Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[119] Incipit tractatus XIII.

De pausis, quomodo debeant figurari in cantu plano.

Sequitur videre de pausis, scilicet quo modo in cantu plano debeant figurari. Nam sunt aliqui, qui pro suo libito voluntatis, absque lege et distinctionum specierum ratione, ipsas in cantu figurant, non advertentes, quod sicut sunt diversi modi sive toni, sic sunt diversa principia, distinctiones, species, neumae, et finales. Nam modos per species iudicamus, et species per distinctiones cognoscere nos oportet. Signa enim, quae habent distinguere species inter se, sunt lineae protractae infra per spatia et lineas, quae pausae dicuntur: ubicumque enim pausa fit, innuitur nobis desistere a cantu. Et hae pausae debent distinguere species, et ipsas diversificare, secundum quod in diversis tonorum cantibus ordinantur. Neumae dicuntur illae, quae in unoquoque modorum diversae existunt: quae quidem ponuntur tam circa principium, quam circa medium, quam etiam circa finem. Verum quia semper terminantur in finali, ubi terminari debet cantus, in quo positae sunt, per ipsos quoque satis secundum auditum possunt toni cognosci. Nam secundum Isidorum neuma est coniunctio notularum in quolibet modorum, quae cantum format, distinguit, copulat et concludit. Sed quia species et neumae supradictae sunt ex diversis notarum nominibus constitutae, ideo videre necesse est de signis, per quae notarum figuratarum in cantibus nomina cognoscamus, quae quidem claves universaliter nuncupantur. Finit tractatus decimus tertius.


Previous part    Next part