uocibus.

[f.l6r] [Lossius, Erotemata, f.l6r; text: Discantvs. Tenor. Bassvs.] [LOSERO 26GF]

[f.l6v] HISTORIA DE ARIONE FIDICIne, Musicae laudem continens, ut eam Gellius narrat libro 16. capitulo 19.

VETVS ET NOBILIS ARIon cantator fidibus fuit. Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque Insula Omnilesbius fuit. Eum Arionem Rex Corinthi Periander amicum, amatumque habuit artis gratia. Is inde à Rege proficiscitur terras inclytas, Siciliam atque Italiam uisere. Vbi eò uenit, auresque omnium, mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic, et uoluptatibus amoribusque hominum fuit. Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus, Corinthum instituit redire. Nauem igitur et nautas ut notiores amicioresque sibi Corinthios delegit. Sed eò Corinthios homine accepto, nauique in altum prouectae, praedae pecuniaeque cupidos coepisse consilium de necando Arione. Tum illum ibi pernicie intellecta, pecuniam, caeteraque sua ut haberent, dedisse: Vitam modo sibi ut parcerent, orauisse. Nautas precum eius harum commisertum esse illatenus, ut ei necem afferre per uim suis manibus temperarent, sed imperauisse, ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. Homo, inquit, [f.l7r] ibi territus, spe omni uitae perdita: id unum postea orauit, ut prius quàm mortem oppeteret, induere permitterent sua sibi indumenta, et fides capere, et canere carmen, casus illius sui consolabile. Feros et immanes nauitas prolubium tamen audiendi subit. Quod orauerat, impetrat, atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus, stansque in summae puppis foro, carmen quod Orthium dicitur, uoce sublatissima cantauit. Ad postrema cantus cum fidibus, ornatuque omni sicut stabat canebatque, eiceit se procul in profundum. Nautae haud quaquam dubitantes quin perisset, cursum, quem facere coeperant, tenuerunt. Sed nouum et mirum, et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnauisse, et dorso super fluctus edito uectauisse, incolumique cum corpore et ornatu, Taenarum in terram Laconicam deuexisse. Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petiuisse, talemque Periandro Regi, qualis Delphino uectus fuerat, sese obtulisse, eique rem, sicut acciderat, narrauisse. Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse. Nauitas requisitos, ablegato Arione, dissimulanter interrogasse, ecquid audissent in ijs locis, unde uenissent, super Arione? Eos dixisse, hominem cum inde irent in terra Italia fuisse, eumque illic bene agitare, et studijs delectationibusque urbium florere, atque in gratia, pecuniaque magna fortunatum esse. Tum inter haec eorum uerba Arionem cum fidibus et indumentis, cum quibus se in salum [f.l7v] eiaculauerat, extitisse. Nautas stupefactos conuictosque ire inficias non quisse. Eam fabulam dicere Lesbios, et Corinthios, atque esse fabulae argumentum, quòd simulacra duo Ahenea ad Taenarum uiserentur, Delphinus uehens et homo insidens.

[f.l8r] IN LAVDEM MVSICES.

Delphinum tergo per aquas deuectus Arion,

Lesboo tradens carmine dulce melos,

Carmina quàm moueant, testatur, dulcia mentes,

Musica cum mutas sic capit ipsa feras.

Musica diuinas laudes cantare reperta est,

Musica delectant carmina casta DEVM.

Grunniat immundus suibus sus, carmina si quem

Musica non unquam concinuisse iuuat.

Lucas Lossius.

NORIBERGAE,

Excudebant Ioannes Montanus, et Vlricus Neuberus.

[f.b1r] Maius at nullum specimen tuorum est

Munerum, quàm quòd cruce fixus alta,

Sponte in humani generis salutem

Funera perfers.

Illa mors quanti docet aestimamur,

Quàm sit exundans charitum tuarum

Christe sons, in nos roseo redemptos

Sanguinis imbre.

Gratias ergo tibi agi decebit,

Quandiu nostros animabit artus

Aura, et affectu meritas profundo

Dicere laudes.

[f.b1v] Alia Melodia carminis Sapphici.

[Lossius, Erotemata, f.blv; text: Discantvs. Altvs. Iam satis terris niuis atque dirae grandinis misit pater, et rubente Dextera sacras iaculatus arces, Terruit urbem.] [LOSERO 27GF]

[f.b2r] [Lossius, Erotemata, f.b2r; text: Tenor, Bassvs.] [LOSERO 27GF]

[f.b2v] Horatius liber 1. Tritonij Ode. 2.

Iam satis terris niuis atque dirae

Grandinis misit pater, et rubente

Dextera sacras iaculatus arces

Terruit urbem.

Terruit genteis, graue ne rediret

Seculum Pyrrhae, noua monstra questae,

Omne cum Proteus pecus egit altos

Visere monteis.

Piscium et summa genus haesit ulmo,

Nota quae sedes fuerat columbis,

Et superiecto pauidae natarunt

Aequore damae.

Vidimus flauum Tyberim, retortis

Lutore Hetrusco uiolenter undis,

Ire dieiectum monimenta regis,

Templaque Vestae,

Iliae dum se nimium querenti

Iactat ultorem, uagus et sinistra

Labitur ripa Ioue non probante

Vxorius amnis.

Audiet ciues acuisse ferrum,

Quo graues Persae melius perirent,

Audient pugnas uitio parentum

Rara iuuentus.

[f.b3r] Quem vocet diuum populus ruentis

Imperi rebus? prece qua fatigent

Virgines sanctae minus audientem

Carmina Vestam?

Cui dabit parteis scelus expiandi

Iuppiter? tandem uenias precamur,

Nube candenteis humeros amictus

Augur Apollo.

Siue tu mauis Erycina ridens,

Quam Iocus circum uolat, et cupido

Siue neglectum genus, et nepotes

Respicis autor.

Heu nimis longo satiate ludo,

Quem iuuat clamor, galeaeque leues,

Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem.

Siue mutata iuuenem figura,

Ales in terris imitaris almae

Filius Maiae patiens uocari

Caesaris ultor.

Serus in coelum redeas diuque

Laetus intersis populo Quirini,

Neue te nostris uitijs iniquum

Ocyor aura

Tollat, hic magnos potius triumphos,

Hic ames dici pater, atque Princeps:

Neu sinas Medos equitare inultos

Te duce Caesar.

[f.b3v] Melodia Carminis Choriambici, authore Petro Tritonio.

[Lossius, Erotemata, f.b3v; text: Discantvs. Altvs. Mecoenas atauis edite regibus, O et praesidium et dulce decus meum, Sunt quos curriculo puluerem Olympicum Collegisse iuuat, metaque feruidis.] [LOSERO 27GF]

[f.a4r <recto f.b4r>] [Lossius, Erotemata, f.b4r; text: Tenor. Bassvs. Mecoenas atauis edite regibus, O et praesidium et dulce decus meum, Sunt quos curriculo puluerem Olympicum Collegisse iuuat, metaque feruidis.] [LOSERO 27GF]

[f.b4v] Horatius Ode. 1. liber 1. ad Mecoenatem de diuersis hominum studijs.

Mecoenas atauis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum,

Sunt, quos curriculo puluerem Olympicum

Collegisse iuuat, metaque feruidis

Euitata rotis, Palmaque nobilis,

Terrarum dominos euehit ad deos.

Hunc, si nobilium turba Quiritium

Certat tergeminis tollere honoribus,

Illum, si proprio condidit horreo,

Quicquid de Lybicis uerritur areis,

Gaudentem patrios findere sarculo

Agros, Attalicis conditionibus,

Nunquam dimoueas, ut trabe Cypria

Myrtoum pauidus nauta secet mare.

Luctantem Icareis fluctibus Africum

Mercator metuens, ocium et oppidi

Laudat rura sui: mox reficit rates

Quassas, indocilis pauperiem pati.

Est qui nec ueteris pocula Massici,

Nec partem solido demere de die

Spernit, nunc uiridi membra sub arbuto

Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.

Multos castra iuuant, et lituo tubae

Permistus sonitus, bellaque matribus

Detestata, manet sub Ioue frigido

[f.b5r] Venator tenerae coniugis immemor,

Seu uisa est catulis cerua fidelibus,

Seu rupit teretes Marsus aper plagas.

Me doctarum hederae praemia frontium

Dijs miscent superis, me gelidum nemus

Nympharumque leues cum Satyris chori

Secernunt populo, si neque tibias

Euterpe cohibet, neque Polymnia

Lesboum refugit tendere Barbiton.

Quòd si me Lyricis uatibus inseris,

Sublimi feriam sydera uertice.

[f.b5v] Melodia carminis gliconici.

[Lossius, Erotemata, f.b5v; text: Discantvs. Altvs. Sic te diua potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera.] [LOSERO 28GF]

[f.b6r] [Lossius, Erotemata, f.b6r; text: Tenor. Bassvs. Sic te diua potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera.] [LOSERO 28GF]

[f.b6v] Sic te diua potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sydera,

Ventorumque regat pater,

Obstrictis alijs, praeter Iapyga,

Nauis, quae tibi creditum

Debes Vergilium finibus Atticis,

Reddas incolumem precor,

Et serues animae dimidium meae.

Illi robur, et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Adriae

Maior, tollere, seu ponere uult freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui uidit mare turgidum, et

Infames scopulos Acroceraunia?

Nequicquam Deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transsiliunt uada.

Audax omnia perpeti,

Gens humana ruit per uetuum nephas

Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.

[f.b7r] Post ignem aetherea domo

Subductum, macies, et noua febrium

Terris incubuit cohors,

Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.

Expertus uacuum Daedalus aera

Pennis non homini datis.

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduum est,

Coelum ipsum petimus stultitia, neque

Per nostrum patimur scelus

Iracunda Iouem ponere fulmina.

CARMEN SYMPHONIAcum, quo solent Vitebergae pueri ad studium Literarum in Scholam euocari die Diui Gregorij.

Christus ad pueros:

Discite me primum pueri, atque effingite puris

Moribus, inde pias addite litterulas.

Carmen Phalecivm, ante fores Scholae.

Sedes haec puero sacra est Iesu,

Formandis pueris dicata, quare

Edico, procul hinc facessat, aut qui

Spurcis moribus, aut inerudita

Ludum hunc inquinet eruditione.

[f.b7v] [Lossius, Erotemata, f.b7v; text: Primvs Discantvs. Secvndvs. Vos ad se pueri primis inuitat ab annis, Atque sua Christus uoce uenire iubet.] [LOSERO 28GF]

[f.b8r] [Lossius, Erotemata, f.b8r; text: Tertivs Discantvs. Vos ad se pueri primis inuitat ab annis, Atque sua Christus uoce uenire iubet.] [LOSERO 28GF]

[f.b8v] [Lossius, Erotemata, f.b8v; text: Discantvs Primvs. Secundus. Praemiaque ostendit uobis uenientibus ampla. Sic uos ò pueri, curat amatque Deus.] [LOSERO 29GF]

[f.c1r] [Losero, Erotemata, f.c1r; text: Discantvs Tertivs. Praemiaque ostendit uobis uenientibus ampla. Sic uos ò pueri, curat amatque Deus.] [LOSERO 29GF]

[f.c1v] [Lossius, Erotemata, f.c1v; text: Discantvs Primvs. Secvndvs. Vos igitur laeti properate occurrere Christo, Prima sit haec Christum noscere cura ducem.] [LOSERO 29GF]

[f.c2r] [Lossius, Erotemata, f.c2r; text: Discantvs Tertivs. ij, Vos igitur laeti properate occurrere Christo, Prima sit haec Christum noscere cura ducem.] [LOSERO 29GF]

[f.c2v] [Lossius, Erotemata, f.c2v; text: Discantvs Primvs. Secvndvs. Sed tamen ut Dominum possis agnoscere Christum, Ingenuas artes discito parue puer.] [LOSERO 30GF]

[f.c3r] [Lossius, Erotemata, f.c3r; text: Discantvs Tertivs. ij, Sed tamen ut Dominum possis agnoscere Christum, Ingenuas artes discito parue puer.] [LOSERO 30GF]

[f.c3v] [Lossius, Erotemata, f.c3v; text: Discantvs Primvs. Secvndvs. Hoc illi gratum officium est, hoc gaudet honore, Infantum fieri notior ore cupit.] [LOSERO 30GF]

[f.c4r] [Lossius, Erotemata, f.c4r; text: Discantvs Tertivs. ij, Hoc illi gratum officium est, hoc gaudet honore, Infantum fieri notior ore cupit.] [LOSERO 30GF]

[f.c4v] [Lossius, Erotemata, f.c4v; text: Discantvs Primvs. Secvndvs. Quare nobiscum studium ad commune uenite. Ad Christum monstrat nam Schola nostra uiam.] [LOSERO 31GF]

[f.c5r] [Lossius, Erotemata, f.c5r; text: Discantvs Tertivs. ij, Quare nobiscum studium ad commune uenite. Ad Christum monstrat nam Schola nostra uiam.] [LOSERO 31GF]

[f.c5v] Hymnus de Angelis, Ioannis Stigelij. Sapphicus.

[Lossius, Erotemata, f.c5v; text: Discantvs. Altvs. Angelis haec est sacra lux adeste, Muneris tanti memores, et omnis Hos Deo propter tribuens honorem, Concio plaudat.] [LOSERO 31GF]

[f.c6r] [Lossius, Erotemata, f.c6r; text: Tenor. Bassvs. Angelis haec est sacra lux adeste, Muneris tanti memores, et omnis Hos Deo propter tribuens honorem, Concio plaudat.] [LOSERO 31GF]

[f.c6v] Angelis haec est sacra lux, adeste

Muneris tanti memores, et omnis

Hos Deo propter tribuens honorem

Concio plaudat.

Spiritus, rerum Deus, hos creator

Finxit, atque illis sapientis ignem

Mentis afflauit, uoluuque recti

Esse ministros.

Ergo uersantur uigiles parentis

Ante conspectum, capiuntque laeti

Iussa mandantis, Dominoque toto

Aethere plaudunt.

Heu quòd infesti rabies Draconis

Angelis tantas mouet usque pugnas,

Qui sciens primus proprio furore

Perdidit orbem.

Ille funestis agitatus iris,

Inuidens Christo, fore iam minatur,

Iordanis, totas si<t>iens, ut alti

Sorbeat undas.

Circuit mundum, fremit hic et illic,

Fascinat mentes, uarieque sudat,

Vt pios cultus abolêre possit

Omnia turbat.

Dissipat leges, serit inter urbes,

Inter agnatos fera bella reges.

Omne grassator scelus imparatis

Mentibus inflat.

[f.c7r] Concitat uentos, subigitque nymbos,

Grandines spargit, <f>a<t>a culta uastat,

Inficit nubes, uarieque sternit

Corpora morbis.

Concitat saeuos odijs tyrannos,

Vt fremant, ut bell<a> pijs minentur,

Vt Deum oppugnent misereque Christi

Membra trucident.

At pios Christo duce sub potente,

Ipsi, quorum omnes numerat capillos,

Angeli seruant, reprimuntque saeuum

Fortiter hostem.

Non minus mundum peragrant et ipsi,

Et truci claudunt aditum draconi,

Asserunt ueros, retinentque pugna

Vindice cultus.

Liberant pressos, reprimunt tyrannos,

Ad latus nobis habitant, et adsunt

Ad caput semper, uigiles pijsque

cuncta ministrant.

Angelis septi pueri ministris,

Fulmen ardentis superant camini,

Angelis septus Daniel, leonum

Effugit iram.

Angeli regnum Achasides gubernant,

Angeli <C>othon Sodomae tuentur,

Angelis cinctus nihil extimescit,

Omnia uincit.

[f.c7v] Angelis curae genus esse nostrum,

Qui Deum uero colimus timore,

Aspice exemplis probat haec abunde

Pluribus aetas.

Quando crudeles aliâs tyrannos

Saeuius dirus furor incitauit,

Vt sacro siccas repleant piorum

Sanguine fauces.

At vetat coetus sacer angelorum,

Qui pios circumuoluant frequentes,

Et manu nostros alacres in hostes

Vindice pugnant.

Hic nihil pactis Epicurus armis,

<.......> Rome ambitus que r<>get,

Hinc nihil nobis inimicus omnis

Officit hostis.

Quas tibi rerum sapiens creator,

Gratias digno peragamus ore?

Heu situm non est id in eloquentis

Vllius ore.

Nos tuam ad uiuam faciem creasti,

Nos ab aeterna styge liberasti,

Insuper nostro lateri ministros

Coelitus addis.

Huc Otho adsis generose princeps,

Edite heroum genere optimorum

Ad plagam arct<..>m, quibus albis alti

Ostia patent.

[f.c8r] Dum piam Musis operam locamus,

Dum bonis ueris animi beatam

Indolem firmas, genus et probatis

Moribus ornas.

Mutua Christo prece supplicemus,

Adsit ut nostris studijs, et omnem

Dextero uitae tueatur huius

Numine cursum.

Christe tu nostros animos guberna,

Vt tibi grati placeamus uni,

Ne tuos unquàm uitiosa laedat

Vita ministros.

FINIS.

NORIBERGAE,

Apud Iohannem Montanum, et Vlricum Neuberum.

Anno 1563.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2021
Creative Commons Attribution License