Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[413] Item aliae Guidonis regulae de ignoto cantu identidem in antiphonarii sui prologum prolatae.

Temporibus nostris super omnes homines fatui sunt cantores; in omni enim arte valde plura sunt, quae nostro sensu cognoscimus, quam ea, quae a magistro didicimus. Perlecto enim solo psalterio omnium librorum lectiones cognoscunt pueruli, et agriculturae scientiam subito intelligunt rustici. Qui enim unam vineam putare, unam arbusculam inserere, unum asinum onerare cognoverit, sicut in uno facit, in omnibus similiter, aut etiam melius facere non dubitabit. Mirabiles autem cantores et cantorum discipuli etiamsi per centum annos quotidie cantent, nunquam per se sine magistro unam vel saltem parvulam antiphonam cantabunt, tantum tempus in cantando perdentes, in quanto et divinam et secularem scripturam potuissent plene cognoscere.

Et quod super omnia mala regis est periculosum, multi religiosi ordinis clerici et monachi psalmos et sacras lectiones et nocturnas cum puritate vigilias, et reliqua pietatis opera, per quae ad sempiternam gloriam provocamur et ducimur, negligunt; dum cantandi scientiam, quam consequi nunquam possunt, labore assiduo et stultissimo persequuntur.

Illud quoque quis non defleat, quod tam gravis error est in sancta Ecclesia, tamque periculosa discordia, ut quando divinum officium celebramus, saepe non Deum laudare, sed inter nos certare videamur. Vix denique unus concordat alteri, non magistro discipulus, nec discipulus condiscipulis: unde factum est, ut non jam unum aut saltem pauca, sed tam multa sint antiphonaria, quam multi sunt per singulas ecclesias magistri, vulgoque jam dicitur antiphonarium non Gregorii, sed Leonis aut Alberti, aut cujuscumque alterius; cumque unum [414] discere sit valde difficile, de multis non est dubium quin sit impossibile.

Qua in re cum pro sua ipsi voluntate multa commutent, aut parum aut nihil mihi indignari debent, si a communi usu vix in paucis abscedo, ut ad communem artis regulam uniformiter omnis cantilena recurrat. Quoniam vero haec omnia mala et multa alia eorum culpa eveniunt, qui antiphonaria faciunt, valde moneo et contestor, ne aliquis amplius praesumat antiphonarium neumare, nisi qui secundum subjectas regulas bene potest et sapit ipsam artem perficere; alioquin certissime erit magister erroris, quicumque non prius fuerit discipulus veritatis.

Taliter etenim Deo auxiliante hoc antiphonarium notare disposui, ut per eum posthac leviter aliquis sensatus et studiosus cantum discat; et postquam partem ejus per magistrum bene cognoverit, reliqua per se sine magistro indubitanter agnoscit. De quo si quis me mentiri putat, veniat, experiatur et videat, quod tale hoc apud nos pueruli faciunt, qui pro psalmorum et vulgarium litterarum ignorantia saeva adhuc suscipiunt flagella, qui saepe et ipsius antiphonae, quam per se sine magistro recte possunt cantare, verba et syllabas nesciunt pronuntiare: quod cum Dei adjutorio leviter sensatus et studiosus aliquis poterit facere, si cum quanto studio neumae disponantur, curet agnoscere.

Ita igitur disponuntur voces, ut unusquisque sonus, quantumlibet in cantu repetatur, in uno semper et suo ordine inveniatur. Quos ordines, ut melius possis discernere, spissae ducuntur lineae, et quidam ordines vocum in ipsis fiunt lineis, quidam [415] vero inter lineas in medio intervallo et spatio linearum.

Quanticumque ergo soni in una linea vel in uno spatio sunt, omnes similiter sonant. Ut autem et illud intelligas, quantae lineae vel spatia unum habent sonum, quibuslibet lineis vel spatiis quaedam litterae de monochordo praefigurantur, atque etiam colores superducuntur: unde datur intelligi, quia in toto antiphonario et in omni cantu quantaecumque lineae vel spatia unum eamdemque habent litteram vel eumdem colorem, ita per omnia similiter sonant, tanquam si omnes in una linea fuissent, quia sicut linea unitatem sonorum, ita per omnia littera vel color unitatem significat linearum, ac per hoc etiam sonorum.

Quodsi secundum ordinem sonorum ab ipsa littera vel colorota linea ubique inspicias, et illud aperte cognosces, quia in omnibus secundis ordinibus eadem vocum et neumarum est unitas. Similiter de tertio vel quarto ordine et reliquis intellige, sive superiores sive inferiores ordines cernas.

Igitur certissime constat, quia omnes neumae vel soni in ejusdem litterae vel coloris lineis similiter positi, vel dissimiliter litterata vel colorata linea pariter elongati, per omnia similiter sonant: in diversis autem lineis vel spatiis etiam similiter factae neumae nequaquam similiter sonant. Ideoque quamvis perfecta sit positura neumarum, caeca omnino est, et nihil valet sine adjunctione litterarum vel colorum.

Duos enim colores ponimus, crocum scilicet et rubeum, per quos colores valde utilem tibi regulam trado, per quam aptissime cognosces de omni neuma et unaquaque voce, de quali tono sit, et de quali littera monochordi: si tamen, ut valde est opportunum, monochordum et tonorum formulas in frequenti habeas usu.

Septem vero sunt litterae monochordi, sicut plenius postea monstrabo. Ubicumque ergo videris crocum, ipsa est littera tertia C. et ubicumque videris minium, ipsa est littera sexta F. sive in lineis, sive inter lineas ipsi ducantur colores. Igitur tertio ordine sub croco prima est littera A. in qua tonus primus (et) vel secundus: super hanc juxta crocum secunda littera B. in qua est tonus tertius vel quartus. Deinde in ipso croco est vox (id est) vel littera tertia C. in qua est tonus quintus et sextus. Vicina super crocum et tertia sub minio, est littera quarta D. in qua est tonus primus vel secundus. Proxima est mimio quinta E. in qua tonus tertius vel quartus. In ipso est minio littera sexta F. in qua tonus quintus vel sextus. Juxta super minium septima est G. in qua tonus septimus vel octavus. Deinde prima repetitur a. tertio ordine super minium et tertio subter crocum, in qua tonus primus (et) vel secundus, ut dictum est. Post quam omnes aliae reiterantur prioribus in nullo dissimiles. Quae omnia plenius haec te figura docebit.

[416] I.         dd           II.
        V.         cc           VI.
        III.    [sqb][sqb]      IV.
        I.         aa           II.
        VII.        g           VIII.
        V.          f           VI.
        III.        e           IIII.
        I.          d.          II.
        V.          c.          VI.
        III.      [sqb]         IIII.
        I.          a           II.
        VII.        G           VIII.
        V.          F           VI.
        III.        E           IIII.
        I.          D           II.
        V.          C           VI.
        III.        B           IIII.
        I.          A           II.
        VII.      [Gamma]       VIII.

Quamvis autem duo semper toni in una sint littera vel voce, tamen multo melius et frequentius conveniunt singulis neumis ac sonis formulae secundi toni, quarti, sexti et octavi. Nam formulae primi, tertii, quinti et septimi non conveniunt, nisi cum cantus ab alto descendens in gravem devenerit finem.

Illud tandem cognosce, quod si vis in his notis proficere, necesse est ut aliquantos cantus ita memoriter discas, ut per singulas neumas modos vel sonos omnes, qui, vel quales sint, memoriter sentias. Quod quidem longe aliud est memoriter sapere, quam memoriter canere, cum illud soli habeant sapientes, hoc vel saepe faciant imprudentes. Et simplicibus quidem ad cognoscendas simpliciter neumas ista sufficiant. Quomodo autem liquescant voces, et an adhaerenter vel discrete sonent. Quaeve sint morosae et tremulae, et subitaneae, vel quomodo cantilena distinctionibus dividatur, et an vox se quens ad praecedentem gravior, vel acutior, vel aequisona sit facili colloquio in ipsa neumarum figura monstratur, si, ut debent, ex industria componantur.

Epilogus.

De modorum formulis et cantuum qualitatibus.

Vocum modus, veterum editus voto, disgregatus a vero et recto cantionis genere, et in chromaticam mollitiem deductus ob rationis penuriam num ad priorem statum labore; haud facili reductus est. Etenim quia (qui) ab auctoribus est editus, moderaminis jamjamque gravitate carebat. Nec mirum; cum enim existerent quidam, qui illum aurium arbitrio commiserint, quidam vero potiori agentes consilio rationibus adsignarint, utrique, prout voluntas tulit, diversi diversa scripserunt. Itaque prout possumus, rationis speculatores sequentes, breviter et strictim prosequamur.

Capitula.

1. De motione et vocis acumine, seu gravitate.

2. De integritate et diminutione.

[417] 3. De consonantia, seu minus convenientia vocum earumdem.

4. De affinitatibus diversarum vocum. De proprio vel adjectivo accidenti unicuique.

De modorum quatuor generibus, eorumque partitione cum differentibus distinctionibus.

De formulis differentiarum, et earum proprietatibus.

I. Vox est aer ictus auditu sensibilis, quantum in ipso est. Omnis autem vox aut est continua, aut divisa. Continua est, ubi sic se vocum sequitur ordo, ut unius finis, alteriusque principium discerni facile non possit; sicut fit cum in coelesti arcu colorum habitudines spectamus. Sic enim rubens cernitur, ut tamen ejus initium vel finis comprehendi non valeat. Sic est in reliquis. Divisa vero, quae singillatim profertur. Nulla vero vox fit, nisi motus praecedat. Praecedente autem motu, si fuerit velox, spissiores et acutiores reddit voces, si autem rarus, graves et grossiores.

Musica vox fit motione, motio autem habet in se tenorem. Quod quantitatem motionis exsequitur; ita ut si motus fuerit brevis, perparvus existat et tenor: si maior, ampliorem habebit tenorem. Musicus autem motus fit sex solummodo modis, id est, tono, semitonio, semiditono, vel trihemitonio, ditono, diatessaron et diapente. Intueri ergo libet, ut secundum quod creverit motus, crescat et tenor; verbi gratia: Ditonus duplum tonum, propterea et duplum habebit tenorem. Tenor autem est mora uniuscujusque vocis, quem ut tempus grammatici in syllabis brevibus et longioribus superscribunt.

II. Ex supradictis autem motibus alii existunt integri, id est, qui monochordum regulariter partiuntur, ut tonus, et reliqui: alii autem ab integritate deficiunt, qui monochordum aequis ponderibus dividi nequeunt, ut semiditonus. Tonus ergo integra dimensio est, quia per sesquioctavam proportionem regularis monochordi partionem assequitur; diatessaron vero per sesquitertiam; diapente autem per sesquialteram. Quapropter tonus omnis fit novenis passibus, diatessaron quaternis, diapente vero ternis. Diapason autem ubique fit duobus passibus, cum et vicissim sibi in consonantiarum partibus succedunt.

III. Omnis autem cantilena septem dissimilibus vocibus perficitur, ex quibus aliae sunt consonae, aliae vero dissonae. Prima itaque et quarta vox ternas in depositione, ac binas in elevatione simillimas habent formulas. At secunda et quinta quatuor in depositione, et unam in elevatione. Porro tertia et sexta quatuor ab inferioribus similes habent formulas, a superioribus nec unam. Post has quarta a septima dissociatur amplius, nec ullam retinent proportionum consonantiam ad se invicem. Itemque prima et quinta a superioribus similes habent formulas, a depositione autem neminem. Secunda vero ac sexta quaternis formulis [418] similibus elevantur, ac una deponuntur: unde et utraque proto adscribuntur. Tertia vero et septima ternas elevationes ac binas depositiones habent, similesque deuteri modi exstant. Nam ergo quarta cum octava minus in una elevatione conveniunt. Notandumque, quia unius hae esse dicantur modi, quae elevatione magis conveniunt. Quae quamvis unius esse dicantur modi, habentes similes elevationes et depositiones, nullatenus tamen aliqua ex his cum aliqua sibi depositione concordanti elevatione concordat, aut convenienti in elevatione depositioni concordat.

IV. Unaquaeque vero vocum habet aliquid proprium, dum earum affinitas non ex toto acumine vel gravitate concordant, et aliqua semper similitudine cum extrancis admiscentur, id est, cum eis, qui alterius modi sunt, utpote D. et A. quae affines sunt, id est, unius modi non sunt proto tum similes, sed singillatim proprias retinent qualitates, dum D. deponitur tono, semitonio, et iterum elevatur tono, semitonio tritono, et simiditono usque ad aliud d. acutum. Itemque A. ditono deponitur et semiditono, elevatur autem per tonum, semitonium et ditonum usque ad aliud a. acutum. Sed satis nunc ostensam esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror.

Nunc et similium vocum edisseram similitudinem: dum enim D. sit protus, et G. tetrardus, utraque tamen semitonio et ditono deponuntur, et ea symphonia, quae D. continetur, si sit depositiva, tum modo et G. cani potest; quod exemplo patet in antiphona hac.

Spiritus [c supra lin.] alme illustrator omnium.

V. Sunt autem modi vocum quatuor, id est, protus, deuterus, tritus, tetrardus, qui et totidem subjugales habent; et principales quidem authentos dicimus, subjugales autem plagis nominamus. Eorum differentia talis est. Cum quilibet cantus octo vocibus ascendat, descendat vero quinque, atque inter omnes sint XII. una ex his bis annumerata graves omnes cum aliqua parte acutarum plagis attribuunt. Porro authentis cunctae acutae cum aliquantis gravium conveniunt. Notatoque, quod sint tres ordines vocum, id est, graves, mediae et acutae. Ex quibus mediae semper annectuntur utrisque, acutae autem conveniunt authentis, et graves plagibus. Et sic semper tres ex ambabus partibus utrorum sunt propriae.

VI. Differentiarum autem horum modorum formulae secundum principia cantuum dispositae sunt. Et quemadmodum finalis vox aliquem proprium modum metitur, sic et rationabiliter principia eorumdem cantuum aptiores sibi formulas coaptent, quatenus sit pulchra connexio quae secundum proprios in unaquaque dirigatur motus.

Quos motus nempe diximus fore sex, qui cum tribus applicantur adherectionibus, in unoquoque [419] modo diversas et ampliores, et in quibusdam districtiores fermulas efficiunt, secundum quod unicuique motiones cum adherectionibus adjungere possunt. Nec aliquis modorum ampliores permittitur habere formulas, nisi quae ex ipso regulariter generari poterunt; ut sit cautela permaxima in vocum modulis, dum qualitatibus et quantitatibus excreverint.

Quocirca musicus motus continet qualitatem et quantitatem. Quod si desierit qualitatem quantitatemque motus habere, jam non musicus motus erit. Qualitas autem motus est, utrum sit protus vel deuterus, aut quilibet alius modus. Quantitas autem, utrumnam sit duplus, sesquialter aut sesquitertius. Qualitas in modorum speciebus, quantitas in magnitudine praescribitur motuum. Praeterea et modorum diversae species non minima praepollent quantitate seu qualitate, dum unus in [420] modum historiae recto et tranquillo feratur cursu; alter vero anfractis saltibus concinatur; alius videatur garrulus, et saevus in sublime extollens audientium animos. Item vero placidus laetitiamque indicans morum; quod cuique prudenti satis patebit, curare si studuerit.

Diversas autem habent formulas singuli modorum, quas regulariter sic de unoquoque producimus modo. Primo omnium constituatur musicus motus, in quo sit qualitas et quantitas, ex quo regularis vox oritur. Ex qualitate autem modi et ex quantitate singuli procreantur motus. Vox autem fit praepositiva, appositiva st subpositiva. Quae dum simul permixtae fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque modo confert formulas. Quod ut facilius pateat, figuram subjecimus, quo facilior per oculos via sit

[PLCXLI:419-20; text: Semiditono, Diatessaron, Diapente, Ditono, In propriis, In affinibus, Semiditono, Tono, Semitonio, Praeposita, Apposita, Supposita, Vox, Tritus, Tetrardus, Sesquioctavus, Sesquitertius, Protus, Deuterus, Duplus, Sesquialter, Quantitas, Qualitas, Musicus motus] [GUIPROL 01GF]

[421] Igitur protus decem habet regulares formulas, id est sex praepositivas, et tres appositivas, unamque subpositivam. Et hae quidem, quae praepositivae sunt, fiunt tono, ditono, semiditono vel trihemitonio, et diapante. Appositivae sunt, quae in eadem voce, qua formula finitur, antiphonae principium ponitur. Et hae quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in prima voce, id est, ea quae finem terminat: interdum in affinibus, in his videlicet quae finali voce per sex supradictas consonantias conveniunt. Suppositivae, autem fiunt semiditono. Et dicuntur subpositivae eo quod fines formularum sub principia ducantur antiphonarum.

Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione habere videtur formulas, libet intueri uberius, quibus distinctionibus utraque discerni valeant, cum una ex his sit authentica, altera [422] plagalis. Et secundum quod in proto diffinitum fuerit, teneatur et in reliquis. Formulas igitur autheni proti quinto loco a finali voce disponimus, quod et in reliquis authentis similiter facimus. Formulat autem ejusdem plagae tertia a finali voce constituimus. Hinc itaque custodiendum, ut in plagis distinctionum fines vel principia nullo modo super formulas sibi attributas ponantur. Quod si evenerit, mox in authenti transit potestatem, quas solis authentis licet intendere fines, principiave distinctionum ad quintas. Et quemadmodum illicitum est plagis super proprias formulas distinctionum summam intendere: ita et authentis non est opportunum, summam earumdem plagarum intendere, nisi transferantur. Sicque singuli propriam amittunt vim, dum alterius nituntur adsumere gradum.

Protus adest denis formarum nexus habenis

Quae modum authenticum nectunt undique totum.

Hae tibi sint cordi, jugiter habeantur in ore.

Has, quaeso, ne minuas, poteris si addere curas.

[PLCXLI:421-22; text: Bisdiapason, Diapason, ac diapente, Diapason ac diatessaron, Diapente, Diapason, Diatessaron, A, B, C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, f, g, aa] [GUIPROL 02GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License