Musice active micrologus liber secundus
Source: Musice active micrologus, 2nd ed. (Leipzig: Valentin Schumann, 1517; reprint ed., New York: Dover, 1973), ff. Eiijr–Iir.
Electronic version prepared by Beth Garfinkel E, Jessica Sisk, Peter Slemon C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2006.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[f.Eiijr] Uenerabili ac multe beneuolentie viro, domino Georgio Bracchio Musico peritissimo, ac Ducalis cantorie Wirtenbergensis ductori primario, Andreas Ornitoparchus Meyningensis Salutem.
CUm Platonis illam: qua non nobismetipsis, sed et patrie, et amicis, nos natos dicit: [Plato. in marg.] accuratius ruminassem sententiam, Georgi colendissime: quasi viribus destitutus, ac horrore tremefactus elangui. Et vt primus ille Romani imperij monarcha: cum Alexandri statuam ad Gades primum conspexisset: [Iulius Alexander statua in marg.] quod nil memoria dignum gessisset, ingemuit: ita et ipse (quoniam omnia quibus homo letatur, veluti forma, voluptates, etas, valitudo, delitie, pretereunt, sed famam extendere factis, hoc virtutis opus) quod nil tale fecerim, ingemui. Quare post multa suspiria, resumpto tandem spiritu (licet multis curarum fluctibus, aduersitatum turbinibus, ac variarum perturbationum procellis, agitarer) quid nam posteritati: quod me vixisse testetur: relinquerem, cogitaui. Et cum huc atque illuc animus deflecteretur, tandem concinentie disciplinam: tum quod moralitati coniuncta, tum quod laudis dei ministra sit: e multis delegi. Inter omnes enim scholasticas disciplinas: quas vulgo liberales nominant: nulla moralior, nulla iucundior, nulla diuinior: vt ipse optime nosti: ipsa musica reperitur. Cuius licet multi sint professores: paucissim tamen (odio ne an ignauia id fiat nescio) formales eius artis reperiuntur scriptores. Quo fit, vt preter eos, qui in sacellis principum aut sunt, aut olim fuerunt: nulli, aut admodum pauci veri musici inueniantur. Unde et ars ipsa: quasi sub modio lumen: occulta vilescit, laus summi omnium conditoris decrescit, et emulorum turba, quasi iam victrix uullo prohibente, per omnem fere Germaniam, in artis huius excidium o<...>s: plus et plus indies inualescit. His igitur causis concitatus: vir pretiotissime, ac humanitate tua (quam mihi ex florentissimo Tubingensi gymnasio venienti, et ad edes tuas: [Tubingense gymnasium. in marg.] quas dono principis tui possides amenissimas: diuertenti, ostendisti maximam) confisus, cum antea planam musicam scripsissem: tuis auspicijs ad mensuralem etiam stilum me verti. Et quicquicquid floris longa aliorum in se habuere volumina: velut apis: breuissimis preceptis, et eisdem facilimis, in hunc secuudum practice nostre librum, comportauimus. Quem nomini tuo dicatum, etiam censure tue subijcimus, vt et a mendis expurges: et ab emulorum (quis bonorum fama iugiter laceratur) latratu redimas, protegas, defendas. [Sueuia doctorum parens. in marg.] Cum etenim eorum: que quis nouit: bonus iudex existat: merito censoriam illi in me committo potestatem, quem iampridem pium, equum, doctum: apud me: que non fallitur: docuit experientia. doctorum parens fatetur Sueuia, ac tota superior veneratur Germania. Uale igitur felix: vir eruditissime: et Andream tuum ab emulorum morsu defende.
[f.Eiijv] Musice Ornitoparchiane Liber secundus Mensuralis catilene rudimenta declarans.
Henrici Cotheri Brunopolitani Artium magistri.
Argumentum Libri secundi.
Alter habet varie discrimina dulcia vocis
Quis curas lenit mens, abigitque suas.
Caput Primum de artis huius Vtilitate ac laudibus.
Boetius ille romanus, Cuius ingenium in musica nemo superauit imo nec attigit vnquam, in primo sue musice, tantam (inquit) musicis concentibus inesse efficatiam: [Boetius. in marg.] vt etiam homo si vellet eis carere non possit. Musica enim curas abigit insomnes, infantes, compescit vagientes, laborantum mitigat labores, fessos reparat artus, ac perturbatos reformat animos. Omnis etiam in hac vita anima, ita musicis sonis capitur: vt non solum, qui sunt habitu cultiores: [Macrobius in marg.] inquit Macrobius: verum vniuerse quoque barbare nationes, cantus: quibus vel ad ardorem virtutis animentur: vel ad mollitiem voluptatis resoluantur: exerceant, Et ita delinimentis canticis occupantur: vt et ad bellum progressui, et item receptui canatur: [Isidorus. in marg.] cantu et excitante et rursus sedante virtutem. Ea autem precipue id efficit musica: quam mensuralem nominant. Hec enim non modo homines: inquit Isidorus: [Arion in marg.] sed et bestias, serpentes, volucres, atque delphines ad auditum sue modulationis, prouocat. [Amphion in marg.] Qua vna vel maxime Arion in medijs vndis vitam preseruauit, Amphyon Dirceus lapides ac saxa in Thebarum muros congregauit, [Orpheus in marg.] Orpheus trax Euridicen coniugem ab inferis reuocauit. Tymotheus vir Phrygius. [Tymotheus in marg.] Alexandrum magnum, totius orbis domitorem, ab epulis ad arma capescenda inflammauit: et mox: mutato modulationis instrumento: [Alexander magnus. in marg.] eundem ab armis rursus ad conuiuium reuocauit, Regius quoque psaltes Dauid. Saulem Israhelis regem: cum a spiritu vexaretur immundo, liberauit: hec etiam est: qua non solum summus ille rerum opifex deus, verum et Stygij Iouis furiales anime placantur, mitigantur, refocillantur, Ipsa enim est ceterarum disciplinarum domina, que et Stigia arua, Neptunia regna, Iouis quoque etheri loca, eterna luce corusca, permulcere potest. [Dauid in marg.] Que et sola, relictis terris, volat ante tribunal summi iudicis, vbi sonant iugiter organa sanctorum: vbi angeli et archangeli hymnum deo infatigabiliter decantant, vbi Cherubin et Seraphin, sanctus, incessabili voce proclamant. Adde quod nulla disciplina sine musica possit esse perfecta. Quare et Pythagoras [f.Eivr] discipulis: vt in melodijs et obdormirent et a somno resurgerent: precepit. [Pythagoras. in marg.] Mores preterea hominum, musica et regit et componit. Nam et Nero quoad musicam coluit, Seneca teste, mitissimus extitit. [Nero Seneca. in marg.] Sed vbi relicta musica: ad necromantie diabolicas artes animum vertit: tum primum seuire cepit: ex agno lupus factus, atque ex mansuetissimo principe, in seuissimam bestiam est transformatus. Sed ne longior solito digressio fiat, Neue ex ignotis procedatur, breuissimis verbis, quid musica sit, aperiam. Est igitur musica mensuralis, peritia modulationis, in figuris, forma discretis: modo, tempore, ac prolatione quantificatis: consistens. Uel est ars cuius Harmonia, et figurarum et vocum varietate, perficitur.
Caput secundum de figuris.
VNde figura est quoddam signum: vocis, silentijque representatiuum. Uocis dico, propter species notarum: que proferuntur. Silentij vero propter pausas notis equiualentes, que artificioso silentio mensurantur.
De figurarum numero.
Quinque tantum figuras Prisci obseruauere: tanquam principales, ac tribus musice gradibus quantificabiles. Ex quibus alias quasdam deduxit posteritas agilitatis causa: iuxta illud Ouidij. [Ouidius in marg.] Ex alijs alias reparat natura figuras. Quarum corpora figurarum, formantur modo quo sequitur.
Maxima est figura ciuis longitudo latitudinem triplicat: filum habens in dextra parte sursum vel deorsum.
Longa est nota cuius longitudo duplicat latitudinem: filum habens instar maxime.
Breuis est figura qnadrato corpore formata, filo carens.
Semibreuis est nota rotunda admodum oui, Uel: vt Franchino placet: Trianguli.
Minima. Est figura vt Semibreuis, cum virgula ascendente vel descendente.
Semiminima, Est nota vt minima, colore variata.
Fusa, est nota instar semiminime, habens vncum in dextra parte.
Semifusa, est figura instar fuse formata, sed secundo vnco ab ea discreta, vt sic.
[Ornithoparchus, f.Eivr; text: Octo figurarum corpora, Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa] [ORNMUS2 01GF]
[f.Eivv] Est alia quedam figura vt minima formata, sed numero ternario copulata, que sesquialterata dicitur, quoniam tres pro duabus decantantur. Figura insuper duabus caudis descripta, nullam reputatur habere, quia altera alteram impedit.
Caput tertium de Ligaturis.
VNde ligatura, vt Gafforus libro secundo capitulo quinto scribit, Est simplicium figurarum, per tractus debitos coniunctio. Uel est condependentia principalium figurarum secundum tractus sursum vel deorsum in rectitudine vel obliquitate.
De Ligaturis regule generales.
Prima, Quattuor sunt note ligabiles scilicet maxima, longa, breuis, et semibreuis. [Gafforus in marg.]
Secunda, Omnis nota ligabilis: preter maximam: duplici corpore: quadrato scilicet et obliquo figurari potest.
Tertia, Omnis nota ligabilis, secundum ascensum et descensum vel suijpsius, vel proxime sequentis, venit iudicanda.
Quarta, Omnis nota ligabilis aut erit initialis, aut media, aut finalis.
Quinta, simplicium notarum accidentia puta alteratio, imperfectio, et huiusmodi (Franchino teste) ipsis quoque ligatis solent accidere. [Franchinus in marg.]
De initialibus regule.
Prima, Omnis initialis: siue quadrata, siue obliqua: carens cauda, secunda descente, est longa.
Secunda, omnis initialis sine cauda, secunda ascendente, breuis est.
Tertia, omnis initialis habens caudam deorsum in sinistra eius parte, breuis est.
Quarta, Omnis initialis qualitercunque formata, habens caudam in sinistra parte sursum, Semibreuis est vna cum proxima sequente, non curando, an ascendat siue descendat.
De Medijs regule.
Prima, Omnis nota inter primam et vltimam dicitur media. Secunda, Omnis nota media, qualitercunque formata aut posita: breuis est.
Tertia, Longa principium et finem ligature intrare potest, medium nunquam.
Quarta, Breuis principio, medio, et fine ligatur quam aptissime.
Quinta, Semibreuis principio, medio, et fine ligari potest: mediante caude in sinistra parte sursum tracta.
[f.Fir]De Vltimis regule.
Prima. Omnis vltima quadrata descendens est longa.
Secunda, Omnis vltima quadrata ascendens breuis est.
Tertia, Omnis obliqua finalis siue ascendat siue descendat est breuis.
Quarta, Maxima vbicunque posita fuerit semper manet maxima. Harum autem regularum exempla, sequens tenor declarat.
[Ornithoparchus, f.Fir; text: TENOR exercitij ligaturarum, Baritonus exercitij. Ligaturarum.] [ORNMUS2 01GF]
De modo tempore ac prolatione.
Caput Quartum.
MUsice gradus, quis principalium figurarum cognoscimus valorem, tres sunt, scilicet modus, tempus, ac prolatio. Nec quiuis eorum agit in quasque, sed suas tantum, Ut modus in maximas, ac longas, Tempus in breues, ac prolatio in semibreues.
[f.Fiv] De Modo.
Modus: teste Franchino libro secundo capitulo septimo practice. Est mensura longarum in maximis, aut breuium in longis. [Franchinus in marg.] Uel est principium quantitatis maximarum et longarum formale, ipsas aut ternario aut binario numero mensurans.
Omnis nanque figura, duplici mensuratur valore.
[Ornithoparchus, f.Fiv,1; text: Scilicet, Ternario, Binario, Et sic dicitur, Perfecta, Imperfecta, quia, Perfectum super tria ponimus, Imperfectum ad duo limitamus.] [ORNMUS2 01GF]
De Modi diuisione.
Modus vt hic sumitur duplex est, Maior scilicet, qui inest maximis et longis, Ac minor qui in longis ac breuibus est. Et horum quiuis penes perfectum atque imperfectum scinditur.
De Modo maiore.
Modus maior perfectus, Est maxima tris habens in se longas. Uel est trium longarum in vna maxima dimensio. Cuius signum est Circulus perfectus ternario numero sociatus sic. [O3]. Sed maior imperfectus est maxima duas in se longas concludens, Qui et circulo imperfecto, ternario numero iuncto, dinoscitur sic. [C3].
De Modo minore.
Modus minor perfectus, est longa tris habens in se breues. Uel est trium breuium in vna longa dimensio. Cuius signum Circulus est perfectus, binario numero sociatus. sic. [O2]. Sed minor imperfectus, est longa duabus tantum breuibus mensuranda. Cuius signum est numeri binarij absentia. Uel Semicirculus binario numero iunctus, sic. [C2].[O].[C]. vt in subiecto quadrato.
[Ornithoparchus, f.Fiv,2] [ORNMUS2 02GF]
De Tempore.
Est autem tempus Breuis duas vel tris in se semibreues concludens. Uel est duarum aut trium semibreuium in vna breui dimensio, Et est duplex, scilicet Perfectum, Et est breuis tribus semibreuibus mensuranda. Cuius signum est numerus ternarius circulo vel semicirculo coniunctus, aut circulus perfectus absque numero [f.Fijr] positus, sic [O3].[C3].[O]. Imperfectum est quo breuis duabus semibreuibus tantum mensuratur. Quod et binario numero, perfecto circulo coniuncto, aut semicirculo sine numero posito dinoscitur sic: [O2].[C].[C2],
De Prolatione.
Unde prolatio est essentialis Semibreuium quantitas. Uel est duarum aut trium minimarum contra vnam semibreuem positio. Et est duplex, scilicet Maior, Et est Semibreuis tribus minimis mensurata. Uel est trium minimarum in vna semibreui conclusio. Cuius signum est punctus signo temporali inscriptus sic. [Od]. [Cd]. Minor prolatio est Semibreuis duabus tantum minimis dimensa Cuius signum est puncti absentia: [Franchinus in marg.] Inquit enim Franchious, Imperfectionem figure secum deferunt. deficientibus signis, hoc modo
[Ornithoparchus, f.Fijr,1; text: Tempus perfectum, Imperfectum, Prolatio maior, Minor] [ORNMUS2 02GF]
Horum autem trium graduum: quidam musice peritus, satis docte ac compendiose: pro tyronum institutione: infrascriptum condidit exemplum. Quod saluo suo honore non dedignamur nostris scriptis apponere.
[Ornithoparchus, f.Fijr,2; text: TENOR in modo minori perfecto. DISCANTUS in prolatione maiore. BASSUS in tempore perfecto.] [ORNMUS2 02GF]
Caput quintum de signis.
LIcet tanta musicorum de signis sit dissensio: regularum atque exemplorum confusio: vt etiam consumato musico ambiguitatem generare videantur, ita: vt Plutarchus Cheroneus, vir vndecumque doctissimus, in eo libro: [Plutarchus in marg.] quem de musica scripsit: dicat. Nostris temporibus, tantos auctus differentie forma excepit, et vsque adeo discessit a more maiorum: vt nulla sit amplius discipline mentio, nulla perceptio, nulla certitudo. [f.Fijv] Quamuis etiam in dubijs diffiniendum non sit, sed suspensa sententia tenenda, tamen ne Tyrunculi, artis huius cupidi, ab instituti sui proposito, aut reuocentur, aut male instituantur, relictis rarioribus, ea que crebriori musicorum: quos nunc probat auctoritas: vsu celebrantur, paucis aperiemus: eam, que de circulo et numero est, ambiguitatem: olim in Theoricis eradicando. Est igitur signum, quedam figura cantui preposita, modum, tempus, ac prolationem indicans.
De signorum diuisione.
Signorum alia principalia, alia minus principalia dicuntur. Principalia sunt: que ad cognitionem modi, temporis ac prolationis conducunt. Et illa quidem bipartita sunt, Extrinseca scilicet, et Intrinseca. Extrinseca dicuntur illa: que pro cognoscendis musice gradibus extrinsecus se offerunt: vt numerus, circulus, ac punctus.
De signis extrinsecis regule.
Prima, Circulus se solo positus tempus indicat. Et hoc si perfectus sit, perfectum. Sin autem imperfectus, imperfectum. Cum autem numero iungitur, modum declarat.
Secunda, Circulus numero ternario iunctus modum maiorem, Binario vero sociatus minorem representat.
Tertia, Ubicunque est modus maior, ibi est minor, sed non econtra.
Quarta, Ternarius numerus circulo iunctus, temporis perfecti est indicium: Binarius vero imperfecti.
Quinta, Punctus in signo temporali clausus, prolationem designat maiorem, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Fijv; text: Signorum aliud, modi maioris, minoris, prolationis maioris, Temporis, Perfecti, Imperfecti, prolationis minoris] [ORNMUS2 02GF]
[f.Fiijr] Cum autem ex trium principalium signorum, numeri scilicet, circuli ac puncti, commixtione, diuersa formentur signa: quo facilius eorundem elucescat noticia: et suus cuique figure valor tribuatur: placuit resolutoriam tabulam, cuiusque figure: in quocunque etiam signo posite, valorem ex intuitu indicantem: modo quo sequitur, subijcere.
[Ornithoparchus, f.Fiijr; text: Minima, Semibreuis, Breius, Longa, Maxima, Signa] [ORNMUS2 03GF]
Tabula signorum resolutoria valorem cuiusque figure ex intuitu demonstrans.
De signis intrinsecis.
Signa intrinseca sunt, quibus graduum musicalium perfectio in figuris denotatur, citra extrinsecorum signorum appositionem. Quorum tria sunt: Trium scilicet temporum pause inuentio. Quando enim in cantu reperitur pausa tria tangens spatia, modum indicat minorem perfectum, Si due, maiorem perfectum, Inquit enim Franchinus: [Franchinus in marg.] non incongruum esse maiori modo duas trium temporum pausas apponi, si minori vna apponatur.
Notarum denigratio, Quoties enim inueniuntur tres longe colorate, modus minor perfectus denotatur. Quando tres breues, tempus perfectum. [f.Fiijv] Tribus autem semibreuibus coloratis, prolatio maior demonstratur.
Tertium est quarundam pausarum geminatio. Quoties enim due pause semibreues, cum semibreui nota collocantur, tempus perfectum designatur. Per duas autem minimas cum nota minima, prolatio maior declaratur, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Fiijv,1; text: Modus maior, minor, Tempus perfectum, prolatio maior] [ORNMUS2 03GF]
De signis minus principalibus
Signa minus principalia sunt, que ad cognitionem modi, temporis ac prolationis non conducunt. Et hec varia sunt, vt in sequenti quadrato licet ad sensum videre.
[Ornithoparchus, f.Fiijv,2; text: Repetitionis, Conuenientie, Concordantie cardinalis, Aspirationis, [rob] mollitatis de albationis] [ORNMUS2 03GF]
Caput sextum de Tactu.
VNde Tactus est motio successiua in cantu, mensure equalitatem dirigens. Uel est quidam motus, manu precentoris signorum indicio formatus, cantum dirigens mensuraliter.
De tactus diuisione.
Tactus tripartitus est: maior scilicet, minor et proportionatus. Maior, est mensura, tardo ac motu quasi reciproco facta. Hunc tactum et integrum et totalem nominant auctores. Et quoniam verus est omnium cantilenarum tactus: Semibreuem non diminutam suo motu comprehendit: vel breuem, in duplo diminutam.
Minor, est maioris medium: quem Semitactum dicunt. Quoniam semibreuem in duplo diminutam suo motu mensurat, indoctis tantum probatus.
Proportionatus, est quo tres semibreues contra vnam, vt in Tripla: aut contra duas, vt in Sesquialtera: proferuntur. de quo, capitulo de proportionibus, latius dicetur.
[f.Fivr] Regula de Tactu.
Semibreuis in omnibus signis (diminutionis, augmentationis, ac proportionum demptis) tactu mensuratur integro, vt in sequenti paragraphia claret.
[Ornithoparchus, f.Fivr; text: quattuor tactum unum, Tabula Tactuum resolutoria. 1, 2, 3, 4, 6, 8, 9, 12, 16, 27] [ORNMUS2 04GF]
Caput septimum de Augmentatione.
QUoniam in precedente capitulo augmentationis ac diminiutionis mentio facta existit. Quare ne ex ignotis procedatur: quid vtrumque sit libet discutere.
Est itaque augmentatio alicuius cantus in suis notis plurificatio. Uel est alicuius note excrementum. In ea etenim minima pro semibreui, Semibreuis pro breui, ac breuis pro longa ponitur.
Quibus augmentatio signis cognoscatur.
Augmentationis tria sunt signa, Primum est paucitas notarum, in vna cantilene parte.
Secundu est canonis inscriptio, dicendo breuis sit maxima, Semibreuis longa, ac minima breuis. Uel crescit in duplo, triplo, Hexagio [f.Fivv] numero et cetera.
Tertium est punctus in signo temporali, circa vnam dumtaxat catilene partem repertus. Unam dico, nam si apud omnes offenditur, non augmentationis: sed maioris prolationis: erit indicium.
De augmentatione regule.
Prima. Augmentatio est diminutionis contradictio.
Secunda, In augmentatione minima figura, tactu mensuratur integro.
Tertia, Inter prolationem et augmentationem hoc interest. quod augmentatio minimam tactu profert vno, prolatio autem tres, hoc est Semibreuem perfectam, que tunc proportionato metitur tactu.
Quarta, Pause non secus ac note augmentur et minuuntur.
Quinta. Augmentatio raro preterquam in tenore fieri debet.
Sexta, Maxima non augmentatur: quia maiorem se: cuius valorem assumat: non habet. Errant igitur qui in maxima sub tali. [Od3]. signo posita, octuaginta vnum tactus concludunt, quoniam nec vltra .27. tactus maxima excrescit, nec maiorem se (quia maximum est, quo nihil existit maius) admittit. Insuper cum: vt in natura, ita et in arte frustra positum sit nihil: frustra maxima augmentaretur, quoniam in nullo vnquam cantu tantus status: vt 81. tactus in vnisono canantur, reperitur.
Septima. Augmentatio, preter maximam, alias omnes notarum species snb se comprehendit: de qua sequens videatur exemplum.
[Ornithoparchus, f.Fivv; text: Augmentatio. Prolatio maior. Baritonus sub signo Semiditatis.] [ORNMUS2 04GF]
Quid sit Canon.
Quom de Canone mentio habita sit: ne studiosos hac in re suspendam, quid canon sit aperiam. Est igitur Canon, imaginaria preceptio: ex positis, non positam, catilene partem eliciens. Uel est regula argute cantus secreta reuelans. Canonibus autem vtimur subtilitatis, breuitatis. ac tentationis genera, hoc modo.
[f.Fvr] [Ornithoparchus, f.Fvr] [ORNMUS2 04GF]
CANON. BASSUS ex tenore in Diapente post tempus vnum
Caput octauum de diminutione.
DIminutio: que verius Sincopatio dicitur: Est primarie quantitatis notularum variatio, scribit Franchinus libro secundo practice decimo quarto. [Franchinus in marg.] Uel est quedam mensure prescisio. Ut enim in Grammatica secla pro secula per Sincopen dicimus: ita in Musica figurarum connatam atque corriuatam mensuram sincopa prescindimus. Generaliter ergo Syncopatio non diminutio: quam species est syncopationis: dicetur.
De speciebus Syncopationis.
Syncopationis due sunt species. Semiditas scilicet et diminutio.
Semiditas est primarie notarum mensure medietas, in imperfecto tempore tantum locabilis, Cuius hec sunt signa. [O2].[C2].[Cdim].[Cdim].[Cddim], in omnibus enim istis. medietas mensure prescinditur, per virgulam proprie: per numerum autem, in quantum vim habeat proportionis duple. Recte igitur Erasmus Lapicida in omnibus istis signis numerum numero supponit hoc modo. [O2/1]. [C2/1]. Proportio enim, non vnius, sed duarum quantitatum est relatio, vt alibi latius declarabimus, [Erasmus lapicida. in marg.]
De diminutione.
Diminutio, vt veteres sensere: est tertie partis ab ipsa mensura abstractio. Sed recentiorum laudabilior est opinio ac verior, qui diminutionem a semiditate non disternant. vt Joannes Tinctoris, omnium: qui in musica claruerunt: scriptor preclarissimus: et Franchinus Gafforus: libro secundo capitulo decimo quarto sanxerunt. Est itaque diminutio medie partis in mensura prescisio, nil discrepans a Semiditate: nisi quod in signis perfectis, ac figuris ternario numero metiendis reperitur. Quare non possum non deridere quosdam componistas: ita enim dici volunt: musice monstra: qui cum artis nec prima elementa viderint, se musicos musicorum proclamant: omnia ignorantes, de omnibus se iactitant, atque artem hanc: pluribus antea seculis a doctissimus quibusque, [f.Fvv] et vt Quintiliani verbis vtar: [Quintilianus. in marg.] claris sapientia viris celebratam: ineptijs suis: citra artis maiestatem, vsu ponus quam ingenio fabricatis: dehonestant, corrumpunt, defedant, quibusque signis pro libitu vtentes, nec valorem nec mensuram pensitantes: carminis suauitate, stultorum auribus potius, quam artis maiestate, doctorum iudicio, parere student. Qualem quendam arcis Pragensis organistam conducticium, noui. Qui cum: vt de altioribus sileam: nec perfectum tempus ab imperfecto discernat, se et musicam scribere reconditissimam, vulgo coram dicit, et Franchinum celeberrimum musice scriptorem: quem nec a limine salutauit: mordere, vilipendere, nec lectu quidem dignum iudicare, non erubescit. O stulta iactantia: o temeritas ridicula: o grandis insania: que haud alia ratione doctissimos quosque rodit: quam quod eiusdem muse emula non existit. Dij faxint: vt in laqueos lupus cadat, ne facinus tam callidum, tam prauum, tanque nefarium deinceps committat, nec cornicula alienis plumis glorietur. Delyrus enim censetur: qui id ipsum alijs prescribit: cuius ipse elementa nec dum viderit. Quemadmodum Phormio Grecus orator: vt est apud Cicero secundo de oratore: [Cicero in marg.] qui dum apud Antiochum Asie regem, Hannibale coram, de imperatoris officio copiosius perorasset: [Hannibal in marg.] nec ipse castra vnquam vidisset, nec arma: mirantibus cunctis qui tum aderant: tandem quesitus et ipse Hannibal, quid de tali philosopho iudicaret: respondisse fertur: multos se delyros senes sepe vidisse: sed qui magis: quam Phormio deliraret neminem. Nunc ad rem redeo et Amusos illos atque ridiculos Phormiones (quorum plures musice prouintiam: prohpudor: inuasere) Harmoniarum non compositores: ymmo corruptores, non musarum, sed furiarum alumnos: vix minimo dignor honore. Ridenda enim sunt cantica in ipsis musice fontibus non radicata. licet quantumuis consona sint. Quoniam non artifex artem, sed ars artificem decorat. Nullum ergo componista musice confert decorem, sed ediuerso. Quippe non ex industria, sed diuturna quadam consuetudine plerique (quia forte a cunabulis in cantorijs vixerunt) cantica etiam consona condunt: sed quid sit quod condiderunt, non intelligunt. quia est cognoscentes, sed quid est non intelligentes. Quibus saluatoris nostri dictum in cruce rite conuenit. Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Fides itaque nec vlla prestetur componistis, nisi inueniantur arte probati. Quorum autem probata est auctoritas, ij sunt. [Okeken. Tinctoris. Loyset, Alexander. Josquin. Petrus in marg.] Joannes Okeken, Joannes Tinctoris, Loyset, Verbonet, Alexander agricola, Jacobus Obrecht, Josquin, Petrus de larue, Henricus Isaack Henricus Fynck. Antonius Brummel, Matheus Pipilare, Georgius Brack, Erasmus Lapicida, Caspar Czeys, Conradus Reyn, et similes: quorum poemata ex artis radicibus emanare conspiciuntur. Sed ne ex derisione ira consurgat, et ex ira odium, missum faciamus hec, ad diminutionem redeuntes: quam non tertiam partem vt olim (eam enim inuenire difficile est) sed alteram abstrahere cum Franchino et Tinctore concludamus, Ut enim hoc signum [Cdim], huius [C]. duplum est: ita et istud [Odim] illius [O]. Quamobrem errant conditores, [f.Fvir] etiam probati: dum in circulo perfecto virgula scisso, vltra figurarum: [Brummel. Matheus. Georgius. Erasmus. Henricus Ysac. Henricus Fick Caspar Czeis Conradus Rein in marg.] quoniam perfecti temporis sunt: ternariam numerositatem, binariam mensure progressionem non attendunt, semibreuem ad tactum proferentes, cum due cantande sint. In eo enim signo, ita constituendus est cantus: vt perfectione ternarij seruata: in binaria mensura, clausulas recipiat ac finem. Nam hoc in signo [Odim] eundem note valorem quem in illo [O], habent, seruant: sed sola mensura binario numero metienda est. hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Fvir; text: 6, 4, 3, 2, 1, unum tactum, 8, 16, 32, Tabula de Tactu diminuto.] [ORNMUS2 05GF]
Quibus signis diminutio signetur.
Designatur autem diminutio tripliciter, scilicet Canonice, numeraliter, virgulariter.
Canonice, dicendo. Decrescit in duplo, in triplo. quadruplo et hniusmodi.
Numeraliter, Omnis enim numerus circulo vel semicirculo coniunctus, vltra hoc quod essentialiter indicat, etiam minuit iuxta sue figure denominationem. Ut binarius circulo integro sociatus: vltra tempus: quod in tali signo imperfectum esse declarat: duplam etiam denotat diminutionem. Ternarius triplam. Quaternarius quadruplam, et sic deinceps. Uirgulariter, quando scilicet per virgulam signum temporis scinditur: hoc modo. [Oddim].[Cddim].[Odim].[Cdim].
De Syncopatione regule.
Prima, Syncopatio temporali competit mensure, non ipsis figuris.
Secunda. Syncopatio vt notas, ita et pausas respicit.
Tertia, Syncopatio non notarum aut pausarum valorem aufert, sed mensuram.
Quarta, Numerus, prolationem non minuit, quia vim suam in punctum custodiente circulo dirigere nequit.
Quinta, Inter diminutionem ac semiditatem: nulla est differentia tactus seu mensure. sed solius nature.
Sexta, Diminutio est augmentationis contradictio.
Septima, Non est inconueniens vt eidem signo duplex: Uirgularis scilicet ac numeralis accidat diminutio, hoc modo. [Cdim2]
Octaua, Uirgularis syncopatio frequens est: numeralis rara, canonica rarissima. quare de prima sequens est exemplum atque secunda.
[f.Fviv] [Ornithoparchus, f.Fviv; text: Diminutio, Uirgularis, Semiditas, Syncopatio numeralis] [ORNMUS2 05GF]
Caput nonum de Pausis.
[Tinctoris. Gafforus. in marg.] Pausa, vt Tinctoris scribit, Est taciturnitatis signum. Uel (vt Gafforo placet) Est figura artificiosam a cantu desistentiam demonstrans. Uel est tractus per lineas et spatia, silentium indicans. Locantur autem pause in cantu tripliciter, scilicet essentialiter, indicialiter, et vtroque modo.
Essentialiter quando silentium demonstrant.
Indicialiter quando non silentium, sed modum perfectum indicant, et tunc ante temporis signum locum sibi vendicant.
Utroque modo quando vtrunque representant,
Regule de Pausis.
Prima, Tot sunt species pausarum, quot notarum.
Secunda, Pausa omnia tangens spacia, generalis est, vbi omnes voces simul cessant in calce tantum locanda.
Tertia, Pausa tria occupans spatia, dicitur modi: quem indicat: in modo perfecto solum ponibilis.
Quarta. Pausa duo spacia concludens, longa imperfecta nuncupatur.
Quinta. Pausa vnum occupans spatium, breuis est, vnum tempus designans, siue perfectum sit siue imperfectum.
Sexta. Pausa descendens a linea ad medium spatij, Semibreuis dicitur.
Septima, Pausa a linea ad medium spacium ascendens, minimam siue suspirium demonstrat.
Octaua, Pausa vt suspirium, vncata dextrorsum, Semiminimam valet.
Nona, Postremarum duarum figurarum pause, ob nimiam suam velocitatem in vsu musico non reperiuntur.
[f.Gir] [Ornithoparchus, f.Gir,1; text: Pausa generalis, Modi, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima] [ORNMUS2 05GF]
Caput decimum de Punctis.
VNde punctus est indiuisibilis quedam quantitas, notulis addita, vel diuisionis, vel augmenti vel certitudinis gratia. Uel est minimum quoddam signum notulis accidentaliter aut postpositum, aut suprapositum, aut interpositum.
De puncti diuisione.
Tria punctorum ex diffinitione colliguntur genera. scilicet Additionis: et is est figurarum augmentatio Uel est imperfectarum notarum perfectio. Hic ad medium lateris dextri ponitur, in signis imperfectis solum reperitur, ac notulas: quibus additur: pro medietate sui valoris augere dinoscitur, vt in exemplo subscripto claret.
[Ornithoparchus, f.Gir,2; text: TENOR puncti additionis. BASSUS eiusdem.] [ORNMUS2 06GF]
De puncto diuisionis.
Punctus diuisionis est duarum notarum disiunctio, nec auferens nec afferens quicquam: sed duas notas distinguens, primam, precedenti, secundam autem sequenti connumerando: pro constituenda in notis ternaria perfectione. Hic punctus in gradibus perfectis, non perfectis figuris, sed propinquis earum partibus iungitur. nec ad medium lateris vt additionis, sed paulo altius vel profundius ad medium notarum: quas diuidit: collocatur, hoc modo.
[f.Giv] [Ornithoparchus, f.Giv,1; text: TENOR puncti diuisionis. BASSUS eiusdem.] [ORNMUS2 06GF]
De puncto alterationis.
Alterationis punctum, veteres plus quam recentiores, seruauere. Ne tamen aliquando repertus, ambiguitatem generet canenti: non nihil de eo placet disserere. est itaque punctus alterationis notarum repetitio, notis adueniens non inquantum perfecte: sed inquantum perfectarum propinque sunt partes. Ponitur autem non ad latus, neque sursum aut deorsum, sed precise supra notam quam alterat. vt in subscripto exemplo.
[Ornithoparchus, f.Giv,2; text: TENOR de puncto alterationis, BASSUS de puncto alterationis] [ORNMUS2 06GF]
Sunt preter hec alia duo punctorum genera. scilicet perfectionis, Et est punctus note perfecte postpositus, ipsam nec auget nec minuit: sed ne a sequente imperficiatur preseruat. Et ponitur vt additionis. sed discrepat ab eo, quia circa notas perfectas solum locatur. Transportationis autem punctus, notis appositus, eas ad distantiores figuras transfert computandas. Nec in anteriores sed posteriores tantum vim suam dirigit: hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Giv,3; text: TENOR de puncto perfectionis ac transportationis, BASSUS de eisdem] [ORNMUS2 06GF]
[f.Gijr] Caput undecimum de imperfectione
VNde imperfectio est perfectarum notarum degradatio. Est enim imperficere, notam perfectam, imperfectam reddere, Uel est ipsam de suo valore deponere.
De duplici imperfectione.
Imperfectio duplex est. Totalis scilicet, quando precise tertia pars valoris, notulis aufertur: [Duplex imperfectio in marg.] vt dum in tempore perfecto breuis per semibreuem imperficitur. Partialis, qnando non tertia pars precise, sed minor ea puta sexta vel huiusmodi ipsis notis abstrahitur, Ut dum longa imperfecti modi, sed imperfecto tempore, vbi duas tantum breues valet: a semibreui imperficitur, respectu breuis in ea contente, Et breuis a minima in prolatione maiore.
Quibus signis imperfectio cognoscatur.
[Imperfectionis tria signa in marg.] Imperfectionis tria sunt signa, scribit Franchinus libro secundo practice. capitulo undecimo. scilicet numeralis imperfectio, punctualis diuisio, et notularum plenitudo.
Regule de imperfectione.
Prima. Quattuor sunt note imperfectibiles, maxima scilicet. longa, breuis, ac semibreuis.
Secunda, Omnis imperfectibilis figura, semper est in numero sue perfecte quantitatis consideranda.
Tertia. Quod semel imperfectum est, amplius imperfici non potest.
Quarta, Omnis imperfectibilis figura, maior erit imperficiente.
Quinta, Imperfectio non solum fit per partes notarum propinquas, sed et remotas. Ut breuis perfecta, non solum a semibreui propinqua parte, verum et a duabus minimis: que partes remote ipsius existunt: imperfici potest.
Sexta, Due partes propinque alicuius figure perfecte, ipsam non imperficiunt, sed vna tantum. licet due remote idipsum facere possint. Quare si due pause semibreues post breuem perfectam reperte fuerint, perfecta manebit:: nisi diuisio punctualis interueniat.
Septima, Omnis figura minor superflua, maiorem imperficit precedentem, non sequentem, nisi id ratione puncti diuisionis, vel perfectionis, vel etiam transportationis fiat.
Octaua, Similis an similem non imperficitur: quare omnis imperfectibilis figura. ante maiorem, vel minorem se ponatur.
Nona, Maior non imperficit minorem, aut equalis equalem.
Decima, Figura aliam imperficiens, aufert ei tantum quantum ipsa valet.
Undecima, Pausa non imperficitur sed imperficit.
Duodecima. [f.Gijv] Ligatura non imperficit, sed imperficitur.
Tredecima, Maxima in imperficiendo non agit sed patitur.
Quartadecima, Minima in imperficendo non patitur sed agit.
Quintadecima, Longa, breuis, et semibreuis imperficiunt, et imperficiuntur.
Sedecima, Omnis imperfectio vel a facie, vel a tergo fit. A facie, quando imperficiens imperfectibilem precedit, A tergo, quando imperfectibili succedit: Sunt qui ab vtroque fieri credunt, in partiali imperfectione.
Septimadecima. Imperfectio que ante et post fit, non per propinquas partes, sed remotas contingit.
Duodeuicesima. Omnis imperfectio fit vel per notam, vel per pausam, vel per colorem. Per notam: quando scilicet ante vel post notam perfectam: figura minoris speciei collocatur, eam imperficit, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Gijv,1; text: TENOR, BASSUS] [ORNMUS2 07GF]
Per pausam, quando scilicet ante vel post notam perfectam pausa minoris speciei reperitur: figura imperficitur, pausa autem imperfici non potest, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Gijv,2; text: TENOR, BARITONANS] [ORNMUS2 07GF]
Per colorem, quando in figuris color offenditur, imperfecte sunt: quia tertia pars eis aufertur, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Gijv,3; text: TENOR] [ORNMUS2 07GF]
[f.Giijr] [Ornithoparchus, f.Giijr,1; text: BASIS huius positionis] [ORNMUS2 07GF]
De Colore.
Unde color in proposito nihil est aliud: quam notularum plenitudo. Uel est principalium figurarum denigratio. Cuius tanta vis est vt figuris in sua perfecta quantitate deductis: tertiam partem valoris adimat: Imperfectis vero: modo quartam partem auferat, modo Hemiolam proportionem in eis conducat. Quamobrem tabulam tactus resolutoriam, de figuris perfectis colore notatis, subijcere placuit. Hoc notato quod spaciola vacua eam: supra quam ponuntur: figuram incolorabilem eo signo esse demonstrant. Sperica vero figura, quam nihili numerorum periti nominant: et si figuras colorabiles: integrum tamen tactum non valere, declarat.
[Ornithoparchus, f.Giijr,2; text: 18, 8, 4, 6, 2, 1, 0] [ORNMUS2 08GF]
Quom in alijs figuris color essentialis existat: nullam accidentalem notis inducit quantitatem.
Color etiam interdum nec aufferre nec afferre quicquam: apud doctissimos quosque offenditur: Tum maxime dum amouende alterationis gratia, in perfectarum figurarum propinquis partibus collocatur, hoc modo.
[f.Giijv] [Ornithoparchus, f.Giijv,1; text: TENOR, BASIS] [ORNMUS2 08GF]
Plerumque demonstrat color in figuris imperfectis: inquit Franchinus libro secundo capitulo undecimo duplam proportionem efficit. [Henricus Ysaac in marg.] Quod Henricus Ysaac, in quodam Alleluia de apostolis: non minus concinne, quam vere disposuit, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Giijv,2; text: TENOR, BASIS.] [ORNMUS2 08GF]
Caput duodecimum de alteratione.
[Joannes de muris in marg.] ALteratio secundum Joannem de muris est minoris notule respectu maioris duplicatio. Uel vt Tinctor ait, est proprij valoris geminatio. Uel est vnius et eiusdem note repetitio. [Tinctor. in marg.] Et dicitur alteratio: quasi altera actio: id est secundaria alicuius note decantatio, propter ternarij perfectionem.
De Alteratione regule
Prima, Quattuor sunt note alterabiles, scribit Franchinus. libro secundo capitulo tredecimo. longa, breuis semibreuis, ac minima.
Secunda, Alteratio maximam excludit, et in minima terminatur, quia maxima maiorem se: cuius propinqua pars esse possit non habet: diminutiores autem figure numero ternario non sunt computande.
Tertia, Alteratio euenit notulis non perfectis: sed quum fuerint perfectarum propinque partes quoniam perfecta in quantum talis, alterationi non subiacet.
Quarta, Note tantum alterantur et non pause.
Quinta. In secundam et non in primam cadit alteratio.
Sexta. Omnis nota alterata continet se ipsam bis.
Septima. Similis ante similem non alteratur.
Octaua. Alteratio solum contingit in gradibus perfectis.
Nona. Alteratio fit ob defectum vnius note: computata ternarij numerositate.
Decima. Quoties inter duas imperfectibiles due alterabiles clauduntur, absque puncto diuisionis: secunda semper alteratur, vt supscripto exemplo declaratur.
[f.Givr] [Ornithoparchus, f.Givr,1; text: Altera TENOR, BASIS.] [ORNMUS2 09GF]
Undecima, Si pausa cum figura, cui equiualet, inter duas notas perfectas clauditur: Tunc aut pausa precedit figuram, aut figura pausam. Si primum figura alteratur, si secundum, alteratio non habet locum, quia note alterantur tantum, et non pause. Cadit insuper in secundam semper, et non in primam alteratio, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Givr,2; text: TENOR, BASIS] [ORNMUS2 09GF]
Duodecima, Alteratio plenitudine notarum, ac puncto diuisionis tollitur. Et in ligaturis etiam alteratio saluatur, vt in subscripta parabola claret.
[Ornithoparchus, f.Givr,3; text: TENOR, BASIS] [ORNMUS2 09GF]
[f.Givv] Decimatertia. Quoties tres alterabiles note inter duas imperfectibiles clauduntur: ambe imperfectibiles perfecte manebunt et nulla alterabilium alteratur, quia numerus ternarius vbique est perfectus.
Caput tertiumdecimum de proportione.
VNde proportio est duorum comparatorum, in aliquo vniuoco habitudo. Uniuoco dico, quia in equiuocis comparatio nulla est. Stylus etenim et vox acuta non comparantur. Quo fit vt proportio inter equalia ac inequalia, similia ac dissimilia, inueniatur proprie dicta. [Euclides in marg.] Uel secundum Euclidem, Est duarum quantecunque sint, eiusdem generis propinqui quantitatum, alterius ad alteram: certa habitudo. Hinc continua et discreta, quanquam sub eodem genere quantitatis contineantur non comparantur, quia remota non propinqua existunt,
De proportionum diuisione.
Proportionum alia equalitatis, alia inequalitatis est, Equalitatis est duarum equalium quantitatum relatio. Equale enim est quod suo equali nec plus est nec minus. Inequalitatis vero est duarum in equalium quantitatum habitudo. Inequale siquidem id dicitur, quod ad aliud relatum, vel plus, vel minus eo existit.
Due proportio musicis conueniat.
Quom vocum similitudo consonantiam non pariat, sed dissimilitudo, Hinc solam inequalitatis proportionem musice disciplina considerat. Et hec biuariam partitur, in maioris scilicet ac minoris inequalitatis proportionem. Maioris inequalitatis proportio est: numeri maioris ad minorem relatio. vt .4. ad .2. 6. ad .3. Minoris autem inequalitatis econtra est, numeri minoris ad maiorem comparatio, vt duorum ad .4. 3. ad 6.
De quinque proportionum generibus.
Maioiris inequalitatis proportionum quinque sunt genera: scilicet multiplex, superparticulare, superpartiens, et hec simplicia sunt: multiplex superparticulare, et multiplex superpartiens, que sunt composita. His alia [f.Hir] quinque genera minoris inequalitatis opponuntur: inquit Franchinus: eisdem etiam nominibus, preposita tantum prepositione sub: vt submultiplex et cetera. [Franchinus in marg.] Uerum cum multiplex proportio precipuam in musicis consonantijs vim habeat: Superparticularis deinde, Superpartiens vero cum duobus sequentibus nullam, quare superpartientium genus cum ceteris subsequentibus, tanquam parum validum, ab harmonico concentu relegamus: duo priora solum amplectendo,
De genere multiplici.
Multiplex proportionum genus: ceteris et prestantius et antiquius: Est dum maior numerus ad minorem relatus, totum minorem pluries: vt bis vel ter: precise comprehendit. Cuius species infinite: si singulos nuros vnitati comparaueris: apparebunt, vt in subscripto quadrato licet videre
[Ornithoparchus, f.Hir,1; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, Dupla, Tripla, quadrupla, quintupla, sextupla, septupla, octupla, nonupla, decupla.] [ORNMUS2 10GF]
Huic dicto generi, oppositum est: primum minoris inequalitatis genus: submultiplex appellatum. Horum alterum destruit alterum, nec in suo esse perdurare finit. Hoc genus: eadem relatione vnitatis ad alios numeros facta: easdem cum multiplici, etiam eiusdem nominis species, adiecta prepositione sub, ex se producit, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Hir,2; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, Subdupla, Subtripla, Subquadrupla, Subquintupla, Subsextupla, Subseptupla, Suboctupla. Subnonupla, Subdecupla.] [ORNMUS2 10GF]
De genere Superparticulari.
Superparticulare secundum proportionum genus fit: quando numerus maior minori comparatus, ipsum semel, et insuper aliquotam partem, [f.Hiv] in se concludit. Est autem pars aliquota, que aliquoties sumpta, ipsum totum producit precise. Cuius quidem generis species innumerabiles conducuntur: singulos si numeros dempta vnitate: ad minorem viciniorem computaueris, modo subscripto.
[Ornithoparchus, f.Hiv,1; text: 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, Sesquialtera. sesquitertia, sesquiquarta, sesquiquinta, sesquisexta. sesquiseptima, sesquioctaua, sesquinona.] [ORNMUS2 10GF]
Huius oppositum est Subsuperparticulare, secundum minoris inequalitatis genus. Quod et easdem species, eisdem etiam nominibus sub prepositione mediante cum precedente procreat: si singulos minores numeros: vnitatem semper excipio: maioribus vicinioribus comparare voluerimus, eo quo sequitur modo.
[Ornithoparchus, f.Hiv,2; text: 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, subsesquialtera, subsesquitertia, subsesquiquarta, subsesquiquinta, subsesquisexta, subsesquiseptima, subsesquioctaua, subsesquinona] [ORNMUS2 10GF]
Quo pacto ex equalitate proportio.
Et subinde vna ex alia conducatur.
Cum proportionem ex equalitate, et ex vna aliam creare volueris, idipsum hac Boetij regula rite efficies. [Boetius in marg.] Dispositis tribus equis numeris, puta vnitatibus vel quibusque alijs, Tres alij substituantur, ita vt primus primo par sit: secundus primo et secundo, Tertius primo duobus secundis ac tertio, et dupla apparebit, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Hiv,3; text: 1, 2, 4, 8, 3, 6, 12, Duple.] [ORNMUS2 11GF]
[f.Hijr] Et si et triplas conducere volueris, constitutis superiori ordine duplis iam creatis: substituantur tres numeri secundum regule predicte tenorem et habebis effectum, hoc modo.
[Ornithoparchus, f.Hijr,1; text: 1, 2, 3, 4, 6, 8, 9, 12, 18, 27, Triple] [ORNMUS2 11GF]
Et si has triplas iam creatas superiore ordine posuerimus, quadruplas producemus. per subditorum numerorum consonam ac regularem appositionem, ex quadruplis quintuplas. et item, ex quintuplis sextuplas. et sic deinceps vsque in infinitum gradiendo.
[Ornithoparchus, f.Hijr,2; text: 1, 3, 4, 5, 6, 9, 16, 25, 36, Quadruple, Quintuple, Sextuple] [ORNMUS2 11GF]
Et cum ex duplis sesquialteras creare volueris: conuersis numeris duplarum ita vt maiores primi sint, et minores naturali ordine succedant, Substituantur alij tres numeri, prout sepe dicta regula exposcit, et apparebit effectus, vt in subiecto quadrato licet videre.
[Ornithoparchus, f.Hijr,3; text: 4, 3, 2, 1, 6, 8, 9, 12, 18, 27, Sesquialtere] [ORNMUS2 11GF]
Et vt ex duplis sesquialtere. pari modo ex triplis sesquitertie, et ex quadruplis sesquiquarte conducantur, conuersione numerorum, vt de sesquialteris dictum est. et ita in infinitum vsque progrediendo, eo quo sequitur modo.
[Ornithoparchus, f.Hijr,4; text: 9, 3, 1, 4, 16, 25, 5, 12, 20, 30, 36, Sesquitertie, Sesquiquarte, Sesquiquinte] [ORNMUS2 11GF]
[f.Hijv] Ex quibus proportionibus musice.
consonantie conducantur.
Proportiones musicas consonantias producentes sex sunt: [Boethius. Macrobius. in marg.] Boetio ac Macrobius testibus: Tres in genere multiplici, scilicet dupla, tripla et quadrupla. Tres insuper insuperparticulari, scilicet sesquialtera, sesquitertia ac sesquioctaua, Quibus maxime rata musice interualla componuntur: inquit Plutarchus. Quare dimissis alijs: has tantum, que in notis consistant ac describantur, et preceptis et exemplis breuissimis duximus enodandas. Ac naturali ordine seruato, a dupla: quoniam ceteris et dignior est et notior: exordium sumamus.
De proportione dupla.
Dupla proportio prima multiplicis generis species fit, quum maior numerus ad minorem relatus, ipsum bis in se comprehendit. vt 4. ad 2. 8. ad 4. Sed musicaliter, quum due note contra vnam sibi et natura, et specie similem proferuntur. Cuius signum alij numerum binarium esse concludunt, alij (quoniam proportio non vnius sed duorum relatio existit) numerum numero supponendum esse contendunt, hoc modo. {2/1.4/2.6/3.} idque et in ceteris seruandum esse non dubitarent.
[Ornithoparchus, f.Hijv; text: TENOR duple, BASSUS] [ORNMUS2 12GF]
Non latere vos volo, duplam proportionem, aliasque omnes multiplicis generis: canonibus designari. dicendo, decrescit in duplo, in triplo, et sic deinceps. Quod, quia vel industrie, vel tentationis genera fit, non improbamus. Sunt qui duplam proportionem in figuris considerant: signis, vncisque sinistrosum versis, dicentes hoc. [C]. huius [CL]: esse duplum, hanc [SM] illius [Mvxsn]: In pausis quoque: huius [signum] illam [signum], Non alio: vt reor: freti patrocinio: quam quod Franchinus libro, practice secundo capitulo quarto dextrum latus sinistro et auctius et perfectius esse dicit: sinistrum [f.Hiijr] vero, dextro imbecillius. Cui opinioni nec ipse refragor multum. Nam apud Ualerium Probum eruditissimum grammaticum, de interpretandis Romanorum litteris: C. littera: que semicirculi formem habet: Caium marem, eadem inuersa Caiam femellam inuenio designari. Fabius quoque Quintilianus Probi sententiam corroborans infit. Nam et Caius C littera notatur, que inuersa mulierem declarat. Et cum masculi femellis perfectiores existant: Semicirculo dextrorsum verso, perfectio eorum: harum autem imbecillitas, huius inuersione, declaratur. Hac occasione moti musici, latus leuum, dextro dimidium auferre voluerunt: sic [Lv] [Bvcdsn] [CL] [C] [signum] [signum]
De proportionibus regule.
Prima, Omnis proportio aut per aduentum sue contrarie proportionis tollitur, aut per signi interpositionem infringitur. Ut per aduentum subduple tollitur dupla, et sic de alijs.
Secunda, Omnis proportio et pausas et notas respicit.
Tertia, Omnis maioris inequalitatis proportio notas ac pausas, potentia sua naturali minuit: minoris vero inequalitatis adauget.
Quarta, Alteratio ac imperfectio, ijs tantum insunt proportionibus, que in gradibus perfectis fiunt. Nec omnibus figuris, sed ijs dumtaxat: quas illi gradus sua perfectione respiciunt, aut quibus extra proportionem hec accidentia accidunt.
Quinta Sesquialtera proportio figurarum ternariam: nisi eam a signo habeant: perfectionem excludit. Quare nec alterationem nec imperfectionem, negante signo, admittit
De Tripla.
Tripla proportio secunda multiplicis generis species, fit dum numerus maior ad minorem relatus: ipsum in se ter concludit: vt 6. ad 2. 9, ad 3, Sed musice quum tres notule, contra vnam sibi specie similem, proferunter. Cuius signum numerus ternarius vnitati suprapositus: existit. hoc modo
[Ornithoparchus, f.Hiijr; text: TENOR Triple, BASIS] [ORNMUS2 12GF]
[f.Hiijv] De Quadrupla.
Quadrupla, Tertia multiplicis generis species, fit quando numerus maior minorem: quater in se comprehendit: vt 8. ad 2. 12 ad 3. Sed musice quando quattuor note contra vnam proferuntur. Cuius signa sunt hec. 4/1 8/2 vt sic
[Ornithoparchus, f.Hiijv,1; text: TENOR Quadruple, BASIS] [ORNMUS2 12GF]
De Sesquialtera.
Sesquialtera, prima superparticularis generis species, fit quando numerus maior minorem semel continet: et alteram eius partem: vt 6. ad 4. 9. ad 6 Sed musice, quando tres note, contra duas sibi specie similes proferuntur. Cuius signa sunt hec. 3/2 6/4 9/6 vt in exemplo sequenti.
[Ornithoparchus, f.Hiijv,2; text: TENOR Sesquialtere, BASIS] [ORNMUS2 13GF]
[f.Hivr] Sunt qui in figuris numerorum caracteribus sesquialteratis, colorem superinducunt, et ediuerso, sesquialteras, sesquialterantes: Et illi tales: teste Franchino: id vitium incidunt, quod ex duabus sesquialteris non duplam sesquialteram, vt ipsi credunt, sed duplam sesquiquartam producunt. [Franchinus in marg.] Quidam imperfectionem ac alterationem in sesquialteratis imperfecti temporis ponunt, pausam breuem vno tactu mensurantes. licet in notis tres semibreues in vno tactu disponant. Qua autem id faciant auctoritate, preter execrandam atque asininam ignorantiam, inuenio nullam. neque enim imperfectionem ac alterationem signorum admittit imperfectio: neque pausas excludit proportio.
De Sesquitertia.
Sesquitertia proportio: quam epitritam nominant, eo quod Epitrito conducatur secundum Macrobium: fit, quando maior notularum numerus, minorem semel in se, et tertiam eius partem concludit: vt 4. ad 3. 8. ad 6. 12. ad 9. Sed musicaliter quando quattuor note contra tres sibi specie similes proferuntur Cuius hec sunt indicia 4/3 8/6 12/9. Quidam etiam semicirculum inuersum huic proportioni ascribunt: sed Tinctor improbare videtur
[Ornithoparchus, f.Hivr; text: TENOR Sesquitertie, BASIS] [ORNMUS2 13GF]
Se Sesquioctaua.
Sesquioctaua proportio, fit, quum maior numerus minori comparatus: ipsum semel includit: et cum hoc octauam eius partem: 9. ad 8. 18. ad 16. Sed musice quando nouem note, contra octo sibi specie similes, decantantur. Cuius signum est numerus nouenarius octenario suprapositus, hoc modo 9/8 vel [CL]/8
[f.Hivv] [Ornithoparchus, f.Hivv,1; text: TENOR sesquioctaue, BASIS] [ORNMUS2 13GF]
Sunt insuper, qui (quoniam superueniente colore valor minuitur) sesquialteram notarum plenitudine considerant. [Aulus Gellius. in marg.] Quam et Hemiolam nominant. Est enim id Hemiola quod sesquialtera: Inquit Aulus Gellius libro undeuicesimo capitulo quarto decimo. hec tamen notularum denigratio non nisi sub imperfectis quantitatibus, ipsis accidere solet, scribit Franchinus.
[Ornithoparchus, f.Hivv,2; text: TENOR Hemiole, BASSUS] [ORNMUS2 13GF]
Etsi multe sint alie proportionum species, quas in Harmonico concentu musici obseruant, Has tamen omnes breuitatis studio preterire statui, ne puerorum: quibus hic liber dicatus est: ingenia impedire magis quam iuuare videar, Tum propter illarum difficultatem proportionum, Tum propter tenuitatem puerilium ingeniorum. [Hieronimus. in marg.] Grandes enim materias, parua non ferunt ingenia. Dent igitur veniam docti, quoniam ieiunis non delicatis scriptitatum est: Diuina tamen fauente clementia omnia: que nunc vel breuitatis, vel alterius rei causa neglecta sunt: olim maiore diligentia, maiore cura, maiore denique rerum intuitu, in volumine quodam grandiori elaborata videbuntur. Sed queso interea ijs paruis studiosi se exercitent adolescentes: vt quum ad maiora grandiendum sit idonei inueniantur.
[f.Iir] Finit liber Secundus.
Sequitur Tertius.