Actions |
---|
[87] In defectionibus hujusmodi solet necessario synemenon in superioribus aliquando [88] suffragari; ita nonnumquam videtur refragari in his duntaxat cantibus qui inferioribus per synemenon decurrunt, cujus vicem in superioribus supplere nequeunt, sed et hoc aliquando, non semper. Hoc vero in talibus est observandum, ut si cantus a finali incipiat quarto loco, ibi a finali totus hic ordinatur a quarto sociali. Opportet etiam et illud considerare ut, quum in omnibus subjugalibus tonis ascensus usque in diapente et ultra suppetat, propterea quoque usque in nonum in talibus ascendere valeat. Et tres alii authentici, tertius videlicet, quintus et septimus in locum regulariter sibi ordinatum deficientibus nervis minus perveniunt, quod doctus cantor, quotiens id ratio exposcit, inferius redeat, ut perapto loco voces resumat quas in superioribus non invenerat. Hoc tamen interim breviter notandum quod omnis principalis sonus, sive ille sit authentici cujus libet, sive plagis ejus, semper a finali suo in quem regulariter definit incipiat. Notandum vero est quod quinto semper loco, superioribus finalibus quaedam talis concordia est, ut aliqua mela in eis quasi regulariter inveniantur finire, velut hoc responsorium: Factum est dum tolleret, quod quidem regulariter incipiens, extra regulam ultra nonum in decimum sonum ascendens, nequaquam terminat in lichanos hypaton finali D, sed in mese a ejus sociali; hoc ergo socialitatis foedus obtinent lichanos hypaton D cum mese a hypate meson E cum paramese [sqb], parhypate meson F cum trite diezeugmenon c. Hinc est etiam quod multi ignorant in qua corda plerosque cantus incipere debeant, quos in quatuor finalibus finire non reperiuntur. Sic est, verbi gratia, antiphona Domine qui operati sunt justitiam in sexto modo, quae nisi in trite diezeugmenon initium habeat, regulariter nullo modo cantabitur; sicut et antiphona Et alias oves; similiter antiphona Ante me non formatus, in lichanos hypaton D qui primi modi est, quam multi autumant de quarto, sed fallunt. Itemque de eodem Ex quo facta est in quarto tono, nam que modi eadem varietas est. Namut ex pluribus aliqua ad medium deducamus, antiphona Ad te Domine levavi et Ex Egypto, nisi in mese a incipias, ordinem suum per tonos tenere nullatenus valebit. Unde etiam hae antiphonae quae in hunc modum decurrunt, id est Benedicta tu et caeterae huic similes, illarum omnium regula, [quod] in paranete diezeugmenon d incipiendae sunt, et finalis vox in mese a nihilominus terminanda; sed et initium in lichanos meson G sumendum; verum communio Beatus servus in nonam primam quam [89] nos b rotundam vocitamus inchoanda est, si eam recte cantare velis; et in mese a consumenda; aliter enim nusquam regulariter inveniens. Sic et de reliquis considerandum.
* * * * * * * * * * *
Primus tonus; primus hemitonius; ultimus. Qui ita designantur per quinque digitos laevae palmae, ut ab auriculari digito incipiat primus tonus, et a medico primus hemitonius; ab impudico autem medius tonus, ab indice vero ultimus hemitonius, a pollice quoque ultimus tonus.