Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.A1r] EPITHOMA VTRIUSQUE MUSICES PRACTICE STEPHANI Monetari Cremniciani, recenter in florentissima Cracouia ad emolumentum plerique harmonice virtutis tyronibus quam ex actissime contextum.

[Monetarius, Epitoma, f.A1r; text: In Gottes namen <far>en wir seiner] [MONEPI 01GF]

Aspera Poeonides caeperunt sumere rostra

Ridebant quando carmina Castalidum

Ergo nephande caue doctrinam Zoyle tantam

Carpere, ne fias tu quoque Pica loquax.

Haec etenim auctorum praeceptis eruta mille,

Dulcia Gorgonei munera fontis habet,

[f.A1v] Generoso Clarissimoque viro domino Georgio Thursoni. Stephanus Monetarij Cremniczensis. Salutem Plurimam Dicit.

QVum paucis ante diebus Augusto Vienensi in gynnasio musicae (quam omnis schola: vnam liberalium disciplinarum vocat) vacarem accioni: patrone obseruande scholasticorum saepicule adhortatus hortaciunculis: vt huius disciplinae precepta, Et quidem emuntiora, quae sparsim classicorum autorum latitarent in voluminibus: Summatim in vnum colligerem: in publicumque darem que mihi factu difficillimum esse dubitat nemo, Ex quo smirnei vatis poemata clanculorum obtrectatorum non caruere morsibus: latineque genitoris liguae dicendi copia, non ab omnibus vno fasce complexa est: cum liuor in summis (tanquam gangrena) late serpit: itaque mecum hinc inde cogitabundus de ambulans: potius studiosorum. (meo quidem iuditio) acquescere petionibus dignum duxi: quam liuidorum deterreri obtrectationibus: Cum pestilens illud homuntionum genus in alienas lucubrationes: acrem superciliosam: morosam: tetricamque emittit censuram. Quid ni:i aliena argi: in propria vero luscij ac lustiones: Quibus si nostri conatus diplicuerint. nos non illis. verum probis ingenijs quibuscumque scriptillasse. respondebimus Nihil namque hominibus amusis cum artibus. Nec gemma in sterquilinio fulgere conspicitur, ingenue namque sateor, hanc prouintiam meis imparem esse viribus, vtraque vires vt tantam rem tractare possem. volui tamen studiosis in hac arte tyronibus auxiliarem prebere manum: licet id non satis commode provoto assequi valebimus: Nullo tamen minus: vt cumque res cedat: voluisse saltem putabimus egregium: proinde si ques errata nostra iudicauerit. quandoquidem non eisdem serij et iocosi oblectari solent: studioque nostro hoc fecerit plurimum [beneni uolentiae] a nobis laturus est: vltimatim rem animo commastulato aggrediens hoc ipsam epithoma diebus de cembris detorsi-detorso obiter-preclara veterum consuetudine-exhortatus. Tibi Georgio. de Thursonum clarissima nato prosapia [f.A2r] patrono meo colendissimo natalisque soli mei gubernatori precipuo, hoc opus nostrum primarium apophoretici muneris loco dedico. peculiariterque ascribo, vt ita auspicatius in publicum prodeat. Tu vero domine et patrone colende, has nostras (de musicae artis preceptis) elucubrationes, hilari vultu, animo hilariore accipe, sicuti monumentum pignusque meae erga te obseruantiae Quamquam munus nostrum haud preciosum (nec insitior) sed animum sidi tui clientis cognosce: Quod primarium nostrum munus si tibi gratum scnsero ad plura clarissimo tuo nomini dicanda pro pediem me coegeris, et ad queuis tibi placita minus segniciosum Sed vt ad finem epistolicus decurrat character, iam vale basilicae et Stephani fidi tui clientis memor viue cupientiss fortunam Thursonum nestrorios in dies quam eminentissimam permanere, Cracouiae ex edibus domini Floriani Vnglerij calcographi, quarta decima kalendis Ianuario

Prologus in musicen,

ETsi omne mortalium genus, musicis oblectetur concentibus: eam vt iucundam vite comitem cuique addiscendam opere pretium arbitror: huius permixtione authore Richardo omnis siderea compaginatos inexcessibili vertigine circumagitur: totiusque orbis proportionata moles conuincitur similitudine: deus omnium optimus sapientissimusque: celestem globum indeuiabili numero pondere mensura: nihilo fundens. rutilantia lumina et omnem spherarum congeriem suis cardinibus distinxit sapientissime: Quibus nisi harmonica delitesceret proportio: Stelligenum procul dubio opificium deuio errore demoliretur hinc sentencia Platonica: mundi animam musica deuinctam concinnentia accipimus: olim musici et vates et sapientes arbitrati sunt. Grandenus itaque Socrates tibijs erudiri non erubuit. Temistocles (Tullio Quintilianoue testibus) quom se huius artis nescium dixisset habitus est indoctior. Pythagorici vbi diuinas in somno curas resoluerent modulis quibusdam vsi sunt: quibus dulcior eis sapor irreperet, experrecti vero alijs stuporem somni purgabant: quid Thimotheum phrygium commemorem: is quom perite ad modum ortrij carminis [f.A2v] concentum modularetur: ferunt Alexandrum magnum adeo furore bellico succensum: vt numine instar correptus ad arma prosiliens virtutem martiam experiri cupiuit: Tantum nobis (vt paucis perstringam,) musicam naturali propensione insitam cognoscimus: vt ea ne quidem si velimns immunes fore possumus: iccirco studiosissima iuuentus intendenda vis mentis est: vt id quod natura indidit: scientia quoquam possit comprehensum teneri

Exhortatio ad Lectorem Valentini Eckij Philyri politani.

Si Philomeneae miraris carmina vocis.

Grata vel Ortigiae verba cohortis amas,

Vndiuagum seu te niueus remoratur Olorum

Coetus, quem gelido fonte Cayster habet,

Te magis humani teneant modulamina cantus

Pectora quae possunt laeta dedisse tibi,

Effera quae mulcent animantum corda, minaces

Inque chorum possunt instituisse feras

Hijs stupidi cerui capiuntur, et agmina curua

Delphinum arcentur, pelliciuntur aues.

Si nescis Getici audita testudine vatis

Cerberus oppressit labra cruenta trifaux

Et Methymneum suposto corpore patrem

Delphinus Siculum per mare rite tulit

Orphea quid memorem resonanti voce rigentes

Et lapides et aquas seposuisse loco.

Quidue Asclepiaden dicam qui carmine surdis

Auditum tribuit, corpora sana Thales

Ergo hoc diuinum lector nitidissime munus

Accipe, quo normam vocis habere potes,

Ex qua virtutum cuiusuis noscere cantus

Rite vales, necnon voce sonare melos.

[f.A3r]Capitulum primum: quid sit musica: quid musicus et cantor,

MVsica est peritia modulationis sono cantuque [Isidorus. in marg.] consistens. Vel est. Scientia differentias [Boetius. in marg.] acutorum grauiumque sonorum: sensu ac ratione perpendens. Musicus autem: qui ratione perpensa canendi scientiam: non seruitio operis: sed imperio rationis assumit: quantum inter oratorem atque rhetorem: tantum inter cantorem et musicum interesse volunt neque oratorem dici quemquam mereri: qui idem rhetor non sit: ita nec cantor quidem dici meretur vnquam: qui idem musicus non fuerit: nempe musica (.autore Franchino.) non vt cetere matheseos discipline [franchinus. in marg.] speculatione tantum vacat: sed exit in actum vocalitatique coniungitur, Est igitur musices actio motus sonorum consonantias ac melodiam efficiens Quos quidem sonos frustra ratione et scientia colligimus: nisi ipsa suerint exercitatione comprehensi hinc eorum intensiones remissionesque ac consonantias non animo tantum atque ratione sed auditus et pronunctiationis consuetudine pernotescere necesse est. Dicitur autem musica, [Bebelius: in marg.] a musa se quo a mosthe deducitur. quod est inquerere: eo quo per eam. vt (.antiqui voluere.) vis carminum et modulatio inquireretur, Alij a moys quod hebrei aquam vocant dictam voluut: eo quod iuxta sit reperta: cui opinioni non dissentio,

Capitulum secundum de origine et inuentoribus musices.

ORiginem huius scientie. Pythagorico dogmate celorum ex conconcentum accipimus: qui dyapason septem inter sidera fieri dixit: harmoniam. Primus concentus vniuersitatem: in ea saturnum dorio Iouem phrigio et deinceps planetas distinctis orbibus concentuose rotari: eius artis inuentores variam apud gentem diuersos offendimus: apud hebreos Tubal omnium [Tubal apud hebreos. in marg.] primus authore Iosepho. de quo instrumento veteri quarto gene seos scribitur ipse fuit pater canentium in cithara et organo, grecia Pithagoram (.teste Laertio,) acutissimum proportionum ducem parturiuit quem Boetius imitatus fida translatione omnibus latinis viuacissima huius artis effudit potagia: quare ab eo veluti a scaturigine omnis musica [f.A3v] posteritati pullulauit. authores musice. si quis scire nominatim voluerit Stapulensem in theorica inquirat, vbi viros doctissimos est offensurus, [Jacobus Stapulensis in marg.]

Capitulum tertium. de musices diuisione.

MVsicam trifariam Boetius essentia docuit mundanam humanam: et istrumentalem. [Mundana. in marg.] Mundana est que celestis machine totiusque mundi elementarem conglutinationem complectitur: hanc Richardus Vbertim distinxit: humana que de proportionibus corporis [Humana in marg.] animeque et harum inter se partium pertractat: qua corpori anima conuincitur. et cuncte se res similitudine prosequuntur, sed hec discretio parum vel nihil epithomati nostro conducit, quare aduc bi membris est. Nam alia theorica. alia actiua. Theorica que proportionabili consonantiarum theoremate disparem toni dimensionem triaque meli genera considerat. Actiua que circa sonorum ac consonantiarum praxim consistit. hec rursus bimembrem suscipit particionem: Nam

[Monetarius, Epitoma, f.A3v; text: Alia, Instrumentalis quae per diuersa modulatur instrumenta hec fit aut, Vocalis est que humana voce efficitur, hec rursus bimembris est, pulsu, flatu, voce, vt, Timpanis et chordis, Tibijs et organis, Carminibus et cantilenis, vsualis quae caret principijs quibus regi Regulata est quae musicis es (debeat ficitur regulis et hec duplex est, Regulata alia, Choralis que et gregoriana seu vetus dicitur. est que. in suis notulis absquam incremento et decremento equam seruat mensuram. hanc isto opusculo copiosissime edocebimus, Mensuralis que et figuralis seu noua dicitur. quae in secuudo patebit opusculo.] [MONEPI 02GF]

Capitulum quartum, de tribus meli generibus.

ANteaquam huiusce artis rudimenta aggrediemur, pauxillum de tribus meli generibus commentabimur: quorum tria authore Boetio inuenimus: dyatonicum scilicet chromaticum. et enharmonicum Dyatonicum est cuius omnia tetrachorda per [Dyatonicum. in marg.] tonum. et tonum incompositum. et semitonum progrediuuntur, dicitur dyatonicum eo quod per duorum tonorum iterualla gradatim conficitur. [Chromaticum in marg.] Chromaticum est cuius omnia tetrachorda per semitonium [f.A4r] et semitonium incompositumque trihemitonium progrediuutur. trihemitonium dyatonice pro tono atque semitonio potestas accipi, et dicitur chromaticum idest coloratum: nam chroma color significat, Enharmonicum genus est [Enharmonicum. in marg.] cuius tetrachorda per diesim. et diesim ac ditonum incompositum formantur ab harmonia nomen traxit eo quo predictorum duorum generum sit facile particeps. Est autem diesis hoc loco semitonij dimidium. ex oibus autem humaue voci dyatonicum est naturalissimum. postrema duo

[Monetarius, Epitoma, f.A4r,1; text: [Gamma], A, B, C, Tonus, Semitonium, Trihemitonium, Ditonus, Diesis] [MONEPI 02GF]

aptius instrumentis quam humanis ancillantur vocibus de chromatico plura tractatulo vbi de contra puncti editione atque de organi testudinisque tabulatura explicabimus.

Capitulum quintum de primis musice rudimentis seu principijs,

[Monetarius, Epitoma, f.A4r,2; text: Quedam, Principia huius artis. sunt quibus omnis cantus. representatur, cognoscitur, exprimitur, vt sunt, note. claues, voces] [MONEPI 02GF]

Nota est character linee vel spacio infixus per quem omnis cantus representatur. [Nota. in marg.] Notarum alia soluta vel simplex: alia composita. Simplex est que nulli coheret. composita que alij coheret. quare animaduertendum est quod notule simplices idonius applicationem sillabarum textus admittunt quam composite. nonnumquam vero composite prime tantum textus applicabitur vt hac videtur antiphona.

[Monetarius, Epitoma, f.A4r,3; text: Gloria tibi trinitas equalis vna deitas] [MONEPI 02GF]

Nempe veneranda vetustas varijs notularum characteribus cantum designabat: qui licet specie discernuntur vna tamen tactus quantitate metiuntur. quare huc vsque omnes fere contemplatorum codices inbutissimi videntur, ideo non indignum arbitor eas ipsas notulas nostro inserere opusculo. vt si quem preter opinionem accesserint easdem procul hesitatione cognoscat: sunt autem hee figure sequentes.

[f.A4v] [Monetarius, Epitoma, f.A4v,1; text: Puer natus est nobis] [MONEPI 03GF]

Sonus autem ad melicum concentum aptus qui grece phtongus dicitur est vocis casus emmeles idest aptus melo in vnam intensionem, vox autem melico concentu aptissima secundum Isidorum debet.

[Monetarius, Epitoma, f.A4v,2; text: Esse, alta. vt, sufficiat in sublimi, fortis. non trepidet vel deficiat. suauis, auditum non terreat. clara. aures mulceat ac impleat. Vocum alia, intensa, remissa, repercussa, deficiens, articulata, confusa, que sursum erigitur que alta et accuta dicitur deorsum mittitur, in eadem littera crebrius repercutitur in ascendendo vel descendendo, et scripti vel distincte mentts conceptum exprimit et inscripti vel quibis vel notis comprehendi non potuit] [MONEPI 03GF]

[Primo sententiae musices. in marg] Omnis enim vox (authore Boetio) aut est continua aut cum interuallo suspensa: continua est qua loquentes: vel prosam orationem legentes verba percurrimus: cum interuallo suspensa est ea quam cauendo suspendimus: in qua non potius sermonibus sed modulis inferuimus: vtrisque enim natura humana proprium fecit finem tantum enim continue quis loquitur quantum naturalis sibi spiritus confert: rursus tamen quisque in acutum vel grauem modulatur quantum naturalis patitur modus: hactenus de voce sufficiunt-reliqua libello de contrapuncto edocebimus.

Capitulum sextum de clauibus et introductorij Guidonis discussione

OMnis enim littera. vel sedes, linea aut spacio disposita. Clauis dicitur, quarum septem sunt essentialiter distincte videlicet A, B. C. D. E. F, G. De quibus poeta vi. Eneidos. Necnon traycius longa cunveste sacerdos. obloquitur numeris septem discrimina vocum: nam quoties repetuntur cum prioribus eiusdem [Guido. in marg.] sunt nature et essentie, refert enim Guido: sicut vtraque vox

[f.B1r] Introductorij diatonici descriptio, cum chromatici generis imixtione

[Monetarius, Epitoma, f.B1r; text: Excellentes: Minute, Superacute, Acute, Capitales, finales, Graues, ee, dd, cc, bb, aa, g, f, e, d, c, b, a, G, F, E, D, C, A, [Gamma], la, sol, fa, mi, re, ut, Finales, 7, 5, 3, 1, 6, 4, 2, 8, 0, Chromaticum, proprietas] [MONEPI 04GF]

CHromaticum generis est diatonice progressionis condensatio: et ornamentum: quod vulgo ficta nuncupatur musica de hac suo lo o narrabimus

[f.B1v] eadem littera notatur: ita per omnia eiusdem qualitatis et perfectissime similitudinis vtraque habetur. sicut finitis septem-diebus eosdem repetimus. vt per primum et vltlmum eundem appellamus diem. ita primas et vltias voces vt hoc conspicitur versu.

[Monetarius, Epitoma, f.B1v,1; text: Superacute, Acute, Graues, g. a. c. G. [Gamma], A, C, Summi regis archangele michael] [MONEPI 03GF]

Quamquam prescripte claues per repetitionem cum primis sint eiusdem nature: nihilominus: positione: figura et nomine differre [Guido. in marg.] videntur: nempe Guidonis solertia clauium hanc seriem in graues modo acutas ac superacutas distinxit quam recentiores auctius disquirentes: incapitales: graues: finales: confinales. acutas et superacutas excelcellentes diuiserunt: capitales insuper aut minute vel duplicate a litterarum dispositione nomen acceperunt. Graues autem que grauem bombum vel sonum respectu aliarum emittunt dictas arbitramur, finales dicuntur eo quo omnis cantus in his canonice desistat: confinales dicti sunt quo omnis cantus per transportationem in illis finiri poterit: acute quo inferiores antecellant acumine, et hoc modo de superacutis et excellentibus erit respondendum,

Clauium alie monasillabe, alie dissillabe: alie trissillabe. et sunt,

Monasillabe.  Dissillabe.  Trisillabe
Eela,         ddlasol,     aalamire
[sqb]mi,      ccsofa,      gsolreut.
b. fa,        Ffaut,       dlasolre.
A re,         Elami,       csolfaut,
[Gamma] ut,   dsolre,      alamire,
              cfaut,       Gsolreut

De hac diuisione plura capitulo de solmisatione commentabimur: preterea exhis quedam sunt claues quibus omnis cantilena veluti exindice cognoscitur dicunturque indiciale

[Monetarius, Epitoma, f.B1v,2; text: vel signate et sunt hec quinque. ddlasol, g sol reut, csolfaut, Ffaut, [Gamma]ut, et figurantur hoc modo. In cantu meusurali hoc modo] [MONEPI 03GF]

Capitulum septimum de proprietatibus exachordarum deductionum seu cantus diuisione.

[f.B2r] [Tinctoris Franchinus. in marg.] AStigitur proprietas apud Ioannem Tinctoris: singularis deducendarum vocum qualitas, Franchinus autem ait proprietatem huiusmodi [Proprietas in marg.] modulationis: dicimus esse singularem vniuscuiusque ex [Deductio. in marg.] achordi in introductorio dispositi deductionem. Deductio est sex ipsarum sillabarum dyatonica ac naturalis intensiue aut remisiue progressio: intensiue sic. vt re mi fa sol la. remissiue [Franchinus. Exachordum in marg.] autem econtrario huiusmodi enim deductio a Franchino exachordum nominatur quam nos cantum appellamus: vnde tres in genere, septem vero spetiatim, in introductorio conspicimus: in genere sunt [sqb] duralis. b mollaris: Naturalis in specie: primus: secundus: et tercius: cantus in genere aut est.

[Monetarius, Epitoma, f.B2r,1; text: Duralis. et talis, b mollaris, incipitur, Naturalis. in, G, F, C, et ab alami, re ad b fa, mi, surgit per tonum scilicet re mi. surgit per semitonium scilicet mi fa, non scandit sed in alamire desistit.] [MONEPI 05GF]

Specialis qualitatum progressio his accipitur deductionibus,

[Monetarius, Epitoma, f.B2r,2] [MONEPI 05GF]

Hee diuisiones liquido hisce duobus deprehenduntur versiculis.

[Monetarius, Epitoma, f.B2r,3] [MONEPI 05GF]

In c natural f bmol g que [sqb]dural

[sqb]durum triplico: reliquos cantus geminabo

Capitulum octauum de mutationibus,

MVtatio est vnius sillabe in aliam in eadem claue vnisona variatio. Vel vt dicit Franchinus; est alterna vocis in vocem [Franchinus. in marg.] dilatio vniformi extensione deprehensa: per voces exachordarum sillabas intelligo: non enim vox in vocem mutari poterit: sed qualitas in qualitatem stante eadem vocis quantitate vt testatur Anshelmus parmensis. quare in bfa[sqb]mi (propter vocum disparitatem) [Anshelmus in marg.] nulla potest fieri mutatio: nec preterea bisillabis poterit adnumerari clauibus: est enim duplex scilicet b fa et [sqb]mi: quarum connexio b fa[sqb]mi sonat: qua propter omnibus in clauibus mutatio agitur directe vel reductiue: demptis b fa et [sqb]mi: vbi nequaquam mutatio, scilicet [f.B2v] [Per mutatio in marg.] potius permutatio generabitur. Est igitur permutatio authore Franchino: mutua qualitatis et quantitatis inuicem variatio, qualis in bfa[sqb]mi committi potest: sed hanc omni solertia musicorum scola deuidandam [Mutatio explicita. in marg.] precepit. Mutationum alia explicita totalis: vbi ambe sillabe exprimuntur, explicira partialis vbi vna solum effertur sillaba, ab illa instituentibus erit inchoandum in hac autem omni studio perseueram [Directa. Indirecta in marg.] dum: directa enim efficitur cum fit sillabarum ordinis in alium ordinem variatio vt superioris in inferiorem et econtra: Indirecta cum fit vnius sillabe in aliam eiusdem ordinis variatio. vt superioris in superiorem. et inferioris in inferiorem: hec impropria dicitur mutatio que a musicis: ob euitandam [Reductius mutatio. in marg.] permutationem est excogitata, alia reductiuaquum monosillabe aut disillabe necessitatis gratia ad earum dyapason reducuntur: de mutationibus huiusmodi seruabuntur mandata: et primo de initio cantus [De inicio cantus mandatum primum in marg.] Omnis cantus qui post inicialem eius notulam eleuatur: circa principium non statim ditonice vel semiditonice aut grauius descendens: ab inferiore voce inchoabitur vt his conspicitur exemplis. [Exempla regule. in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.B2v,1] [MONEPI 05GF]

Dixi non statim circa principium ditonice, et cetera, propter tercium exemplum et id genus pluribus: vbi a superiore voce (propter euitandam velocem circa principium mutationem) [Mandatum secundum. in marg.] incipiendum erit, Secundum cantus qui post eius eius inicium deponitur circa principium: vltra ditonum ingrauitatem means a superiore voce iniciabitur. [Exempla regule. in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.B2v,2] [MONEPI 05GF]

Preter tercium exemplum et huic similibus, quod licet deponatur nihilominus ab inferiore (ob fugiendam velocem mutationem) erit inchoandum: nempe hec mandata solum in bisillabis clauibus superiore et inferiore sillabarum ordine constitutis efficatiam tenebunt: in trisillabis autem: vbi omnis soluisationis latet diuersitas quisque ex se ipso facilime inceptionem accipere poterit: vt his colligitur exemplis.

[f.B3r] [Monetarius, Epitoma, f.B3r; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Octaui toni] [MONEPI 06GF]

Introituum versus seriatim pernotare fugiende diututnitatis gratia postponimus: poterit enim quisque studiosus musicula ex predictis institutionibus omnem cantilenam ex se ipso disquirere facillime, quapropter ad musices figuratiue rudimenta pergamus.

[f.B3v] Liber secundus de figuratiue musices institutione. Capitulum primum quid sit musica mensuralis et inibi quod figure notularum.

MVsica mensuralis est que per diuersas noularum figuras cum incrementi atque decrementi accessione secundum modum temperus et plationem efficitur, Figura hoc loco est representio [Franchinus in marg.] recte atque omisse vocis rectam vocem dicimus que certa est mensura cantabilis vel pronunciabilis, Ommissam que ipsa taciturnitate certa temperis mensura consideratur figurarum rectarum, alia maxima, et est [Maxima. in marg.] figura quadrangulo corpore formata duabus longis equiualens: a dextro latere sursum aut deorsum virgulata:

[Longa. in marg.] Longa est chracter quadrangulis dimidium maxime ponderans, dextrorsum vt maxima virgulata.

[Breuis. in marg.] Breuis aut temperus, est figura quadrangula vnidiquaque expers filo-dimidietati longe equiualens

[Semibreuis in marg.] Semibreuis est figura ad similitudinem grani auene disposita vbique virgula carens dimidio temporis equiualens.

[Minima in marg.] Minima est character vt semibreuis dispositus sursum aut deorsum virgulatus, medium semibreuis notule concludens.

Seminima [Seminima. in marg.] est notula minime similis formata plano autem corpore vel vt miuima dextrorsum vncata, dimidietatem minime complectens

[Fusa. in marg.] Fusa est figura, corpore seminime similis, dextrorsum retorta, aut vt minima, binario nnmero. aut duobus vncis connexa: dimidium seminime continens. Semifusa est nota: fuse ad omnia similis duobus [Semifusa in marg.] hamis retorta - vel vt minima tribus hamis - aut ternario numero connexa vt hac videtur discussione,

[Monetarius, Epitoma, f.B3v; text: Maxima. Longa. Temperus. Semibreuis. Minima. Seminima.] [MONEPI 06GF]

[f.B4r] [Monetarius, Epitoma, f.B4r,1; text: Fusa, Semifusa] [MONEPI 07GF]

Capitulum secundum de ligaturis

LIgatura vt ait Tinctoris, est vnius note ad aliam iunctura - vel est simplicium figurarum per tractus debitos ordinata coniunctio, ligabiles, figure sunt maxima longa breuis, et semibreuis. hec etenim figure in ligatura disposite cum simplicibus, accidentia (puta perfectionem imperfectionem. et alterationem) suscipiunt de liguturis iste dantur regule: et primo [Prima regula in marg.] de primis ligaturarum notulis.

Prima, omnis ligatura conscendens: quadro vel obliquo corpore, cuius prima notula nullam habet virgulam, a Franchino cum proprietate dicitur: redditque primam breuem

[Secunda in marg.] Secunda. omnis ligatura conscendens. corpore quadro: primam habens virgulatam dextrorsum ad descensum, sine proprietate dicitur, primam facit longam,

[Tercia in marg.] Tercia: ligatura dependens: quadro vel obliquo corpore nullam habens virgulam: sine proprietate dicitur. atque primam continet longam,

[Quarta. in marg.] Quarta. omnis ligatura - conscendens vel dependens quadro vel obliquo corpore sinistrorsum in ascensum virgulata. dicitur cum opposita proprietate. atque primarias duas semibreues constituit, vt hac spectatur descriptione.

[Monetarius, Epitoma, f.B4r,2; text: Prima regule. Secunde. Tercie. Quarte.] [MONEPI 07GF]

[De medijs. ligaturis in marg.] In medijs notulis, nulla consideratur quantitatis diuersitas: nam authore Franchino omnis media breuis modulatur. dempta cum opposita [f.B4v] proprietate atque maxima, que principio medio et fini aptissime poterit adiungi. quod a quibusdam longa medietati inseritur huiusmodi dispositio a Gaffaro negatur.

De vltimis ligaturarum notulis.

[Prima regula. in marg.] Omnis ligatura habens vltimam notam, quadram directe supra penultimam. aut indirecte sub penultima vltimam continet longam.

[Secunda in marg.] Secunda: omnis ligatura habens vltimam notam ascendentem quadro vel obliquo corpore sine tractu - vltimam facit breuem:

[Tercia in marg.] Tercia, omnis ligatura habens vltimam indirecte sub penultima. quadro corpore, reddit ipsam longam. obliquo autem corpore breuem hoc modo,

[Monetarius, Epitoma, f.B4v; text: [sqb], Prima regule, Secunde, Tercie] [MONEPI 07GF]

Capitulum tercium de pausis.

PAusa est figura artificiosam cantus desistentiam demonstrans: vel est taciturnitatis signum secundum note quantitatem cui appropriatur constitutum. Sunt enim pause excogitate ad anhelitus respirationem, ad cantus suauioris variationem: tum ad difficilem note positionem, Tanto igitur omnis cantilena auditu suauior extimatur. quanto idonea pausarum interceptione variabilior efficitur, pausarum alia modalis, longa breuis - semibreuis - minima. seminima.

[Modalis in marg.] Modalis est tractus ab vna linea ad quartam deductus [signum] tria tegens spacia: notule longe perfecte equiualens

[Longa. in marg.] Longa est virgula: tres lineas duabus intermediatis spacijs concludens: duo in se tempora complectens,

[Breuis. in marg.] Breuis est virgula de linea ad lineam continguam deducta: breui notule secundum figurarum accessione semper equiualens.

[Semibreuis in marg.] Semibreuis est virgula que alicui linee infixa ad medium vicinioris spacij dependet: semibreui notule equiualens

[Minima in marg.] Minima pausa aut suspirium est virgula alicui linee affixa ad medium spacij contigui surgens minime equiualens figure,

Seminima [Seminima in marg.] pausa est virgula minime similis formata: sed retorta dextrorsum [f.E1r] seminimam notulam ponderans. que et semisuspirium appellatur, Omnes igitur pause figuris totalibus equiualentes cum eisdem vbique perfectionis patiuntur accidens imperfectionem autem et alterationem non suscipiunt.

[Monetarius, Epitoma, f.E1r,1; text: Modalis, Longe. Breuis. Semibreuis. Minima.] [MONEPI 08GF]

Capitulum quartum de modo et eius diuisione,

MOdus est quantitas ex certis longis: maximam aut breuibus longam respicientibus constituta. Vel est regula disposite quantitatis in longa secundum diuisionem tocius in propinquas partes: est autem duplex. maior et minor. Quorum vterque rursus in duas partes dimenbratur scilicet in perfectum et imperfectum Modus maior perfectus est quun idest maxima [Maior perfectus. in marg.] tres longe considerantur talis (authore Franchino atque tinctore) solum duabus trium breuium pausis: essentialiter aut indicialiter positis signatur aut coloratione longarum notularum: verum is modus (ob eius diuturnitatem) rarissime inuenitur Imperfectus est. cum due solum longe [Maior imperfectus. in marg.] in maxima canuntur, hic per priuationem signorum sui perfecti cognoscitur.

[Minor perfectus. in marg.] Modus minor perfectus est cum longa tribus metitur temporibus: is vnica trium breuium pausa: indicialiter vel essentialiter posita cognoscitur, aut circulo perfecto: binario vel ternario numero appenso.

[Minor imperfectus. in marg.] Minor imperfectus est cum in longa solum due canuntur breues. et consideratur circa priuationem signorum sui perfecti modi, vt hac videtur descriptione.

[Monetarius, Epitoma, f.E1r,2; text: Maior perfectus. Imperfectus. Minor perfectus] [MONEPI 08GF]

Capitulum quintum de tempore et prolatione.

[f.E1v] Tempus est quantitas breuibus ascripta notulis, Vel est dimensio, semibreuium: in breuibus considerata notulis, et est duplex perfectum et imperfectum: Perfectum vbi breuis notula tris continet semibreues: quod declaratur per circulum plenum inicio cantilenarum positum. Alij vero duabus semibreuium pausis quas subsequentibus connumerant figuris perfectus tempus designant: vel temperum repletione. [Imperfectum in marg.] Imperfectum tempus breuem in duas semibreuium scindit notulas, Tale per imperfectum cognoscitur circulum. [Prolatio in marg.] Prolatio vt reffert, Tinctoris est quantitas ex minimis semibreuem respicientibus constituta. vel vt ait Franchinus est essentialis quantitas semibreuibus ascripta diuisionem monstrans totius in partes propinquas, hec prolatio prioribus gradibus equam suscipit particionem: nam alia ternariam in semibreui recipit sectionem quam perfectam dicunt musici. Alia binariam continet diuisionem, semibreuem in duas minimas scindens que imperfecta dicitur. Perfecta prolatio cognoscitur per punctum circulo, aut semicirculo infixum. vel per duas minimarum pausas. que ceteris subsequentibus figuris adnumerantur imperfectam punctus orbatio ostendit.

[Monetarius, Epitoma, f.E1v; text: Tempus perfectum, imperfectum, Prolatio perfecta in tempore perfecto. Vel sic, Prolatio imperfecta] [MONEPI 08GF]

[f.E2r] Capitulum sextum de signis incantu

SIgnum in proposito est, que primariam alicuius cantus noticiam confert quo ad modum tempus et prolationem: est enim duplex explicitum et implicitum. Explicitum est quod inicio cantilenarum ponitur: vt est circulus, pausa, punctus: implicitum est quod implicite aut notularum repletione, aut pausarum dispositione gradum demonstrat. Explicita superius idest vniuscuiusque gradus descriptione pernotescunt que (vt partialiter repetam) hoc modo cognoscentur, Omnis perfectus circulus in se solo positus tempus demonstrat perfectioum Semiplenus autem imperfectum. Si vero circulo numerus connexetur tunc criculus modum, et numerus tempus demonstrabit vt istis conspicitur descriptionibus.

[Monetarius, Epitoma, f.E2r,1; text: Modi minoris, perfecti, imperfecti, Temporis] [MONEPI 09GF]

Nonnulli hec signa tanquam superuacanea duxerunt reprobanda autoritate phi, frustra est fieri et cetera.

[Monetarius, Epitoma, f.E2r,2; text: Temporis, perfecti, imperfecti, Diminutionis, Prolationis] [MONEPI 09GF]

Antiquorum signa describere tediosum arbritror: quocirca ad cognitionem cantilenarum, a neutericis ordinata sufficient signa enumerata: sunt et alia explicita minus principalia signa: que isto choro figurantur

[Monetarius, Epitoma, f.E2r,3; text: Reinceptionis. Conuenientie, Aspirationis. Signum generale. Ffa vt] [MONEPI 09GF]

Reinceptionis signum, cantus repetitionem docet: conuenientie partem cantilene que pausat: sub tactu illius note incipere. supra quam ponitur docet, generale iudicat: omnes cantilene partes: sub dulci (consonantiarum permitione ibidem stare. Tactus est continua motio indebita mensura contenta: motum enim agnoscitur tempus: tempore quantitas vocis prolate Est igitur triplex tactus. maior scilicet minor, et proportionatius. Maior [f.E2v] est qui breuem vnico motu complet. [Minor. in marg.] Minor hic omnium vulgatissimus est: semibreuem vno motu metitur notulam. potest autem in omni signo semibreuis tactum mensurari dempta augmentatione et proportionibus. [Proportionatus in marg.] proportionatus fit quum figure dissimili quantitate proferuntur vt in proportionibus committitur videlicet cum in multiplici genere due tres aut quatuor notule contra vnam modulantur,

Capitulum septimum de perfectione et imperfectione.

[Perfectio. in marg.] PErfectio est figurarum in dualitate consideratarum ad ternariam dimensionem reductio: quemadmodum numerus dualis sequiori ascribitur sexui. tanquam imperfecto: Ternarius autem virili vt perfectissimo. ita musici in ternario perfectam, in binario autem imperfectam figurarum dimensionem considerant: quocirca reffert Boetius: omne trinum perfectum: et omne binum imperfectum.

[Imperfectio in marg.] Imperfectio autore Eranchino. est reductio quedam tercie partis ad plus ad suum totum, secundum ternariam eius positionem prius in ipso consideratam: aut est alicuius totius in ternario depredatio. consideratur enim imperfectio solum in figuris in perfecta quantitate constiutis. quarum quatuor sunt scilicet, maxima, longa, breuis, et semibreuis: Hee igitur per se in ternario considerate totales dicuntur, Maxima enim cum nullam habeat se maiorem, semper totalis dicitur: relique autem secundum siguorum accessionem: et totales et partiales extimantur, Figurarum alia propinqua. et est illa ) in quam immediate resoluitur totalis: alia remota. et est illa inter quod et suum totum: propinqua intercipitur

alia remotior est et dicitur illa inter quod et suum totum. Propinqua et remota intermediant

remotissima est inter quod et suum totum. tres (numeri naturalis) notule mediant. verbi gratia in modi maiori perfecto. dicitur totalis,

[Monetarius, Epitoma, f.E2v; text: Maxima eius autem, propinqua longa, Remota breuis. Remotior semibreuis, remotissima minima. Figurarum alia. agens tamen vt minima. patiens tamen vt maxima, agens et paciens: vt longa breuis: et semibreuis.] [MONEPI 09GF]

Tria sunt authore Franchino: que figuram imperfectibilem demonstrant scilicet numeralis imperfectio, punctualis diuisio: et figurarum plenitudo. Omnis autem figura imperfectibilis, imperfici poterit vel a parte ante aut a parte post. vel ab vtraque.

[f.E3r] [Prima. in marg.] De imperfectione tales dantur regule. Omne totum imperficitur: ab eius parte propinqua immediate ante vel post constituta: aut ab equiualenti propinque partis: parte, aut a partibus remotis: ante et post notulam constitutis, nisi punctus diuisionis obstet: vt isto tenore videtur

[Monetarius, Epitoma, f.E3r,1; text: Discantus, Tenor.] [MONEPI 10GF]

[Secunda in marg.] Secunda, Similis ante sibi similem corporaliter distincta: non inperficitur. non autem de vnitis in toto intelligendum est. vt videtur in longa prescripti tenoris: vbi vnita in toto breuis ante similem posita, quelibet: quo ad totum imperficitur a semibreuibus ante et post longam constitutis:

[Tercia. in marg.] Tercia, color in perfectis notulis consideratus ipsis terciam proprij valoris adimit quantitatem nonnunquam, etiam figuris propinquioribus euenit coloratio propter euitandam alterationem vt isto tenore consideratur.

[Monetarius, Epitoma, f.E3r,2; text: Cantus] [MONEPI 10GF]

[f.E3v] [Monetarius, Epitoma, f.E3v; text: Discantus, Tenor.] [MONEPI 11GF]

Capitulum octauum de punctis.

PVnctus est minimum quoddam signum: quod notulis accidentaliter: anteponitur, aut interponitur. vel postponitur: et est duplex diuisiouis et perfectionis. [Diuisionis punctus in marg.] Diuisionis est qui alicui notule prepositus: aut postpositus ipsam non auget nec minuit. sed ad precedentem vel sequentem (aut precedentibus aut sequentibus) eam pro perficienda ternaria numerositate applicandam docet, [Perfectionis in marg.] perfectionis est qui alicui notule postpositus ipsam perficit tres equas in partes diuisibilem demonstrans.

Punctus diuisionis fit dupliciter scilicet. Mediate et immediate, Mediate cum notulam cui apponitur ad distantiorem sequentem figuram transferat computandam talis translationis. aut transportationis dicitur punctus. [Transportationis. in marg.] Immediate cum notulam cui apponitur ad propinquiorem docet connumerandam. et is proprie diuisionis dicitur punctus. et hic solum figuris in inperfecta quantitate affigitur.

Punctus perfectionis dupliciter consideratur, Primo si notule in imperfecta quantitate constitute, apponitur, tunc eam recto proprietatis dimidio adauget: [Augmentationis. in marg.] et is proprie augmentationis vocatur [f.E4r] punctus. Secundo cum notule in perfecta quantitate considerate apponitur tunc enim si a minore precedente aut sequente imperficeretur. in perfectione conseruatur et hic proprie perfectionis dicitur punctus. vt isto concentu perspicitur,

[Monetarius, Epitoma, f.E4r; text: Discantus transportationis punctus, Diuisionis punctus, Tenor, Augmentationis Baritonans. Altus perfectionis] [MONEPI 11GF]

Capitulum nonum de alteratione.

ALteratio hoc in proposito est proprij valoris secundum notule formam duplicatio: dicta alteratio. quasi alterius actio: euenit quidem (autore Gaforo) notulis in sua perfecta quantitate dispositis, atque in imperfecta quum sunt propinque partes sui totius perfecti: vt semibreuis imperfecte prolationis in tempore perfecto - et breuis temporis imperfecti in modo minori perfecto, causatur enim alteratio. vt imperfectio, in gradibus perfectis ad conplendam ternarie numerositatis perfectionem - de hac tales dantur regule.

[Prima regula. in marg.] Prima: quotiescunque absque puncto diuisionis. ponuntur, due partes propinque. inter duas totales - aut inter duas totalium figurabiles quantitates. puta inter duas pausas. aut inter pausam. et eius totalem: aut [f.E4v] econtrario semper secunda pars propinqua alterabitur. se ipsam bis continens.

[Secunda in marg.] Secunda quoties inter duas totales: vna pars propinqua atque propinque partis pausa mediauerit tunc pensiculandum erit, si pausa precedit notam. tunc nota alterabitur, si econtrario nulla erit alteratio: sed nota imperficiet totalem ante euntem et pausa sequentem,

[Tercia. in marg.] Tercia: quando tres semibreues in termediauerint duobus temporibus: quarum prime due copulatim situuntur pro eodem tempore computabuntur. verum. si postreme due fueriut coniuncte. tunc prima soluta. antecedentem imperficiet breuem et tercia alteratur nisi puncto perfectionis prima breuium fuerit munita.

[Quarta in marg.] Quarta, si quatuor semibreues inter duo tempora mediauerint. quarum primarie due ligabuntur vltima sequentem breuem imperficiet, si autem due inter medie copulentur, prima semibreuium precedentem imperficit breuem.

[Quinta in marg.] Quinta. quando qninque semibreues inter duo tempora ponuntur: quarum extreme due fuerint solute: tunc prima primam: et quinta. secundam imficit breuem. vt isto videtur concentu.

[in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.E4v; text: Discantus, Tenor. Prime, al Secunde, Quarte regule. Quinte, Baritonans, Tercie] [MONEPI 12GF]

[f.F1r] [Monetarius, Epitoma, f.F1r; text: al] [MONEPI 12GF]

Capitulum decimum de augmentatione et diminutione.

[Augmentatio in marg.] AVgmentatio - est quantitatis figurarum maioramentum, euenit solum in prolatione perfecta vbi semibreuis tribus et minima vno tactu metitur. huius signum est punctus circulo aut semicirculo infixus: circa vnam tantum cantilene partem constitutus: quum autem in singulis cantilene partibus compertum fuerit: tres minimas vel vnam semibreuem integer tactus continebit. [Diminutio. in marg.] Diminutio est abstractio certi valoris quantitatiui ab ipsis figuris: Vel est proprie ac primarie quantitatis secundum formam figurarum variatio: hec consideratur tripliciter canonice, proportionabiliter et virgulariter, Canonice quum figurarum quantitates declinant. [Canonice in marg.] et variantur ab essentiali valore in mensura. secundum canonis ascripti sentenciam. verbi gratia. maxima sit longa, longa breuis. et sic deinceps. huiusmodi diminutionem Iosquin inter ceteros, suis elucubrationibus disponere plurimum frequentauit, nonnunquam a contrario sensu talis diminutio accipitur isto canone, sit breuis maxima, semibreuis longa, minima breuis et hoc genus pro musicorum arbitratu, verum talis improprie dicitur diminutio (authore Gafforo) quum potius augmenti quam diminutionis producat effectum. [Proportionabiliter. in marg.] Proportionabiliter quum figure secundum disposite proportionis considerationem diminuuntur pro maioris, et minoris inequalitatis accessionem, de hac latius capite de proportionibus disseremus. [Uirgulariter in marg.] Virgulariter sumpta, est que per virgulam circulum secantem: declaratur hec proprie temporali competit mensure: non autem figuris. nam in huiusmodi signis non figurarum numerus. sed mensuralis (velociori motu) adimitur quantitas: hanc diminutionem Obrecht clarissime disposuit, in omni missa. Si dedero. et cetera, que his nostris quoque descriptionibus possit accipi.

[f.F1v] [Monetarius, Epitoma, f.F1v,1; text: Discantus, Tenor] [MONEPI 13GF]

Capitulum vndecimum de Sincopa.

SIncopa est reductio vnius notule vltra maiorem: ad equalem cui connumeratur. euenit in cantilenis (vt reffert Gafforus) quocienscumque per plures figuras progreditur sub diminuta connumerandarum notularum numerositate contra tactum, vt isto discantu conspicitur.

[Monetarius, Epitoma, f.F1v,2; text: Discantus, Tenor] [MONEPI 13GF]

[f.F2r] Poterit autem in omnibus gradibus fieri sincopa, et in figuris notularum vsque ad minimam. Instituerunt enim musici minimam vltra pausam breuem per sincopam non esse transferendam: similiter semibreuem vltra pausam breuem raro, nunquam vltra pausam longe debere reduci. Sunt tamen (vt nobis compertum est) qui minimam sincopando distantius in suis edicionibus disponunt,

Capitulum vltimum de proportionibus.

PProportio (vt reffert Euclides) est duarum quandotecumque sint eiusdem quantitatum certa alterius ad alteram habitudo.

[Monetarius, Epitoma, f.F2r,1; text: Proportionum alia, Equalitatis et est duarum quantitatum adinuicem equalium respectus: vt duorum ad duo, Inequalitatis est duarum inequalium quantitatum adinnicem relatio vt 4 ad 3 et est duplex alia: Maioris inqualitatis - et fit cum maior quantitas minori coequatur per relationem vt 4 ad 3. istud enim genus suo effectu notulas (quibus proponitur,) minuit secundum proportionis naturam, Minoris: fit cum minor quantitas in relatione maiori coequatur: vt 3 ad 4 hec enim figuras quibus proponitur adauget secundum vniuscuiusque naturam] [MONEPI 14GF]

Maioris inequalitatis: quinque sunt genera videlicet,

[Monetarius, Epitoma, f.F2r,2; text: Multiplex. Superparticulare. Superparciens. Multiplex superparticulare. Multiplex superparciens. Et sit quando maior numerus comprehendit minorem. Pluries precise vel bis ter et deinceps. Semel cum eius aliquota parte. Semel et eius aliquantam partem. Pluries cum eius aliquota parte. Pluries cum eius aliquanta parte. vt sunt. 1. Ad. 2. 3. 5. 8. Et dicitur, Dupla tripla. Sesqualtera. Superbipartiens, Dupla sesqualtera, Dupla superbiparciens] [MONEPI 14GF]

Totidem sunt et minoris inequalitatis. cum predictorum nominibus. per additionem proponis sub: [Pars aliquota. in marg.] pars aliquotta est que aliquoties sumpta reddit suum totum precise. vt media bis. [Pars aliquanta. in marg.] sumpta facit suum totum. tercia ter et quarta quarter et deinceps. Pars aliquanta est que ex partibus aliquotis constat: sumptaque aliquoties, non precise reddit suum totum. [f.F2v] sed vel excedit vel deficit: vt 3, ad 5. ad cognitionem proportionum huiusmodi seruantur cautele. Prima: omnis proportio debet proprijs duobus numerorum characteribus in cantilenis describi: quo hesitationis absistat dilatio. Nam sicuti: vna vox non efficit consonantiam ita nec vnus numerus proportionem.

[Secunda in marg.] Secunda: omnis proportio: debet ordinari per figuras nomine et quantitate consimiles: puta semibreues minoris prolationis debent proportionari, per semibreues minoris prolationis. sic in ceteris quoque signis considerandum erit.

[Tercia. in marg.] Tercia regula: omnis proportio destruitur per immediatam contrarie proportionis suppositionem. vel per signi interpositionem, que omnia seriatim suis exemplis patebunt.

[De proportione dupla. in marg.] Proportio dupla, harmonice, fit quum maior notularum numerus equiualet minori, ita vt vnaquamque notula minoris numeri: dimidia sui [246/125 in marg.] quantitate minuatur et figuratur eo modo quod presens concentus demonstrat

[Monetarius, Epitoma, f.F2v; text: Discantus. Tenor. Bassus.] [MONEPI 14GF]

Aliquando absque numeris canonice demonstratur dupla proportio, isto canone diminuatur in duplo. et his similibus canonibus quandoque per

[f.F3r] [Monetarius, Epitoma, f.F3r,1; text: C sol fa vt, D la sol re, G sol re, A la mi re.] [MONEPI 15GF]

[De medio cantus regule. in marg.] Regule de medio cantus: In monasillabis clauibus. simpliciter nequit fieri mutatio: nam in quod mutentur non habent: inseritur simpliciter propter reductiuam vt cum necessitas compulerit tunc enim et si monasillabe sunt claues: ad earum dyapason (quibus equiualent) sunt reducibiles: est igitur idem de equiualentibus iudicium.

In bisillabis clauibus [De bisillabis in marg.] infimis: si cantus eleuatur semper prima in fecundam variabitur sillabam. cum autem deponitur secundam in primam mutare necessum est: verbi gratia in,

[Monetarius, Epitoma, f.F3r,2; text: F fa ut. e la mi, F fa vt, E la mi, d sol re, C fa vt. Ascendendo, descendendo autem. in] [MONEPI 15GF]

In D et C cum earum bisdyapason aliquando reductiua causabitur mutatio: sicuti in earum duplis mediatis que sunt d la sol re aut c sol fa vt:

[De trisillabis. in marg.] In trisillabis autem mutationis diuersitas penes dure mollisque proprietatis accessionem attendetur nam

[Monetarius, Epitoma, f.F3r,3; text: in his clauibus scilicet. aa la mi re, f sol re vt. a la mi re, G sol re vt, in proprietate molli mutabitur ascendendo, In dura autem proprietate] [MONEPI 15GF]

In depositione autem semper prima sillaba vtendum erit: in c sol fa vt: enim et d la sol re ascendendo semper tercia vtendum erit sillaba: descendendo autem: si mollis fuerit qualitas tercia in primam: si dura: in secundam mutabitur sillabam: hec omnia vbertim hisce liminarijs intuentur exemplis

[Monetarius, Epitoma, f.F3r,4; text: Mutatio in c fa vt, D sol re. E lami] [MONEPI 15GF]

[f.F3v] [Exempla de mutatione directa in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.F3v,1; text: 3, F fa vt, G sol re vt. In proprietate molli. A la mi re, dura, C sol fa vt, D la sol re.] [MONEPI 16GF]

Nec preterea semper erit opus mutationibus: luries enim fit saltus vnius vocis in sibi similem videlicet de mi ad mi: de fa ad fa: et hoc genus in interuallis perfectis atque vsitatis. Tandem scitu dignum est: que in trisillabis: crebro indirecta quedam: et irregularis causatur mutatio: vt his constat exemplis.

[De mutatione indirecta in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.F3v,2; text: Exempla de mutatione indirecta.] [MONEPI 16GF]

Si cantus scale meatum eleuando aut deponendo excesserit que plerumque in mensurali contingit musica tunc solmisatio vt in octanis earum efficitur: verbi gratia

[Monetarius, Epitoma, f.F3v,3] [MONEPI 16GF]

[f.F4r] si sub [Gamma] vt descendet: solmisatio vt in g sol re vt conmittetur,

Capitulum nonum de interuallis seu modi.

MOdus in proposito est vnius note ad alteram habitudo: secundum arsim et thesim considerata: quem Boetius interuallum appellat: [Modus Boetius Interuallum. in marg.] est igitur interuallum. soni acuti. semiacuti. grauisque distantia: vel id quod omittitur ab vna nota in aliam, et sic vnisonus erit modus improprie dictus. quia nulla intensione vel remissione consideratur, dat tamen alijs esse ac perfectionem sicut vnitas numerorum est principium: et fundamentum: ita vnisonus interuallis confert principium et esse. Sunt enim duplicia interualla minus principalia: et magis principalia. quo omnia suis definitionibus sequuntur.

Minus principalia sunt hec,

[Comma Stapulensis. in marg.] Comma: apud Stapulensem est quo apothome: semitonium minus vincit ac superat: vel est gradus quorum nouem vnum tonum integrum constituunt: et est vltimum quod comprehendit auditus,

[Schisma in marg.] Schisma est dimidium comatis.

[Diesis in marg.] Diesis est spacium quatuor in se commata concludens. et dicitur semitonium minus

[Dyaschisma in marg.] Dyaschisma est dimidium diesis. quasi duo habens schismata.

[Apothome. Stapulensis in marg.] Apothome. authore Stapulense, est toni maior pars: qua diesis commate superatur: diciturque semitonium maius, que musici per mi et fa copulatim efficiunt. quare

[Boetius. in marg.] Notandum que authore Boetio tonus nequaquam in partes equales partiri poterit. vnde in hemitonium maius diuiditur. quod quinque habet commota exceditque dimidium toni vno chismate, et in semitonium minus quod solum quatuor complet commata. dimidium toni chismate non complens,

De modis magis principalioribus.

[Tonus in marg.] Tonus est virilis vnius interualli ad immediatum eleuatio, vel depositio, et fit in omnibus sillabis demptis mi et fa, coniunctis. interuallorum aliud maius vt est tonus, aliud minus vt semitonus.

[Semitonus in marg.] Semitonus est vnius note ad immediatum interuallum mollis vel debilis dilatio, et fit solum per mi et fa. dicitur a semum semi quod imperfectum sonat, et non dimidium:

[Ditonus in marg.] Ditonus est duorum tonorum aceruus vel est virilis abvno in tercium simpliciter vel composite progressio. Simpliciter enim omnis progreditur [f.F4v] modus notularum intermediatione ad proprium locum salit. verbi gratia. de vt ad mi composite autem quum gradatim vsque ad locum progreditur hoc modo vt re mi. et sic de omnibus censendum erit.

[Semiditonus in marg.] Semiditonus est debilis vnius in terciam simpliciter. vel composite dilatio. quasi imperfectus seu imcompletus ditonus

[Diatessaran in marg.] Diatessaran est consonantia duobus tonis vnoque semitonio deducta dicitur apud Guidonem de quatuor eo que ex quatuor interuallis conficitur

[Diapente in marg.] Diapente est consonantia vel modus ab vna in quintam simpliciter: vel composite prosiliens, dicitur diapente de quinque, sunt enim in eius spacio quinque voces, quatuor toni cum semitonio latentes.

[Tonus cum diapente. in marg.] Tonus cum diapente est toni diapentesque connexio quinque tonos cum vno semitonio comprehendens

Semitonus cum diapente est mollis ab vna voce in sextam saltatio duobus semitonijs atque tribus tonis constituta.

Diuisio toni.

[Diapason. in marg.] Diapason est consonantia ab vna litera in sibi similem dupla proportione deducta qui neque tonos, duoque semitonia complectens, et dicitur diapason de omnibus a Guidone, nam omnes prefatos in se modos concludit: fit enim ex diapentes et diatessaran commixtione, omnes enim prescripti modi speciatim his conspiciuntur exemplis.

[Monetarius, Epitoma, f.F4v; text: Tonus, apotome, diesis, Comma, diaschi] [MONEPI 17GF]

[f.C1r] [De interuallis in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.C1r,1; text: Vnisonus, Tonus. Semtonus, Ditonus. Semiditonus, Diatessaran, Diapente, Tonus cum diapente, Semiditonus cum diapente, Diapason] [MONEPI 17GF]

Sunt et alia interualla minus vulgata: que rarissime vel nunquam inseruntur canticis: quarum nomina sunt: tritonus semidiapente semidiapasan. Semidiapente est saltus ab vna in quando tam prosiliens disparibus vocibus duos tonos duoque semitonia concludens: Semidiapason est saltus ab vna nam in sibi similem dispari vocum quantitate quatuor tonos triaque semitonia concludens istis vtraque septima adiungitur scilicet ditonus cum diapente et semiditouus cum diapente Tritonus est distantia vnius in quartam tribus immediate tonis colecta

[Monetarius, Epitoma, f.C1r,2; text: Triitonus, Semidiapente, Semidiapason] [MONEPI 18GF]

Alia nempe vltra diapason intensa. predictorum nomibus cum diapason repetitione appellemus hoc modo: tonus cum diapason: semitonus cum diapason. et sic deiuceps vsque ad inrroductorij dilationem.

[f.C1v] Capitulum vndecimum de transpositione seu transportatione.

DVplicem apud musicos inuenimus transpositionem clauium, [Transpositio clauium in marg.] scilicet et melodie: transpositio clauium est vniuscuiusque clauis signate a propria sede in alteram necessitatis gratia elegans saltatio, vnde sicuti mutatio nisi compulsa necessitate fieri non debet: ita nec clauium transportatio. sufficua linearum multitudine ad huius cognitionem hoc datur mandatum Quantum clauis signata a propria sede eleuatur hoc est conscendit tantum nota sequens clauem descendit: et quantum clauis descendit tantum nota conscendit, vt ex hac conspicitur antiphona.

[Monetarius, Epitoma, f.C1v; text: Sancta maria virgo.] [MONEPI 18GF]

[Transpositio melodie: in marg.] Transportatio melodie est quando aliquis tonus a sua regulari sede ad confinales transponitur claues potest igitur omnis tonus a claue finali ad diatessaron seu ad diapenten transportari, vt de tonis patebit

De musica aquisita seu ficta aut colorata capitulum duodecimum,

MVsica ficta est que per aquisitas vel fictas modulatur voces: voces aquisite sunt que in aliqua claue canuntur. in qua essentialiter non sunt constitute (secundum diatonicam progressionem) nec in eius diapason. talis enim musica potissime penes peregrinam b mollis: et [sqb] duri positionem cognoscitur: dicitur autem ficta quasi inusitata: hec vnico solum interuallo in diatonico demonstratur in introductorio videlicet ubi b mollis exachordum quartam continet chordam. per fa tonieam scindens distantiam inter alamire: et [sqb]mi. Est igitur necessaria ad armonici instrumenti perfectionem. tum ad diatonice asperitatis contemperantem suauitatem. tum ad consonantiarum impletionem que in diatonico deficiunt genere Talis iccirco ficte musices dispositio aptius chromatice quam diatonice attribuetur deductioni, hinc et colorata dici poterit: nam chromatica progressio ipsius diatonici dicitur condensatio ac ornamentum [f.C2r] ex toniaeis: semitoniaea interualla efficiens: et vbicumque b molle aut [sqb] durum peregrinis locis a sede naturali positum fuerit fictam adesse musicam certum erit: aut locum coniuctarum: sunt autem plures coniuncte quam octo: que in schala satis lucide figurantur. que et in instrumentis organo lutina et id genus eleganter considerantur: ficte autem musices solfizatio in diatonico genere ac descriptione exprimere sufficuum erit,

In capitali,     In minuto,
G la mi.         g la mi.
F sol re.        f sol re          In duplicato.
E fa vt.         e fa vt           ee fa vt.
D mi mi          d mi mi,          dd la re,
C la re          c la re,          cc la re
[sqb] sol vt,    b [sqb] sol vt    bb sol vt
A fa vt.         a fa vt           aa fa vt.
[Gamma] mi mi

Capitulum tredecimum de tonis,

[Tonus. in marg.] SOnus (non vt prius accipiebatur) apud Guidonem est regula per ascensum et descensum: omnes descriptas ac pernotabiles modulationes in fine diiudicans: et dicitur a tenendo. quasi ex tonis eorumque partibus ductus. dicitur et tropus aveteribus constitutio. Tropus enim propter alternam diapentes et diatesseron specierum commixtionem. Sunt autem octo toni naturalis numeri (apud latinos) appellatione nuncupati videlicet. 1.2.3.4.5.6.7.8, Quorum imparis numeri autenti: seu duces vocantur, alij quidem paris uumeri, collatorales, vel comites, aut subiugales, vocitantur hij etenim gentium vocabulis a grecis designantur, prout aliqua proprijs modulis est oblectata: antiqui quatuor solum tonis vsi sunt, verum posteritas macte acrimonie videns omnem melodiam. his non posse subigi vnumquemquam illorum in duo partita est: atque octo instituit, vt hac figura cospicitur.

Ab antiquis     A grecis.         A latinis
nominatur.
Prothus.        Dorius,           Primus.
                Hypodorius.       Secundus
Deuterus        Phrygius,         Tercius.
                Hypophrygius,     Quartus
Tritus          Lydius            Quintus
                Hypolydius.       Sextus.
Tetrardus.      Myxolydius.       Septimus
                Hypomixolydius    Octauus

[Autentus. in marg.] Tonus autentus est qui suum sistema totum supra finalem constituit chordam: [Systema in marg.] Est autem sistema plenus quoddam modulationis [f.C2v] corpus. ex consonantiarum diapentes, diatessaronque speciebus consistens Habet igitur omnis tonus tum antentus cum placalis proprium systema quod perfecte complere poterit. [Plagalis in marg.] Plagalis, Est qui suum systema partim supra: partim infra finalem dirigit chordam: est igitur ducalium proprietas vt canonice: vt citra chordam terminalem ad octauam conscendent: vbi verisystematis est completio: licenter autem ad nonam: vel decimam tanquam superflue consurgere poterit descendere vero ad secundam, et raro ad terciam. Plagalis igitur ex regula vltra finalem chordam ad diapenten surgit, licenter vero ad sextam: descenditque ad diatessaron, licenter vero ad diapenten, [Cautela in marg.] Nec preterea toni. vel autenti vel plagalis semper eorum systema complere coguntur: sed bene complendi proprietatem habent. crebro etenim cantus. nimia lasciuia. totnm systema cursu excedit aliquando in diapente, aut diatessaron vel ex vtraque parte deficit aliquando autem autentici et plagalis proprietate inmiscitur: inde fit vt tonus alius dicitur mixtus: commixtus superfluis imperfectius.

[Commixtus. in marg.] Commixtus dicitur (authore Franchino) si autentus fuerit: cum in eo species alterius quam suis comitis disponuntur. Si plagalis cum in eo alterius quam sui ducis consonantem continet melodiam commixtus dicetur,

[Mixtus. in marg.] Mixtus dicetur: qui autentici et plagalis tetrachorda meando confundit: de isto talisdatur institutio: si crebrius tetrachordum superius ferierit quam inferius tunc ducali attribuetur tropo. Si autem crebrius tetrachordum inferius tetigerit de plagali tono censetur: [Plusquam perfectus. in marg.] Plusquam perfectius aut superfluus tonus: dicitur (si autentus fuerit) qui lasciuens vltra diapason ad secundam vel terciam eleuatur, vel deponitur: [Imperfectus in marg.] si plagalis fuerit Imperfectius (tum autentus tum plagalis) dicitur: cum proprium non complet systema. deficiens autem exparte diapentes aut diatessaran: vel vtriusque: De isto huiusmodi feruatur institutio, Prima cantilene breuiores quarum notule a finali chorda solum per ditonum consurgunt, autentico ascribentur tono: si vero ad trihemitoneam. solummodo distantiam conscenderint, placali addicientur tono, Secunda cantilene breuiuscule, que equo excessu a finali chorda intense pariter et remisse fuerint: puta vnica nota sub finali. vnicaque supra finalem: tunc si subposita notula. latiore interuallo videlicet tonieo a finali fuerit distincta, et acutior strictiore videlicet semitonieo distet interuallo. opinione Franchini plagali ascribetur modulationi, Si autem superior notula latiore internallo inferiore vincat

[f.C3r] [Monetarius, Epitoma, f.C3r; text: aa, bb, cc, a, b, c, d, e, f, g, A, B, C, D, E, F, G] [MONEPI 19GF]

[f.C3v] de plagali tropo estimabitur. verum enimuero. si acutior. et grauior equo interuallo (puta tonieo) a finali chorda distabunt: promiscuus dicetur cantus, est insuper alia de imperfectis tonis consideratio quam musici propter tollendam hesitationem excogitarunt videlicet. que vnicui que maneriei tonorum inicialem instituerunt chordam que est tercia chorda a finali claue. verbi gratia, primi et secundi, F fa vt: terci et quarti. g sol re vt. quinti et sexti a la mi re: septimi et octaui [sqb]mi acutum, de quibus talis datur regula: Quum plures fuerint numero notule: supra inicialem clauem cuiusuis toni: ad ascensum disposite autentico tono attribuetur quum in descensum. Si autem inferiores maiorem impleuerint numerum plagali dabitur tono: preterea omnis tonus aut a principio aut a medio aut fiue iudicabitur: principia autem sunt hec,

[Monetarius, Epitoma, f.C3v,1; text: Primi, Secundi, Tercij. Quarti, Quinti. Sexti. Septimi. Octaui. a. G, F. E. D, C, A. c, d] [MONEPI 18GF]

Inicium cantilenarum meo iuditio erroneam et penitus hesitabundam toni demonstrat cognitionem: nam plures toni ijsdem iniciantur clauibus vt ex prescriptis quisque poterit accipere, [Medium in marg.] Medium autem est vniuscuiusque cantus inter primam et vltimam clauem notularis deductio, habet igitur quiuis tonorum peculiarem quandam plagam in qua omnis (perfecta toni.) modulatio. vt hostium in cardine circumagitur: quam reuerberationem seu tenorem appellant, vt in isto videtur exemplo,

[Monetarius, Epitoma, f.C3v,2; text: Primi, Secundi. Terci. Quarti. Quinti. Sexti. Septimi. Octaui.] [MONEPI 18GF]

Proprijssime autem omnis cantus a fine tanquam a perfectione denominandus erit. quemadmodum grammatici casus et personas in fine dictionum considerant: ita aptissime tonos a finale chorda denominare decebit, nam incepto cantu quod sequitur ignoramus. Finito autem que precesserit compertum habemus.

[f.C4r] Omnis igitur tonum autentus cum suo plagali mutuo in vna exeunt claue, verbi gratia vt patet in figura sequenti

[Monetarius, Epitoma, f.C4r; text: 1, 3, 5, 7, et, 2, 4, 6, 8, regulariter. D sol re, Elami: F faut, Gsolrevt, irregulariter, alamire, b fa [sqb] mi, c sol fa vt, C fa vt] [MONEPI 18GF]

Ambrosiani septimum et octauum potius ad d lasol re transponere frequentant. gregoriani vero ad cfavt

Singulorum igitur tonorum finis et reueberatio atque ambitus ex arbore vbertim consideratur. Que arbor isto modo debet intelligi, prima litterarum maneries: vnicuiusque trunci: continet systemata tam autentici quam sui plagalis secundum regularem ambitum. Secunda autem literarum maneries concludit systemata autentici et plagalis, ad quando tamtransposita: pomum enim semper autentici de signat reuerberationem pirum vero plagalis

[Prima regula. in marg.] De cognitione tonorum speciales iste seruantur regule. Prima cantus exiens in de sol re sepe. per quintam in acutum re la feriens est primi toni Si vero pluries semiditonum scilicet re fa verberauerit erit secundi toni.

[Secunda in marg.] Secunda omnis cantus in Elami finitus crebro in acutum semiditonum cum diapente scilicet de mi ad fa repercuciens erit tercij toni. Si autem crebrius diatessaron scilicet mi la fuerit quarto attribuitur tono.

[Tercia in marg.] Tercia omnis cantus in Ffaut finitus crebro in acutum diapente scilicet vt sol reuerberans quinti estimabitur toni, Si autem crebrius ditonum fa la percusserit erit sexti toni.

[Quarta. in marg.] Quarta cantus in g sol re vt terminatus sepe in acutum diapente scilicet vt sol percutiens erit septimi toni. Si autem sepius ad diatessaron vt fa erit octaui toni. Iste regule in transposito quoque cautu non minus quam in cantu regulari acutissime sunt immitande.

De tenoribus tonorum capitulum vltimum

[Tenor toni in marg.] TEnor (qui et maneries toni dicitur) est breuiuscula melodia que in ecclesiasticis cantilenis fini annectitur hac dictione Euouae. que est seculorum amen. et est duplex, antiphonarum, et introituum, antiphonarum est sub cuius melodia psalmorum finis clauditur: Omnis igitur psalmodia minor: nequaquam acutius incipiatur quod que prima (sui seculorum amen) notula expostulat. Introituum est sub cuiusmelodia, vsuum finis clauditur. tot enim sunt tenores, tam antiphonarum quam introituum: quot sunt toni, Antiphonarum igitur tenores. isto modo considerantur.

[f.C4v] [Monetarius, Epitoma, f.C4v; text: Primus tonus. Secundus, Tercius, Quartus, Quintus, Sextus: Septimus. Octauus, Ducale Euouae. Differentia prima. Secunda, tercij. Tercia. quarti. quinti. sexti, septimi, octaui] [MONEPI 20GF]

[f.D1r] [Monetarius, Epitoma, f.D1r,1; text: Tercia, Quarta.] [MONEPI 20GF]

Differentie tonorum ducali: (ad quos omnis melodia est reducibilis) euouae potius ornatus quod necessitatis gratia adnectuntur: quapropter plures prouinciatim inueniuntur: pro consuetudinis aut gentis oblectatione. gaudet enim gens modis morum similitudine, vt inquit Boetius, nos autem artis mandata quam consuetudinis oblectamenta exarare maluimus.

De psalmodia.

Psalmodia est psalmorum secundum tenores tonorum modulatio: hec duplices continet psalmos maiores scilicet et minores: [Psalmi maiores. in marg.] maiores sunt qui planiore modo incedentes principium et medium secundum toni aptitudienm diuersificant atque finem tenore toni concludunt, vt est magnificat canticum beatissime virginis Marie: et canticum Zacharie [Psalmi minores in marg.] Minores enim omnes fere alij dicuntur, quorum Dauid precipuus extitit autor, omnis enim minorum psalmorum intonatio in prima sui tenoris notula incipi debet. Psalmorum itaque tam minorum quam maiorum modulationes satis aperte ex sequentibus noscuntur exemplis

[Monetarius, Epitoma, f.D1r,2; text: Primi toni, Secundi, Terci, Dixit dominus domino meo, Magnificat] [MONEPI 21GF]

[f.D1v] [Monetarius, Epitoma, f.D1v; text: Quarti toni, Quinti, Sexti, Septimi, Octaui, Dixit dominus domino meo. Magnificat.] [MONEPI 21GF]

De introitibus respousorijs breuis institutio.

OMnis introitus cuius versus gradatim vel saltim in quintam eleuatur autentico attribuitur tono: est enim quinta peculiaris ducalium tenor vt patet in versu Eructauit:

Secunda introitus cuius versus circa principium non statim ad diapente conscendit quamquam eam post moram attigerit placali tono ascribetur, vt patet in versu, Senciant omnes tuum iuuamen, et cetera, Est enim diatessaran propria plagalium verberatio. Nempe tam introitus quam responsoria, primario a finali chorda tanquam ex proprietate aut perfectione iudicari debent, consequutiue autem [f.D2r] ex versibus veluti ex signis. Sunt autem generales melodie versuum sub quibus gloria patri applicatur, vnde responsoria consequenter poterint censeri et sunt iste.

[Monetarius, Epitoma, f.D2r; text: Primi toni, Secundi, Terci, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [MONEPI 22GF]

[f.D2v] [Monetarius, Epitoma, f.D2v; text: Quarti toni, Quinti, Sexti, Septimi, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [MONEPI 23GF]

[f.D3r] equalia signa (vt ait Franchinus) videlicet quam semicirculus cum binarij numeri adhesione circa omnes cantilene partes disponitur. alique autem signo transuerso duplam disponi volunt.

[De proportione tripla in marg.] Tripla. harmonice consideratur: quando tres figure equiualent vni: sibi ipsis. et nomine et quantitate consimili ita vt vnaqueque ipsarum trium diminuatur de duabus tercijs partibus proprie quantitatis. et figuratur hoc modo vt in concentu sequenti conspicitur [369/123, in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.D3r,1; text: Discantus, Tenor. Bassus.] [MONEPI 24GF]

[De proportione quadrupla in marg.] Quadrupla, fit quum quatuor notule vni, et nomine, et quantitate sibijpsis consimili equiualent: ita vt singula queque: ipsarum quatuor minuatur de tribus. quartis partibus sui quantitatiui valoris: et cognoscitur isto modo. vt patet in exemplo. [246/123 in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.D3r,2; text: Discantus.] [MONEPI 24GF]

[f.D3v] [Monetarius, Epitoma, f.D3v,1; text: Tenor.] [MONEPI 25GF]

Sesqualtera. fit cum tres notule commensurantur duabus. sibi et nomine et quantitate consimilibus: ita vt vnaqueque: ipsarum trium. diminuat de tercia proprie quantitatis parte, et figuratur hoc modo [369/246 in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.D3v,2; text: Discantus, Tenor.] [MONEPI 25GF]

[f.D4r] [Monetarius, Epitoma, f.D4r,1] [MONEPI 26GF]

Quotienscumque (authore franchino) [Cautela ad sesqualteram in marg.] sex seminime ponuntur. quas vnica seminima: in connumeratione: precesserit aut sequatur. omnes sex erunt seminime. simplices. que si eas sola minima imediate non precesserit aut sequatur: omnes sex sesqualterabuntur, vt patuit in discantu precedenti. Quum autem quinque fuerint seminime quas minimam precesserit vel sequatur tunc propinquiores due apud minimam cum ea numerabuntur. et relique tres sesqualterantur, si autem septem fuerint seminime. tunc prime quatuor erunt seminime, et relique sesqualterantur,

De sesquitercia

Sesqnitercia fit quum quatuor notule tribus equiualent sibi consimilibus et nomine et quantitate. ita vt singulequeque ipsarum quatuor diminuantur de quarta proprie quantitatis parte et figuratur hoc modo, vt in sub [369/246 in marg.]

[Monetarius, Epitoma, f.D4r,2; text: Discantus. Tenor.] [MONEPI 26GF]

Aliqui sesquiterciam ipsam in notulis signo temporis imperfecti sinistrorsum: seuerso designant quas Ioannes tinctoris (et alij qui in numero sunt.) acerrime improbant, et hec hactenus. Finis

[f.D4v] Carmen Ioannis Lupuli Bodmanensis in circumforaneum blateronem, musicesque artis osorem,

LOlchica ne labris fundes hic quaeso venena

Hanc artem immerito, que lacerare cupis:

Aut te deuoueo linguae complexibus vnum

Pestiferae: famam qui modo laedis acrem.

Illaeso durum reddis si corpore vulnus:

Non gladio, at lingua sanguineisque labris:

Viperea aut mordax osor si sibila fundis

Atque venenato murmura ab ore vomis:

Pallados has artes labro si laedis Erynnis:

Si phlegetonteis faucibus atra noces:

Sanguinea pectus rodis si Zoyle fauce,

Melque fluit lingua pectore virus abit:

Tunc te deuoueo vitae qui reddis honestum

In medio saltem non aliterque virum,

Inflatum rabie virus tunc pectora rumpe,

Vt gelido osoris corde venena notem.

I scelus i sceleris stygios sentina penates

Et furijs factam carpe barathro pyram,

Et caput et linguam ardenti phlegetontis in vnda

Mergendo purget Tisiphone atra tuam,

Impressum Cracouie per florianum Unglerium in domo Reuerendissimi in christo patris domini Erasmi Episcopi Plocensis



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2021
Creative Commons Attribution License