Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[332] [Wi4 fol. 139r]

<M>usica est scientia recte modulandi

In illa sciencia et in qualibet alia sunt quattuor magis communia ut vult Phylosophus primo Posteriorum. Primum: si est; secundum: quid est; tertium: quia est; quartum: propter quid est. Ex istis questionibus incipiendum est hic et in omnibus aliis scienciis. Prima autem questio habetur per experienciam quia [333] musicam esse patet ad sensum que prima cognicio est. Nam per sensum auditus et visus, qui sunt sensus discernendi primo Posteriorum, percipimus sonorum consonancias et concordancias. Unde Bohecius in musica sua: si nullus esset auditus nulla omnino de vocibus racio dubitabilis extitisset, quia sonus proprium est auditus commune tamen visus.

Secunda questio solvitur dando multiplices diffiniciones musice. Nam musica est sciencia recte modulandi et hoc secundum Augustinum habet autem sonos inconsonancia debite conformare. Unde Ysidorus primo Ethymologiarum dicitur musica quasi musarum sciencia vel a musan instrumento musico generali et apto ad alia omnia musice instrumenta; vel a modusica [sic] id est ad modulamine dicta, que non est nisi in vocum debita consonancia. Consonancia autem secundum Bohecium est bona inter se in unum redacta concordia, vel sic: consonancia est acuti sonus gravisque suaviter venientis. Est autem duplex musica a sapientibus ordinata scilicet mundana et humana, vocalis seu instrumentalis. Mundana est in celo, stellas, spheris, orbibus et elementis. Et de hac nihil ad presens. Humana est in corpore et in anima humoribus spiritibus in complexione membrorum unionem patet. Nam armonia durante vivit homo, rupta vero eius proporcione moritur et de hac alibi habetur. Vocalis vero seu instrumentalis est sonorum in debita proporcione secundum numeros consonancia. Hoc est plures cantus sub vocum multitudine adequari et hoc in bona proporcione mediante qua anima et humanitus intellectus reddetur letificamus.

Primum genus musice considerant methaphizici. Patet nam ut metaphisicus considerat abstracta a materia ut de prima intelligencia angelis et aliis super celestibus. Secundum vero musicale genus considerant philosophi. Tercium vero genus appropriant sibi musici et iuxta hoc data est doctrina superius. Istud autem tercium genus in presenti [139v] speculatione habebit locum, non prima duo genera. Modo dicta ad terciam et quartam questiones dicetur unico motivo, quia quodamodo concidunt patet hoc quia ambe causam querunt licet diversi mode.

Multe igitur sunt cause assignande. Prima et precipua est ipsa delectano que secundum audtium dicitur ut patet manifeste in musica Bohecii. Nam ut vult Philosophus, humanus animus indiget necessario aliquibus delectacionibus exterioribus ad sui confortacionem sine quibus vix potest vivere homo et quibus habitis confortatur ad eliciendum opera virtuosa multe quoque alie cause assignatis. Confert eciam musica bene ordinata secundum Boecium ad mores, ad policiam, ad corporis sanitatem et ad salutem anime. Unde refert Bohecius qui hanc scienciam transtulit de greco in latinum quia Pythagoras caput et demonstrator huius sciencie precepit suis scolaribus post studium melodiis abdormire et per melodias euigilare ut melodia corporis humani suo simili sonorum melodia iuvaretur ac per sui equalia iustamque sonorum et numerorum proporcionem cogit hominem ad iusticiam et equalitatem morum ad debitum regimen police [334] naturaliter inclinari. Nam multos antiquos incontinentes ad castitatem reduxit et multos insanos ad usum racionis et per quam plurimos tristes ad letitiam ac inordinatas ymaginaciones ad constanciam deliberacionis aut mente debiles ac fragiles ad solacium egros ad pristinum statum et sanitatem deinde finaliter salutem impetrat cum ex doctrina omnium ad laudem et gloriam omnipotentis sit finaliter instituta. Nam scribitur in psalmo: tibi cherubin et seraphim incessabili voce proclamant; rursus et in psalterio decacordo psallam tibi. Propter quod et neccessaria est, sua declaracio est autem ut dictum duplex musica, una vocalis alia instrumentalis licet omnis vocalis sit instrumentalis distiguo tamen eam contra aliam in presenti: vocalis sit in vocibus corporum humanorum, instrumentalis vero sit multis modis, aut in pulsu nervorum, aut in flatu ventorum, aut in percussione tympanorum seu metallorum, aut in percussione organorum.

Et breviter tot modis sit quot sunt instrumenta varia et secundum hoc iste totus liber habebit duas partes principales. Prima erit de musica vocali et tractabitur in illa parte omnis condicio requirens necessario ad eam ut diffinicio [140r] soni et toni notularum ac figurarum. Secundum autem pars principalis docebit modum unius instrumenti videlicet cantum organum, quo ad omnes condiciones et principia istius sciencie ponendo ibi formam percuciendi tangendi chordas ac notularum ac figurarum disposicionem et earum differencias exempla, et alia ad predictam scienciam requisita modum autem servabo, videlicet istum primo ponam fundamenta et doctrinas musicorum in hac facultate expertorum, secundo subiungam exempla suorum dictorum et per posse declarabo. Et sic constabit totus iste liber ex duabus partibus principalibus et multis aliis parcialibus que omnia manifestentur secundum graciam a deo datam, quibus bene declaratis patebit sciencie musicalis vali<di>tas et per consequens causa finalis, que est salus anime consistens in beatifica trinitatis visione; in qua omnis musicalis dulcedo continetur quantam igitur ad primam partem principalem huius operis, sic precedam primo ponam tractatum redactum de musica Bohecii et dictis Pythagore in certas conclusiones per magistrum Ioannem de Muris, secundo in hac parte prima principali subiungam alia id est exempla et ea per posse declarabo.