De musica et de transformatione specialiter
Source: Heinrich Sowa, Quellen zur Transformation der Antiphonen: Tonar- und Rhythmusstudien (Kassel: Bärenreiter, 1935), 154–60.
Electronic version prepared by Michael W. Lundell E, Andreas Giger, Elisabeth Honn C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1997.
Actions |
---|
[154] TRACTATUS ANONYMUS DE MUSICA ET DE TRANSFORMATIONE SPECIALITER, COD. 1492 UNIV.-BIBL. LEIPZIG
(fol. 94) Grecam litteram ideo moderni maluerunt ponere quam latinam, ut Greci per hoc innuantur huius artis auctores, et ideo uelut a peritissimis iuenta plus ametur. Gamma a modernis adjunctum est, quia maluerunt habundare quam deficere, quia nisi illud esset, plagalis protus plagalem depositionem per diapente non haberet.
Litteras uocat liber has figuras non quod sint iter legendi hic sed persimile, quia ita certum iter prebent cantui sicut littera lectioni, uel quia eedem figure sunt hic que ibi licet non idem significent hic quod ibi. Sciendum est quod ipse auctor ex ipsis figuris musicis uim uocum quocumque modo exprimens, uocum grauium figuras grossiores, acutarum uero fecit subtiliores ex hoc quodam-modo innuens grossiori et ponderosiori uoce graues sonos esse proferendos, acutos vero subtiliori et acutiori uoce esse exaltandos. Altior sonus respectu grauis acutus esse dicitur persimile, quia sicut acutum quodlibet magis penetrat aerem quam grauis, quia et longius auditur et clarius.
Notandum quod b h uicine appositum unum rotundatum est et aliud quadratum, ut quia quod rotundum et uolubile est, minus stabile et fixum est. Ipsum b rotundum non iam fixum et dignum in natura artis ostendatur, quia non est regulare [155] sed usurpatiuum, necessitate illa quia F non haberet concordiam per diatesseron cum superioribus nisi per b molle. h vero quadratum est, ut quia quod quadrum est et fixum et stabile est. Ipsum h quadratum fixum in natura artis et permanens ostendatur. Quod superacutarum figuras duplicatas et geminatas ponit, illas duplo repetitas ostendit. Voces enim ecclesie ter dicte duplo sunt repetite.
Nisi caute sciat discernere aliquis, b mollis uidetur facere ipsi cantui quandam confusionem, qui facit eum dici confusum. Persimile, quia sicut non posset discerni vinum ab aqua si simul funderetur et misceretur, similiter non posset discerni sepe cuius modi sit cantus per errorem b mollis, qui apponitur. Et non solum facit confusionem dubietatis ut ignoretur, cui magis possit attribui, sed etiam transformationem, quia transformat eum in alterum modum, ut magis uideatur formam tenere modi illius cuius non est, quam illius cuius est, sicut in illa antiphona Vrbs fortitudinis: primam distinctionem facit esse proti, cum tamen sit tetrardi, ita transformat dico ut G sonet prothum id est sonando representet, quia per b mollem habet intensionem prothi. Facit etiam, ut a sonet deuterum, cum ipsa b mollis sonet id est sonando representet tritum.
Notandum quod species diatesseron alia naturalis alia formalis. Naturalis est cum a tetracordo grauium originaliter sumitur, quia prima species eius ex prima grauium et prima finalium. Secunda species eius colligitur ex secunda grauium et secunda finalium, et sic de ceteris per ordinem. Formalis est quando aliunde undecumque sumitur, quia formam et similitudinem retinet naturalis. Queritur uero quare species diatesseron et diapente has a grauibus has a finalibus originem ducere, dicamus: Vbi recte respondetur, quod ibi naturaliter sumant, ubi se per ordinem secuntur, quod non alibi fieri uidemus. Si enim primam speciem diapente a prima grauium colligamus, secundam que constat ex semitonio et tribus tonis, non inueniemus. Si uero primam et secundam speciem diatesseron a prima et secunda finalium colligamus, tertiam in ordine non habebimus, quia tres toni sunt continui: b enim non est regulare quod dicitur molle a quo naturaliter aliquid fiat. -- Diapente alia constans tono et semitonio et ditono, alia ex semitonio et [a] tribus tonis, uel ex tribus tonis et semitonio, alia ex ditono et semitonio et tono. Quarta contraria est prime, et tertia [156] secunde. Quarum similiter alia naturalis est, alia formalis. Naturaliter enim oriuntur a finalium tetracordo. Prima species a prima finali in primam acutarum, et sic deinceps per ordinem. Formaliter enim aliunde sumitur, ut dictum est superius.
Sicut septem sunt discrimina uocum, sic septem sunt species diapason, ab ipsisseptem discriminibus per ordinem nascentes ut ab A graui in a acutam, a B in h et cetere eodem modo per ordinem. Sed quinta eius species a secunda finalium et quinta acutarum est, uidelicet ex secunda specie diatesseron superius et secunda specie diapente inferius et sic de reliquis. Diffinitur autem hoc modo: diapason est consonantia in qua constituenda iunguntur diatesseron et diapente.
Primus modus sunt A et D, sed D per naturam, A per affinitatem; et de ceteris similiter dicatur, quod uel natura uel affinitate per eandem positionem tonorum enim uoces sunt unius modi usque ad G, que sola uox nullam affinitatem habuit utroque modo scilicet remissione et intensione.
Sciendum est quod cum a h c sint finales, tamen in tetracordo finalium non accipiuntur, quia licet per affinitatem tantum, per naturam non sunt finales, nisi a .D in G. secundis de causis: et quia ibi finales ordine sequuntur se quod alibi non fit, et quia D primus modus legittimam (fol. 95) descensionem plagalis sui habet sub se per diapente quod alibi non haberet, si A naturaliter primus esset. Ideo D naturaliter est finalis, quia perfectionem habet regule naturalis.
Notandum quod equiuoce scilicet affines a h c idcirco naturalibus finalibus D E F sunt attribute ideo, quia eiusmodi sunt. Et si non utroque latere alio tamen sunt similes uel propter deficientiam ditoni ut uides in graduali Hec, uel propter deficientiam semitonii ut patet in introitu Exaudi domine, uel propter acutionem cantus. Quando tamen acuitur, ut ad finalem naturalem redire non possit, sibi scilicet in affini, uel gemina ut in responsorio Terribilis, uel simplici transpositione terminetur, uel propter dulcedinem modulationis que fit ex uocum uariatione uel ideo modernis id placuit, ne inopes sue artis se uidentur.
Sciendum est quod cum ptongi quilibet a naturali loco non moueantur seu in inferioribus seu superioribus iungantur uocibus, quomodo descendere deponi remitti inflecti ad inferiora, ascendere vero eleuari intendi ad superiora dicantur, cum a suius sedibus penitus immobiles esse uideantur. Ad quod dicendum quia neque deponuntur neque eleuantur, ita ut a loco moueantur; sed deponi dicuntur quando cum inferioribus consonant, eleuari autem quando cum superioribus id est acutis concinunt.
Quod nos dicimus modum, hoc Greci tropum id est conuersionem uocant, quia quocumque modo uarius et dubius est cantus. Si quippe ad finem reducitur, [157] mirum in modum totus mox in naturam eius conuertitur, quod nisi seruetur etiam bene compositus deformatur. Quod uero nos primum hoc ipsi prothum, secundum deuterum, tertium tritum, quartum tetrardum uocant, ab ipsis finalibus nomen toti cantui dantes, ut hunc uocent prothum illum deuterum et cetera. Sciendum est quod antiqui quatuor tonos tantum habebant: primum secundum tertium quartum. Quorum cum finales essent que etiam modo sunt finales D E F G, unusquisque illorum sub sua finali per quatuor graues cordas descendit. Septem uero superiores et quatuor inferiores cum finali undecim sunt corde. Itaque cum unusquisque de supradictis quatuor tonis graues et acutas ascendendo et descendendo obtineret cordas, quidam uero cantus proprie acutas, quidam uero naturaliter graues possideat chordas. Quidam autem musice artis auctores, quid horum melius sit considerantes unumquemque de supradictis quatuor tonis in duos modos diuiserunt. De primo primum facientes, de secundo tertium et quartum, de tertio quintum et sextum, de quarto septimum et octauum; primo tertio quinto septimo nomen imponentes principales uocauerunt. Secundo quarto sexto octauo nomen plagalis dantes collaterales nuncupauerunt. Qua separatione facta, cantus possidentes graues chordas, plagalibus id est collateralibus dederunt id est secundi uel quarti uel sexti uel octaui toni esse dixerunt. Acutas uero autentis id est principalibus tribuerunt, hac eos disponentes ratione, ut quantum autentus a suo plagali uincitur in grauibus, tamen plagalis a suo autento superetur in acutis, quod in ascensu et descensu cuiusque toni patere postest diligenter intuenti.
Primus a D usque ad d ascendendo naturaliter porrigitur, a D vero usque C descendendo remittitur; est tamen cum ad f acutum extenditur, ad A vero graue remittitur. Secundus usque ad [Gamma] usque descendit, ascendit vero ad a, interdum tamen usque ad c. Tertius a finali suo tono descendit usque ad D, ascendit usque ad e acutum; est tamen cum ad C descendit a finali ditono. Quartus usque A deponitur sub se, supra se ad h porrigitur; est etiam cum ad d intenditur. Quintus autem usque ad f acutum ascendit; non autem descendit, sub fine deest enim tonus. Omnis autem autentus tono a fine descendit, hic uero, quia non habuit tonum, caruit descensione; est tamen cum ad a superacutam ascendit. Sextus tonus descendit usque C, ascendit usque ad c acutum, est tamen cum ad e acutum ascendit. Septimus vero ascendit usque ad g acutum, ad F vero usque descendit; est tamen cum ad hh superacutam intenditur. Octauus uero usque ad C descendit, ascendit usque ad acutum d; est tamen cum ad f acutum intenditur.
Manifestum est quod plagalis uincat autentum suum, quisque uero autentus superet suum plagalem, ille in tribus grauibus, hic uero in tribus acutis. Si quis igitur supradicta consideret, omnis tonus ascendendo et descendendo undecim cordas regulariter obtinet preter quintum et sextum quibus deest uox inferius et ideo non habent undecim cordas. Quintus tamen aliquando descendit, non perueniendo ad [158] cordam scilicet lichanosipaton, que assignatur per D. Cantus sexti toni aliquando, cantatur in acutis, ita ut non descendit ultra G et finitur in c acuta. Primi etiam aliquando cantatur in acutis, qui non descendens ultra G finitur in a.
Preterea sciendum est quod Seculorum Amen omnis autentici incipit in quinta corda superius a finali ipsius. Plagalium uero qui sunt secundus quartus sextus et octauus Seculorum Amen incipit uel in tertia (fol. 96) uel in quarta corda superius a finali: secundi et sexti Seculorum Amen incipit in tertia superius a finali, quarti et octaui incipit in quarta. Autenti sunt primus tertius quintus et septimus. Sciendum est quod psalmus autenti prothi et psalmus autenti triti et plage triti in F incipiunt. Psalmus plage prothi in C, psalmus autenti deuteri et plage tetrardi in G incipiunt. Et psalmus plage deuteri in E, et psalmus autenti tetrardi in h incipiunt.
Sed et hoc diligentissime notandum est quod primus et sextus tonus (in) inceptione similes sunt, et in medio. Item secundus et tertius et octauus similes sunt in inceptione et in medio sed non in eisdem cordarum sedibus. Sed tertius in inceptione tantum, in medio nulli similis est. Quartus quintus et septimus dissimilibus cordarum sedibus in medio tantum similes sunt. Quisquis ista studiose notauerit, satis honeste proficiet; uerumtamen quicumque hec notare dissimulauerit, mirum est si quem unquam psalmum regulariter ualet incipere.
In plagis quidem minime licet principia cantuum uel fines distinctionum ad quintas intendere, cum ad quartas perraro soleant euenire. In autentis uero preter deuterum eadem principia uel fines distinctionum minime licet ad sextas intendere. Plage autem prothi uel triti ad tertias intendunt. Et plage siquidem deuteri uel tetrardi ad quartas intendunt.
... Quia sunt plerique simplices musice artis nimirum ignari, qui inter transformationem et transpositionem nichil distare prorsus (fol. 98) existimant, caritati eorum satisfacere cupiens in quo distent ab inuiem dicere caritate magistra compellor.
Quid sit transformatio? Non enim parum hec duo distant ab inuicem, quia sicut beatus Wido testatur: "transformatio est quando G sonat prothum, a sonat [159] deuterum cum ipsa b mollis que sonat tritum." Hanc transformationem facit, scilicet quando aliquis cantus transformatur in voces alterius modi quam est: in G uidelicet, que est septimi et octaui modi, ut vides in antiphona Angelus domini nuntiauit; et cantus deuteri in a ut monstrat antiphona tertii toni Dum complerentur; et cantus tertii in b molli, sicut docet antiphona quinti toni Vox clamantis in deserto.
Quid sit transpositio? Transpositio autem est quando cantus uel propter deficientiam semitonii ut patet in introitu autenti prothi Exaudi domine, uel propter deficientiam ditoni sicut uides in graduali Hec dies, in a affini prothi transponitur. Idem profecto de plagalium quod de autentorum transpositione et transformatione Widonis auctoritate et usualium id est cottidianorum cantuum attestatione sentimus, scilicet plagas cum suis autentis in eodem loco transponendas simul et transformandas.
Habita itaque inter transpositionem et transformationem compendiosa quidem sed satis utili distantia, opere pretium duxi primo quot modis transformatio, deinde quot transpositio fiat intimare.
Transformatio igitur quatuor modis fieri debere uidetur, quia alia fit ex necessitate, alia prorsus nulla, alia quando cantus ibidem sumit exordium ubi finitur, alia quando alio quolibet loco cantus incipitur. De his si placet exempla ponemus. Transformatio igitur ex necessitate fit, quando cantus nec in naturali finali regulari tramite finiri, nec in equiuoca transponi potest ut verbi gratia patet in antiphona quarti toni Apud dominum. In huiusmodi autem transformationibus b mollem non solum dicam nullam confusionem facere immo maximam tollere, quia si huius modi transformatione adiumento b mollis non fieret, quibuslibet minus in hac arte peritis magnum cantus iste dubietatis errorem incuteret. Alia secunda autem transformatio nulla prorsus necessitate fit, quando cantus in naturali finali regulari cursu finiri, et in affini transponi potest, sicut in autenti prothi patet antiphona Angelus domini nuntiauit. In hac autem transformatione et in huic similibus dicam e conuerso b mollem maximam mihi meique similibus confusionem incutere, cum cantum istum autento protho naturaliter ascribendum in litteram septimi et octaui modi in G uidelicet quasi regulariter transformat.
Alia tertia autem transformatio est quando cantus ibidem sumit exordium ubi finitur, sicut in prescripta autenti prothi patet antiphona Angelus domini. Alia quarta [160] transformatio est, (quando) alio quolibet loco cantus incipitur ut patet in antiphona quarti toni Apud dominum.
Sicut superius quid sit transformatio, quid transpositio et quibus modis transformatio fieri uideatur, ostendimus, sic nimirum quibus modis transpositio fiat ignaris ostendere nobis uidetur absurdum.
Duobus itaque modis fit transpositio. In aliquibus quippe cantibus necessario plage prothi deuteri triti finiuntur in a [h] c, ascendentes illuc gemina transpositione: uel ex toto transposita a finali legitima in affinem ut Hec dies quam fecit dominus, in a ex toto transponitur, ut in a toto canitur. Uel transpositione in parte, ut cum cantus finalem in legitimam finiri deberet et circa eam aliquamdiu uersatus fuisset, et ad finem se transferret per lasciuiam et ibi finiatur, ut Terribilis est locus iste. (Explicit)