Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.ir] CLAVDII MARTINI COLCHENSIS

ELEMENTORVM MVSICES PRACTICAE PARS PRIOR,

libris duobus absoluta, nunc primùm in lucem aedita, AD Ioannem Brinonium Consiliarium in Senatu Parisiensi.

Accesserunt exercitationes nonnullae, quas qui nouerit,

omnium fermè praeceptorum cognitionem habuerit.

PARISIIS,

Ex officina Nicolai du Chemin, sub insigni Gryphonis argentci: via ad D. Ioannem lateranensem. 1550.

Cum priuilegio Regis, ac Senatus.

[f.iv] Priuilege, Extraict des lettres patentes du Roy.

IL est permis à Nicolas du Chemin d'imprimer, ou faire imprimer, et mettre en vente, tous liures nouueaulx en Musique (qui n'auront esté imprimez) Comme Messes, Mottetz, Magnificatz, Pseaulmes, Hymnes, et Cantiques en l'honneur de Dieu. Chansons, Gaillardes, Pauennes, Bransles, Bassedanses: Intabulatures D'orgues, Lutz, Guiternes, et aultres choses honnestes au contentement de l'esprit. Auec inhibitions, et defenses à tous Libraires, Imprimeurs, et aultres: De ne les imprimer, ne iceulx exposer en vente, (sans le vouloir, et consentement dudict du Chemin) Iusques à six ans finis, et accomplis, à commencer du iour, et datte que les liures seront accheuez d'imprimer: Sur peine de confiscation desdictz liures, et d'amende arbitraire, car tel est nostre plaisir: Nonobstant lettres à ce contraires.

Donné à Paris, le septiesme iour de Nouembre: Lan de grace Mil cinq cens quarante huict: et de nostre regne, le deuxiesme.

Par le Conseil Ainsi signé Boyer.

Et séellé en cire iaulne en simple queuë.

Pruilege, Extraict des registres de Parlement.

IL est permit à Claude Martin, natif de Coulches, de faire imprimer un liure intitulé Elementorum Musices practicae Pars prior Et icelluy traduict en langue françoife, Auec inhibitions, et defenses, à tous Libraires, Imprimeurs, et aultres (sinon à Nicolas du Chemin) De non en imprimer, ne mettre en uente iusques à six ans consecutifz: Sur les peines contenues plus amplement es lettres dudict Priuilege.

Faict en Parlement, le seiziesme iour de Iuillet, Mil cinq cens cinquante.

Collation est faicte Ainsi signé Du Tillet.

[f.ijr] IOANNI BRINONIO CONSILIARIO amplissimo in senatv parisiensi

Claudius Martinus Colchensis

Salutem dat.

Vetus apud nos consuetudo est (vir spectatissime) vt honestae matresfamiliâs, quae menses aliquot vterum gestarunt, susceptores in sacrosancto Lauacro virtutis probatae multis è millibus seligant, quorum fidei, et curae suos liberos concredant. Quod minus fortassè nobis iampridem enitentibus hunc qualencumque foetum faciendum esset, si quemadmodum Iupiter Bacchum, et Mineruam, ita nos quoque foetus vel genio fortunato bene ornatos ad beneuolentiam omnium conciliandam: vel armis probè instructos ad impetus aduersariorum propulsandos ederemus. Sed quum ea sit partus nostri conditio, vt non modò non roboris, viriumque, sed ne vitae quidem satis diurturnae spem promittere videatur. Matronas illas sequutus, virum inter caeteros quaerendum esse duxi, cuius ille auspiciis fretus, verticibusque subnixus (dum aetate adhuc tenella, et lubrica est) in lucem conspectumque hominum tandem aliquando posset audaciusculè prodire, ac vitam alioqui breuem producere. Itaque mihi cogitanti, et animo repetenti, quem velut Apollinem mihi sumerem, qui hunc meum foetum [mousikon], atque vtinam non [amouson], exporrecta, laetaque fronte susciperet: nemo te ad hoc negotium aptior occurrit, cui verè [philomouops] primum hunc partum committerem. Quando ferme solus es qui politiores literas, earumque cultores fauore tuo fulcire, authoritate tueri, splendore ornare, benignitate fouere consueueris. Testes sunt in hac Academia complures, quorum res pene deploratae, non verbis (quod [f.ijv] vulgare est) sed expositis liberaliter fortunis, à te sunt in integrum restitutae: et studia ruinam iamiam ad futuram minitantia magis ac magis confirmata. Sed quid opus est alios commemorare, quùm ipse his fidem vel optimè facere possim? Satis enim animi erga me tui beneuolentiam ex eo cognoui, quòd nullis à me prouocatus officijs, vltrò tamen saepéque mihi, tuam operam, studium, diligentiam, et obtuleris prompto animo, et alacriore praebueris. Quamobrem hanc tibi dicatam operam, atque adeò me ipsum (qualis qualis sum) tuae fidei trado, nec non maximoperè commendo. Sunt hae ingenij nostri primitiae, sunt hi fructus qui in agello nostro vtcunque exculto, hoc aestiuo tempore concreuerunt: quos (qualescunque sunt) amico vultu excipies, aequique, ac boni consules.

Vale. Lutetiae 4. Nonas

Octob. 1550.

[f.iijr] INDEX EORVM QVAE HAC PRIORI PARTE CONTINENTVR.

Prior numerus paginam, posterior versum indicat.

A

Additionis punctum quid possit. 30. 2.

Alteratio in gradibus perfectis tantum locum habet. 35. 2.

Alteratio quid. ibidem.

B

B mollis sedes. 7. 8.

B mollis accidentarij facultas. 13. 5.

B quadrati sedes. 7. 10.

B quadrati accidentarii facultas. 13. 8.

Breuem imperfectam efficit coloris perfusio. 34. 1.

C

Clauium ordines tres. 4. 6.

Clauium primus ordo. 4. 7.

Clauium ordo secundus. 4. 10.

Clauium tertius ordo. 4. 12.

Clauis quid. 4. 25.

Claues praecipuae. 5. 6.

Coloris plenitudo quid possit. 30. 12.

D

Directio quid. 7. 2.

Directiones cur appellatae. 7. 5.

Directiones vocum tres esse. 6. 14.

Diuisionis punctum quid. 35. 15.

Diuisionis punctum quomodò notulis adscribatur. 35. 19.

F

Fa pronuntiandum loco vocis Mi. 13. 12.

Figurata Musica cur dicta. 17. 8.

G

Gradus musicales tres. 20. 13.

Gradum musicalium signa interna. 25. 16.

L

Literae capitales. 4. 18.

[f.iijv] M

Mi pronuntiandum loco vocis Fa. 14. 5.

Modus quid. 20. 14.

Modus duplex. 20. 15.

Modus maior. ibidem.

Modus maior duplex. ibidem.

Modus maior perfectus quid. 20. 16.

Modus maior imperfectus quid. 20. 17.

Modi maioris perfecti signum. 21. 1.

Modi maioris imperfecti signum. ibidem.

Modus minor quid. 21. 9.

Modus minor duplex. 21. 10.

Modi minoris perfecti signum. 21. 12.

Modi minoris imperfecti signum. ibidem.

Musices definitio. 1. 5.

Musices diuisio. ibidem.

Musica quae in actione consistit. 1. 9.

Musica quae in actione consistit duplex. 1. 13.

Musica simplex quid. ibidem.

Musica figurata. 1. 14.

Mutatio quid. 9. 8.

Mutationum diuisio. 9. 12.

Mutatio ascendens quid. 10. 8.

Mutatio descendens quid. 11. 7.

Mutatio vocum quando necessaria. 12. 12.

N

Naturae sedes. 7. 11.

Notularum septem formae. 13. 13.

Notularum nomina. 17. 16.

Notularum et signorum silentij discrimen. 18. 11.

Notularum connexio. 19. 1.

Notulis accidit colore perfundi. 19. 17.

Notulas augeri contingit. 29. 17.

Notulis accidit diminui. 30. 10.

P

Prolatio quid. 22. 3.

Prolatio duplex. 22. 4.

Prolatio perfecta quid. 22. 5.

Prolatio imperfecta quid. 22. 6

[f.iiijr] Prolationis perfectae signum. 22. 9.

Prolationis imperfectae signum. ibidem.

Proportio tripla. 38. 2.

Proportio sesquialtera. 38. 12.

Proportio sesquialtera quid. 38. 13.

Proportionis sesquialterae signum. 38. 15.

Proportio tripla, plenitudine notularum designata. 39. 2.

Proportio sescupla, plenitudine notularum designata. ibidem.

Punctorum tria genera. 29. 18.

S

Scala quid 2. 15.

Silentii signa. 18. 3.

Silentii signum quid. 18. 4.

Silentii signa cur inuenta. 18. 5.

T

Tactus quid. 17. 10.

Tempus quid. 12. 15.

Tempus perfectum quid. 21. 16.

Tempus imperfectum. 21. 17.

Temporis perfecti signum. 22. 1.

Temporis imperfecti signum. ibidem.

V

Vox quid. 6. 4.

Vocum sex species. 6. 5.

Vocum diuisio. 6. 6.

Indicis finis.

Errata.

Pagina 18 versu primo lege, caudae harum notularum.

Pagina 31 versu secundo lege, maiores alteris habebuntur.

[f.iiijv] Ioannes Albosij Haedui ad Claudium Martinum Hexastichon.

Dicitur Orphaeus manes pacasse, deûmque

Aures Threïcia detinuisse cheli.

Mercurium coelo linguae laus clara locauit,

Immersum humanis eripuitque locis.

Quid mereâre vide: sed cum tua verba, sonósque

Audio, te Orphaeum, Mercuriumque puto.

Ioannes Castanei Cabilonensis ad Claudium Martinum Tetrastichon.

Mercurio Amphion deduxit saxa magistro,

Quo, risere Ixion, Tityósque, duce.

Iam facit haec eadem duce te Brinonius: ergo

Hic erit Amphion, tu mihi Mercurius.

[1] CLAVDII MARTINI COLCHENSIS

PRIORIS PARTIS ELEMENTORVM PRACTICAE

Musices, Liber primus.

De Musices definitione, ac diuisione. Caput I.

Musica est benè modulandi scientia. Eius duo sunt genera: alterum in contemplatione versatur: alterius munus est in agendo. Illud quod in contemplatione est, nostri non est instituti explicare: eius verò quod in actione consistit, qua fieri poterit et breuitate, et facilitate praecepta trademus. Est igitur Musica, ea quae in actione consistit (quam plerique [praktiken] vocant) scientia, quae non solùm praeceptis abundare conspicitur, sed in opus ipsum erumpit: hinc [praktikon] dicimus Musicum, qui artis cognitione praeditus, caeteros eam docet, eiúsque praecepta agendo exhibet: ita tamen vt actione absoluta nihil supersit operis. Ea duplex est. Simplex, et figurata. Simplex est quae characteres habet eodem modo figuratos: eósque citrà decretionem, et accretionem profert, ac metitur. Figurata est quae characteres habet inter se diuersos, et secundùm illorum varietatem, ac inaequalitatem, cum incremento, et decremento eos profert, ac metitur. Vtriúsque vsus est maximus in templis. Vtriúsque prolatio viua vox est hominis: quanquam figuratae, in instrumentis per se mutis maximè familiaris est exercitatio.

[2] De principiis communibus tùm simplicis, tùm figuratae Musices. Caput II.

Tanta est vtriúsque artis, simplicis scilicet, ac figuratae Musices affinitas: tàm arcto denique inter se vinculo colligantur, vt necesse sit eas, iisdem fulciri principiis. Commune itaque est vtriúsque fundamentum, Scala (quam vocant Musici) in qua totius artis prima latent elementa: quae qui ignorat, quasi caecus in ignota versatur regione: nec certi quicquam, de vllius cantus natura tenet. Quamobrem iuuat plurimùm hanc imprimis liquidò explicasse. Eam igitur plerique ita definitam volunt, vt sit spatium lineis certis ac linearum interuallis emensum: ordines clauium, vocumque directiones complectens, quibus omissis tota ferè iacet Musices oeconomia. Proindè quò facilius intelligantur omnia, Scalae figuram substituimus.

[Martin, Elementorum, 2; text: Supremus, Medius, Infiimus ordo, Ordo triplus, Claues praecipuae, Litterae capitales, Natura, B molle, B quadratum, ee, dd, cc, bb, aa, gg, ff, e, d, c, b, a, g, f, E, D, C, B, A, G, F, la, sol, fa, mi, re, ut, bmi] [MARELE 01GF]

[3] [Martin, Elementorum, 3,1; text: B molle, Ffaut, Gsolreut, [sqb] qvadratum, Alamire, Bfabmi, elami, ff faut, ggsolreut, Csolfaut, natvra, eelami, dlasolre, ddlasolre, aalamire, Dlasolre, csolfaut, ccsolfaut, bbfabmi, Elami, bfabmi, alamire, gsolreut, ffaut] [MARELE 02GF]

Scalae, in iis quibus hodiè vtuntur Musici lineis, ac linearum interuallis adaptatio.

[Martin, Elementorum, 3,2; text: ff, gg, aa, bb, cc, dd, ee, f, g, a, b, c, d, e, F, G, A, B, C, D, E] [MARELE 01GF]

Hoc diligenter obseruandum est, claues praecipuas in lineis semper esse constitutas, numeróque inter se differre quinario: verùm aliquoties attolli, aut deprimi. Quapropter caeteras minus praecipuas, tanquam illis subiectas, secundùm motum illarum attollimus, aut deprimimus.

[4] De tribus clauium ordinibus in Scala compraehensis, ac de compositione clauium. Caput III.

Nunc aggredi connueniet id quod primum est, maximéque necessarium hac in arte. Verùm, si cui videatur insolens genus hoc explicandae ac diuidendae Scalae, perbreue tamen, pérque facile iudicabit inuentum. Quocircà in hac de qua dicturi sumus Scala, primas tenent clauium ordines: qui numero tres esse dicuntur. Primus ordo infimus appellatur, et claues hasce complectitur. Ffaut, Gsolreut, Alamire, Bfabmi, Csolfaut Dlasolre, Elami. Quarum literae capitales maiusculis designantur characteribus, quò ab aliis discrimine separentur. Ab Ffaut autem exordium sumpsimus, quòd frequentissimè in hanc descendamus clauem. Secundus ordo, et nomine, et situ medius est. Is totidem claues, minusculos pro capitalibus literis characteres habentes, continet. Hae sunt. ffaut, gsolreut, alamire, bfabmi, csolfaut, dlasolre, elami. Tertius denique ordo, supremus nuncupatur. Hic claues septem capit, literis capitalibus geminatis: hoc pacto. fffaut, ggsolreut, aalamire, bbfabmi, ccsolfaut, ddlasolre, eelami. Horum vnusquisque septem claues (vt videre est in Scala) eásque inter se differentes, sibi vendicat. Clauem appello literae, vel literarum, vocúmque debitam connexionem. Cum autem septem sint diuersae claues, F f fffaut, G g ggsolreut, A a aalamire, B b bbfabmi, C c ccsolfaut, D d ddlasolre, E e eelami: septem quoque capitales literas eásque diuersas esse necesse est: F f ff, G g gg, A a aa, B b bb, C c cc, D d dd, E e ee. Sex hisce literis adaptantur voces, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La. Neque illae quòd re ipsa sint, voces ità appellantur: sed [5] quià notae sunt vocum. Hae cum literis veniunt ad compositionem clauium: quarum aliae vnica litera, et duabus componuntur vocibus. Verbi gratia, F f fffaut, E e eelami. Aliae, vnica litera, et tribus vocibus. vt: G g ggsolreut, A a aalamire, C c ccsolfaut, D d ddlasolre. Sola clauis duabus, et literis, et vocibus conflatur: nimirùm B b bbfabmi. Ità fit, vt septenarius clauium numerus absoluatur. Quaedam sunt ex hisce clauibus, quae praecipuae, ac velut caeterarum directrices vocantur: quae finalem vocem habent Vt. Suntque ffaut, csolfaut, ggsolreut. Verùm illae secundùm ordinem in quo sitae sunt, imperare videntur, et certis designantur figuris. Primus ordo, nullam habet. Secundus, duas continet: ffaut, hoc figuratam modo (a): et csolfaut, hoc designatam charactere (b). Tertius ordo, vnicam ex praecipuis excipit clauem: quae pro figura capitalem assumit literam, hac forma depictam (c). Hae caeteris praesunt clauibus, eásque sua in loca dirigunt, atque ordines. Scalam tribus decoratam clauium ordinibus, quò earum numerus vicenarius primus faciliùs resultaret, constituimus. Hunc numerum in cantilenis, et harmonica vocum dispositione, ferè non excedunt Musici. Nolumus idcircò, tàm arctis finibus Musices oeconomiam claudi: cùm vnicuíque sit liberum, sursùm versus, deorsúmue, ordinem alium superaddere. At, quò faciliùs intelligantur haec omnia, ad Scalam recurrendum est.

[Martin, Elementorum, 5; text: Exempla. (a), (b), (c)] [MARELE 02GF]

[6] De vocum numero, ordine, et natura. Caput IIII.

Quùm omnis Musices, et Harmoniae ratio, in vocibus versari videatur: consentaneum fuerit, antequàm ad illarum directiones et mutationes veniamus, pauca de iisdem eloqui. Est igitur vox (quantum ad hoc negotium attinet) sonus, quo clauium virtus, et facultas exprimitur. Huius, sex sunt species: Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La. Harum aliae, superiores vocantur: aliae, inferiores. Inferiores sunt, Vt, Re, Mi. Superiores, Fa, Sol, La. Hae rursus, sono inter se differunt: et ob id, aliud nomen sortitae sunt. Nam aut molles, aut durae, aut mediocres appellantur. Molles, dulcem. Durae, asperum. Mediocres, néque dulcem, néque asperum prebent sonum, sed medium inter vtrúmque. Sunt ex his aliae, quas vagantes, siue fictas appellamus. De quibus suo loco, et ordine dicetur.

De vocum directionibus, siue de tribus modulandi generibus, et de eorum differentia, et conuenientia. V.

Primas (vti diximus) in Scala tenent partes, clauium ordines: secundas sibi vendicant vocum directiones: et quemadmodùm tres sunt clauium ordines, ità quoque tres vocum directiones, in vnoquóque locatas esse liquidò constat. Nam pro ratione clauium in Vt desinentium, directionum varietatem, ac multitudinem colligimus. Cum autem vnusquíque ordo, tres complectatur claues, in Vt desinentes: E f fffaut scilicet, G g [7] ggsolreut, et C c ccsolfaut: triplicem esse vocum directionem, manifestum est. Est autem directio, sex vocum regula, cuius imperio sua in loca, ac ordines diriguntur. Hae variae sunt, variis nominibus, variísque characteribus designatae. Vna, b mollis nomine appellata, hoc signata charactere (a). Altera b duri, siue quadrati, hac ferè expressa figura (b). Tertia est Natura, nullo patefacta charactere. Directiones eas appello, quòd per eas, voces suum in locum dirigantur, et deducantur. Haec, de multitudine, et numero directionum. Verùm de earundem situ, et ordine, pauca dicere conuenit. Situs itaque earum est eiusmodi. Omnis clauis, quae capitalem sibi vendicabit (ídque quóuis in ordine) literam F f ff, b mollis sedes est. Et quamuis in B b bbfabmi semper notetur, exordium tamen sumit ab F f ffaut. Quae literam G g gg, b duri, siue quadrati. Quae literam C c cc, Natura in ea locum habet. Caeterum, quò omnia lucidiora, magísque perspicua fiant: sciendum est, caeteras voces, quae cuíuis Vt respondent, imperio esse subditas, directionis locum occupantis in ea, vndè Vt ipsum deriuatur. Verbi gratia. In F f ffaut b molle collocauimus, et Vt ipsius, b mollis imperio regitur: caeterae voces, Re, Mi, Fa, Sol, La, ipsi Vt directè respondentes (vt videre est in Scala) eídem b molli subiiciuntur. De caeteris vocum directionibus idem esto iudicium.

[Martin, Elementorum, 7; text: Exempla. (a), (b)] [MARELE 02GF]

Sequuntur vocum in lineis, ac linearum interuallis, secundùm diuersos clauium ordines, diuersósque directionum gradus exempla, et exercitationes.

[8] [Martin, Elementorum, 8; text: Infimi ordinis exempla. Exemplum B mollis, primae, infimi ordinis directionis. Exemplum B quadrati, secundae, infimi ordinis directiouis. Naturae, tertiae. Medij ordinis exempla. vt, re, mi, fa, sol, la] [MARELE 03GF]

[9] [Martin, Elementorum, 9; text: Supremi ordinis exempla. Exemplum b mollis, primae supremi ordinis directionis. b quadrati, secundae. Naturae, tertiae infimi. vt, re, mi, fa, sol, la] [MARELE 04GF]

De vocum mutationibus. Caput VI.

Mvtatio est vnius vocis in aliam, verùm in eadem claue constitutae, variatio: cum vox scilicet, ea cui subiiciebatur directione relicta, et assumpta eiusdem clauis voce commoda, in aliam se transmittit. Id autem certis et conscriptis, non quibuslibet fit modis. Aut enim canendo vocem attollimus, aut deprimimus. Idcircò mutationum aliae fiunt descendendo, ascendendo aliae. Quae descendendo, perpetuò vocem La assumunt. Quae verò ascendendo vocem Re. At videndum est diligenter, quam in directionem, tum per ascensum, tum [10] per descensum migraturi sumus. Sumenda siquidem est vox illa (quando vocis mutatione vtimur) quae in aliqua clauium sita, directioni in quam ascensuri, vel descensuri sumus, subiiciatur. Verbi gratia. Fiat ascensus ad b quadratum: propter ascensum vox assumenda est Re. Verùm quia ad b quadratum fit, vox Fe est eligenda, quae b quadrati regatur imperio. Veluti ea quae est in A a aalamire. Eadem quoque ratio est, de ijs mutationibus quae per descensum fiunt. Vt si descendendo migrandum fuerit in b molle, accipienda erit vox illa, quae eidem b molli subiiciatur. Verùm quia descensus fit, sumatur La. At quia in b molle, eligatur vox La quae est in D d ddlasolre. Omnis porrò mutatio ascendens, est vnius directionis ad aliam sursum versus progressio. Aut enim fit ascenfus à b molli et b quadrato, ad Naturam, aut à Natura ad b molle et b quadratum.

Ascendentium mutationum exempla.

[Martin, Elementorum, 10; text: Progressio b mollis ad Naturam. b quadrati. Progressio Naturae ad b molle. b quadratum. re] [MARELE 04GF]

[11] [Martin, Elementorum, 11,1; text: Progressio b mollis ad Naturam. b quadrati. Progressio Naturae ad b molle. b quadratum. re] [MARELE 05GF]

Nunquam autem b mollis et b quadrati fit successiua mutatio. Omnis quoque vocum mutatio descendens, est vnius directionis ad aliam deorsum versus progressio. Quùm aut à Natura ad b molle et b quadratum, aut à b quadrato et b molli ad Naturam fiat descensus.

Descendentium mutationum exempla.

[Martin, Elementorum, 11,2; text: Progressio Naturae ad b molle. b quadratum. la] [MARELE 05GF]

[12] [Martin, Elementorum, 12; text: Progressio b quadrati ad Naturam. b mollis. Progressio Naturae ad b molle. b quadratum. la] [MARELE 06GF]

Nunquam autem à b quadrato ad b molle. Et quemadmodum in mutationibus quae per ascensum fiunt, non est ascensus b mollis ad b quadratum: ita quoque in ijs mutationibus quae per descensum fiunt non est descensus à b quadrato ad b molle. Tunc mutatio vocum est maximè necessaria, cum directionis vnius voces non sufficiunt ad ascensum vel descensum notularum, lineas et linearum interualla occupantium. Hactenus de vocum mutationibus dictum sit.

[13] De b molli et b quadrato accidentariis, tùm de vocibus fictis siue vagantibus, fa et mi. Caput VII.

Contingit saepissimè, b molle et b quadratum, alias occupare sedes quàm proprias. Eam ob rem accidentaria vocitarunt Musici. Vtriusque vis et facultas est eiusmodi. Quòd vbicunque signatum fuerit b tenue, Fa est pronuntiandum: neque vlterius protenditur eius imperium quàm in idipsum Fa.

[Martin, Elementorum, 13,1; text: Exemplum. fa] [MARELE 06GF]

Haud dissimile est de b quadrato iudicium. Vbicunque enim b quadratum figuratum fuerit, Mi est proferendum: nec vlterius protenditur eius imperium.

[Martin, Elementorum, 13,2; text: Exemplum. mi] [MARELE 06GF]

Fit quoque saepenumero vt pronuntiemus Fa loco vocis Mi: nec alterutrius horum, b mollis scilicet et b quadrati figura depingitur. Id autem euenit quando Natura cantioni dominatur. Quòd si ipsius (quae Naturam sequitur) progressio non fiat ad Fa vsque, sed in Mi steterit, illud [14] Mi in Fa mutandum est, molliterque pronuntiandum. Exempli gratia.

[Martin, Elementorum, 14,1; text: Naturae ad b quadratum progressio. fa] [MARELE 07GF]

Eodem modo accidit quando b molle cantioni dominatur. Quòd si Naturae (quae ascendendo b molle sequitur) progressio non fiat ad Fa vsque, sed in Mi steterit, illud Mi in Fa mutandum est, molliterque pronuntiandum.

[Martin, Elementorum, 14,2; text: Progressio b mollis ad Naturam. fa] [MARELE 07GF]

De vocis moderatione. Caput Octauum.

Iis igitur ita positis, ad ea veniamus quae diligenter et circunspectè dum canitur sunt obseruanda. Hisce nanque posthabitis, omnis iacet cantus debita harmonia. Quapropter ne tantum incurramus detrimentum, vigili mente vocum inter se proportionem considerare debemus. Itaque sex vocibus adaptandus est sonus, et ab inferiori ad superiorem vsque, quantumque fieri poterit exactissimè pro ascensu aut descensu [15] notularum, vox attollenda aut deprimenda. Notulae omnes sese mediatè vel immediatè sequuntur. Posterioris modi paulò facilior quàm prioris videtur esse ratio: vt subiectum docet exemplum.

[Martin, Elementorum, 15; text: Exemplum prioris modi. Exemplum posterioris modi.] [MARELE 07GF]

Tutius tamen fuerit, si quem elegerimus vocis nostrae moderatorem, qui et in hac arte sit eruditus.

Haec habui quae de rebus communibus vtriúsque Musices (simplicis nimirùm et figuratae) dicerem. Quae si negligentiùs paulò tractata videantur, quo saltem animo haec scripserimus, eodem accipere non recuset Musices perpetuus amator.

Iam ad figuratam Musicam properandum est.

[17] CLAVDII MARTINI COLCHENSIS

PRIORIS PARTIS ELEMENTORVM PRACTICAE

Musices, Liber secundus.

De Musica figurata, deque iis quibus vtitur notularum characteribus, tum de silentij signis quae vulgus pausas appellat. Caput I.

Figuratam Musicam diuersis inter se characteribus vti, eosque pro varietate ac inaequalitate quam prae se ferunt, proferre ac metiri diximus. Hanc à diuersis notularum, signorum silentij, graduum musicalium et eorundem figuris figuratam appellitarunt Musici. Quam cum sit nostri muneris et officij perspicuam tyronibus reddere, ab ipsis notulis haud fuerit absurdum exordiri: quibus ignoratis, signorum silentii, graduum musicalium et eorundem figurarum rationem latere atque originem est necesse. Notularum itaque septem sunt formae: quae si figuris huiusmodi singulis et seorsum positis distinguentur, nomina sibi adscripta obtinebunt.

[Martin, Elementorum, 17; text: Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima, Fusa.] [MARELE 07GF]

[18] Nihil interest an caudae notularum sursum, deorsumue tendant. Siquidem in ijs quomodolibet tracta fuerit cauda quantitatem non immutat. Sunt et silentij perinde ac vocis signa, omnibus ferè notulis respondentia (ea vulgus pausas appellat) Est autem silentij signum longitudine ac mensura notulae per quam aestimatur emensa taciturnitas, quae canentibus silentium innuit. Taciturnitatis modus est silentij signum, vt notula vocis. Ob id autem arbitramur inuentas esse pausas, silentiiue signa excogitata, vt dissonantiam vocum interdum fugiamus et cantioni suauitatem comparemus: tum vt canentium vocem ac spiritum reficiamus. Horum tot fermè sunt genera, quot et notularum: vt videre est in subiecta figura.

[Martin, Elementorum, 18; text: Pausa longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Pars Minimae.] [MARELE 08GF]

Atque hoc est discriminis inter notulas et signa silentij siue pausas, quae sonorae sunt notulae, pausae verò mutae. Praeterea quòd illae inter se coniungi possunt (neque tamen vniuersae) hae verò minimè.

De cohaerentia siue colligatione notularum. Caput II.

Liberum est notulis plerunque connecti in vnam compaginem, vt aptius verborum syllabis cohaereant: neque tamen omnibus, at tantum quatuor. Maximae, Longae, Breui et Semibreui: quae pro varia connexione quantitatem siue valorem immutare [19] videntur. Omnem itaque notulam in colligatione cohaerentem, aut quadratè aut obliquè describi necesse est. Deinde vel caudatam esse vel non caudatam. Denique aut primam aut mediam aut vltimam occupare sedem. Notula omnis prima in connexione (siue obliquae fuerit siue quadratae figurae) ipsa cum sequente Semibreuis est. (a) Quod ideo factum est (inquit Glareanus) ne vnica atque sola esset Semibreuis inter Breues, cum suapte forma Semibreuis non ligetur. Notula item quae à latere sinistro descendentem habet caudam breuis est. (b) Omnis prima carens cauda Breuis est: modò quae proximè sequitur sursum vergat. (c) Omnis prima carens cauda Longa est: modò quae statim succedit deorsum versus tendat. (d) Omnis in medio sita notula Breuis est. (e) Media est omnis quae inter prmam et vltimam est interiecta.

Notula omnis in vltimo loco posita, quadratè descripta, si deorsum tendat Longa est. (f) Si verò sursum, Breuis est. (g) Omnis quoque vltima descripta obliquè Breuis est. (h) Omnis item à latere dextro caudam habens Longa est. (i) Maxima siue in primo siue in vltimo loco sit posita, nulla quantitatis diuersitate ligatur. (k) Exempla.

[Martin, Elementorum, 19; text: (a), (b), (c), (d), (e), (f), (g), (h), (i), (k)] [MARELE 08GF]

Tam disiunctis quàm coniunctis notulis accidit plerunque nigroris perfusio: quae quantitatem illarum vt plurimùm immutat ac variat. Quaedam item passiones quibus afficiuntur. Quaedam [20] etiam puncta adponuntur. Haec quando et quomodo fiant dicetur posteà. Hactenus de notulis et signis silentij.

De gradibus musicis. Modo, Tempore et Prolatione, tùm de signis eorundem. Caput III.

Iam verò de gradibus musicis ac signis eorundem, cantionum habitudinem demonstrantibus pauca dicamus. Neque video quo pacto votis cuiuspiam respondere possim, quippe cum sit omnium ferè qui hanc artem sedulò tractarunt, dissimilis ac varia opinio. Nihilominus tamen ea dicemus quae rationi consentanea videbuntur, quaeque vsui quotidiano erunt accommodatiora. Quanquam (vt inquit Glareanus et vt ingenuè quod res est fatear) hoc negotium propemodum arbitrarium est vulgo cantoribus ac veterum authoritate prorsus destitutum. Non est igitur operepraetium ea percurrere quae multis exemplorum millibus, iandudum à magistris huius artis sunt tentata. Illud in primis memoriae tradendum est, tria constitui à Musicis graduum genera, Modum, Tempus et Prolationem. Est autem Modus mensura Longarum in maximis notis et Breuium in Longis. Is duplex est. Aut maior aut minor. Modus maior est mensura Longarum in Maximis. Rursus is aut perfectus est aut imperfectus. Modus maior perfectus tres Longas in Maxima metitur. Imperfectus autem duas. Illius signa sunt duae lineae per tria spatia ductae. Huius linearum absentia.

Sequuntur exempla.

[21] [Martin, Elementorum, 21,1; text: Signum Modi maioris perfecti. Modus maior perfectus. Modi maioris imperfecti absentia linearum signum est. Modus maior imperfectus.] [MARELE 08GF]

Duae illae per tria spatia ductae lineae statim post clauem in cantione positae et circulo siue hemicyclo praepositae, non demonstrant silentium, sed tantum quantitatem notularum Modi maioris perfecti arguunt. Idem de Modo minori perfecto censendum. Exempla.

[Martin, Elementorum, 21,2; text: Signum Modi maioris perfecti circulo vel hemicyclo praepositum. Signum Modi minoris perfecti circulo vel hemicyclo prepositum.] [MARELE 08GF]

Modus minor est mensura Breuium in longis notulis. Hic perinde ac Modus maior, perfectus aut imperfectus dicitur. Modus minor perfectus, tres Breues in Longa compraehendit. Imperfectus autem, duas. Illius signum est vnica linea per tria interualla ducta. Huius verò, lineae absentia signum est. Exemplum.

[Martin, Elementorum, 21,3; text: Signum Modi minoris perfecti. Modus minor imperfectus. Modi minoris imperfecti absentia lineae signum est.] [MARELE 09GF]

Alter est figuratae Musices gradus, quod Tempus appellatur. Huius vis et facultas est in Breuibus Semibreues complecti. Est autem hoc perfectum quando breuis notula (haec enim sola Tempori subiicitur) tres compraehendit Semibreues. Imperfectum verò dicitur, quando breuis notula, duabus Semibreuibus aestimatur. Vtriusque signum est circulus. Illius perfectus, huius verò imperfectus. Exemplum.

[22] [Martin, Elementorum, 22,1; text: Signum Temporis perfecti. Tempus perfectum. Signum Temporis imperfecti. Tempus imperfectum.] [MARELE 09GF]

Tertius denique est et postremus gradus quae Prolatio nuncupatur. Prolatio est Minimarum mensura in Semibreuibus. Ea aut perfecta est aut imperfecta: plerique maiorem aut minorem vocant: vtrum dicatur nihil interest. Prolatio perfecta siue maior est mensura trium Minimarum in Semibreui. Imperfecta verò siue minor est mensura duarum Minimarum in Semibreui. Illius signum est puncti in circulo vel hemicyclo praesentia. Huius verò eiusdem puncti absentia. Exemplum.

[Martin, Elementorum, 22,2; text: Prolationis perfectae signum. Prolatio perfecta. Prolationis imperfectae puncti in circulo vel hemicyclo absentia signum est. Prolatio imperfecta.] [MARELE 09GF]

Vides igitur absentiam in hoc negotio plurimùm iuuare. Siquidem in imperfectis Modis linearum et lineae: in perfecta Prolatione puncti absentiam nonnihil facere. At in imperfecto Tempore, semicirculum pro semicirculi absentia positum esse. Sunt et quaedam graduum musicalium signa quae implicita siue interna vocant Musici. Haec dilucidè satis in Micrologo artis cantandi Andreae Ornitoparchi sunt explicata. Inquit enim. Signa interna sunt quibus graduum musicalium perfectio in figuris denotatur, citra externorum signorum appositionem. Quorum tria sunt. Vnum. Trium scilicet Temporum inuentio. Quando enim in cantu reperitur pausa tria tangens spatia, Modum indicat minorem perfectum. (a) Quando duae, maiorem perfectum. (b) Inquit enim Franchinus: non incongruum esse maiori Modo duas trium Temporum pausas apponi, si Minori vna apponatur. [23] Alterum. Notarum denigratio. Quoties inueniuntur tres Longae coloratae, Modus minor perfectus denotatur (c) Quando tres Semibreues Tempus perfectum (d) Tribus autem Semibreuibus coloratis, Prolatio maior demonstratur (e) Tertium est quarundam pausarum geminatio. Quoties enim duae pausae Semibreues cum Semibreui nota collocantur, Tempus perfectum designatur. (f) Per duas autem minimas cum nota minima Prolatio maior declaratur hoc modo. (g)

[Martin, Elementorum, 23; text: (a), (b), (c), (d), (e), (f), (g)] [MARELE 09GF]

Haec de gradibus musicis et eorundem signis, pingui (vt aiunt) Minerua, dicta sunt: illos multis modis misceri contingit: vulgatiores tamen commixtiones et magis familiares, ijs quae nunquam vel rarissimè vsu veniunt posthabitis, declarabimus.

De commixtionibus graduum musicalium. Caput IIII.

Omnis cantio cuiusuis sit generis, suum Modum, suum Tempus et suam prolationem obtinet: ita vt eorum fiat aptissima ad tactum commixtio. Quae quidem aliis atque aliis fit modis. Aut enim perfecta omnia in cantione, aut imperfecta: partim perfecta, partim imperfecta esse necesse est. Perfectorum sit haec figura, in qua Modos [24] (maiorem et minorem) perfectos, Tempus perfectum, Prolationem perfectam depraehendes: quibus notularum aestimatio talis esse coniicitur. Exempla.

[Martin, Elementorum, 24,1; text: Signa Modorum maioris et minoris, Temporis et Prolationis perfectorum. Modus maior perfectus. Modus minor perfectus. Tempus perfectum. Prolatio perfecta.] [MARELE 10GF]

Imperfecta vndiquaque mixtio superiori prorsus contraria est. In ea enim Modi imperfecti sunt, Tempus imperfectum, Prolatio imperfecta: cuius haec est figura.

[Martin, Elementorum, 24,2; text: Signa Modorum maioris et minoris, Temporis et Prolationis imperfectorum. Modus maior imperfectus. Modus minor imperfectus. Tempus imperfectum. Prolatio imperfecta.] [MARELE 10GF]

Mixtionis tum perfectae tum imperfectae varia sunt et multiplicia genera. Quae etsi vulgo ignorantur, eorum tamen cognitio inutilis non fuerit. Igitur aut Modi perfecti sunt, Tempus et Prolatio imperfecta. Exempla.

[25] [Martin, Elementorum, 25,1; text: Signa Modorum perfectorum, Temporis et Prolationis imperfectorum. Modus maior perfectus. Modus minor perfectus. Tempus imperfectum. Prolatio imperfecta.] [MARELE 10GF]

Aut Modi et Prolatio imperfecta et Tempus perfectum est. Vt vides.

[Martin, Elementorum, 25,2; text: Signa Modorum maioris et minoris et Prolationis imperfectorum et Temporis perfecti. Modus maior imperfectus. Modus minor imperfectus. Tempus perfectum. Prolatio imperfecta.] [MARELE 11GF]

Huius cum superiore vulgatissimus est vsus: praecipuè in proportione Temporis, de qua posteà.

Aut Prolatio perfecta, Modi et Tempus imperfecta sunt. Exemplum.

[Martin, Elementorum, 25,3; text: Signa Modorum et Temporis imperfectorum et Prolationis perfectae. Modus maior imperfectus. Modus minor imperfectus. Tempus imperfectum. Prolatio perfecta.] [MARELE 11GF]

[26] Aut Modi et tempus perfecta sunt et Prolatio imperfecta. Exemplum.

[Martin, Elementorum, 26,1; text: Signa Modorum et Temporis perfectorum et Prolationis imperfectae. Modus maior perfectus. Modus minor perfectus. Tempus perfectum. Prolatio imperfecta.] [MARELE 11GF]

Aut Tempus et Prolatio perfecta sunt et Modi imperfecti. Exemplum.

[Martin, Elementorum, 26,2; text: Signa Modorum imperfectorum, Temporis et Prolationis perfectorum. Modus maior imperfectus. Modus minor imperfectus. Tempus perfectum. Prolatio perfecta.] [MARELE 12GF]

Aut Modi et Prolatio perfecta sunt et Tempus imperfectum. Exemplum.

[Martin, Elementorum, 26,3; text: Signa Modorum et Prolationis perfectorum et Temporis perfecti. Modus maior perfectus. Modus minor perfectus. Tempus imperfectum. Prolatio perfecta.] [MARELE 12GF]

[27] Perfectio cuiusuis gradus ternario (vt vides) imperfectio autem binario compraehenditur. Sunt et aliae graduum musicalium commixtiones, quas hîc longum esset demonstrare. Verùm ex ijs quas paulò ante explicauimus, reliquas diligens Lector facilè augurabitur.

De tactu siue cantandi mensura. Caput V.

Haec de Modo, Tempore, ac Prolatione, eorumque signis. Iam de ratione tactus notulas dimetiente, dicamus: et quia notulae omnes eiusmodi trutina examinandae veniunt, operepraetium fuerit pauca eloqui antequam vulgatiores graduum commixtiones aggrediamur. Hoc igitur vnum est et praecipuum in ommi cantione tactus rationem cognitam habere. Est igitur tactus, quo singulas notulas metimur, non aliter quàm horologiis singula horarum momenta discuntur. Fit autem manum eleuando et deprimendo. Amussim itaque nostram (quae aequando operi musico semper adhibenda est) et à notulis omnibus et signis silentij tactus omnis rationem licet eruere.

[28] De vulgatissima graduum musicalium commixtione, in qua imperfecta esse omnia depraehendes. Caput VI.

Commixtiones graduum musicalium enumeratas explicare decreueramus, nihilominus tamen satis esse duximus, si earum quarum hodiernus vsus est rationem tradiderimus: viam saltem demonstrauerimus, qua earum omnium cognitio facilè comparari possit. Trium igitur graduum imperfectorum commixtio quae vulgatissima est venit examinanda. Haec linearum Modos indicantium, hemicyclo et puncti ab eodem absentia exprimi solet: hoc modo. (a) Huic frequentissimè lineola transuersa additur: ita (b) quae tactus rationem Semibreui esse metiendam arguit. Iam igitur videamus, quae sit omnium notularum, tum vocalium tum mutarum, tum cohaerentium inter se aestimatio. Deinde quomodo incrementum aut decrementum suscipiant notulae. Interim tamen omnia ad tactus rationem referamus.

[Martin, Elementorum, 28,1; text: Exempla. (a), (b)] [MARELE 12GF]

Simplicium notularum cum vocalium tum mutarum aestimatio et ad tactum reductio.

[Martin, Elementorum, 28, 2; text: 8, 4, 2, tactus continet. 1, tactu absoluitur. tactum faciunt.] [MARELE 12GF]

[29] Cohaerent inter se notulae et colligantur (vt diximus) in vnam compaginem. Hae (praeeunte signo eiusmodi (a) eandem quam discontinuae notulae aestimationem seruant: sedemque aut primam aut mediam aut postremam occupant. Notula omnis prima in connexione quae à latere sinistro ascendentem habet caudam (siue obliquae fuerit siue quadratae figurae) ipsa cum sequente semibreuis est. Id vnaquaeque harum tactum continet vnicum. (b) Notula item prima quae à latere sinistro descendentem habet caudam breuis est. Id duos tactus continet. (c) Omnis prma carens cauda breuis est. Id duos tactus continet (modò quae proximè sequitur sursum vergat) (d) Omnis prima carens cauda, longa est. Id quatuor tactus continet (modò quae statim succedit deorsum tendat) (e)

Omnis in medio sita notula breuis est. Id duos tactus continet. (f)

Omnis in vltimo loco posita notula quadratè descripta, si deorsum tendat longa est. Id quatuor tactibus perficitur. (g) Si verò sursum, breuis est. Id duos tactus continet. (h) Omnis quoque vltima descripta obliquè, breuis est. Id duos tactus continet. (i) Omnis item à latere dextro caudam habens, longa est. Id quatuor tactus continet. (k) Exempla.

[Martin, Elementorum, 29; text: (a), (b), (c), (d), (e), (f), (g), (h), (i), (k)] [MARELE 13GF]

Contingit notulas augeri et diminui. Augeri quidem puncti Additionis beneficio. Verùm cum tria sint punctorum genera, omnibus graduum mixtionibus inseruientia: Additionis scilicet, [30] Perfectionis et Diuisionis: vnicum admittit haec commixtio, nimirùm Additionis. Additionis autem punctum notulae lateri adscriptum, dimidia parte eandem auget: hoc est ex vnica sesquialteram facit. Verbi gratia. Maximae notulae (quae tactibus octo perficitur) si punctum adscribatur, ipsa duodecim tactus continet. (a) Idem punctum Longae adpositum sex tactibus aequiualere facit. (b) Item breuis notula tribus absoluitur tactibus, si eidem punctum apponatur. (c) De caeteris idem esto iudicium. Hoc vnum memoria tenendum est, punctum Additionis eam adaugere notulam cui adscribitur. Exempla.

[Martin, Elementorum, 30; text: (a), (b), (c)] [MARELE 13GF]

Accidit quoque notulis diminui perinde ac augeri. Quodquidem fit coloris plenitudine, hoc est suffusione nigroris in notulis, Coloris plenitudo tam in connexis quàm in disiunctis notulis quartam adimit partem, nisi Breuis cum Semibreui ponatur. Tunc enim Semibreuis Minimae aequiparatur. (a) Longa quae non perfusa colore quatuor aestimabatur tactibus, colore nigro perfusa, tribus tantum absoluitur. (b) Eadem de Breui ac Semibreui censenda sunt. Saepenumerò Maxima, Longa, Breuis nigrae sunt dimidia tantum parte: tunc illarum pars nigra tertiam amittit partem. (c) Contingit etiam aliquoties tres Semiminimas sese proximè subsequentes, subiectam habere ternarij numeri figuram: tunc illae vnico tactu sunt aestimandae, vel trium vltima pro minima est habenda. (d) De graduum imperfectorum commixtione hactenus. [31] Aduertendum est quod cum quaedam cantiones erunt, quarum aliae semicirculum absque lineola, aliae cum lineola habeant: notulae in priore signo dimidio maiores aliis habebuntur.

[Martin, Elementorum, 31,1; text: (a), (b), (c), (d)] [MARELE 13GF]

De commixtione graduum musicalium, in qua solius Temporis perfectus est gradus. Caput VII.

Notularum quantitatem à superiore mixtione diuersam habet illa commixtio, in qua solum Tempus perfectum est: eiusdemque Temporis, hoc est breuis notulae aestimatione, caeteras metiri solemus. Omnes igitur notulae, à Tempore ad superiores alias, Tempore metiendae sunt perfecto: quod tribus aestimatur Semibreuibus siue tactibus. Huius commixtionis signum est circulus per quem lineola frequentissimè perpendiculo ducitur, hoc modo: (a) quae tactus rationem semibreui notula, non perfecta, non alterata examinandam esse contendit. Horum omnium figuram subiecimus.

[Martin, Elementorum, 31,2; text: (a) 12, 6, 3] [MARELE 13GF]

Longam notulam et maximam (quarum altera duo, altera quatuor continet Tempora siue Breues) tanquam in Breues partitas semper licet contemplari, quò faciliùs, quae dicentur posteà, percipiantur. Semibreuis, Minima, Semiminima tactus continet et aliae, superioris mixtionis leges obseruant.

[32] Interdum tamen Semibreuis alterationem suscipit: quod quando et quomodo fiat suo loco dicetur. Colligatae notulae eandem admittunt aestimationem ac discontinuae: easdemque sedes sibi vendicant. Primam scilicet, mediam et vltimam. Notula omnis prima in connexione (siue obliquae fuerit siue quadratae figurae) quae à latere dextro ascendentem habet caudam, ipsa cum sequente semibreuis est. Id vnaquaeque harum vnico tactu aestimanda est. (a) Omnis prima quae à latere sinistro descendentem habet caudam, Breuis est. Id tribus tactibus perficitur. (b) Omnis prima carens cauda (modò quae proximè sequitur sursum vergat) Breuis est. Id tres tactus continet. (c) Omnis prima carens cauda (modò quae statim succedit deorsum tendat) Longa est. Id sex tactibus aestimatur. (d)

Omnis in medio sita notula, breuis est. Id tactus tres continet. (e)

Omnis notula in vltimo loco posita, quadratè descripta, si deorsum tendat longa est. Id sex tactibus absoluitur. (f) Sin autem sursum versus, breuis est. Id tribus aestimatur tactibus. (g) Omnis quoque vltima notula descripta obliquè, breuis est. Id tres habet tactus. (h) Omnis item à latere dextro caudam habens, longa est. Id sex tactibus aequiparatur. (i) Exempla.

[Martin, Elementorum, 32; text: (a), (b), (c), (d), (e), (f), (g), (h), (i)] [MARELE 13GF]

Sed ad Temporis explicationem redeamus. Tempus siue breuis notula, circulum perpendiculari linea transfixum, praeuium habens, perfecta dicitur, tribusque tactibus absoluitur.

[33] Eam bifariam imperfectam fieri constat. Aut quando eandem semibreuis notula vel signum silentij semibreue, siue quippiam minoris aestimationis sequitur. (a) Aut quando colore perfunditur. Tunc idipsum Tempus duobus tactibus duntaxat aestimatur. (b) Idem de Longa et Maxima dicendum. Quarum vna sex tactibus aestimatur, altera duodecim: nisi (vt dictum est) semibreuis notula, vel silentij morula semibreuis, aut ijs inferiores sequantur. Tunc Maxima vndecim, Longa quinque tactibus aequiualet. Siquidem Maximae et Longae postremum Tempus imperfectum efficitur, non autem illae. (c) Quòd si duae lineolae in perpendiculum ductae, silentium innuentes, in eadem lineae regione descriptae fuerint, et notularum adiunctae lateri, illae imperfectionem Tempori non tribuunt: nam pro Tempore sunt aestimandae. (d) Si verò in diuersis notentur lineis imperfectionem patiuntur inesse Tempori. (e) Insuper de Temporis imperfectione haec maxima existimatur cautio, si minor ipso Tempore, idem sequatur (siue sonora fuerit siue muta notula) tertiam partem tollet de Tempore: nisi perfectionis punctum (de quo paulò post) interiiciatur. Exempla.

[Martin, Elementorum, 33; text: (a), (b), (c), (d), (e)] [MARELE 14GF]

[34] Imperfectum quoque reddit Tempus (vt dictum est) siue Breuem coloris perfusio. In perfectis enim gradibus tertiam tollit partem color, idque in omnibus notulis quae maiusculae nuncupantur: vt in Maxima, Longa, Breui. Siquidem Maxima octo, Longa quatuor, Breuis duobus contenta est tactibus. (a) Nisi punctum perfectionis (quod ab omni imperfectione Tempus idipsum vendicat) fuerit obstaculo. Tunc Maxima nouem, Longa quinque, Breuis tribus tantum aequiparatur tactibus. (b) A Tempore siue Breui arcet imperfectionem punctum hoc quod Perfectionis punctum appellatur: idem ferè cum Additionis puncto, eiusdemque facultatis. Addit enim Tempori mperfecto partem alteram. (c) Et quemadmodum in longis et maximis notulis, solius Temporis postremum in illis locum occupantis rationem habemus, ita punctum hoc ad solum Tempus extenditur. Maximam siquidem, siue Longam non perficit, nec adauget: sed potius postremum Maximae aut Longae Tempus. Eadem est notularum coniunctarum ad imperfectionem habitudo. Signa silentij imperfectioni locum non faciunt etiam si semibreuis notula, siue silentij morula semibreuis, siue quoduis aliud imperfectionem tribuens, proximè sequatur. Sex enim tactus semper continet longa silentij morula: tres verò breuis. (d) Exempla.

[Martin, Elementorum, 34; text: (a), (b), (c), (d)] [MARELE 14GF]

Contingit semibreuem notulam duobus modis augeri: aut puncto Additionis apposito (quemadmodum [35] in imperfectorum graduum commixtione dictum est) aut Alteratione, quae in perfectis solùm gradibus, locum habet. Eam esse notulae duplicationem in valore dixerunt Musici. Quapropter quoties duae Semibreues, in Temporis perfecti gradu, duabus includuntur Breuibus, siue Temporibus, aut ijs maioribus, secunda perpetuò duplatur, non prima: id duobus tactibus aestimatur. (a) Et sicut silentij signum breue, imperfectioni non paret, ita nec semibreuis pausa Alterationem suscipit. Solummodò breuis notula eam admittit. (b) Similiter quando duae pausae semibreues in eadem sunt pendentes linea, cum duabus semibreuibus et breui praeuia: tunc Semibreuium posterior Alterationem subit: hoc est, duos continet tactus. Siquidem illae pausae pro Breui habentur. (c) Haud dissimili modo fit, quando tres Semibreues duabus Breuibus sepiuntur, et prima Semibreuis priorem Breuem ingreditur, altera autem ad posteriorem respicit: ita tamen vt primae Semibreui punctum Diuisionis adhibeatur: tertia Semibreuis in huiuscemodi contextu, per Alterationem in duas protenditur. (d) At si duae pausae diuersis in lineis scribantnr, Alterationem tollunt omnem. (e) Eodemmodò accidit cum Semibreuem pausa sequitur: tunc Alterationi nullus relinquitur locus. (f) Alterationem quoque destruunt Diuisionis punctum, quod notulae adscriptum nihil adfert, neque adimit quicquam: verùm Semibreues duobus interclusas Temporibus separat et vltimam ab Alteratione vendicat: ita vt pristinam aestimationem retineat: vnius nimirùm tactus. (g) Non eodemmodò Diuisionis ac Perfectionis, aut Additionis punctum notulis apponitur: depingitur enim eminentiori in loco, lateri non affixus. (h) Eadem potest ac Diuisionis punctum nigroris in notulis perfusio. Exempla.

[36] [Martin, Elementorum, 36; text: (a), (b), (c), (d), (e), (f), (g), (h), (i)] [MARELE 14GF]

Asserunt plerique (vt de superiori graduum imperfectorum mixtione dictum est) nonnullas cantiones sibi praeuium habere circulum lineolam transuersam habentem aut non habentem: atque in posteriori signo, dimidio maiores esse notulas, quàm in priori. Huius mixtionis praecepta qui contempserit, proportionum obseruationes, de quibus verba faciemus, haudquaquam nouerit. Iam ad commixtionem veniamus quae solius Prolationis perfectionem admittit.

De commixtione graduum musicalium in qua solius prolationis perfectus est gradus. Caput VIII.

Commixtionis quoque in qua solius Prolationis perfectus est gradus, eadem ac Temporis perfecti ratio est habenda. Haec (cuius hodiernus est vsus in proportione sesquialtera) puncto in hemicyclo posito, designatur: hoc modo. (a) Verùm vt caeterae commixtiones graduum (de quibus diximus) lineolam semicirculum intersecantem admittit: quò tactus sola Semibreui non perfecta, non alterata, metiatur. (b) Omnes igitur notulae [37] à Semibreui ad superiores alias, Semibreui aestimantur. Quae (in hac commixtione) si perfecta fuerit, tactum vnum et dimidiatum continet: imperfecta verò vnico aestimanda est. Perfecta est Semibreuis, si eandem Semibreuis altera, siue pausa siue notula, aut ijs maiores sequantur. (c) At quemadmodum Tempus perfectum imperfectum fieri videmus, iisdem rationibus Semibreuis perfecta imperfectionem patitur: quando scilicet minor succedit, aut colore nigro perfunditur. (d) Semibreui pausae non accidit imperfectionem subire, aut minimae in alterum mutari. Minima verò notula Alterationem subit et eiusdem eodem modo quo semibreuis notula in Tempore perfecto, est expers. Huiusmodi passionibus subiiciuntur notulae compagine quadam inter se colligatae. Punctum admittit Perfectionis semibreuis notula, non secus ac in commixtione proximè explicata, Tempus imperfectum. Alterationem destruunt Diuisionis punctum et coloris plenitudo. Verùm vt paucis absoluamus, quaecunque de Tempore et Semibreui dicta sunt prius, eadem nunc ad Semibreuem et Minimam referenda sunt omnia. Iam proportionum explicationem aggrediamur. Exempla.

[Martin, Elementorum, 37; text: (a), (b), (c), (d)] [MARELE 14GF]

De proportionibus musicis. Caput IX.

Varia sunt ac multiplicia proportionum genera, quae ab antiquis Musicis obseruata esse non arbitror: quorum multa diligenter persecutus est Glareanus. Verùm (vt inquit) res ipsa nunc clamat superfluum esse tot proportionum obseruationes: quarum nemo quantumlibet cantu exercitatus meminisse queat. Idcircò breuitati locum faciens, eas tractabo quae Musicis nostrae aetatis sunt familiares et in vsum quotidianum sunt translatae. Duae itaque sunt proportionum [38] obseruationes. Tripla nimirùm Temporis perfecti et sescupla siue sesquialtera Prolationis itidem perfectae. Tripla proportio Temporis perfecti fit, quando Tempus idipsum perfectum ad vnum tactum reducitur: siue qnando notulae vel pausae quae tres tactus faciebant in commixtione Temporis perfecti, vnico sunt contentae. Proportionis genus hoc nostrae aetatis Musicis est quam vulgatissimum: oensque affectiones notularum et pausarum leges obseruat. Huius proportionis signum est ternarij numeri figura circulo adscripta: hoc modo. (a) Quod licentiosè satis à nostris factum esse video: cum vnius et eiusdem numeri ad seipsum nulla sit proportio. Vnitatem huic ternario subscribebant priores Musici, ita 3/1. At quoniam mos ille triplae proportionis designandae inualuit, è medio tollere non decreuimus. Exempla.

[Martin, Elementorum, 38,1; text: (a)] [MARELE 14GF]

De proportione sesquialtera prolationis perfectae. Caput X.

Alterum est proportionis genus quae prolationis perfectae sesquialtera dicitur. Fit autem quando tres tactus ad duos reducuntur: hoc est quando notulae quae tribus aestimabantur tactibus, duobus compraehenduntur. Siquidem proportio sescupla est cum maior numerus minorem semel complectitur et insuper alteram eius partem, id dimidiam. Signo commixtionis illius, in qua solius prolationis perfectus est gradus, adscribitur ternarij numeri nota. hoc modo, (a) qua proportionis sesquialterae ratio designatur. Easdem affectiones suscipiunt notulae tum disiunctae, tum coniunctae. Pausarum quoque eadem est ratio quae in superiore hac figura expressa. (b) Exempla.

[Martin, Elementorum, 38,2; text: (a)] [MARELE 14GF]

[39] De proportionibus, notularum plenitudine designatis. Caput XI.

Proportio tripla in Tempore perfecto et sescupla prolationis perfectae plenitudine notularum plerunque exprimitur. Huius rei meminit Froschius eruditionis haud aspernandae vir, cum ait. Iam licet vtraque illarum proportionum genera cognoscere, idque intus in cantu: denigratione nimirùm Breuium, aut Semibreuium: modò trium, modò plurium: nonnunquam notularum cunctarum: deinde duabus pausis: nunc semibreuibus vnius Temporis nunc minimis vnius prolationis, in vno spatio coniunctim positis, et caetera. Haec ille. Quibus tamen rationibus hanc opinionem tueri velit mihi parum liquet. Nam inter signa graduum musicalium interna, ista sunt annumeranda: vt idem fatetur. Iuuaret itaque plurimùm (vt opinor) ternarij numeri figuram plenitudini notularum anteponere: quandoquidem proportionis nullius signum externum, internumue praescriptum est aliud quam quod consuetudinis prauitas non rationis authoritas praefixit. Sed ad rem redeamus. In hac proportione Temporis perfecti, plenitudine notularum breuium et semibreuium designata, nusquam Tempus est perfectum, nisi punctum adscribatur, quod idipsum Tempus dimidia parte adauget. Notula semibreuis nigrore perfusa, eandem obtinet quantitatem ac si plena non esset, tum in compagine tum extra. Nec vsquam in alterum mutatur. Augetur quidem puncto Additionis adhibito. Nullum denique silentij signum imperfectum efficitur: quemadmodum nec in proportione Temporis non pleni. Eadem est plenitudinis prolationis perfectae ratio. Semper enim Semibreuis imperfecta manet, nisi punctum adsit perfectionis. Nec vsquam Alterationem subit Minima: punctum tamen Additionis admittit. Signa silentii eandem ac in proportione Prolationis non plenae, rationem habent.

[f.Eviijv] EXERCITATIONES.

[Martin, Elementorum, f.Eviijv; text: Dvlces exuuiae, dum fata deúsque sinebant, Accipite hanc animam méque his exoluite curis. Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi. Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Vrbem praeclaram statui, mea moenia vidi, Vlta virum, poenas inimico à fratre rece-] [MARELE 15GF]

[f.Fir] [Martin, Elementorum, f.Fir; text: Dvlces exuuiae, dum fata deúsque sinebant, Accipite hanc animam méque his exoluite curis. Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi. Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Vrbem praeclaram statui, mea moenia vidi, Vlta virum, poenas inimico à fratre rece-] [MARELE 16GF]

[f.Fiv] [Martin, Elementorum, f.Fiv; text: pi. Foelix, Foelix heu nimium foelix, si littora tantum Nunquàm Dardaniae tetigissent nostra carinae.] [MARELE 17GF]

[f.Fijr] [Martin, Elementorum, f.Fijr; text: pi. Foelix, Foelix heu nimium foelix, si littora tantum Nunquàm Dardaniae tetigissent nostra carinae.] [MARELE 18GF]

[f.Fijv] [Martin, Elementorum, f.Fijv; text: Dvlces exuuiae, dum fata deúsque sinebant, Accipite hanc animam méque his exoluite curis. Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi. Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Vrbem praeclaram statui, mea moenia vidi, Vlta virum, poenas inimico à fratre rece-] [MARELE 19GF]

[f.Fiijr] [Martin, Elementorum, f.Fiijr; text: Dvlces exuuiae, dum fata, deúsque sinebant. Accipite hanc animam, méque his exoluite curis. Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi. Et nunc magna mei, sub terras ibit imago. Vrbem praeclaram statui, mea moenia vidi, Vlta virum, poenas inimico à fratre rece-] [MARELE 20GF]

[f.Fiijv] [Martin, Elementorum, f.Fiijv; text: pi. Foelix heu nimium foelix, si littora tantum Nunquàm Dardaniae tetigissent nostra carinae.] [MARELE 21GF]

[f.Fivr] [Martin, Elementorum, f.Fivr; text: pi. Foelix, Foelix heu nimium foelix, si littora tantum Nunquàm Dardaniae tetigissent nostra carinae.] [MARELE 22GF]

[f.Fivv] PERORATIO.

Absoluimus pro virili nostra suis numeris quicquid Musices figuratae haberi potest praeceptorum: praecipuè eorum que haec aetas in vsum exire patitur. Interim (si hunc quantuluncunque laborem nostrum à Musicae studiosis probatum iri senserimus) ne languescat Musica, ac iacere videatur tanquam emortua: alteram instituti operis partem (quae vocum harmonicam dispositionem docebit) in lucem Musis fauentibus propediem emittere conabimur.

Prioris partis elementorum Musices practicae

FINIS.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2021
Creative Commons Attribution License