Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[163] De musica.

132 Caput XV.

De musica et ejus nomine.

1. Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens; et dicta musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae [apo tou mosthai], id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur.

2. Quarum sonus quia sensibilis res est praeterfluit in praeteritum tempus, imprimiturque memoriae, inde a poetis Jovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.

Caput XVI.

De inventoribus ejus.

1. Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Jubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium. Graeci vero Pythagoram dicunt hujus artis invenisse primordia, ex malleorum sonitu, et cordarum extensione percussa. Alii Linum Thebaeum, et Zethum, et Amphiona in arte musica primos claruisse ferunt.

2: Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina, et aucta multis modis; 133 eratque tam turpe musicam nescire quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus solemnibus, omnibusque laetis, vel tristioribus rebus.

3. Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis hymenaei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur. In conviviis vero lyra, vel cithara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum.

Caput XVII.

Quid possit musica.

1. Itaque sine musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim est sine illa. Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse compositus, et coelum ipsum sub harmoniae modulatione revolvitur. [164] Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus.

2. In praeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit; et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit fortior ad certamen animus. Siquidem et remiges cantus hortatur. Ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur.

3. Excitos quoque animos musica sedat, sicut legitur de David, qui a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias, 134 necnon et serpentes, volucres, atque delphinas, ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed et quidquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum.

Caput XVIII.

De tribus partibus musicae.

1. Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est quae discernit in sonis acutum et gravem. Rhythmica est quae requirit incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat.

2. Metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut, verbi gratia, heroicum, iambicum, elegiacum, et caetera.

135 Caput XIX.

De triformi musicae divisione.

1. At omnem sonum, qui materies cantilenarum est, triformem constat esse natura. Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat. Secunda organica, quae ex flatu consistit. Tertia rhythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit.

2. Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces; aut flatu, sicut per tubam, vel tibiam; aut pulsu, sicut per cytharam; aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Caput XX.

De prima divisione musicae, quae harmonica dicitur.

1. Prima divisio musicae, quae harmonica dicitur, id est modulatio vocis, pertinet ad comoedos, tragoedos, vel choros, vel ad omnes qui voce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, et ex motu sonum, ex quo colligitur musica, quae in homine vox appellatur.

[165] 2. Vox est aer spiritu verberatus, unde et verba sunt nuncupata. Proprie autem vox hominum est, seu irrationabilium animantium. Nam in aliis abusive non proprie sonitus vox vocatur, ut:

Vox tubae infremuit, fractasque ad littora voces.

Nam proprium est ut littorei resonent scopuli, et:

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro.

Harmonia est modulatio vocis, et concordantia plurimorum sonorum, vel coaptatio.

3. Symphonia est modulationis temperamentum ex gravi et acuto concordantibus sonis, sive in voce, sive in flatu, sive in pulsu. Per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonuerit sensum auditus offendat. Cujus contraria est diaphonia, id est voces discrepantes, vel dissonae.

4. Euphonia est suavitas vocis. Haec et melos a suavitate, et melle dicta.

5. Diastema est vocis spatium, ex duobus vel pluribus sonis aptatum.

6. Diesis est spatia quaedam, et deductiones modulandi, atque vergendi de uno in alterum sonum.

7. Tonus est acuta enuntiatio vocis; est enim harmoniae differentia, et quantitas, quae in vocis accentu vel tenore consistit; cujus genera in quindecim partibus musici diviserunt, ex quibus hyperlydius novissimus et acutissimus, hypodorius omnium gravissimus est.

136 8. Cantus est inflexio vocis, nam sonus directus est, praecedit autem sonus cantum.

9. Arsis est vocis elevatio, id est initium. Thesis vocis positio, hoc est finis.

10. Suaves voces sunt subtiles, et spissae, clarae, atque acutae. Perspicuae voces sunt quae longius protrahuntur, ita ut omnem impleant continuum locum, sicut clangor tubarum.

11. Subtiles voces sunt quibus non est spiritus, qualis est infantium, vel mulierum, vel aegrotantium, sicut in nervis. Quae enim subtilissimae chordae sunt, subtiles ac tenues sonos emittunt.

12. Pingues sunt voces, quando spiritus multus simul egreditur, sicut virorum. Acuta vox est tenuis, et alta, sicut in chordis videmus. Dura vox est, quae violenter emittit sonos, sicut tonitruum, [166] sicut incudis sonus, quoties in durum malleus percutitur ferrum.

13. Aspera vox est rauca, et quae dispergitur per minutos et in dissimiles pulsus. Caeca vox est quae mox ut emissa fuerit conticescit, atque suffocata nequaquam longius producitur, sicut est in fictilibus. Vinnola vox, est mollis atque flexibilis. Et vinnola dicta a vinno, hoc est cincinno molliter flexo.

14. Perfecta autem vox est alta, suavis et clara. Alta, ut in sublimi sufficiat; clara, ut aures impleat; suavis, ut animis audientium blandiatur. Si ex his aliquid defuerit, vox perfecta non erit.

Caput XXI.

De secunda divisione, quae organica dicitur.

1. Secunda divisio organica est in iis quae, spiritu reflante completa, 137 in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandura, et iis similia instrumenta.

2. Organum vocabulum est generale vasorum omnium musicorum. Hoc autem cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis ea vulgaris est consuetudo.

3. Tuba primum a Tyrrhenis inventa, de quibus Virgilius:

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

Adhibebatur autem non solum in praeliis, sed et in omnibus festis diebus propter laudes vel gaudii claritatem. Unde et in Psalterio dicitur: Canite initio mensis tuba in die insigni solemnitatis vestrae. Praeceptum enim fuerat Judaeis ut initio novae lunae tuba clangerent, quod etiam huc usque faciunt.

4. Tibias excogitatas in Phrygia ferunt, has quidem diu funeribus tantum adhibitas, mox et sacris gentilium. Tibias autem appellatas putant, quod primum de cervinis tibiis cruribusque hinnulorum fierent; deinde per abusionem ita coeptas vocari, etiam quae non de cruribus ossibusve essent; hinc et tibicen, quasi tibiarum cantor.

5. Calamus nomen est arboris proprium, a calendo, id est fundendo voces, vocatus.

138 6. Fistulam quidam putant a Mercurio inventam; alii a Fauno quem Graeci vocant Pana. Nonnulli eam ab Idi pastore Agrigentino ex Sicilia. [167] Fistula autem dicta, quod vocem emittat. Nam Graece Phos vox, Stola missa appellatur.

7. Sambuca in Musicis species est symphoniarum. Est enim genus ligni fragilis, unde et tibiae componuntur.

8. Pandura ab inventore vocata; de qua Virgilius:

Pan primus calamos cera conjungere plures

Instituit, Pan curat oves, oviumque magistros.

Fuit enim apud gentiles deus pastoralis, qui primus dispares calamos ad cantum aptavit, et studiosa arte composuit.

139 Caput XXII.

De tertia divisione, quae Rhythmica nuncupatur.

1. Tertia est divisio rhythmica pertinens ad nervos et pulsum, cui dantur species cithararum diversarum, tympanum, et cymbalum, sistrum, acitabula aenea, et argentea, vel alia, quae metallico rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum, et caetera hujusmodi.

2. Citharae ac Psalterii repertor Jubal, ut praedictum est, perhibetur. Juxta opinionem autem Graecorum citharae usus repertus fuisse ab Apolline creditur. Forma citharae initio similis fuisse traditur pectori humano, quod uti vox de pectore, ita ex ipsa cantus ederetur, appellataque eadem de causa. Nam pectus Dorica lingua [kithara] vocatur.

3. Paulatim autem plures ejus species exstiterunt, ut psalteria, lyrae, barbiti, phoenices, et pectides, et quae dicuntur indicae, et feriuntur a duobus simul. Item aliae, atque aliae, et quadrata forma, et trigonali.

4. Chordarum etiam numerus multiplicatus est, et commutatum genus. Veteres autem citharam fidiculam vel fidem nominaverunt, quia tam concinunt inter se chordae ejus, quam bene conveniunt inter quos fides sit. Antiqua autem cithara septem chordis erat; unde Virgilius: Septem discrimina vocum.

5. Discrimina autem ideo, quod nulla chorda vicinae chordae similem sonum reddat, sed ideo septem chordae, vel quia totam vocem implent, vel quod septem motibus sonat coelum.

140 6. Chordas autem dictas a corde, quia sicut pulsus est cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara. Has primus Mercurius excogitavit; idemque prior nervos in sonum strinxit.

[168] 7. Psalterium, quod vulgo canticum dicitur, a psallendo nominatum, quod ad ejus vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae in modum [Delta] litterae. Sed psalterii et citharae haec est differentia, quod psalterium lignum illud concavum unde sonus redditur superius habet, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Psalterio autem Hebraei decachordo usi sunt propter numerum decalogum legis.

8. Lyra dicta [apo tou lurein], a varietate vocum, quod diversos sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio dicunt inventam fuisse, hoc modo. Cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset animalia, relicta etiam testudo est, quae cum esset putrefacta, et nervi ejus remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit, ad cujus speciem Mercurius lyram fecit, et Orpheo tradidit, qui erat hujus rei maxime studiosus.

9. Unde et aestimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa atque silvas cantus modulatione alicuisse. Hanc musici propter studii amorem, et carminis laudem, etiam inter sidera suarum fabularum commentis collocatam esse finxerunt.

10. Tympanum est pellis, vel corium ligno ex una parte extentum. 141 Est enim pars media symphoniae in similitudinem cribri. Tympanum autem dictum, quod medium est. Unde, et margaritum medium tympanum dicitur, et ipsum ut symphonia ad virgulam percutitur.

11. Cymbala acitabula quaedam sunt, quae percussa invicem se tangunt, et sonum faciunt. Dicta autem cymbala, quia cum ballematia simul percutiuntur. Ita enim Graeci dicunt cymbala ballematica.

12. Sistrum ab inventrice vocatum. Isis enim AEgyptiorum regina id genus invenisse probatur. Juvenalis:

Isis, et irato feriat mea lumina sistro.

Inde et hoc mulieres percutiunt, quia inventrix hujus generis mulier. Unde, et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus vocabatur.

142 13. Tintinnabulum de sono vocis nomen habet, sicut et plausus manuum, stridor valvarum.

[169] 14. Symphoniam vulgo appellatur lignum cavum, ex utraque parte, pelle extenta, quam virgulis hinc et inde musici feriunt. Fitque in ea ex concordia gravis, et acuti suavissimus cantus.

Caput XXIII.

De musicis numeris.

1. Numeros autem secundum musicam ita quaeris. Positis extremis, ut puta VI et XII, vides quot monadibus superetur VI a XII, et est VI monadibus; ducis per quadratum: sexies seni faciunt XXXVI. Conjungis extrema illa prima VI ac XII, simul efficiunt XVIII. Partiris XXXVI per XVIII, efficitur dipondius. Hos jung s cum summa minore, scilicet VI, erunt VIII, et erit medium inter VI et XII. Propterea quod VIII superant VI duabus monadibus, id est, tertia de sex, et superantur VIII a XII quatuor monadibus, tertia portione. Qua parte ergo superat, eadem superatur.

2. Sed haec ratio quemadmodum in mundo est, ex volubilitate circulorum, ita et in microcosmo in tantum praeter vocem valet, ut sine ipsius perfectione etiam homo symphonis carens non consistat. Ejusdem musicae perfectione etiam metra consistunt, in arsi, et thesi, id est, elevatione et positione.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License