Actions |
---|
[79] Diaphoniam seu organum constat ex diatessaron symphonia naturaliter dirivari. Diatessaron autem est per quartanas regiones suavis vocum commixtio. Ergo ex hac conlatione una quidem principali lege producitur, ut in quartanis locis vox voci resultet, altera autem ut in plerisque particulis ad finem sese voces diversae coniungunt, videlicet ubi cola in finali rectore consistit (besser consistunt?) vel in lateralibus eius, id est in subsecundo ipsius aut in supersecundo. Verum ut in finalitatibus vox ad vocem apte convenire possit, tertia quoque lex accedit, quatinus (,) ubi colon vel commatis positio ad finalem usque rectorem descendit seu in alium ex praedictis lateralibus suis (,) organum inferius descendere non possit quam [80] in illum usque sonum, qui a finali rectore fuerit subsecundus. Unde fit ut plerumque hec lex tertia primae legi obviet et hoc obstante limite organum non semper quartanas regiones optineat. Preterea organum tres sibi sedes constituit, ut sit organum medium, organum superius, organum inferius. Medium vocatur organum, quod moratur circa finalem rectorem; organum superius, quod circa socialem eius superiorem, organum inferius, quod circa socialem eius inferiorem. Constant singula autem organa eodem legum iure. Est interdum ubi deficientibus naturalibus spaciis tertiana et secundana etiam conlatione per quedam membra abusivum organum ponimus. Poscit autem semper organum diligenti et modesta morositate fieri et honestissime sacris canticis adhibetur.